De Incarnatione Domini Contra Nestorum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/joannes-cassianusc-360435" aria-label="More works by Joannes Cassianus">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat1
28.7.1
LIBER SEPTIMUS
28.7.1
Sed forte, quia hi quos enumerauimus uiri in di- JI uersis mundi partibus fuerunt, minus probabiles tibi auctoritate uideantur: ridiculum id quidem, quia loco fides non imminuitur, et quid sit quis, non ubi sit, considerandum, praesertim cum religio omnes uniat et hi qui in fide una sunt in corpore\' quoque uno esse noscantur. sed tamen aliquos tibi, quos non despicias, etiam de orientalibus proferemus.
28.7.2
Gregorius, splendidissimum scientiae ac doctrinae iubar, qui, cum olim iam uita functus sit, etiam nunc tamen auctoritate ac fide uiuit, et cum olim iam corpore absit ab ecclesiis, uoce tamen ac magisterio° non recedit, cum ergo, inquit, processisset ex uirgine deus in ea quam adsumpserat humana natura, unum I e duobus sibi inuicem contrariis existens, carne ac spiritu, aliud in deum adsumitur, aliud in deitatis I gratiam praestat. o noua et inaudita permixtio, o mira et inexquisita conpago. qui erat, fit, et creator creatur, et qui inmensus est, capitur, mediante anima deo et carni, et ille qui omnes diuites facit pauper efficitur. item rursus de epiphania: sed quid fit?
28.7.3
quid de uobis agitur uel pro nobis? noua quaedam et inaudita efficitur permutatio naturarum, et deus homo fit. item illio: et dei filius coepit esse etiam hominis filius, non conuersus ex eo quod erat, inconuertibilis namque est, sed adsumens quod non erat, misericors enim est, ut capi posset qui capi non poterat.
28.7.4
uides quam praeclare atque magnifice ita maiestatem deitatis praedicat, ut dignationem incarnationis insinuet, sciens utique admirabilis fidei doctor, ei his omnibus, quae nobis in mundum ueniens deus tribuit, beneficiorum esse cumulum, non honoris inminutonem, quia, quidquid homini deus praestitit, augere eius in nobis debet affectum, non inminuere dignitatem.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).