Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Jerome, Saint
In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Sex 27.5.1
Choose a text More by Jerome
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
Opp Lat1
27.5.1
Rex Sesach bibet post eos et in LXX non habetur, hunc habet sensum:\' Omnes\'. inquit.\' in circuitu nationes Babylonio imperio subiacebunt et cuncta suae subiciet potestati. ita ut uniuersae, quas praeteritus sermo narrauit, gentes ipsi seruiant et bibant de calice eius\': unde et in uisione contra Babylonem scribitur: calix aureus Babylon inebrians omnem terram. nouissimus autem rex Babylonis bibet hanc potionem propinante sibi ascensore bigae, cameli et asini Cyro. rege Medorum atque Persarum.
27.5.2
quomodo autem Babylon, quae Hebraice dicitur\' Babel. intellegatur\' Sesach\'. non magnopere laborabit, qui Hebraeae linguae saltim paruam habuerit scientiam. sicut apud nos Graecum alfabetum usque ad nouissimam litteram per ordinem legitur. hoc est\' alfa, beta\' et cetera usque ad\' o\', rursumque propter memoriam paruulorum solemus lectionis ordinem uertere et primis extrema miscere, ut dicamus\' alfa o, beta psi\', sic et apud Hebraeos primum est\' aleph\', secundum\' beth\', tertium\' gimel\' usque ad uicesimam secundam et extremam litteram\' thau\', cui paenultima est\' sin\'.
27.5.3
legimus itaque\' aleph thau, beth sin\', cumque uenerimus ad medium.\' lamed\' litterae occurrit\' chaph\'; et ut, si recte legatur. legimus\' Babel\', ita ordine commutato legimus\' Sesach\'. uocales autem litterae inter\' beth et beth( et) lamed\'( et< sin et sin) et chaph\' iuxta ἰδίωμα linguae Hebraeae in hoc nomine non ponuntur arbitrorque a sancto propheta prudenter fuisse celatum, ne aperte eorum contra se insaniam commoueret. qui obsidebant Hierusalem et iam iamque eius potituri erant.
27.5.4
quod et apostolum contra imperium Romanum fecisse legimus scribentem de Antichristo: non meministis, quod, cum apud uos essem adhuc, haec dicebam uobis? et nunc quid detineat, scitis, ut reueletur in suo tempore, subauditur Antichristus. iam enim mysterium iniquitatis operatur: tantum. qui tenet modo. donec de medio fiat. et tunc reuelabitur iniquus, quem dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et destruet inluminatione aduentus sui. eum,\' qui tenet\'. Romanum ostendit imperium; nisi enim hoc destructum fuerit sublatumque de medio, iuxta prophetiam Danihelis Antichristus ante non ueniet. quod si aperte dicere uoluisset, stulte persecutionis aduersum Christianos et tunc nascentem ecclesiam rabiem concitasset.
27.5.5
longius, quam commentariorum breuitas patitur, de hoc capitulo diximus, quod Graeci forsitan Latinique fastidient, quia in suis codicibus non habetur. sed quid proderit, cum in consequentibus hic ipse propheta dicat: quomodo capta est Sesach et conprehensa est inclyta uniuersae terrae, quomodo facta est in stuporem Babylon inter gentes?
27.5.6
allegorici interpretes istum omnem locum ad cunctas referunt nationes, quas inebriauerit diabolus calice peccatorum meracissimo; nouissimum enim etiam ipsum bibiturum supplicia atque cruciatus, de quo scribat apostolus: quem dominus Iesus interficiet spiritu oris sui. unde et in alio loco dicat: nouissimus autem inimicus destruetur mors. quod magnarum uirium est posse diuersarum uocabula nationum transferre sub ἐτυμολογίαις suis et singula uitia singulis nominibus coaptare.

Intertext edge

Open linked passage

Note