Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De Incarnatione Domini Contra Nestorum
Joannes CassianusNest 29.7.1 · opp-lat1More by Joannes Cassianus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/joannes-cassianusc-360435" aria-label="More works by Joannes Cassianus">
More
Original / primary: Opp Lat1
29.7.1
LIBER SEPTIMUS
29.7.1
Athanasius, Alexandrinae urbis sacerdos, eximium constantiae ac uirtutis exemplum, quem haereticae persecutionis procella non conterruit sed probauit quique similem semper splendenti speculo uitam habens prius paene indeptus est martyrii meritum quam confessoris caperet dignitatem, uideamus quid de domino Iesu Christo uel de domini matre senserit.
29.7.2
haec ergo, inquit, intentio est et character sanctae scripturae, quod saepe diximus, duplicem esse in eadem saluatoris significationem, quod et semper deus fuit et. est filius, uerbum et lumen et sapientia patris, et quod postea propter nos carnem sumpsit ei Maria uirgine theotoco et homo factus est. item post alia: multi ergo sancti fuerunt et mundi a peccato: Hieremias uero ab utero sanctificatus est et Iohannes, cum esset in utero, exultauit in gaudio uoce Mariae theotoci.
29.7.3
deum ntique, dei filium, qui, ut uerbis ipsius fidem\' uniuersorum loquar, uerbum est et lumen et sapientia patris, propter nos carnem sumpsisse dicit, et ideo theotocon uirginem Mariam, quia sit dei mater, appellat.

Intertext edge

Open linked passage

Note