Institutiones
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/joannes-cassianusc-360435" aria-label="More works by Joannes Cassianus">
—
Original / primary: Opp Lat2
20.4.1
In septimana cuiusdam fratris cum praeteriens oeconomus tria lenticulae grana iacere uidisset in terra, quae. ebdomadario festinanti, dum eam praeparat coctioni, inter manus cum aqua qua diluebatur elapsa sunt, confestim super hoc abbatem consuluit, a quo uelut interuersor neglectorque sacri peculii iudicatus all oratione suspensus est. cuius neglegentiae reatus non aliter ei remissus est, nisi eum publica paenitentia diluisset. non solum enim se ipsos non esse suos, sed etiam omnia quae sua sunt credunt domino consecrata. propter quod si quid fuerit in monasterio semel inlatum, ut sacrosanctum cum omni decernunt reuerentia debere tractari, tantaque fide uniuersa procurant atque dispensant, ut etiam ea, quae despectui habentur paruaque reputantur ac uilia, si uel loco mouerint uel conpetentius conlocarint, si gillonem aqua. inpleuerint, si ei eo cuiquam obtulerint ad bibeudum si, si tenuem fistucam de oratorio cellaue submouerint, mercedem se consecuturos a domino tota credulitate confidant.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).