Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
John Cassian
Conlationes Patrum (Collationibus). Selections.
Sele 8.5.2
Choose a text More by Joannes Cassianus
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
Opp Lat2
8.5.1
Filargyria et ira licet non sint unius naturae( nam prior extra. naturam est, sequens uero originale uidetur in nobis seminarium possidere), simili tamen oriuntur modo; extrinsecus siquidem causas conmotionis plerumque concipiunt. etenim frequenter hi qui adhuc infirmiores sunt uel inritatione uel instinctu quorundam in haec se corruisse uitia conqueruntur ac praecipitatos se uel ad iracundiam uel ad filargyriam aliorum prouocatione causantur. quod autem extra naturam sit filargyria, hinc liquido peruidetur, quia nec originale probatur in nobis habere principium nec de materia concipitur, quae pertingit ad animae uel carnis participationem uitaeque substantiam.
8.5.2
nihil enim ad usum ac necessitatem naturae conmunis praeter escam cotidianam ac potum certum est peruenire. reliquae uero uniuersae materiae quantolibet studio atque amore seruentur, alienae tamen ab humana indigentia etiam usu uitae ipsius adprobantur. ideoque hoc uelut extra naturam exsistens non nisi tepidos ac male fundatos monachos pulsat, quae autem naturalia sunt etiam probatissimos monachorum et quidem in solitudine conmorantes adtemptare non desinunt.
8.5.3
et in tantum hoc uerissimum conprobatur, ut etiam gentes nonnullas ab hac passione, id est filargyriae, liberas omnimodis agnoscamus, quia nequaquam uitii huius aegritudinem nsa et consuetudine receperunt. illum quoque priorem mundum qui ute dihraium init dintissime conenpiscentiae huins rabiem crediraus ignorasse. quae etiam in unoquoque nostrum recte abrenuntiante sine ułło labore probatur extingui, oam scilicet uniuersis quia facultatibus abiectis ita expetierit coenobii I disciplinam, at ex eis ne unum quidem denarium sibimet\' superesse patiatur.
8.5.4
cuius rei testes multa hominum milia possumus inuenire, qui cum sub momento breuissimo dispersis omnibus substantiis sms ita hanc eradicauerint passionem, ut IDe tenuiter quidem ab ea pulsentur ulterius, nihilominus Omni tempore contra gafitrimargiam pugnantes, nisi ingenti circumspectione cordis et abstinentia corporis dimicarint, securi esse non possunt.

Intertext edge

Open linked passage

Note