Institutiones
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/joannes-cassianusc-360435" aria-label="More works by Joannes Cassianus">
—
Original / primary: Opp Lat2
22.8.1
Quapropter athletam Christi legitime decertantem iracundiae motus radicitus oportet euellere. cuius morbi haec erit medicina perfecta, ut primitus credamus nullo modo sine iustis seu iustis ei causis licere nobis irasci, scientes nos.. discretionis lumen rectique consilii firmitatem, ipsam quoque honestatem et iustitiae moderamina protinus amissuros, si principale cordis nostri eius fuerit tenebris obscuratum, tum deinde puritatem mentis nostrae mox proturbandam, templumque eam sancti spiritus effici omnino non posse iracundiae in nobis spiritu commorante: postremo ut cogitemus nequaquam licere nobis orare nec iratos fundere preces ad deum, et prae omnibus incertum statum condicionis humanae prae oculis habentes cotidie nos credamus e corpore migraturos, nihilque nobis continentia castitatis, nihil abrenuntiatione omnium facultatum, nihil diuitiarum contemptu, nihil ieiuniorum uigiliarumque laboribus conferendum, quibus propter iracundiam solam et odium ab uniuersitatis iudice supplicia promittuntur aeterna.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).