Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
John Cassian
Institutiones
Inst 41.5.1
Choose a text More by Joannes Cassianus
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
Opp Lat2
41.5.1
Adhuc unum beati Macari proferetur nobis salutare mandatum, quo libellum ieiuniorum et continentiae tanti uiri claudat sententia. ita inquit debere monachum ieiuniis operam dare ut centum annis in corpore commoraturum, ita motus animi refrenare et iniuriarum obliuisci tristitiasque respuere, dolores quoque ac detrimenta contemnere tamquam cotidie moriturum. in illo namque utilis est prudensque discretio, aequali monachum« listrictione faciens semper incedere nec permittens sub occasione debilitati corporis de arduis ad perniciosissima praerupta deuolui, in hoc uero magnanimitas salutaris, quae ualeat non solum quae uidentur prospera mundi praesentis despicere, uerum etiam aduersis tristibusque non frangi et ea uelut parua nullaquo contemnere, illic habens defixum iugiter suae mentis intuitum, quo cotidie singulisque momentis accersiendum esse se credit.

Intertext edge

Open linked passage

Note