Institutiones
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/joannes-cassianusc-360435" aria-label="More works by Joannes Cassianus">
—
Original / primary: Opp Lat2
19.8.1
Quasi uero uniuersa uirulenta serpentium gener?? uel ferarum, cum in solitudine suisque cubilibus inmorantu?? non innoxia perseuerent. nec tamen ex eo pronuntiari possu?? innoxia, quia nulli noceant: hoc enim eis non affectus boni: tatis, sed necessitas solitudinis confert. quae cum laedendi nancta fuerint copiam, in semet ipsis reconditum uirus ea animae feritatem protinus egerunt atque demonstrant. ideoque perfectionem quaerentibus non sufficit contra hominem no?? irasci.
19.8.2
meminimus enim in solitudine commorantibus nobis contra calamum, cum aut crassitudo eius aut exilitas displiceret contraue scalpellum, cum incidenda hebeti acie segniter exsecaret, contraque silicem, si forte ex ea festinantibus nobis ad lectionem tardius scintilla ignis emicuit, ita indignationis inrepsisse motum, ut non alias perturbationem mentis quam uel contra insensibiles materias uel certe aduersus diabolum maledictione prolata digerere atque euaporare possemus.
19.8.3
quamobrem ad perfectionis dumtaxat rationem non satis proderit abesse homines, in quos ira moueatur, cum, si patientia prius non fuerit adquisita. etiam erga res mutas exerceri similiter iracundiae possit affectus, qui residens in corde nostro nec iugem nos possidere tranquillitatis statum nec residuis uitiis carere permittet. nisi forte in eo putemus commotionibus nostris lucrum aliquod uel remedium conparari, quod maledictionibus uel iracundiae nostrae minime res inanimae mutaeque respondeant et intemperantiam cordis nostri ad maiorem nequaquam prouocent exardescere furoris insaniam.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).