Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
John Cassian
Conlationes Patrum (Collationibus). Selections.
Sele 13.8.2
Choose a text More by Joannes Cassianus
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
Opp Lat2
13.8.1
Has namque inpugnationes quibus homines inpetunt etiam contra se inuicem eos adfectare certissimum est. nam discordias atque conflictus super nonnullis gentibus pro quadam sibi nequitiae uernacula familiaritate susceptis indefesso certamine similiter exercere non desinunt. quod etiam in uisione Danihelis prophetae manifestissime legimus figuratum, angelo Gabrihele ita narrante: noli timere Danihel: quia ex die primo, quo posuisti cor tuum intellegendum ut te adfligeres in conspectu dei tui, exaudita sunt uerba tua et ego ueni propter sermones tuos. princeps autem regni Persarum restitit mihi uiginti et uno diebus: et ecce Michael unus de principibus primis uenit in adiutorium meum, et ego remansi ibi iuxta regem Persarum. ueni autem ut docerem te quae uentura sunt populo tuo in nouissimis diebus.
13.8.2
quem principem regni Persarum aduerunam potestatem esse, quae fauebat genti Persarum inimicae populo dei, minime dubitandum est, quique ad inpediendam utilitatem, quam uidebat per absolutionem quaestionis pro qua propheta dominum exorauerat ab archangelo ministrandam, linens semet ipsum, ne ocius ad Danihelem salutaris angeli consolatio perueniret deique populum cui Gabrihel archangelus praeerat confortaret, obiecit. qui tamen ait ne tmic quidem ob inpugnationis illius uehementiam se ad eum peruenire potuisse, nisi in adiutorium sibi Michael archangelus aduenisset et occurrens principi regni Persarum seseque conflictui eius interserens et obponens eumque ab ipsius inpugnatione defendens ad instructionem prophetae post uicensimum et unum diem peruenire fecisset.
13.8.3
et post pauca et ait, inquit, angelus: numquid scis quare uenerim ad te? et nunc reuertar ut proelier aduersus principem Persarum. cum enim ego egrederer, apparuit princeps Graecorum ueniens. uerumtamen adnuntiabo tibi quod expressum est in scriptura ueritatis: et nemo est adiutor meus in his omnibus, nisi Michael princeps uester. et iterum: in tempore illo consurget Michael princeps magnus, qui stat pro: filiis populi tui.
13.8.4
legimus ergo Graecorum quoque principem similiter alium nuncupari, qui utique fauens genti sibi subditae tam populo Israheli quam nationi Persarum uidebatur aduersus. ex quo liquido peruidetur, quod discordias gentium et conflictus ac simultates, quas inter se istis instigantibus gerunt, etiam contra se aduersae exerceant potestates et illarum uel uictoria gaudeant uel deminutione crucientur et ob hoc non possint inter se esse concordes, dum unusquisque pro his quibus praeest contra alterius gentis praesulem inquieta semper aemulatione contendit.

Intertext edge

Open linked passage

Note