Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
John Cassian
Conlationes Patrum (Collationibus). Selections.
Sele 20.21.1
Choose a text More by Joannes Cassianus
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
Opp Lat2
20.21.1
THEONAS: Non incongrua interrogatio uestra rationem integerrimae ueritatis meretur agnoscere. post ascensionem saluatoris nostri, quae quadragensimo resurrectionis eius acta est die, apostoli reuersi de monte Oliueti, in quo se ad patrem pergens praebuit intuendum, sicut etiam Actuum apostolorum lectio contestatur, ingressi Hierosolymam decem diebus aduentum spiritus sancti expectasse referuntur, quibus expletis quinquagensima eum die cum gaudio susceperunt.
20.21.2
et ita est per haec festiuitatis huius numerus euidenter inpletus, quem in ueteri quoque legimus testamento figuraliter adumbratum, in quo consummatis ebdomadibus septem primitiarum panis per sacerdotes domino iubebatur offerri: qui uerissime per apostolorum praedicationem, qua in illo die contionati leguntur ad populum, oblatus domino conprobatur, uerus scilicet primitiarum panis, qui nouae doctrinae institutione prolatus quinque milibus uirorum escae suae munere satiatis primitiuum de Iudaeis Christianorum populum domino consecrauit.
20.21.3
et idcirco hi quoque decem dies cum superioribus quadraginta pari sollemnitate sunt ac laetitia celebrandi. cuius festiuitatis traditio per apostolicos uiros ad nos usque transmissa eodem tenore seruanda est. ideo namque in ipsis diebus nec genua in oratione curuantur, quia inflexio genuum uelut paenitentiae ac luctus indicium est. unde etiam per omnia eandem in illis sollemnitatem quam die dominica custodimus, in qua maiores nostri nec ieiunium agendum nec genu flectendum ob reuerentiam resurrectionis dominicae tradiderunt.

Intertext edge

Open linked passage

Note