Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Jerome, Saint
Letters
Letters 3.109.2
Choose a text More by Jerome
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
Opp Lat1
3.109.1
Tacita me forsitan cogitatione reprehendas, cur in absentem inuehar. fateor tibi dolorem meum: sacrilegium tantum patienter audire non possum. legi enim siromasten Finees, austeritatem Heliae, zelum Simonis Chananaei, Petri seueritacem Ananiam et Sapphiram trucidantis Paulique constantiam, qui Elymam magum uiis domini resistentem aeterna caecitate damnauit. non est crudelitas pro deo pietas.
3.109.2
unde et in lege dicitur: si frater tuus et amicus et uxor, quae est in sinu tuo, deprauare te uoluerit a ueritate, sit manus tua super eos et effundes sanguinem eorum et auferes malum de medio Israhel. iterum dicam: ergo martyrum inmundae sunt reliquiae? et quid passi sunt apostoli, ut inmundum Stephani corpus tanta funeris ambitione praecederent et facerent ent ei planctum magnum, ut illorum luctus in nostrum gaudium uerteretur?
3.109.3
nam quod dicis eum uigilias execrari, facit et hoc contra uocabulum suum, ut uelit dormire Uigilantius et non audiat saluatorem dicentem: sic non potuistis una hora uigilare mecum? uigilate et orate, ut non intretis in temptationem. spiritus promptus, sed caro infirma.
3.109.4
et in alio loco propheta decantat: media nocte surgebam, ut confite* ei tibi super iudicia iustitiae tuae. dominum quoque in euangelio legimus pernoctasse et apostolos clausos carcere tota nocte uigilasse, ut illis psallentibus terra quateretur, custos carceris crederet, magistratus et ciuitas terrerentur. loquitur Paulus: orationi insistite uigilantes in ea et in alio loco: in uigiliis frequenter.
3.109.5
donniat itaque Uigilantius et ab exterminatore Aegypti cum Aegyptiis dormiens suffocetur; nos dicamus cum Dauid: non dormitabit neque obdormiet, qui custodit Israhel, ut ueniat ad nos sanctus et Hir, qui interpretatur\' uigil\'. et si quando propter, peccata nostra dormierit, dicamus ad eum: exsurge, ut quid dormitas, domine? excitemusque illum et nauicula fluctuante clamemus: magister, saluos nos fac, perimus.

Intertext edge

Open linked passage

Note