De Incarnatione Domini Contra Nestorum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/joannes-cassianusc-360435" aria-label="More works by Joannes Cassianus">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat1
9.3.1
LIBER TERTIUS.
9.3.1
Dic mihi ergo, haeretice, hostis quidem omnium, sed, tuus maxime, cui crux domini Iesu Christi et cum Iudaeis scandalum est et stultitia cum gentibus, qui sacramenta uerae salutis et illorum respuis scandalo et istorum non sapis stoliditate: cur Pauli apostoli praedicatio aut paganis stultitia. aut Iudaeis scandalum fuit? numquid potuerat offendere homines, si Christum, ut tu asseris, solitarium esse hominem etiam ipse docuisset? cui enim natiuitas illius, cui passio, cui crux, cui peremptio incredibilis aut grauis esse potuisset? aut quid noui uel inauditi in se Pauli praedicatio habuerat, si id passum hominem Christum esse dixisset, quod passim cotidie in hominibus condicio humana toleraret?
9.3.2
sed illud utique erat quod gentilis stultitia non recipiebat, quod Iudaica infidelitas respuebat, quod Christum utique, quem illi, ut tu, solitarium hominem arbitrabantur, apostolus deum esse dicebat. hoc erat utique quod impiorum sensus refutabat, quod perfidorum aures ferre non poterant, in homine Iesu Christo dei praedicari natiuitatem, dei asseri passionem, dei adnuntiari crucem. hoc utique erat graue, hoc incredibile, quia hoc erat incredulum a humanae audientiae, quod inauditum fuerat diuinae contigisse naturae.
9.3.3
Itaque securus es tali affirmatione atque doctrina, quod numquam praedicatio tua aut gentilibus stultitia aut Iudaeis scandalum erit: numquam tu a Iudaeis atque gentilibus aut cum Petro crucifigeris aut cum Iacobo lapidaberis aut cum Paulo capite plecteris, non enim habet praedicatio tua illorum offensionem. solitarium hominem natum, solitarium passum asseris. timere non potes, ne persecutione sua illi te laedant, cum tu eos tua praedicatione confirmes.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).