Institutiones
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/joannes-cassianusc-360435" aria-label="More works by Joannes Cassianus">
—
Original / primary: Opp Lat2
19.10.1
Et hoc ipsum domini dicit esse mandatum. quoniam ipse, inquit, dixit, id est dominus Iesus: beatius est magis dare quam accipere. haec est inpertientis beatior largitas quam accipientis penuria, quae non de pecunia per infidelitatem uel diffidentiam reseruata nec de reconditis auaritiae thesauris inpenditur, sed quae de fructu operis proprii et pio sudore profertur. et idcirco beatius est magis dare quam accipere, quia, cum illius qui accipit hic qui tribuit habeat paupertatem, nihilominus labore proprio non solum suae necessitati sufficientiam, uerum etiam quod tribuat indigenti pia sollicitudine parare festinat, duplici gi\' atia decoratus, quod et perfectam nuditatem Christi uniuersarum rerum suarum abiectione possideat et munificentiam diuitis labore suo exhibeat et affectu, hic quidem honorans deum de suis iustis laboribus et delibans ei de fructibus iustitiae suae: ille uero otii torpore et inertia resolutus indignum se etiam cibo panis apostoli probat sententia, contra eius scilicet interdictum otiosus eum non sine reatu peccati contumaciaeque praesumens.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).