Institutiones
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/joannes-cassianusc-360435" aria-label="More works by Joannes Cassianus">
—
Original / primary: Opp Lat2
23.4.1
Et quoniam hic liber de institutione est eius qui renuntiat huic mundo, per quam scilicet introductus ad humilitatem ueram et oboedientiam perfectam ceterarum quoque uirtutum culmina possit ascendere, necessarium reor quaedam seniorum gesta, quibus per hanc enituere uirtutem, exempli gratia sicut promisimus explicare, de multis admodum pauca carpentes, ut studentibus sublimiora sectari non solum incitamentum ei his uitae perfectae, sed etiam propositi forma procedat. quamobrem duos uel tres pro libelli huius conpendio de tam innumera patrum multitudine proferentes ponimus primum abbatem Iohannem, qui commoratus est iuxta Lyco, quod est oppidum Thebaidae, quique propter oboedientiae uirtutem usque ad prophetiae gratiam sublimatus sic uniuerso orbi claruit, ut etiam regibus mundi haius merito suo redderetur inlustris. nam cum in extremis ut diximus Thebaidae partibus commaneret, non ante praesumebat Theodosius imperator ad praepotentium tyrannorum bella procedere, quam illius animaretur oraculis atque responsis, quibus confidens uelut caelitus sibi delatis tropaea de desperatis bellis atque hostibus reportauit.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).