Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De Incarnatione Domini Contra Nestorum
Joannes CassianusNest 26.7.1 · opp-lat1More by Joannes Cassianus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/joannes-cassianusc-360435" aria-label="More works by Joannes Cassianus"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
26.7.1
LIBER SEPTIMUS
26.7.1
Hieronymus, catholicorum magister, cuius scripta per uniuersum mundum quasi diuinae lampades rutilant, in libro ad Eustochium dei, inquit, filius pro nostra salute. hominis factus est filius. decem mensibus in utero ut nascatur expectat, et ille, cuius pugillo mundus includitur, praesepis continetur angustiis. item ipsius in commento Esaiae: dominus enim uirtutum, qui est rex gloriae, ipse descendit in uterum uirginalem et ingressus est et egressus orientalem portam, quae semper clausa est, de qua Gabrihel dicit ad uirginem: spiritus sanctus superueniet in te et uirtus altissimi obumbrabit tibi. propterea, quod nascetur ex te sanctum, uocabitur filius dei, et in Prouerbiis: sapientia aedificauit sibi domum.
26.7.2
compara noc, si placet, aoctnnae tuae, immo blasphemiae qua ais: deus enim mensum creator est et non mensum p- artus. ecce enim Hieronymus, uir sicut maximae scientiae, ita probatissimae purissimaeque doctrinae, isdem prope uerbis, quibus tu dei filium mensum partum negas, ille partum mensum esse testatur. decem enim inquit mensibus in utero ut nascatur expectat. sed parua tibi forsitan uiri huius uideatur auctoritas: idem omnes atque isdem uerbis putato dicere, quia, quicumque dei filium partum esse uirginis non negat, partum esse mensum confitetur.

Intertext edge

Open linked passage

Note