Jerome, Saint
Letters
Letters 4.61.2
Choose a text
More by Jerome
—
Opp Lat1
4.61.1
Quam ob rem desine me lacessere et uoluminibus tuis obruere. parce saltem nummis tuis, quibus notarios librariosque conducens eisdem et scriptoribus uteris et fautoribus, qui te ideo forsitan laudant, ut lucrum scribendo faciant. si libet exercere ingenium, trade te grammaticis atque rhetoribus, disce dialecticam, sectis instruere philosophorum, ut, cum omnia didiceris, saltem tunc tacere incipias; quamquam stultum faciam magistro cunctorum magistros quaerere et ei modum inponere, qui loqui nescit et tacere non potest.
4.61.2
uerum est illud apud Graecos prouerbium: ovq) Xupa. ego reor et nomen tibi ϰατά άντίϕρσιν inpositum. nam tota mente dormitas et profundissimo non tam somno stertis quam lethargo. inter ceteras quippe blasphemias, quas ore sacrilego protulisti, ausus es dicere montem, de quo abscisus est in Danihelo lapis sine manibus, esse diabolum et lapidem Christum, qui adsumpsit corpus Adam, qui diabolo ante per uitia cohaeserat, natum esse de uirgine, ut a monte, hoc est a diabolo, hominem separaret.
4.61.3
o praecidendam linguam ac per partes et frusta lacerandam! quisquamne Christianus deum patrem omnipotentem in persona diaboli interpretatur et tanto piaculo totius orbis aures maculat? si interpretationem tuam quisquam non dicam catholicbrum sed hereticorum siue gentilium umquam recepit, pium sit, quod locutus es; sin autem tantum nefas numquam Christi audiuit ecclesia et per tuum primum os ipse se montem interpretatus est, qui dixerat: ero similis altissimo, age paenitentiam et in sacco nersare et cinere et tantum scelus iugibus absterge lacrimis, si tamen tibi dimittatur haec inpietas et iuxta errorem Origenis tunc ueniam consequaris, quando consecuturus est et diabolus, qui numquam plus quam per os tuum deprehenditur blasphemasse.
4.61.4
meam iniuriam patienter tuli: inpietatem contra deum ferre non potui, unde et uisus sum mordacius in extrema epistula scribere, quam promiseram; quamquam post priorem paenitentiam, qua a me ueniam deprecatus es, iterum commisisse, unde agas paenitentiam, stolidissimum sit. tribuat tibi Christus, ut audias et taceas, ut intellegas et sic loquaris.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).