Jerome, Saint
Letters
Letters 25.106.1
Choose a text
More by Jerome
—
Opp Lat1
25.106.1
Quadragesimo primo: salutare uultus mei, deus meus. pro quo inuenisse uos dicitis: et deus meus. sed sciendum hoc in isto psalmo bis inueniri et in primo positum esse: salutare uultus mei, deus meus, in secundo autem, id est in fine ipsius psalmi: salutare uultus mei et deusmeus, ita dumtaxat, ut\' et\' coniunctio de Hebraeo et de Theodotione sub asterisco addita sit.
25.106.2
in eodem: exprobrauerunt mihi, qui tribulant me. pro quo uos inuenisse dixistis: οἱ ἐχθροί μου, id est\' inimici mei\', cum et apud Septuaginta scriptum sit: οἱ θλίβοντες et apud Hebraeos\' sorarai\', id est\' hostes mei.
25.106.3
in eodem: spera in deum, quoniam adhuc confitebor illi. et dicitis\' adhuc\' in Graeco non inueniri. quod sub asterisco additum est; ita enim et in Hebraeo scriptum repperimus\' chi od\', quod significatur ὅτι ἔτι Latineque dicitur\' quoniam adhuc\'. hoc ipsum etiam in quadragesimo secundo intellegendum.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).