Jerome
To Viovanianum
Viovanianu 0.4
Choose a text
More by Jerome
—
Vulgata
0.1
Fuit Jovinianus professione monachus, homo, si vitae consuetudinem inspicias, luxui deditus ac dissolutus, divitiis abutens male partis, et qui per infamiam nominis Epicurus Christianorum meruerit audire: si cultum animi ac doctrinam requiras, vulgaris plane, nec eloquens, nec eruditus; sed, quod hujusmodi nebulonum ingenium est, procacitate ac superbia nemini postponendus. Ex qua urbe fuerit, seu potius ex quo prodierit monasterio, dubia res est; jamque exinde a Baronio plerique eum Mediolanensem autumant exstitisse: nonnulli cum Purricello Romanum faciunt. Atque horum quidem malim ego sententiae accedere, nam et Romae primitus jacta nefariae doctrinae semina, ibique virgines aliquot sacras provectae jam aetatis deceptas ab eo, ut nuberent viris, S. Augustinus libro de Haeresibus tradit. Ex Syricii quoque epistola evincitur, damnatos in Romana synodo ejus asseclas postmodum Mediolanum contendisse, aucupaturos sibi animum imperatoris: novos vero atque hospites illuc advenisse, declarat Ambrosii synodica epistola ad eumdem Syricium sub finem: Cum, inquit, apud magistrum atque doctorem( Romae scilicet, atque apud Pontificem) jam dignum praemium retulerint illi( Jovinianistae) perfidiae suae, ideo usque huc venerunt, ne superesset locus, in quo non damnarentur. Et paulo post, Omnes qui illos viderunt, quasi quaedam contagia refugerunt.
0.2
Cum erumpere in apertam haeresim voluit, quo posset liberius pervertere mentes hominum, nuntium monasticae vitae remisisse; et sunt qui putent, et Hieronymus videtur indicare, cum illi exprobrat lib. I num. 40, quod post sordidam tunicam, et nudos pedes, et cibarium panem, et aquae potum, ad candidas vestes, et nitidam cutem, ad mulsum et elaboratas carnes, ad jura Apitii et Paxami, ad balneas quoque et fricticulas, et popinas sese contulerit. Tum libro secundo circa medium: Ante, inquit, nudo eras pede; modo non solum calceato, sed et ornato: tunc pexa tunica et nigra subucula vestiebaris; nunc lineis et sericis vestibus, et Atrebatum et Laodiceae indumentis ornatus incedis. Quin etiam S. Ambrosius in Rescripto ad Syricium: Se dolent, inquit, isti( Joviniani asseclae) aliquo tempore esse maceratos, et propriam ulciscuntur injuriam quotidianisque conviviis usuque luxuriae laborem abstinentiae propulsare desiderant. Ego in utramque partem accipi isthaec et disseri posse aio. Si qui monasticam vitam moribus inficiatur, illi vale dixisse putandus est, Jovinianus monachus esse destitit: contra si professionem vitia non destruunt, monachus continuo fuit. Et monachum se quidem impudenter jactabat ipse, quod Hieronymus priori loco exagitat, quasi ementitum operibus nomen. Mutatam vero ab eo vestem, sunt qui ita dictum intelligant, ut ante perversam praedicationem affectatae sordes cum assumpta mollitie acrius exprobrentur. Fortassis autem sub quo quisque voluit indumento monachum poterat profiteri.
0.3
Jam haeresis ejus capita haec erant: Primum, virgines, viduas, et maritas, quae semel in Christo lotae sunt, ejusdem esse meriti, si in reliquis vitae operibus non discreparent. Alterum, eos qui vere baptizati sunt, a diabolo subverti haud posse. Tertium, nihil distare inter vescentem cibis, et jejunantem, si cum gratiarum actione comedat. Postremum, in regno coelorum par omnium fore praemium, qui suum baptisma servaverint. Sanctus Augustinus duas praeterea, easque ferme exitiosiores blasphemias illi ascribit, quarum altera est: Omnia peccata esse paria: altera, Deiparam Virginem Jesu matrem non in concipiendo quidem, sed in pariendo fuisse violatam. Haec duo Hieronymus fere dissimulat, aut certe peculiari in hisce libris responsione non impugnat: quae Erasmi aliorumque post illum ratio est, ut inde conficiant, Augustinum Joviniano quaedam immerito attribuisse, quae rumore tantum populari jactari de illo temere didicisset. Equidem quae scripsit hac de haeresi episcopus Hipponensis, ab aliis se profitetur accepisse; nihilo secius falsi aliquid imponi sibi passum, et supra quod verum esset, Joviniani errores cumulasse, non puto. Enimvero ridiculum de peccatorum aequalitate commentum ex iisdem manat Stoicorum fontibus, unde haereticus hauserat, atque ex ea quam impudentissime asserebat, meritorum aequalitate quasi necessario fluit: hanc porro Hieronymus totis libris redarguit. Alteram de corrupta B. Mariae virginitate in partu, dignissimam omnium exsecratione atque odio blasphemiam, ex ipso S. Ambrosii Rescripto ad Syricium evincitur ab illo suisque asseclis impie jactatam: Sed, inquit, devia perversitatis produntur dicere, Virgo concepit, sed non Virgo generavit: quod item confutare persequitur toto illo et sequenti capite. Ad haec Hieronymus ipse istud passim contra haereticum urget ac replicat, illibatam permansisse et in conceptu et in partu Deiparae integritatem, Christique corpus clausis sacri uteri repagulis eodem modo foras prodiisse, quo ad discipulos obseratis foribus penetravit. Idem contra Helvidium, et Tertulliani levissimum testimonium libro de Carne Christi cap. 32: Cum Apostolus non ex virgine, sed ex muliere editum Filium Dei pronuntiavit, agnovit adapertae vulvae nuptialem passionem, multis Scripturarum oraculis comprobaverat: idque fortasse in causa est, quod satis habuit lectorem ad eum librum amandare, ne eamdem hic telam retexeret.
0.4
Haec igitur Romanis auribus novus Ecclesiarum magister venena propinabat, quae ut latius serperent, ausus est etiam editis Commentariolis posteris commendare. Ex fragmentis autem illis sane exiguis, quae Hieronymus servat sub initium prioris libri, facile colligere est, quam abnorme esset opus illud, ineruditum, insulsum, in quo et insani hominis sententiae obscurissimis verbis involvebantur, et ipsa stomachum movebat turpissima styli barbaries. Nihilominus, ut usuvenire solet cum vitiis frena laxantur, ut Augustini verbis utar, tantum valuit in urbe Roma, ut nonnullas etiam sanctimoniales, de quorum pudicitia suspicio nulla praecesserat, dejecisse in nuptias diceretur. Et virorum etiam sanctorum sanctum coelibatum commemoratione Patrum et comparatione frangeret. Demirare autem hominis malitiam malam. Ipse, qui virginum meritum aequando pudicitiae conjugali, omnibus uxoris ducendae auctor fuerat, uxorem adduci non potuit ut sibi adjungeret. Causam praetexebat longe iniquissimam, ne scilicet molestiis nuptiarum impediretur: minime vero ut meritum sibi inde aliquod compararet, hoc est, non ut melior esset, sed ut liberior. Porro asseclas habuit aliquantos Romanos, ut in Syricii Epistola scribitur: de nomine Auxentium, Genialem, Germinatorem, Felicem, Plotinum, Martianum, Januarium, et Ingeniosum. His S. Ambrosius epist. ad Vercellenses addit Barbationem quemdam et Sarmationem, utique ex his, quos cum Mediolanum venisset, suo junxerat satellitio. Verum impendio plures illi censuit adhaesisse Hieronymus, cum sub libri secundi finem: Ne glorieris, inquit, quod multos discipulos habeas. Filius Dei docuit in Judaea, et duodecim tantum illum Apostoli sequebantur: ut autem multi exstiterint, testatur Augustinus neminem e sacerdotibus, aut alicujus nominis clericis ab illo in errorem trahi potuisse.
0.5
Insanae haeresi illico Pammachius, notissimus ille Hieronymi amicus, Christianorum nobilissimus, et nobilium christianissimus ex adverso insurrexit, cumque aliis, ut Syricius loquitur, fidelissimis christianis viris, genere optimis, religione praeclaris, sedulo egit apud Pontificem, ut subito scriptura horrifica( Joviniani Commentarii) sacerdotali judicio detecta divinae legi contraria, spiritali sententia deleretur. Factum id intelligas ex serie ipsa rerum ad annum Christi, ad quem et laudata Syricii referri solet epistola, cum vix toto biennio serpens malum quas clanculum potuerat, mentes hominum occupasset. Percussi anathemate haeretici, expulsique Roma, statim Mediolanum, quod et supra notatum est, ad imperatorem Theodosium contenderunt; siquidem testantur historica eorum temporum monimenta, kalendis Septembris superioris anni, illuc imperatorem rediisse cum Romae dudum triumphum egisset de Maximo. E vestigio advenerunt cum Syricii litteris ad Ambrosium missi ex Urbe presbyteri, Crescens, Leopardus et Alexander, sancto ferventes spiritu, quorum opera collecta synodus haereticorum damnationi subscripsit, eosque omnium exsecratione damnatos Mediolanensi ex urbe quasi profugos repulit. Exinde terras alias pervagatos fuisse extra Italiam, sunt qui ex ipso Hieronymo arguant initio libri tertii contra Pelagianos, ubi Joviniani sententiam olim Romae, et dudum in Africa condemnatam docet. Verum multo credibilius est, Coelestii impeccantiam innui, quam et Jovinianus defenderat, non ipsum de nomine Jovinianum, quem, teste Augustino, Africa penitus ignoravit. Denique et Imperiali rescripto in haereticum animadversum vulgo creditur, exstatque subnexa lex 53, in Codice Theodosiano, tit. 5 de Haereticis, quam et cl. Gothofredus recensuit, et Martianaeus in Carnotensi ms. ad calcem Hieronymiani operis reperit. HONORIUS ET THEODOSIUS AUGG. FELICI PR. P. Jovinianum[ Al. Jovianum] sacrilegos agere conventus extra muros Urbis sacratissimae, episcoporum querela deplorat: quare supra memoratum corripi jubemus, et contusum plumbo cum caeteris suis participibus et ministris, exsilio coerceri: ipsumque machinatorem in insulam Boam festina celeritate deduci; caeteris prout libuerit, dummodo superstitiosa conjuratio exsilii ipsius discretione solvatur, solitariis, et longo spatio inter se positis insulis, in perpetuum deportatis. Si quis autem pertinaci improbitate vetita et damnata repetierit, sciat se severiorem sententiam subiturum.
0.6
Sed, ut dicam quod sentio libere, aut lex isthaec germana omnino non est, aut in ejus contra quem fertur, nomine depravata, ad Jovinianum non spectat. Hieronymus, quem falli potuisse in facti hujus historia, nemo sibi persuadeat, contra Vigilantium scribens anno, qui Sexti Consulatus Arcadii Augusti et Anicii Probi fastis nomen imposuit, dudum e vivis excessisse Jovinianum certo certius testatur. Quomodo, inquit sub initium ejus libri, Euphorbus in Pythagora renatus esse perhibetur, sic in isto( Vigilantio) Joviniani mens prava surrexit... Ille Romanae Ecclesiae auctoritate damnatus inter phasides aves et carnes suillas non tam emisit spiritum, quam eructavit. Jam igitur septem ut minimum annorum anachronismo lex peccat, quae Honorio IX et Theodosio V coss. sive anno data est: eumque adeo exsilio mulctarit, qui mortem jamdiu antea oppetierat. Quod si velis mendum in temporis esse nota, sive consulatus inscriptione, quae librariorum potuit esse oscitantia, ad quemcumque eam annum retrahas, minime efficies ut ejus dictati sententia cum Hieronymi testimonio constet. Puta, quod et Gothofredo probatur, haereticum jam ab anno, tum Roma tum Mediolano profugum, ad Romanam dioecesim se contulisse, ibidemque adeo extra muros solitum conventus agere: num qui hac de causa correptus, contusus plumbo, et in Dalmatiae insulam exsiliis claram deportatus est, inter phasides aves et suillas carnes diceretur ob nimiam crapulam spiritum evomuisse? Hoc certe propius ad fidem est e S. Doctoris testimonio, infamem monachum luxui deditum, utcumque semel atque iterum damnatum, nihil potius habuisse, quam genio indulgere, et ventri, et cibo vinoque ingurgitatum maturius exspirasse.
0.7
Jam itaque his de nefaria haeresi praelibatis, quae aut parum nota erant, aut erroribus passim obvoluta, ad Hieronymianae confutationis lectionem cum fructu accedas, quae Catholici dogmatis memoriam commendat. Anno, aut superiore ad exitum vergente, duos hosce libros Joviniani Commentariolis S. Doctor opposuit, eodem hortante Pammachio, qui pridem haereticum accusaverat. Ejus epochae illud palmare argumentum est, quod minime istos recenseat in suarum lucubrationum Catalogo, quem ad annum usque, Theodosii principis decimumquartum, produxit; memoret vero in aliis libris quos proxime ab illo adornavit. In Praefatione Commentariorum in Jonam, Triennium, inquit, circiter fluxit, postquam quinque prophetas interpretatus sum, Micheam, Naum, Habacuc, Sophoniam, Hagaeum, et alio opere detentus non potui implere quod coeperam. Scripsi enim librum de Illustribus Viris, et adversum Jovinianum duo volumina. Apologeticum quoque, et de Optimo genere interpretandi ad Pammachium, etc. Baronio, doctisque aliis viris, qui aliam rationem ineunt, atque annum assignant hisce libris, fraudi fuit pannus, quem ex hac ipsa Praefatione novissimo Catalogi loco nonnemo studiosus assuit; certum namque est ex ipso contra Jovinianum libro I, num. 26, quem memorat de Viris Illustribus, tempore praecessisse. Nunc ejus summam disputationis praedocere longum sit. Priore libro primam, altero tres alias Joviniani propositiones impugnat. Innumera Scripturae divinae loca, historiarum testimonia, philosophorum scita miro studio explicat: siquidem versipellis haereticus ita blandis illecebris multorum animos fascinaverat, ut vulgo jactaretur, non posse illi Hieronymum respondere cum laude, sed cum vituperatione conjugii. Supererant et Manichaei, qui nuptias damnabant, cautoque adeo gradu incedendum illi erat, ne dum totus in Virginitatis commendatione versatur, contra hominem qui illam aequabat conjugio, in alteram partem favoris suspicionem injiceret. Neque tamen hoc studio evasit adversariorum calumnias, nam et rumigerulis monachis, et piis aliquot catholicae fidei assertoribus nuptias despexisse visus est. Editos libros ipse Pammachius revocare studuit; sed cum nihil proficeret diligentia, auctor Hieronymo fuit, ut novo scripto multorum offensioni occurreret. Ille Apologeticam epistolam, in nostra recensione 48, ad Pammachium rescripsit, quam operae pretium est, lectis hisce libris, recolere. Interea istos, quod nostrarum partium fuit, ad mss. codices diligentissime exegimus, maxime vero Veronensem unum majusculis descriptum litteris et supra quam dici possit antiquum atque emendatum: tum qui ejus vetustati proxime accedit, Cisterciensem alium, sive S. Crucis in Jerusalem de Urbe, denique Casanatensem sequioris quidem aetatis, sed probae notae.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).