Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Jerome, Saint
Letters
Letters 15.124.1
Choose a text More by Jerome
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
Opp Lat1
15.124.1
Cum haec se ita habeant, quae insania est paucis de filio et spiritu sancto commutatis, quae apertam blasphemiam praeferebant, cetera ita, ut scripta sunt, protulisse in medium et inpia uoce laudasse, cum utique et illa et ista de uno inpietatis fonte processerint?
15.124.2
aduersum omnia scribere nec huius est temporis et omnes, qui aduersus Arrium et Eunomium Manicheumque et diuersas scripserunt hereses, his quoque inpietatibus respondisse credendi sunt. quisquis igitur hos uoluerit legere libros et calciatis pedibus ad terram repromissionis pergere, necubi a serpentibus mordeatur et arcuato uulnere scorpionis uerberetur, legat prius hunc librum et, antequam ingrediatur uiam, quae sibi cauenda sint, nouerit.

Intertext edge

Open linked passage

Note