Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Jerome, Saint
In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Sex 59.5.1
Choose a text More by Jerome
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
Opp Lat1
59.5.1
Uerumtamen audi uerbum hoc, quod ego loquor in auribus tuis et in auribus uniuersi populi: prophetae, qui fuerunt ante me et te ab initio, et prophetauerunt super terras multas et super regna magna de proelio et de afflictione et de fame; propheta, qui uaticinatus est pa ce m, cum uenerit uerbum eius, scietur propheta, quem miserit dominus in ueritate.
59.5.2
Poterat Hieremias Ananiae dicere:\' falsum loqueris, decipis populum, non es propheta. sed pseudopropheta\'. quod si dixisset, poterat et pseudopropheta in Hieremiam eadem retorquere; ergo non facit iniuriam et quasi ad\' prophetam\' loquitur.
59.5.3
\' non solum\', inquit, cego sum propheta et tu, sed fuerunt ante me et te multi alii, quorum fuit Isaias, Osee, Iohel et Amos et ceteri. prophetauerunt\', inquit,\' contra terras multas et regna non parua, sed magna bellum illis et aduersa et rerum omnium penuriam nuntiantes: et e contrario fuerunt alii, qui pacem pollicerentur et prospera. utrorumque sententia non adulatione mendacii, sed rerum
59.5.4
exitu conprobata est\', sub aliorum igitur exemplo de se loquitur et Anania, quod, cum rerum finis aduenerit, tunc prophetarum ueritas ostendatur. hoc idem et dominus locutus est per Mosen, quod propheta uaticinii fine monstretur. et hoc animaduertendum, quod non minaciter, non truculente, sed fiducia ueritatis increpet mentientem et differat in futurum, ut, qui audiunt. rerum exitum praestolentur.

Intertext edge

Open linked passage

Note