Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Institutiones
Joannes CassianusInst 24.4.1 · opp-lat2More by Joannes Cassianus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/joannes-cassianusc-360435" aria-label="More works by Joannes Cassianus">
More
Original / primary: Opp Lat2
24.4.1
Hic itaque beatus Iohannes ab adulescentia sua usque ad perfectam ac uirilem aetatem seniori deseruiens, donec ille in huius uitae conuersatione durauit, tanta humilitate inhaesit eius obsequiis, ut ipsi quoque seni stuporem summum oboedientia eius incuteret. cuius hanc uirtutem, utrum de uera fide ac profunda cordis simplicitate descenderet an adfectaticia esset et quodammodo coacticia atque ad imperantis faciem praeberetur, uolens manifestius explorare conplura ei etiam superflua minusque necessaria uel inpossibilia frequentius iniungebat.
24.4.2
ex quibus tria ponam, per quae manifestari possit uolentibus scire uel mentis eius uel subiectionis integritas. sumpsit namque de lignario suo uirgultum senex, quod olim excisum usibus foci fuerat praeparatum, dumque coctionis retardat occasio, non modo aridum, sed prope putre iacebat temporis uetustate. cumque hoc coram ipso fixisset in terram, praecepit aduecta aqua cotidie bis rigari, ut scilicet diurnis umoribus radicatum atque in antiquam arborem reuiuiscens diffusis ramis amoenitatem oculis atque umbraculum in aestu\ t feruenti subter residentibus exhiberet.
24.4.3
quod praeceptum uene- ratione solita sine ulla inpossibilitatis consideratione suscipiens adulescens ita cotidianis diebus expleuit, ut aquam per duo ferme milia indesinenter adportans nullatenus lignum rigare cessaret, ut quem per totum anni spatium non infirmitas corporis,\ t non festiuitatis sollemnitas, non occupatio necessitatis ullius, quae illum etiam honeste excusaret ab exsecutione mandati, non denique hiemis asperitas intercedens ab obseruantia praecepti huius potuerit inpedire.
24.4.4
cumque eius hanc seduli- tatem tacitus senex latenter diebus singulis exploraret uideretque eum simplici cordis affectu mandatum suum uelut diuinitus emissum sine ulla permutatione uultus uel rationis discussione seruare, sinceram\ thumilitatis\ teius oboedientiam conprobans, pariter etiam miserans tam longum laborem, quem per totum anni spatium studio deuotionis inpenderat, ad aridum uirgultum accedens, o, inquit, Iohannes, misitne radices haec arbor an non? cumque ille se nescire dixisset, senex, uelut inquirens rei ueritatem et tamquam temptans utrum iam suis radicibus niteretur, euulsit coram ipso leui commotione uirgultum, sic- que proiciens illud praecepit ut deinceps rigare desineret.

Intertext edge

Open linked passage

Note