Jerome, Saint
Letters
Letters 2.126.3
Choose a text
More by Jerome
—
Opp Lat1
2.126.1
Ezechielis uolumen olim adgredi uolui et sponsionem creberriman studiosis lectoribus reddere, sed in ipso dictandi exordio ita animus meus occidentalium prouinciarum et maxime urbis Romae uastatione confusus est, ut iuxta uulgare prouerbium proprium quoque ignorarem uocabulum, diuque tacui sciens tempus esse lacri- marum.
2.126.2
hoc autem anno, cum tres explicassem libros, subitus lmpetus barbarorum, de quibus tuus dicit Uergilius: lateque uagantes Barcaei et sancta scriptura de Ismahel: contra faciem omnium fratrum suorum habitabit, sic Aegypti limitem, Palaestinae, Phoenices, Syriae percucurrit ad instar torrentis cuncta secum trahens, ut uix manus eorum misericordia Christi potuerimus euadere. quodsi iuxta inclitum oratorem silent inter arma leges, quanto magis studia scripturarum, quae et librorum multitudine et silentio ac librariorum sedulitate, quodque uel proprium est, securitate et otio dictantium indigent!
2.126.3
duos itaque libros misi sanctae filiae meae Fabiolae, quorum exempla, si uolueris, ab ipsa poteris mutuari; pro angustia quippe temporis alios describere non potui. quos cum legeris et uestibula uideris, facilis coniectura erit, qualis ipsa futura sit domus. sed credo in dei misericordia, qui nos adiuuit in difficillimo principio supra dicti operis, quod ipse adiuuet et in paene ultimis prophetae partibus, in quibus Gog et Magog bella narrantur, et in extremis, in quibus sacratissimi et inexplicabilis templi aedificatio, uarietas mensuraque describitur.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).