Jerome, Saint
Letters
Letters 2.80.1
Choose a text
More by Jerome
—
Opp Lat1
2.80.1
Quod ego saepe considerans reticebam nec deprecantibus me frequenter in hoc opus fratribus adnuebam. sed tua uis, fidelissime frater Macari, tanta est, cui obsistere ne inperitia quidem potest; propter quod, ne te ultra tam grauem paterer exactorem, etiam contra propositum meum cessi, ea tamen lege atque ordine, ut, quantum fieri potest, in interpretando sequar regulam praecessorum et eius praecipue uiri, cuius superius fecimus mentionem.
2.80.2
qui, cum ultra septuaginta libellos Origenis, quos homileticos appellauit, aliquantos etiam de tomis in apostolum scriptis transtulisset in Latinum, in quibus cum aliquanta offendicula inueniantur in Graeco, ita elimauit omnia interpretando atque purgauit, ut nihil in illis, quod a fide nostra discrepet, Latinus lector inueniat.
2.80.3
hunc ergo etiam nos, licet non eloquentiae uiribus, disciplinae tamen regulis, in quantum possumus, sequimur, obseruantes scilicet, ne ea, quae in libris Origenis a se ipso discrepantia inueniuntur atque contraria, proferamus.
2.80.4
cuius diuersitatis causam plenius tibi in Apologetico, quem Pamphilus pro libris ipsius Origenis scripsit, edidimus breuissimo libello superaddito, in quo euidentibus, ut arbitror, probamentis corruptos esse in quam plurimis ab hereticis et maliuolis libros eius ostendimus et praecipue istos, quos nunc exigis ut interpreter, id est περὶ ἀρχῶν, quod uel\' de principiis\' uel\' de principatibus\' dici potest, qui sunt re uera alias et obscurissimi et difficillimi. de rebus enim ibi talibus disputat, in quibus philosophi omni sua aetate consumpta inuenire potuerunt nihil.
2.80.5
hic uero noster, quantum potuit, id egit, ut creatoris fidem et creaturarum rationem, quam illi ad inpietatem traxerunt, ad pietatem iste conuerteret. sicubi ergo nos in libris eius aliquid contra id inuenimus, quod ab ipso in ceteris locis pie de trinitate fuerat definitum, uelut adulteratum hoc et alienum aut praetermisimus aut secundum eam regulam protulimus, quam ab ipso frequenter inuenimus adfirmatam.
2.80.6
si qua sane uelut peritis iam et scientibus loquens, dum breuiter transire uult, obscurius protulit, nos, ut manifestior fieret locus, ea, quae de ipsa re in aliis eius libris apertius legeramus, adiecimus explanationi studentes; nihil tamen nostrum diximus, sed, licet in aliis locis, dicta sua tamen sibi reddidimus. haec autem idcirco in praefatione commonui, ne forte calumniatores iterum se criminandi putent inuenisse materiam. sed uideris, quid peruersi et contentiosi homines agant.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).