Collationes
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/joannes-cassianusc-360435" aria-label="More works by Joannes Cassianus">
—
Original / primary: 7530 Collat
6.10.1
COLLATIO QUINTA Quae est abbatis Serapionis. DE OCTO PRINCIPALIBUS VITIIS. CAPUT X. De sex vitiorum concordia, et duorum ab eis dissidentium cognatione.
6.10.1
Haec igitur octo vitia, licet diversos ortus ac dissimiles efficientias habeant, sex tamen priora, id est, gastrimargia, fornicatio, philargyria, ira, tristitia, acedia, quadam inter se cognatione, et, ut ita dixerim, concatenatione connexa sunt, ita ut prioris exuberantia sequenti[ Lips. in marg. sequentis] efficiatur exordium. Nam de abundantia gastrimargiae fornicationem, de fornicatione philargyriam, de philargyria iram, de ira tristitiam, de tristitia acediam necesse est pullulare, ideoque simili contra haec modo atque eadem ratione repugnandum est, et a praecedentibus semper adversus sequentes oportet nos inire certamina. Facilius enim cujuslibet arboris noxia latitudo ac proceritas exarescit, si antea radices ejus, quibus innititur, vel nudatae fuerint, vel succisae. Et infestantes humores aquarum continuo siccabuntur, cum generator earum fons ac profluentes venae solerti industria fuerint obturatae. Quamobrem ut acedia vincatur, ante tristitia superanda est; ut tristitia propellatur, ira prius est extrudenda; ut exstinguatur ira, philargyria calcanda est; ut evellatur philargyria, fornicatio compescenda est; ut fornicatio subruatur, gastrimargiae vitium est castigandum. Residua vero duo, id est, cenodoxia et superbia, sibi quidem similiter illa qua de superioribus vitiis diximus, ratione junguntur, ita ut incrementum prioris ortus efficiatur alterius.
6.10.2
Cenodoxiae enim exuberantia superbiae fomitem parit. Sed ab illis sex prioribus vitiis penitus dissident, nec simili cum eis societate foederantur. Siquidem non solum nullam ex illis occasionem suae generationis accipiunt, sed etiam contrario modo atque ordine suscitantur. Nam illis evulsis haec vehementius fructificant, et illorum morte vivacius pullulant atque succrescunt. Unde etiam diverso modo ab his duobus vitiis impugnamur. In unumquodque enim illorum sex vitiorum tunc incidimus, cum a praecedentibus eorum fuerimus elisi; in haec vero duo victores et vel maxime post triumphos periclitamur incurrere. Omnia igitur vitia quemadmodum incremento praecedentium generantur, ita illorum diminutione purgantur. Et hac ratione ut superbia possit excludi, cenodoxia est praefocanda. Et ita semper prioribus superatis, sequentia conquiescent, et exstinctione praecedentium residuae passiones absque labore marcescent. Et licet haec, quae praediximus, octo vitia illa quam commemoravimus ratione invicem sibi connexa atque permixta sint, specialius tamen in quatuor conjugationes et copulas dividuntur; gastrimargiae namque fornicatio peculiari commercio foederatur, philargyriae ira, tristitiae acedia, cenodoxiae superbia familiariter conjungitur.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).