Joannes S. Arnulfi Metensis
Vita Joannis Gorziensis
Gorz 2.91
Choose a text
More by Joannes S. Arnulfi Metensis
—
9560 Vijogo
2.1
TEXTUS IPSIUS YSTORIAE.
2.1
Praecepta saecularis doctrinae quae rhethorica dicitur, in personis singulis demonstrandis inter caetera esse traduntur, ut majores illius qui praedicandus est altius repetantur, et ita per gradus quasi filo quodam ad ipsum linea deducatur, tanquam ex illis, ex quibus originem ducit, illustrior esse possit et clarior, comparatione data ab arbore, quae annosa jam in ramis aruerit, ut sterilitatem, inquiunt, ramorum radix fecunda compenset, et quod in fructu non teneas, mireris in trunco. Fuerit hoc institutum illorum, qui tantum quae carnis sunt sapiebant, et non tam de propriis unumquemque clare vel obscure gestis quam de alienis famosos reddi vel infames putabant; cum stet contra ratio, plerosque ex obscuris sepissime claritatem, ex clarissimis item alios probrosae vitae calamitatem mutuasse. Longe autem diverso itinere ab his nostra incedit religio, in qua mentium ac morum potius ingenuitas, et vera spiritus dominio vitiorum exuta libertas, quam carnis vana ac tumens et in morem fumi vanescens celebratur nobilitas. Apud hanc de pulvere suscitatur egenus, et de stercore pauper erigitur, ut cum principibus coelestis populi sedeat gloriosus. Nec desunt probationi documenta, cum David ex pascuis gregum in regnum, Petrus cum consciis paupertatis ex retibus piscium in orbis totius attollitur principatum; quaeque abjecta sunt mundi et ignobilia eliguntur, ut potentia et nobilia confundantur. Dicente autem ipso hujus principe instituti: Si vos manseritis in sermone meo, vere liberi eritis, et veritas liberabit vos; quod non est aliud nisi liberos vos faciet; itemque ipsius principis praecone: Ubi spiritus Domini, ibi libertas, cuicumque de tanto munere libertatis gloriari licebit, frustra ei illius antiquitatis enumeratio et nomina cineresque que majorum in laudis titulo conquiruntur; nisi forte spiritui carnem praetulerimus, cujus caduca nobilitas illi permanentis dedecus ignobilitatis superducere consuevit.
2.2
Sed quorsum haec tam longis anfractibus circumducta? Quoniam scriptoribus quibusque in quolibet quem dicendum susceperint talia fere ex more sumuntur inicia, ut qua regione terrarum, sub quo coeli climate, cujus linguae vel gentis, qua conditione, cujusve fortunae parentibus prodierit, quasi pro viribus futurae rationis, primo statim jaciant fundamento. Quod ego in hoc nostro, quem tam copiosa spiritus generositas commendat, superfluum judico laborari, cum eum tanta consumatae virtutis gloria, tot perfectorum retro virorum prosapiae sic aut aequet aut proximet, ut quicquid felicium operum dignis de illis laudibus celebratur, in isto velud mundissimo speculo totum resplenduisse monstratum sit. Ne cui tamen curiosiori minus fecisse, et tanquam ex inopia materiae hanc dicendi partem sermo subterfugisse culpetur, quam succincte si qua forte talium inserere oportebit comprehensis, melioribus et fructu salutari plenissimis tempora transferantur.
2.3
Oriundus itaque hic Johannes ex territorio fuit partim Metensi partim Tullensi, villa olim regia vocabulo Vinderia, parentibus utique non nimium obscuris, substantiae sane locupletioris. Pater provectae omnino aetatis, ut fere nonagenarius crederetur, inter suos ut facultate sufficiens omnibus aequus et bonus ac sine querela habitus, usque ad infimum quemque cunctis se praebens accommodum. Dumque ruri intentus ac regendae familiae, quam secundum mediocritatem vitae non minimam procurabat, plura ei ex justo labore succrescerent, essetque possessionibus, sumptibus, pecunia, ex benedictionibus Domini admodum auctus, hospitalitati, elemosinis aecclesiae quoque prout poterat honorificentiae, caeterisque bonarum fructibus actionum studiosius insistebat. Conjuge denique liberioris generis in ipso aevo senili junioris etatis sumpta, hunc Johannem duosque post ipsum procreat.
2.4
Ipse in domo paterna eo teneriori cura educatus, quo animus senis ut ad id aetatis editum omnem inpatiens arcebat injuriam. Litterarum tamen primis vix elementis traditus addiscendis, aliquandiu non longe a conspectu patris, postmodum, licet aegre eodem patre ferente, Metis eis quae tunc esse poterant scolis instituebatur. Nonnullo etiam tempore in monasterio sancti Michaelis super Mosam fluvium ad studia moratus est, ubi tunc temporis Hildeboldus quidam grammaticam professus ex discipulis domni Remigii, doctissimi ea aetate magistri, scolas habebat. Cujus doctrina, ut ipse multoties postea fatebatur, incertum incuria an quodam, ut apparebat, supercilio, cum tamen a patre sepissime non mediocriter muneraretur, macram satis frugem scientiae eum contigit retulisse.
2.5
Patre jam inde brevi deficiente, cum ipse adolescentiam jam videretur ingressus, post aliqua, matre utpote juniore thalamum innovante, solus fratrum totiusque familiae domesticae curator relinquitur. In ea parte actualis scientiae vel rerum omnium domesticarum amministratione quam strenuus, cautus, et ingenio caeteris propemodum hominibus praestantiori emicuerit, ut agro, pecore, familia, et his instituendis atque alendis substantia non mediocri locupletatus, deinde in artium diversarum, quae ad variam supellectilem usui sunt, exercitio et dispositione quantum valuerit, ut fere in mundanis negotiis nihil esset quod eum praeteriret-- de his omnibus silere melius puto, quam parum digne conscribere; presertim cum multorum adhuc horum reminiscentium testimonia sufficienter supersint, ex quibus, si quos haec cura pulsat, facile possint doceri.
2.6
Usque ad exactam itaque virilem aetatem in domo propria versatus, diversorum tam secularium quam et ecclesiasticorum, honeste dumtaxat vitae hominum, familiaritati in variis officiis et negotiis per omne id tempus, prout oportunum fuit, adhaesit, ex quorum contubernio optimam sibi formam vivendi exemplumque conduxit. In domo comitis Riquini, praestantissimi ea tempestate et in omni genere agendarum rerum prudentis et sagacissimi viri, per annos aliquod obversatus, plurimum exinde sibi coepit profectum. Nam et aecclesiam villae ipsius ex qua ortus est dono ejusdem comitis possidebat. Dadonis etiam, summi ingenii et famosissimae sanctitatis episcopi Virdunensis, non parvo tempore frequentia usus est, qui sibi quoque eum ob bene meritam indolem vivaxque in eo perspectum ingenium, perpetuum facere cupiebat, sed quas ob causas non obtinuerit, parum comperimus.
2.7
Cuidam deinde nobili viro Warnerio in confinio Tullensi causa aecclesiae sancti Laurentii in villa Fontaneto eidem civitati adjacentis se nomine Domini socians, ejus officiis quam familiariter insistebat. Ea occasione Tullo ei tunc temporis frequens recursus, quia cum hac ex proximo, altera quoque quam simul genitalis soli retinebat ecclesia, ejusdem erat dioceseos. Unde Bernerum diaconum ipsius sanctae sedis in subjectione ecclesiastica sortitus magistrum, virum sane et opinione sanctitatis et litterarum scientia eo loci satis celebratum, studio lectionis apud eum intentiori cura operam tunc coepit impendere. Altius autem sibi eatenus sic tempora praeterisse dolebat, ut de integro rursus scolas innovare cogeretur. Puerulus siquidem in diversa, ut dictum est, praeceptoribus ad studia commissus, quantulumcumque aurem inde vaporatam retulisse visus erat, totum id consequentium curarum mole pene sopitum amiserat. Sed facilitatem ingenii gratia juvante divina, ea citius dampna lucri sequentis felici reparavit successu. Prima itaque elementa grammaticae primasque tantum partes Donati ex ipso Bernero audivit, eaque introductoria aspersione contentus, divinis se omnino transtulit scriptis. In quibus intra breve tempus tantum intelligentiae praetulit lumen, ut omnium novo miraculo ad quascumque sapientum non difficulter occurreret questiones.
2.8
Ecclesiam porro sancti Laurentii, quam diximus, unico amore excoluit, et in ministerio aecclesiastico necessariis quantum religiosius potuit exornavit. Quotiens denique vacuum erat, strato ibi locato per plures dies inde non recedebat, noctesque creberrimas orationibus continuabat. Et quamquam seculo adhuc voluptatem laxare videretur, secretius in oculis Domini pro locis et temporibus spiritalibus inhiabat. Ibi feminam quandam ex geniceo domini sui divinis officiis sub velamine deputavit. Quae ut integra corpore loco sancto est tradita, ita usque sub debito fine naturae sancta manens carne et spiritu, sub stipe ipsius aecclesiae, nulla umquam attacta infamia, felix consenuit. Ibidem quoque peregrinum quendam jam provectae aetatis presbiterum exceptum, dum beato fine excederet, aluit et omni cura servavit. De quo plura bonae actionis nobis pater Johannes narrare consueverat: quod scilicet operi divino nocte ac die intentus, nullo fere tempore praeter corporeae necessitatis curam limen aecclesiae excesserat. Psalmos verbis et sensu distincte, ut pene sillabas eum recensere putares, assidue ore volvebat. Oratione pura noctis plurimum occupabat. Cum ipsis cogitationibus voce ipsa confligens, easque quasi manu deverberans:« Abite, inquid, vani et ignavi, non mihi psalmiculum ore subtrahite!» Ad martirem quoque plerumque querula voce clamitans:« Laurenti, quid hic agis, cur non me ab his vaesanis defendis?» Demones variis proludiis sibi obversari corporeis oculis testabantur, ut sepe sibi infestissimi usque in quosdam corporis cruciatus dejicerent, lectoque per aliquod dies non consurgeret.
2.9
Hic idem de se referre solitus erat, tempore quo Nortmanni irruptionibus saevis circa Sequanam et Ligerim populabundi excurrebant se ab eis comprehensum, et in puteo quodam nimiae altitudinis, quales in patria que Belsa dicitur plurimi conspiciuntur-- nam inde oriundus erat-- dejectum, in nulloque penitus lesum; inde item extractum in alio profundiori praecipitatum; cum nec sic opprimi potuisset, eductumque gladio ferire decerneret, tandem uno ex ipsis dicente, necdum eum pervenisse in genus terrae quo mori deberet, divinitus ut creditur dimissum; cum post aliquod orarum spatia Nortmannis praetergressis, puteo se reptando utcumque exemisset, et iter ingressus fame pene deficeret-- nam triduo jam fere sine cibo manserat--, repente in media via tres jacentes reperit panes, ex quibus usque ad praedictam aecclesiam sancti Laurentii pervenit. Is sine ulla cunctatione firmabat, psalmorum virtute, quos semper in ore versabat, quos in ipsis etiam puteis consistentem se assidue decantasse fatebatur, de tot periculis liberatum. Ab eo idem Johannes se ex multis, quae forte leviter gesserat, crebro monitum, et aliquando acrius redargutum, multipliciterque correctum, sepius gratulari solebat.
2.10
Sed et aliis quam pluribus, si quos probatae vitae ac doctrinae compererat, solitario comitatu quamquam secreto interim adhaerebat, paulatimque et quasi per partes a quibuscumque mundi oblectamentis subducens, castigatioribus se actibus applicare satagebat. Paulo ante dicto Bernero diacono maxime delectabatur, eumque honore et officio amplissimo venerationi habebat, pro eo quod non modo doctrina et vita ejus, que item vicem gerebat doctrine, apud ipsum proficiebat; set et quod, si qua in se reprehendenda forte vidisset, nequaquam his vel ad momentum parcere noverat, quin statim severius, et si ita res exposceret, etiam publice objurgaret. Erat idem Bernerus inter caetera, que bono odore de eo fama resperserat, religionis et praecipue vitae pudicissimae a puero insignis, in vitia mordax, ut nec superioribus aliquando cederet personis. Eloquii nihilominus multa ei venustas, et plurima in exortando et persuadendo facilitas. Census ei non multo sumptuosus, sed nec omnino abjectus. Simplici enim victu vel tegumento contentus, si quid tamen eorum fuerat, lautioris cultus et ut pene notaretur erat. Ita vir puri animi, sordium exteriorum attactum prorsus quadam sibi insita natura horruerat. Tantumque pudicitiae virtus mentem ejus totam pervaserat, ut quo forte loco mulierem sedisse conspexerat, nullo pacto illa recedente eodem ipse vel fatigabundus succederet.
2.11
Interea Joannes et Metis monasterio sancti Petri, ubi et domum vicinam habebat, sub occasione aecclesiae quam tenebat, quae cum villa propria eidem monasterio subjacet, ebdomadarius sacri altaris ascitus, post aliquod quam ibidem offitium ceperat tempus, tali ordine salutis ei occasio divinitus providetur. In collegio puellarum ejusdem loci, quod nunc feliciter Domino miserante procedit, erat quedam moribus et conversatione remotior a ceteris, annis admodum puellaribus, nomine Geisa, quam amita eidem religiosa secretiori apud se custodia educebat; hec Fredeburg dicebatur. Ea itaque Geisa cum ad artiora se cotidie sancte conversationis extenderet, inter caetera sancti propositi ornamenta, etiam sub omni veste cilicii usum addiderat. Johannes ejus instituti adhuc vix aut omnino ignarus, dum quadam die, quonam incertum loco, cum ea familiaribus, ut cum ceteris adsolebat, sermonibus quedam insereret, a pectore puellae intra interulam, quae fuerat subtilior, umbram cilicii ad carnem latentis sub dubio visu prospexit. Manu protinus ad explorandum quid esset injecta, ubi rem asperior tactus edocuit, stupore vehementi et toto corpore tremore exhorruit. Quid deinde hic habitus praetenderet, percuntatus, verecundior illa et rubore vultu aspersa, postquam aliquandiu obticuerat:« Nescis, inquid, nos non isti seculo vivere aut deservire debere? Hec ad quae plerosque deditos video, vana prorsus et animarum perditionem esse perpendo. Longe alius mihi animus ab his, proprii tantum periculi sollicitam cogit existere.» Plura in hunc modum sancti desiderii verba cum replicasset, Johannes ab imo pectoris in alta excitatus suspiria:« Ve, inquid, misero mihi et ignavissimo, qui tamdiu moras non modo steriliter, sed etiam perdite vivendo protraxi! Scilicet me virum, hunc fragiliorem sexum virtute praeire oportuit. Nam summo probro et contumelia, non solum non consequor jam ambulantem, sed nec deses et totus herens terre ullo motu progredior aut conitor.»
2.12
His igitur acrius stimulatus et supra quam alias antehac cujusquam exemplo virtutis accensus, de perfectioris vitae institutione fixa mente deliberat. Studium itaque lectionis divinae cum eisdem ancillis Dei summa vi statim arripuit, et primum sacrae bibliotecae historiam Veteris ac Novi Testamenti percurrens ex integro, deinde quecumque in divinis officiis certis temporibus in aecclesia frequentatur, lectionis libri qui Comitis dicitur, orationes et si qua sunt sacramentarii in usus diversos, regulas supputationum temporalium, quae coram antedicto Bernero diacono prius ex multa parte relegerat, memoriae vicaciter ut nemo superius commendavit. Precepta canonicae institutionis, hoc est decreta conciliorum, judicia penitentum, ordinem actionum ecclesiasticarum, ad hoc et secularium edicta legum, ad unum usque ut ita dicam verbum corde recondita mire continuit. Omeliarum, sermonum, ac diversorum tractatuum in lectionibus epistolarum vel evangeliorum, sed et gesta sanctorum si qua sunt memorabilium, tantam concepit notitiam, ut quociens postmodum ei oportunitas forte accessisset loquendi, acsi prae oculis liber adesset, a prima usque in extremam sententiam ex ordine tamquam visa persequens vestigia verbis communibus universa revolveret. Cantibus ecclesiasticis sub idem temporis insudare, nec erubuit nec desperavit. Et licet nonnulli ut alieniori aetate deludi tacite riderent ingenium, pertinacia boni desiderii quamvis duro eluctato labore prorsus evicit.
2.13
Hec ei interim sanctorum negociorum ocia cum praedictis ancillis Dei fuere. Ex cujus etiam collegii multitudine plerasque ab infimis delectationibus ad coelestium desideriorum flammas igne divini eloquii permutavit. Que nunc usque testes ordinis vitae virtutumque ejus existunt. Jam vero in caeteris exercitiis spiritalibus, continentia, jejunio, vigiliis, orationum frequentia, vel reliquo labore corporeo, carnisque castigatione, quanta se virtute accinxerit, et de die in diem melioribus se praeparans, gratia Christi comitante in ulteriora semper tetenderit, sequentium attestatione operum forsitan melius demonstrabitur.
2.14
Ad mundi contemptum et facultatum renuntiationem ex integro, omni desiderio estuabat. Sed quo locorum se conferret, non facile pervidebat, adeo exemplorum copia se ex tota hac regione subduxerat, nec ullum omnino monasterium in cunctis Cisalpinis partibus sed et vix in ipsa Italia audiebatur, in quo regularis vitae diligentia servaretur. Quia igitur quo se verteret ignorabat, quod solum poterat virorum quorundam, quos fama vulgatior a saecularium conversatione sejungere videbatur, frequens limina obterebat, eorumque actionibus intentus, nec in conlaborando inferior, mensem plerumque aut eo amplius, nunc in istius nunc in illius contubernio et quoquo poterat obsequio exigebat. Metis per id temporis duo continentis vitae praeconio satis celebres habebantur: alter Rotlandus scole cantorum in domo sancti Stephani praesidens, et in remotioribus oratorii sancti Michaelis, quod erat in superiora ejusdem basilicae sancti Stephani, orationibus, psalmis, missarumque celebrationibus, noctes diesque continuans; alter Warimbertus apud basilicam sancti Salvatoris non longe a claustris clericorum, pari nihilominus studio in rebus divinis Christo deserviens. Quorum vite omnibus acceptissimae testes adhuc multi supersunt, ex quibus, si quis velit, plenius potest addiscere.
2.15
His itaque non parvo tempore cohaerens, et multo divini operis labore se ipsum exercens, etiam apud eandem sancti Salvatoris basilicam retrusionis cellulam, in qua perpetuo clauderetur, adorsus est. Sed credo loci incommoditate offensus, utpote medio urbis, et potius secreta quelibet silvarum animo meditatus, interim statuit differendum. Audita interea fama viri venerabilis Humberti, qui Virduni reclusus, et scientia litterarum sanctarum, et laudabilis vitae testimonio clarus, et merito sanctus ab omnibus eo loci habebatur, celeriter ad eum contendit, et brevi mutuis confabulationibus animo inter se coadolescentes, aliquod dies cum eo exegit. Omnium ibidem excessuum suorum puram confessionem deponens, ex eodem venerabili viro formam penitentiae cepit. Carnibus ut putatur ab ipso tempore omnino abstinuit, et jejunia sibi semper amica infatigato rigore arripuit.
2.16
Cum vero comperisset, et alterum quendam solitarium in vicinia ejusdem civitatis, intra remotiora saltus qui Argonna dicitur, commorari, etiam hunc eadem fervoris instantia adiit, si forte ibidem desiderio diu concepto de heremi habitatione satisfacere posset. Hic autem solitarius, Lantbertus nomine, et moribus et scientia omnino rusticanus erat, et nisi quod multus labor, quo satis superque durissimo et velut inrationabili se ipsum atterebat, eum aliquatenus in rebus divinis commendabat, alias stolidus et agrestis totus parebat, ut qui forte infirmiorum cum conspexerat, risum tenere vix posset. Tegendi corporis etiam et verecundiorum ei cura postrema; similiterque cibi vel potus longe ceteris mortalibus usus dissimilis. Modium integrum farinae in unum plerumque panem redegerat, qui mensem aut certe duos ei sufficeret, donec prae nimia duritia nisi securi non posset effringere, indeque sibi particulam ad pondus cotidie praeriperet. Item lebetem permaximum, holere ac legumine simul plenum, in unum excoxit, quod repositum cotidie, dum quid residui fuit, ad mensuram aqua cruda resolutum percepit. Subito quolibet mentis inpulsu ex heremo se proripiens, villas et civitates subintravit, itemque repente cellulae condidit. Noctis plerumque medio missas exorsus, etiam si sic animus tulit vesperi, aut ante, aut sub lucis crepusculo, post bidui triduive jejunium, ut defectio corporis fuit, non diei non noctis ullum tempus in reficiendo servatum est.
2.17
De cujus conversationis vario proludio Johannes nihil motus, multotiens etiam tantas in inbecillo corpore vires cum quodam stupore secum compensans-- erat enim macie et squalore nimio confectus-- cum eo aliquandiu est commoratus, cellulam quoque sibi ad habitandum compegit. Plures tunc ex vicino civitatis illuc visendi gratia venientes, et queque necessariis usibus conferentes, non minimum in sancto desiderio accendebantur. Inter quos et praefatus Humbertus plerumque accedens subindeque recedens, nonnunquam et aliquod dies subsistens; et quidam vir natione Britto, Andreas nomine, liberalibus adprime studiis eruditus, sed et animi virtute praepollens, et quod his majus est, in divina admodum studiosus. Hic de patria insula infestatione Nortmannorum, cunctis ejusdem insulae incolis aut occisis aut fugatis, cum pluribus aliis doctis aeque ac sapientibus viris pulsus, a reverende sanctitatis episcopo Dadone, cujus supra mentio facta est, in Monte- Falconis cum nonnullis qui cum eo advenerant Brittonibus exceptus, et satis liberaliter est procuratus.
2.18
Cum his communicato consilio, utrum loco eodem sibi salubre ac frugiferum esset manere, illi ut cauti et illius portentuosae stoliditatis heremitae morum non ignari, ab ejus cohabitatione omnimodis animum deflexerunt; maxime eodem Humberto suadente, ut Romam memoriam beatorum apostolorum supplicatum prius adire temptaret, quod iter ipse jam dudum Deo propitio exegerat, et sic demum vita comite rediens, quod in commune ratio demonstraret pariter exsequerentur. Mox moras omnes animi fervore disrumpens, sumptu sane non ignobili facto, iter magna ope maturat. Sociatus est ei Bernacer quidam clericus, multo ante tempore cum Warimberto illo, de quo supra dictum est, Metis apud ecclesiam sancti Salvatoris versatus, manu libraria ceteris ejus temporis non inferior, canendi disciplina admodum praestans, sed et artis calculatoriae studiosissimus, caeteroque ingenio in rebus non minimum pollens, tenui quidem re, sed devotione in divina optime cumulata.
2.19
Postquam vero Romam veniens vota sancti desiderii circa loca queque sancta explevit, cupido eum in ulteriora tendendi amplius coepit. Ibique aliquibus ex comitatu relictis, ipse cum praedicto Bernacro paucisque quibusdam expeditior, usque montem sancti Angeli cognomine, qui Garganus dicitur, ocius percucurrit. Ipso tamen itinere montem Cassinum beato Benedicto insignem et congregatione monachorum frequentem conscendit, cumque ipsis servis Dei aliquod dies remoratus, sancti praepositi vestigia, que ibi nonnulla supererant, curiosius exploravit. Interiora etiam illa marini sinus, quae civitati Neapoli adjacent, servorum Dei habitacula sub nomine sancti Salvatoris, montem Bebium haud procul perpetuo vapore fumantem miratus, penetravit, eorumque orat onibus se commendans, nonnihil benedictionis ex his que secum tulit eisdem servis Dei largitus est.
2.20
Tandem Christo duce, felici cursu et cunctis prospere sibi cedentibus domum regressus, nec mora, monitore suo Humberto convento, consilio ipsius, quia locus desideriis eorum aptus nusquam occurrebat, secum interim domi subsistere, et si qua piae actionis poterat ibidem exercere, quamquam admodum aegre satius duxit. Eratque utpote qui figuram hujus mundi praeterire quantotius adtendebat, habens tamquam non habens, emens tamquam non possidens, utens hoc mundo tamquam non utens. Et jam totus caelestibus flagrans, specie sola res transitorias disponere videbatur. Ceterum vita ejus in quo a monachi instituto differret, haud facile quisquam discerneret. Ita pernox in vigiliis, orationibus noctes diesque coujungens, lectionibus sacris studio vix aliquando interciso inhaerens, omnique castigatione corporis sese coercens, crucis auctorem, satis in sublime cruce levata, nisu indefesso cotidie sequebatur.
2.21
De tenore jejuniorum ipsius an quid sermo digne valeat explicare, prorsus non sentio. Quae tanta pertinatia ab ipsis initiis sibi indixit, ut si qui forte erant ex sibi adhaerentibus qui hec cognoscere poterant, miraculo stuperent ingenti, quomodo vel extremo spiritu respirare in tanta austeritate sufficeret, qui pocius in augmentum admirationis postquam diem aut etiam biduum plerumque sine ullo cibo ac potu, ut nec modicum quid gustaret, transegerat, incredibili virium integritate et facie laetiori agilis et constans ad opus quodcumque incederet. Id vero ipsum ex ore ipsius nobiscum confabulantis sepe audivimus, quod in diem alterum frequenter omni cibo vel potu carens jejunia extraxerit. Fatebatur enim, dum quidam fratrum dura aliqua refugientium aquam in potu male sibi conducere quererentur, nemini aeque ac sibi prius prae continuo usu vini, aquae perceptionem exosam fuisse:« adeo, inquiens, ut si qua dierum mihi vino fuerat abstinendum, aquam stomacho nausiante, panem etiam ipsum per totam diem cum omni cibo funditus respuerim.»
2.22
Praeterea quam celer et tamquam ne quis se prior irrueret festinus, armaturam caelestem induerit, quoque robore contra virtutes contrarias bellum Christo fretus susceperit, carneque ac spiritu reluctantibus, cum pars melior de palma semper contenderit, tamen semper periculi metuens redivivi, brachia numquam remiserit, utque inter hec, viciis hinc propulsis, virtutibus hinc intromissis, edificium morum optime compositorum structura perpulchra erexerit, magnorum ingeniorum vires vix posse expedire existimo; cum certe hec ad ea, que divino munere post in conversatione monasteriali peregit, inicia quedam velut et abjecta valeant reputari. Hec autem omnia intra abdita domus, Deo solo teste, vix aliquibus ex familia consciis, operabatur, cavens omnino scire sinistram quid faceret dextera, et ut tenerae plantationis virgultum, priusquam sufficienti irrigatione radicem defigeret, manus atque ventorum contactum non bene credulum devitabat. His ergo, quoniam ad dicta rebus exaequanda ariditas ingenii minime sufficit, praetermissis, ordinem rerum potius exsequamur.
2.23
Sanctus Pater et unicum in his regionibus postmodum lumen monachorum, domnus Einaldus, ipso tempore Tullo in summo omnium bonorum exemplo vitam ducebat. Is in scientia literarum tam secularium quam divinarum ea tempestate inter suos nulli secundus, cum esset sedis ejusdem primo quidem primiscrinius, postea autem etiam primus archidiaconus, cunctarumque opum affluentia dilatatus, amore caelestis desiderii tactus, cunctis quae habuerat usque ad siliquam ut dicitur distributis, tantum simplici veste retenta et libris ac veste sacerdotali, in cellula claustro clericorum adherente sese cohibuit, et triennium fere in summa et ardua continentia vitam agens, raro usquam praeterquam ad ecclesiam missas celebraturus aut nocturnae orationis obtentu processit. Servulo tantum uno contentus fuit, qui ad queque forinsecus necessaria mittebatur. Nam nisi quae episcopus loci vir venerabilis Gauzlinus, in misericordiae operibus sane memorabilis, aut religiosorum quicumque misissent, nullis aliis sustentabatur. Clientulus quoque ex clericis unus, qui missas celebranti assisteret, derelictus. De qualitate indumenti, cibi, vel potus, qua cilicii assiduitate, jejuniorum frequentatione, penitentiae austeritate sese damnavit, superfluus esse vereor in dicendo, cum etiam copiam quamcumque verborum operationis ipsius superet magnitudo.
2.24
Hic dum die quadam solus resideret in cellula, vocem de repente, unde aut a quo editam nescius, claro omnimodis sono hec audivit dicentem: Sustollam te super altitudines terrae, et cibabo te hereditate Jacob patris tui; os enim Domini locutum est haec. Paululum inde attonitus et secum ut fit multa animo reputans, postquam misso circumquaque ministro, si forte puerorum aliqui e scolis vicinis, dum recitant, hoc protulissent, ac neminem toto id temporis spatio in quolibet loco contiguo fuisse renuntiante, vir prudentis ingenii, gratiae divinae sibi oraculum in spem fiducialius deinceps de donis Domini praesumendi directum, fideliter intellexit. Quod apud se quidem ipse forti custodia animi servare studuit reconditum, rebus autem postea in ipso omnium eorum fides est subsecuta. Et hec quidem de iniciis tanti viri breviter pro loci negocio inseruimus; ceterum tanta felicium gestorum ejus extat materies, ut et proprium opus doctioribusque merito arripiendum desiderent, et amplissimo audientibus et imitari volentibus fructui possint existere.
2.25
Cum itaque hic Johannes et ipse domnus Eginoldus tam propinquis locorum intervallis abessent, alter alterum nisi facie sola et locutione communi non noverat; adeo uterque popularis fugitans gloriae sese tantum testibus fruebatur a Deo. Cum interea casu quodam supra memoratus Humbertus e cellula, qua se jam dudum Virduni recluserat, ea quo nescitur obtentu effracta, eundem venerabilem patrem Einoldum ex improviso Tullo convenit. Is enim inter raros alios vitae ipsius jam pridem conscius fuerat. Viro sancto ad tam insperatam ejus praesentiam stupefacto, praesertim quod fama ad se certo detulerat, lege reclusionis eum intrusum fuisse, causisque egressionis acceptis, inter quas praecipua erat, ob hoc se advenisse, ut heremum potius simul expeteret, ibique multo melius quam in urbium frequentia omni hominum molestia liberi Domino deservirent: consilio clam inter se conflato, ipsi per se, cunctis arbitris procul, flumine Mosella oppidum ipsum praeterfluente trajecto, et specu quodam in saltu vicino reperto, ibidem se tamquam perpetui heremitae futuri recipiunt. Mox quibusdam religiosis ex oppido virum sanctum requirentibus, et quamvis locum aditu difficilem amore superantibus, ubi eos convenerunt, ceptum hujusmodi, quod nulli utique bono umquam esset probabile, saniori consilio dissiparunt. Tanta siquidem loci iniquitas fuerat, ut nec ipsi cuiquam labori ibi insistere, nec a quoquam facile eis quicquam necessariorum posset conferri. Sed et ipse ut erat vir consilii non dificulter meliori sententia flexus, amicam continuo repetit cellulam, Humberto Virdunum ad sua se interim recipiente.
2.26
Qui dum rursus eum crebrius reviseret, quadam die inter cetera que familiaritas illa parere adsolet colloquia, dum, si qui forte alicubi ad id temporis qui ad sancta desideria aspirarent existerent, vicaria interrogatione percunctantur, hunc de quo agimus Johannem sibi, ut praemissum est, optime notum adduxit in medium. De cujus laudabili conversatione cum plurima replicaret:« Hominem, inquid domnus Einoldus, olim cognosco, et ad me crebro venientem usu communi expertus sum; utrum autem harum rerum, quibus nunc praedicatur, ei mens inesset aut studium, necdum vel tenuiter advertere potui.» At ille:« Ita, inquid, homo est, non passim cuicumque se nisi notissimo aperit, et id non facile quidem. Apud se enim omnimodis latens, vitam, qua in secretioribus sub ocutis superni arbitri districte admodum sese coartat, oculis hominum, ubi in publicum exierit, offerre summa vi atque arte dissimulat. Adtamen a vobis evocatus citius aderit, et mutua vestri collocutio me nihil extra quam res est de eo afferre facile comprobabit.» Nuntio mox se eum velle videre et alloqui insinuans, ita condixit, ut ipsius staret arbitrio, utrum ipse eum domi, an ille se Tullo conveniret, quidque horum mallet resignaret. Johannes ad totius probabilis officii semper exsecutionem non segnis:« Discipulum, inquid, potius obviam decet ire magistro. Ego, ut dignum est, Tullo eum convenio.» Ut ergo advenit, Humberto adhuc ibidem eum opperiente, quam familiariter sibi alterutrum atque officiosissime adgaudentes, omnibus e conspectu remotis, de causa, propter quam accersitum illum miserant, conferre coeperunt. Tandemque ubi, post non modicam rerum celestium confabulationem, desiderii sui alter alteri jam fida secreta refuderat, consilium exinde sibi vitae ducendae, uti quibus seculo penitus erat animus renunciandi, cura sollicitiore disquirunt.
2.27
Sub hoc Johannes causam sibi ratus oportunam cecidisse, totius suae conventionis cum viris religiosis ei seriem pandens, et maxime apud quos Metis sibi frequens tunc solum erat recursus-- nam a ceteris aliorum locorum jam dudum abstinebat-- quanta viri ipsi in eandem sententiam concordia conspirassent, aperuit. Illo quam facile animis ad hoc inclinatis, ut secum ipse eosdem viros conveniret, hortatus est. Ita Humberto tunc propria repetente, ipse post dies aliquod Metis accedens, et super sancto virorum illorum instituto non modice delectatus, aliquandiu etiam apud eos est commoratus. Interdum vero ad propria sub tempore recurrens, memoria semel accepte dulcedinis quasi moras diutinae absentiae egrae ferentem, suam eis presentiam citius revocabat. Erant autem religiose ille, de quibus supra dictum est, apud Sanctum Patrum feminae, Geisa et amita ejus aliaeque nonnullae, et Salecho clericus sancti Martini ultra fluvium Mosellae, et Randincus presbiter tituli sancti Simphoriani extra portam urbis meridianam, apud quem et crebrius pro loci secretioris usu conveniebant, et Bernacer diaconus, comes Johannis jam pridem Romani itineris; nam duo illi de quibus memoravimus vite praestantioris, Rotlandus et Warimbertus, jam vita decesserant. Cum his, veluti in quibusdam coelestium disciplinarum scolis sanctorum ingeniorum viribus se ipsos cotidie in studiis omnium probatarum virtutum exercentes, duo ipsi viri praecipui aut lectionibus aut orationibus seu certe mutuis ad celestia cohortationibus insistebant, ipsosque cum quibus versabantur ad majora sui imitatione amplius atque amplius provocabant.
2.28
Sed et idem venerabilis Einoldus jam et ipsa, ad quae interdum recurrere videbatur, propria civitatis Tullensis funditus sibi praecidens, dum cum ipsis tamquam mansionem perpetuam statuit, eosdem pariter omnes ad renuntiationem quoque rerum omnium impellebat. Unde cum de his instantius consultarent, loca, in quibus communem vitam professi pariter habitare possent, sollicite pertractant; ad hoc nullo eis in his dumtaxat regionibus, qui sibi ad ea que mente conceperant oportunus videretur, occurrente-- adeo seculi macula quedam cuncta fere coenobia offuscaverat-- longinqua queque et peregrina delegere statuerunt. Hoc cum omnibus uno animo eademque sententia placuisset, Johannes superiore profectione sua Italica circa Beneventanas regiones loca se quedam in desertis valde oportuna asserit conspexisse, in quibus labore manuum ad exemplar antiquorum sanctorum facili victu vitam ducere possent, quae utique et vinetis et situ et vastitate obductis copiosa, et cetero usu mortalibus per omnia essent acommoda. Ad hoc et montis Cassini, quem subierat et propriis visibus exploraverat, mentionem adducens, simul et illius abditi intra sinus marinos sancti Salvatoris coenobii quod monti Bebio imminet, postremo in id omnes assensi sunt, ut quantotius profectionem illuc maturare decernerent.
2.29
Cum ecce, divinitus ut certum est hoc procurato, ad noticiam episcopi, magni postmodum rerum divinarum recuperatoris, domni Adelberonis, hec omnia perferuntur. Bernacer enim, unus ex ipsis, dum aecclesiae sancti Salvatoris post domnum Warimbertum stipe domini ejusdem aecclesiae magni et memorabilis viri Lantberti deserviret, eodem domino suo secretius evocato rem omnem ordine aperit, meritisque sanctitatis domni Einoldi atque hujus Johannis ceterorumque qui cum eis erant et fervore sanctorum desideriorum eidem plenius intimatis, et qualiter, quoniam in his regionibus non eis aptus occurreret locus ad serviendum Domino, exteras destinarent petere regiones, id ab eo interim accepit responsi, ut quoquo pacto eos retinere temptaret, dum ipse oportunitate temporis capta episcopo ea insinuaret. Quod Domino faciente cicius ex voto cadente, queque sibi super viris eisdem erant comperta, pleniter explicat, addens ad hoc summo utique probro hanc maculam eis omnibus post seculis inurendam, si hi famuli Christi tanta spacia ejus episcopii, Deo propicio sic in inmensum dilatati, ita sibi causarentur praeclusa, ut quia nusquam exciperentur, in longinqua quedam sub coelo incognito properarent, frustraque tot dicionis ipsius esse monasteria, si modo ab his tam brevis numeri homines pellerentur.
2.30
Episcopus cum nihil sibi umquam magis desiderio fuisse respondisset, quam ut penes se retinerentur, ac vicissim ab ipso Lantberto de loco habitationis eorum exquireret, ille Gorziam monasterium, non multum ab urbe longius, eis optime posse concedi respondit. Ibi repente viro prudentissimo, quid aliquando, antequam apicem pontificalis honoris attingeret, super loco eodem sibi in voto fuerit, secum animo reputante, nec humano consilio sed divina cura rem agi considerans, nihil omnino cunctatus firmat sententiam. Interim rem taceri jubet, dum tempus eos detur acciri. Erat locus idem ex qua olim fuerat specie praestantissima longo jam situ pene praeferens solitudinem, et praeter paucos in veste monachi inibi habitantes, quibus divinae stipis vix modicum quid inferebatur, cetera ornatu omni submoto foeda locum facies obsidebat. Possessionum quicquid exterius fuerat, Adelbertus comes, vir genere quidem clarus, ingenio autem ferox ac violentus, nec bono cuiquam fere umquam morum probitate probabilis, ex beneficio episcopi cui militabat, gratia sane ingrata, tenebat. Cognatus ipse jam dicti Lantberti-- nam ejus sororem habebat-- idemque inter se quibusdam animositatibus dissidebant. Ergo idem Lantbertus postquam animos episcopi ad hoc inclinatos persensit, Bernacro celerius refert, ut viris quantum potest persuadeat, quo mox coram venientes, quem sibi locum deligere malint, fuerint percunctati, omnibus praetermissis Gorziam postulent.
2.31
Dum hec clandestinis inter hos agitantur consiliis, omnium horum adhuc illis ignaris et de peregrinatione maturanda tractantibus, alius item ipsorum, cui nomen Randinco, absque licentia episcopi, sub quo stipe canonica alebatur et titulo supra memorato deserviebat, se vel quibus deputatus esset deserere, vel quoquam perpetuo posse secedere, non satis integrum sibi videri, suggessit. Domno Einoldo cum nullo modo improbante, immo canonicam sic se habere regulam asserente, ad hoc et ceteris ut ocius fieret in commune ferentibus, Bernacro mediante per virum clarissimum omniumque apud episcopum consiliorum intimum Lantbertum conspectibus episcopi praesentatur. Ubi cum, gratia habitus postulandi quid reliquis quoque esset in voto, ex ejus narratione palam perclaruisset, omnes qui forte constiterant ammiratione gaudio intermixto, ne tales ac tanti desiderii usquam dimitterentur, dignaque eis provideretur pocius habitatio, vocibus orabant et precibus.
2.32
Mox omnibus coram accitis seque digne ac reverenter exceptis, post audita ac reddita vicissim colloquia ubi episcopus, quam promti in eos animi esset, exposuit, locum sibi ad votum quocumque in suo episcopio copiam eis dat eligendi. Illi spatio brevi inter se conferendi petito et accepto, Bernacer, ut clam doctus erat, Gorziam nominat. Ceteris incerto nutantibus, eo quod peregrinatio eis multo dulcius complaceret, Johannes, quo majore nemo ardore exilii estuabat, astu quodam, tamquam id omnino esset impossibile:« Optime, inquid, neque alter quisquam melius postulabitur!» estimans videlicet, eo sibi denegato-- pro eo quod Adelberto nullatenus terra videretur posse extorqueri, uti qui magnitudine, potentia ac ferocitate cum sui tum fratris Bernuini Virdunensis episcopi, acerrimae pariter mentis viri, plurimum ac pene in inmensum niteretur-- sua nihilo desideria remoranda. Quod longe aliter Domino disponente provenit. A consultatione namque mox introgressis, cum quid convenisset retulissent, episcopus nihil omnimodo differens, sine ulla cunctatione, ut jam dudum animi fervore conceperat, locum protinus juri eorum contradidit. Nec multo post etiam( DCCCCXXXIII) terram eidem Adelberto sublatam, que res utique ad vim non minimam spectare videbatur, licet ei prae magnitudine devotionis postrema haberetur, monachis ex integro reddidit.
2.33
Quanto autem studio vel ipsos vel locum unice praeter cetera dilexerit atque voluerit, oculorum magis quam sermonum fide petendum est, ut brevi ex illo dudum squalore deterrimo cuncta loci illius habitacula in novam quandam lucem et gratam aspectibus resplenduerint venustatem; ubi etiam, ut mox inde ab initio praeoptaverat, sepulchro sibi quam longissime ante obitum collocato, Domino miserante venerabiliter est tumulatus. Praestititque ei gratia Christi opere adimplere, quod quondam ante nonnulla ordinationis suae tempora tacito sibi in mentem voto obvenerat. Nam tempore Wigirici praedecessoris sui cum quadam dierum populo admistus, qui ex urbe ad idem monasterium, angustia siccitatis compellente, pedibus nudis processerat, ipse quoque ad martiris ibi quiescentis beati Gorgonii sepulchrum usque venisset, horrentemque loci situm vidisset, ita ut juxta altaria ipsa vestigia foeda animalium deprehenderet, ubi se ad orandum prostravit, altius prae tanta praelatorum injuria circa loca sanctorum ingemiscens, in hec, ut ipse postea referre consueverat, verba inter orandum prorupit:« Si indignum me, inquid, o pietas Christi inmensa, et tuum, qui hic ades testis Domini, pium auxilium, hujus sancte sedis tuae ministrum umquam promovere dignaberis, hanc loci hujus miserabilem, quam cerno oculis, faciem in aliam ab hac habitudinem, te mihi adjutore facto propicio, commutabo.»
2.34
Audivit Omnipotens, et Wigirico non post multum tempus absumpto cum ei Benno quidam genere Suevus, in heremitica apud Turegum vastam solitudinem aliquando vita famosus, zelo utique pio optimi tunc principis Heinrici, Octonis cesaris postmodum gloriosissimi genitoris, successisset, eoque, quo profundo judiciorum Domini abisso incertum, a pristine sanctitatis et heremo quaesitae laudis dignitate defervente, ad ultimum lacrimabili rerum serie a nefandissimis servulis in abditis excecato( DCCCCXXVIII), dum sese postea in concilio episcoporum idem publice officio abdicasset( DCCCCXXIX), ipse Adelberto, praeter spem omnium, cum esset regii quidem paterna simul ac materna stirpe longe retro usque ab hominum memoria sanguinis, sed ob rei familiaris inopiam, qua secundis matris nuptiis laborabat, censu aliquanto tenuior, consensu omnium publicisque aecclesiae legitimisque suffragiis in sacrae Metensis cathedrae pontificium Domino promovente sustollitur.
2.35
Cujus deinceps actus de die in diem felicius procedentes ut Christo duce succreverint, et ut in monasteriorum praecipue reparatione studium prae cunctis transfuderit, nequaquam brevi sermone stringi quisquam quesierit, neque mihi id, si sapiam, arrogare praesumpserim. Et certe res ipsa ita se cunctorum ingerit oculis, ut quicquid dictum fuerit, minus videatur, et multitudo factorum nequaquam exaequari valeat facultate verborum. Ecclesiam siquidem, quam superiorum temporum perturbatione ab omni paene studiorum bonorum fervore tam in divinis quam et humanis detritam susceperat, ita secum Domino operante ex nullo, ut ita dixerim, in summum repente statum provexit, ut quecumque diocesi suae suberant monasteria, longo jam et veteri morbo ab opere rectitudinis languida et pene desperata, regularibus disciplinis reddiderit, viros vita et doctrina probatos singulis quibusque locis praeficiens, qui mundo perfecte abdicato, ceteris documento et disciplina proficerent. Clericorum ipsorum conciliabula, eo quod divisam cum seculo conversationem non satis probabat, in monachorum instituta mutavit. Sanctimonialium habitacula, quod ea, etsi non re, fama tamen obscurari quam aegre ferebat, omni sinistrae suspitionis morsu eripuit, et ad idem quo monachos institutum, et in nullo dispares observationes, pro sexus virtute coercuit. Nec jam antiquioribus et eminentioribus contentus locis, ipsas quoque cellulas longius ritu vago dispersas, in quibus vix octo aut certe minoris numeri clerici rurales nuda verborum reddebant officia, monachorum habitu et observationibus insignivit. Utque tempora resque tulerunt, terras sumptibus eorum necessarias et quae locorum erant restituit, et propriis usibus subtractas egregia liberalitate additis testamentis contradidit.
2.36
Sed quamquam omnium miro studio eum cura tenuerit, Gorzia tamen, ut dixi, unico sibi semper fuit amori, pro eo quod et principium operum ejus extiterat, et sanctitas praedictorum virorum Einoldi atque Johannis eum praecipue oblectabat, quibus etiam, prae excellentia virtutis, fidei et sapientiae, in omnibus fere deinceps divinis seu humanis est usus consiliis. Nec ferme aliquando, quicquid eorum promulgavit sententia, frustra temptatum est, ut contra, si quo extra egressum, sero penituit.
2.37
Ingressi sunt autem idem monasterium anno incarnationis dominicae 933, obtinente partem Franciae regni quondam Lotharii Heinrico Germanorum rege, quo gloriosissimus Otto cesar, omnium retro praeconia superans et universo orbi non minus gloriae quam fructui natus, exortus est; Franciam autem occidentalium partium Ludowico, filio Karoli, qui bello apud Suesionum civitatem nota fama nec victus nec victor, in custodiam ad mortem usque detrusus est. Ut autem eos pariter superior descripsit conventus, ita omnes sacrae miliciae successerunt, id est ipsi primi et novi duces exercitus praestantissimaque ejus seculi lumina, Einoldus atque Johannes, deinde Salecho ex clericis sancti Martini citra Mosellam, Randincus presbiter tituli sancti Simphoriani, Bernacer diaconus de quo supra memoratum est, cumque his adulescentuli duo, Teuthincus minister domni Einoldi, et Teutherus, qui adhuc bone conversationis superest, cum Randinco presbitero, cujus erat nepos, admissus. In vestibus clericorum aliquandiu incesserunt, donec episcopo illuc veniente, et more monastico electione de sibi praeficiendo patre petita et accepta, cum institutione vitae regularis, habitum quoque monachi commutarunt.
2.38
Uno enim voto et pari sententia domno Einoldo ab omnibus exclamato, ipse primus omnium episcopo regularem conversationem ex instituto beati Benedicti scripto professus, et cruci dominicae dedicandus, cucullo induitur. Sequentes abbati ex ordine profitentes, in miliciae celestis et obedientiae sacramenta sub ipso omnes similiter pari modo conjurant. Ad res extra curandas domnus Johannes doctus et gnarus earum eligitur. Pauci qui ex vetusta conversatione ibi supererant monachi, ad exemplum novorum coacti in communionem vite etiam ipsi assensi sunt. Census eis vel substantia primo admodum tenuis fuit, quam tamen interioris animi tesaurus facile tolerabilem faciebat, fidesque in Deo plena, quae nescit defectum, religiosos quosque ex locis diversis in eam tunc primum nascentis gratiae venustatem excitos, quibuscumque necessariis impendendis ardore certatim altero alteri inruentibus impellebat.
2.39
Ad hoc ipse Johannes quaecumque in facultatibus pridem supererant, tamquam fidele Christo mancipium, immo probans in modico, quam fidelis in majori esset futurus, illuc cuncta contraxit, ita ut ne propinquis aliquibus, vel ipsis etiam carne germanis, quicquam ex quibuscumque possessionibus relinqueret, quin potius ad cumulum gloriarum celestium ipsos, qui tantum duo fuerant sibi germani, ad divinum post modicum temporis secum subegit servitium. Resque omnes tam in domibus quam in agris cum vinearum pulcherrima admodum copia, quaecumque partibus erant venture, in unum redactas, usibus communibus monasterii delegavit; condicione tamen ea proposita, ut dum ipse adviveret in jus monasterii retenta, eo decedente non aliter ab heredibus, si qui forte proximiores tunc essent, repeterentur, nisi prius in libris argenti 30 monasterio datis redimerent. Matrem quoque secundo viro viduam, post nonnullum tempus cum aliquibus ex familia ad se recurrentem, quod jam provectioris esset aetatis, in stipe monasterii extra suscepit. Ubi etiam plures annos ipsa sancta anus postea in bona conversatione, fratribus congregationis ipsius serviens deguit, et quaeque in vestibus erant necessaria, ipsa cum suis aliquibus, quae secum in eadem stipe monasterii manebant, strenue satis ac fideliter exercebat. Ibique in ipso devotionis obsequio diem clausit extremum.
2.40
Cum ad hunc usque locum nisu admodum debiliore evectus, in documentum prorsus hebetatioris ingenii, veluti viribus cunctis effusis, a coepto tandem segnis et tamquam multo opere delassatus, brachia penitus dejecissem, nec ulterius viam qua procederem aut nullam aut dificulter inveniendam mihi superesse, sperarem, inopinato studiorum omnium lux hac nostra nominandus aetate, et cum usui tum ornatui rerum omnium totus natus, maximus et inclitus praesul domnus supervenit Deodericus. Quo videlicet hortatore atque impulsore, ut in principiis reddidi, unice praeter cetera usus, ad hoc opus nimium audax prorupi. Is ubi me casu domi convenit, si quid jussi operis seu quantum confecerim requisivit. Cui cum verebundus, uti egeni conscius ingenii, nec negare, nec libere, quod quoquo modo ineptum et plenum nugarum edideram, offerre praesumerem, atque inter utrumlibet haesitans trepidarem, ille, scedulis sibi deferre jussis, ordine cuncta cucurrit. Tum vero velut eos, qui sub luce maligna diversum ab eo quod se habet res intuentur, modo quam erant dissimili eum cuncta efferre, et quibusque obviis palam jactare, satis quod mirarer nosse non potui
2.41
Forte ibi tunc Trajectensis seu Dabentrensis ecclesiae pontifex clarissimus atque in grege doctorum admodum celebratus domnus Popo adfuerat, festis natalis dominici in communicationem gaudiorum ab eodem nostro antistite, cum suo, id est ipsius Poponis, genitore, viro in rerum publicarum cura strenuissimo atque comite palatino, cui nomen Berno, asscitus. Ei cum eadem pariter verbis non semel sufficientibus ingeminans extulisset, ad me cum ipso ora conversus, ut coepta nullo cunctabundus explerem, hortatu magis ac magis ampliore animos addere et favore quam plurimo mihi tamen erubescendo non desistebat accendere.
2.42
Quibus cum in aliquam forte facilitatem sese animus attolleret, ut pene jam sibi possibile esse ad quod tanto plausu instigabatur promitteret, in semet paululum post tamen relapsus, et virium itidem ut erant consideratione remensus, non minus quam a principio propriae inercie veternum, solo haerere compulerat. Sed ut cito moras cunctationis dirrumpam, cum hae utcumque animationis excitassent, tum qui inminutionem amor viri quem suscepimus nescit admittere, prae omnibus quicquid virium mihi posset superesse, superque ipsas vires contendere sibi coegit expendere. Itaque reliqua ab ipso religionis habitu accepto, que ei conversatio fuerit, quantum scilicet aut ex testibus cunctis piis ejus actibus adherentibus, viris utique religiosis, aut ex ipso narrante, ut casus tulit-- quod tamen, dum gloriam respuit, rarum fuit-- audivimus, vel quae ipsi, quibus nulla potior fides, persensimus, hinc ut Domini erit misericordiae prosequemur.
2.43
Ceterum ne cui seu interrupta aut extraordinaria series videatur, si qua de personis, quarum quippiam eorum que dicentur interesse videbitur, inserentur, quarum et nonnullas superior propositio intulit, et decurrens alias pro causarum oportunitate et temporum sermo plures inducet, de quibus utique prioribus consequentia non reddere, ratio ipsa, etiam si conaremur, resisteret. Simul vir isdem longe incomparabilis cum ita vitam egerit, ut solitarius inter multitudines vixerit-- nam frustra nisus recederet, si quis ejus robore virtutum se posse aspirare confideret-- non sibi tamen soli que fecerat arrogabat, verum caeteros secum operari quicquid illud vel secreti solius esset judicabat. Nihilque prae se superius quam communis vitae actionem umquam alicubi fecerat. Quocirca qui ei pariter versabantur, eorum non inmerito gestis ipsius acta intererunt, qui non modo nullam tamquam superiores ei invidiam facient, sed illis potius ex tanti viri contubernio fulgor quodammodo amplior cumulabitur et claritas crescet et gloria.
2.44
Antequam ergo ultra promoveam, primo quia non alias forsitan magis oportune se locus offerre videtur, de viris quoque illis venerabilibus, quos textus superior memoravit, Andrea atque Humberto, dignum arbitror dicere; quorum uterque his item utrisque Einoldo atque Johanni non imparis sanctitatis, incitamenta et quidam quasi stimuli ad virtutes fuere. Hii enim ut fama vulgante loco praedicto se viros eosdem recepisse et plures undique ad eos divinae servitutis amore compererant festinare, ipsi quoque nullo remorati, etsi non tempore animo tamen atque intentione pari, illuc convolarunt, et monasticam institutionem professi, quibus fuerant prius praevii et magistri, eorum magisterio et ducatui subjici nec abnuerunt nec erubuerunt. Et cum Andrea quidem germanus ipsius Maginfredus, postea etiam alii quidam gentis ejusdem sunt subsecuti. Cum Humberto autem puerulus quidam ei ministrans, Milo nomine, susceptus est, bone ipse indolis et non minimo postmodum usui profuturus.
2.45
Praeterea quod de eodem viro venerabili Humberto primo cum narrationi incideret est praetermissum, hic breviter reddendum videtur, qualiter ipse quoque divino impulsu in habitum religionis transierit. Ex parentibus hic etsi ruralibus non adeo tamen re familiari subtritis, dum adulescens cum eisdem versaretur, quadam forte die, uti se vita illa invicem retinet privatorum, noti aliqui vel affines in domo eorum venerant convivae. Illis, ut forte hora tulit, ibi nocte retentis cubitumque petentibus, lanceolas quas de more bajulantes attulerant, feni acervo, quod propter fuerat, verso sursum ferro apponunt. Casu idem adulescens paulo ante acervo conscenso ibidem obdormierat. Ad multam fere noctem somno excitus, cum extra nescio quo ante condixerat egredi vellet, per acervum se sensim dimittens, inter erectos cuspides vicino nimium est illisus periculo, ita ut veste corpori adhaerente comprehensa ferroque terebrata, per hastile usque ad terram decurreret. Hastili subacto et re palpatu solicitius explorata, stans et tam praesentem circa se Dei custodiam etiam prava molientem considerans, gradum ab incepto jam meliora deliberans retinet, atque in reliquum Deo servire mente tota pertractat.
2.46
Nec multo post, licet patre plurimum obsistente, rebus cunctis posthabitis, Romam proficiscitur, et in id perlustrationis tempore non parvo exacto, reversus cellulam reclusoriam Virduni sibi constituit. Ubi diuturna abstinentia ceterisque bonorum operum studiis, pluribus visus est profuisse. Lectioni quoque assidue operam dans, brevi non modicum scientiae tesaurum sibi comparaverat. In quo illud miraculo fuerit, quod ante horum fere expers, spiritu tantum magistro sapientibus repente non dispar, certe superior in multis apparuit. Ibi per idem tempus duae oppidi ipsius religiosae feminae cellula seorsim remotae ab eo instituebantur, et ex fenestra tantum cellulae verbum doctrine seu ceterae institutionis sumebant. Aliae item duae apud eamden urbem ejus sunt exhortatione accensae, quarum altera mater plurimarum ancillarum Christi postea facta est in territorio Tunlensi, loco qui Buxerias dicitur. Ubi monasterium ab episcopo bonae memoriae Gozlino ex novo constructum, postquam he duae primum sunt intromissae, multiplex deinde ex diversis mundi lateribus sancti fervoris se ibidem examen infudit, ut usque hodie nova quadam gratia inter cetera resplendere videatur. In ea itaque cellula reclusiora multos agens annos, postquam, ut supra memoravimus, gratia domnum Einoldum visendi Tullo veniens domnum Johannem ei innotuit, indeque propria repetiit, mox certae sedis ipsorum famam percepit, cum eis et ipse habitaturus accurrit. In qua societate de reliquo pio admodum labore est conversatus, donec causa religionis exinde monasterio beati Apri Tullo translatus est; ubi et in cura gregis dominici beato fine quievit.
2.47
Andreas quoque et ipse postquam in eadem sacra milicia plurimam aetatem confecerat, jam senex et mentem candore capitis referens, Romam ad postulationem pape Agapiti mittitur, qui litteris cum nuncio quodam idoneo viro multum a domno Einoldo efflagitaverat, aliquos sibi religiosos, quos in monasterio beati Pauli, quod tunc ad monasticum ordinem transferre moliebatur, cum auxilio regis Albrici collocaret, transmitti( DCCCCL). Quo cum altero quodam fratre, qui ex monasterio Luxovio Gorziam ante aliquod annos advenerat, perductus, regulari institutione loco informato, non multo post receptus ad Dominum, ibidem est tumulatus.
2.48
Et quia mentione duorum augmentum congregationis ejusdem tangere coepimus, de aliis quoque quae memoratu dignae successerunt personae, quam succincte res pacientur, mox inferre non inconsequens arbitramur. Ita enim, plano quodammodo spatio, de viro quo proposuimus decurret narratio libera atque omnibus expedita sibi primum absolutis, soli tantum proposito continuus et nullo intercisus labor incumbat negotio. Ut ergo suave fragrans odor, in qua Christus recubuerat, domus ibique juxta vel procul respersus est, fideles quique eo adtracti, mira celeritate undique cepere concurrere. Nec solum qui sancto desiderio jam dudum accensi, vel spiritu occultius inspirati, vel lectione divina excitati, qui eis viam rectae conversationis ostenderet exspectabant, mox tota aviditate quod oblatum cernebant amplexi sunt, verum alii quoque, qui eatenus frigidi torpuisse videbantur, horum exemplis concitati, tamquam carbonibus vivis sibi admotis calefacti, ad eorum consortium ardentissime festinabant.
2.49
Neque hi fere quicumque de trivio, sed urbanarum deliciarum gloriaeque et sumptuum fuere non ignobilium, quorum etiam opibus non modica supellectile locus est auctus. In his patruus jam dicti venerabilis domni Adelberonis fuit Fridericus, qui infantulus quidem monasterio sancti Humberti fuerat mancipatus, sed simili caeteris loco eorum morbo pallente, ipse quemadmodum majorum ducebatur exemplis, indifferenter seculo convivebat. Eratque ad id temporis, quia jam admodum aetate processerat, et magnorum quantum ad secularia sensuum virque industrius videbatur, episcopo adhuc tunc junioris aetatis adherens, cujus et consultu pleraque tunc in episcopio agebantur. Animis praeterea, ut vere patruus, severioribus, a pluribus quam sepe non necessariis juvenilia molimina revocabat. Hic tandem aliquando secum retractans, cum tantam eorundem virorum Dei videret instantiam, corde compunctus, cunctis quae se male illexerant posthabitis commodis, ocius eis accessit. Nec multo post loci ipsius praepositus post abbatem statuitur, ac domnus Johannes ei solatio subponitur. Postea autem rogatu episcopi Leodicensis Richarii monasterio proprio sancti Humberti restitutus et regulari ordine abbas praefectus, usque in finem laudabili conversationis rigore rem divinam optime monastico tenore continuit. Situs est Treveris in monasterio sancti Maximini, quo dum sollempnitas dedicationis eum invitat, morbo repente pervasus diem extremum ingressus est; novaque nove fabrica ecclesiae novo ospiti novum primo sinum aperuit.
2.50
Simili modo Virdunensis aecclesiae primus ab episcopo curam herens Odilo, vir natalibus clarus, facultate sufficiens, in rebus agendis admodum strenuus, et si clericum forte non impediret, nullo que mundi fert ambitus loci sui cuiquam impar, cunctis illis mordacibus curis rejectis, huic sancte paupertati pauper spiritu factus se contulit, exiguumque ac vile stipendium cunctis seculi opibus gloriosius et sufficientius estimavit. Is quoque post bene adultum sanctae conversationis robur, petitus reformationi monasterii, quod dicitur Stabulacum, ibidemque promotus, ad rectitudinis lineas, quae prava forte invenerat, Christo auxiliante correxit; ubi etiam cursum naturae persolvit.
2.51
Ad idem ferme tempus, specimen ut ita dicam et flos ejus quod tunc coelestis conpingebatur serti, jocundissimus atque spectatu dignissimus Angilramnus, primo Tullensis, deinde sanctae quoque Metensis aecclesiae primicerius, nobilitate et opibus ea aetate, quodque consequenter satis esset gloriae praestans, moles secum auri atque argenti caeteraeque cumulos supellectilis trahens, instar primitivi illius apostolici populi in usus pauperum redigenda, sanctam illam sociaetatem expetiit. Predii quoque non ignobilem quantitatem monasterio sub testamento perpetuo obtinendam contradidit. Cujus quae postmodum fuerint conversationis insignia, quantaque fortitudine robur structure ejus in reliquum se tenuerit, gratius forsitan audietur, si prius, quo paululum initia ejus impulsa visa sunt vacillasse, breviter perstringetur; cum praesertim concussus, non statione penitus sit exturbatus, eoque firmius postea pedem fixerit, quo ad tempus sese neglegentius locum quem ceperat observasse doluerat.
2.52
Is itaque ubi cum eo quo diximus sumptu susceptus est, eo quod ampla erat persona et ex deliciis, cunctisque ipsorum ante notissimus, mollius ceteris tractabatur atque honorabatur. Nam et ex ejus clientibus aliqui ad idem se propositum contulerant. Ipse interea, uti qui necdum quam semel male admiserat gloriam perfecte corde dispulerat, nequaquam aequa aliis pati, et pro his quae loco contulerat paulo incontinentius elevari. Jamque quod consequens, increpationibus obstrepere, correptionibus non adquiescere, et uti qui se minores cunctos attenderet, quasi de superiori loco sententiam ferre, sed et si qui forte infirmioris animi sibi pro moribus accessissent, eos contra majorum prolata pro libitu contueri. Ad hec pater Einoldus caeterique jam perfectae in Christo aetatis, multa pro rebus et temporibus recfamare, hortari, obsecrare, et prout aetas pateretur paulo severius objurgare. Quibus tamen nonnunquam fere acerbiora in facie referens, vix contumeliis temperabat.
2.53
Quid plura? Cum tempore haec tracta plus opere longiore, ingrata nimium tedia peperissent, quadam forte dierum, dum pro simili nescio qua insolentia acrius argueretur, majorem in modum animo concitato, e conspectu abbatis et ceterorum pariter assidentium sese proripuit, et male jam seculo, nisi Christus obvius repulisset, revolvendus, claustrum egressus est. Fratres tristes ac pavidi insecuti, cum eum in porticu exteriori, in qua exiens resederat, invenissent, ejus genibus advoluti, modis omnibus quibus poterant aggrediuntur, et nunc divini nominis obtestatione, ne faceret, obsecrare, ne quod bene coeperat bonum male amitteret; nunc perpetuam, quae se apud saeculum consequeretur, ignominiam objectare: reminisceretur magis ante exacti laboris, quem tam turpiter in medios conatus desereret; reminisceretur ad ultimum districti examinis, cui forsitan senex jam jamque se cerneret propinquare; astutias insuper diaboli praecaveret, qui fructum totius laboris ei gestiret praeripere. Multa in hunc modum replicantes, cum ille adhuc inflexibilis, sua tantum sibi redderentur-- se deinceps, quid se fieret, satis curare-- reposceret, illi majoribus instare, et pro viribus quae mensuram nesciunt caritatis, animos viri in diversa versare, sermones sermonibus, preces precibus instaurare.
2.54
Nec prorsus, Domino cooperante, loco discessum est, donec occulus ille miserationis antiquae, ut tunc Petrum, ita et hunc modo respiceret, atque in quendam alterum ut ita dicam hominem commutaret. Nam et iste in amaras profluens lacrimas, ilico rediit, et corpore nudato fascibus virgarum manu praelatis, poenam clamoribus postulans, pedibus abbatis prosternitur, non modo germitibus, verum totius gestu corporis doloris magnitudinem protestatus. Quis, putas, ibi lacrimas tenuit? Quis eam caniciem se vestigiis omnium intuens provolventem, non corde solutus est? Quis, cum lacrimosis ille vocibus inclamaret:« Credite reum! cedite rebellem! ne parcite quaeso superbo et vaecordi et contemptori!» non gaudio mixto fletibus in ejus veniam proclamavit?
2.55
Tandem pater plenus pietatis assurgens, aliique cum eo, manibus caritatis suppositis solo erigunt, et cunctis clementer, ut tanta dejectio merebatur, indultis, in numerum tota alacritate recipiunt. Is vere dies in tantum ei extitit salutaris, ut quisquis illum deinceps attenderet, vix aliquid in eo viri qui prius fuerat recognosceret. Summa etenim vi, quantum in se fuit, abjectionem sui et quaeque extrema semper appetiit. Delicias et mollia omni genere respuens, difficilia et austeriora magis amplexus est. Honorem impensum miro pudore non ferens, gravabatur potius quam oblectaretur. Parcitatem cibi vel potus ea arte quasi callidus quidam observator assumpsit, ut de singulis quae apponebantur cotidianis momentis paulatim quiddam subtraheret, donec ad minimam quandam quantitatem rediret. Interdum etiam quibusdam penitus, tamquam obessent, abstinebat. Nunc quidem piscem omnem minorem generis, dum grandiores, rarius posse conquiri estimat, respuens, nunc eos ipsos quos magis appetere videbatur, dum undecumque quesiti offerentur, post non multum temporis quodammodo fastidiebat, tantaque ut ita dicam obstinatione, victor sui, quod semel animo statuerat custodivit, ut pulticulis tandem farinae contentus esset, quanquam inter haec creberrima, quae etiam, dum in seculo viveret, diebus jejuniorum fortiter perferebat, panis tantum et aquae jejunia exerceret. Ut enim multorum fide percepimus, adhuc in seculo ei biduum totum sine ullo cibo et potu omnino transire quasi nihil videbatur.
2.56
Illud autem stupori videntibus erat, quod vigor corporis ei tam vividus perseverabat, ut nihil de opere fratribus consueto praetermitteret, coquinam, vestium ablutionem, horti communem operam, caltiamentorum lavationem, missae ebdomadam, ordinem omnem claustri et oratorii, vivido robore adimpleret, vultusque ei hilaris et gaudens continue superesset. Tantum post aliquot temporis intervallum, a pristina corpulentia venter ei subsederat. Orationum et vigiliarum ejus instantiae teste illud fuit tugurium, quod penes tumbam domni Chrodegangi, tamquam cellam solitariam, usque vocationis suae tempus incoluit. In quo mox sinaxi fratrum expleta solus ostio se obcluso recipiens, gemitibus et planctibus et infinitis genuum inflexionibus noctes diesque continuabat. Et cum plerumque fratrum vigilias praeveniens plurimum noctis in precibus oocuparet, finitis eisdem vigiliis, quantumcumque noctis hieme vel aestate superesset, somnum deinceps nullatenus noverat, nisi ob sanguinis forte, quod vix tamen fuerat, minutionem; sed toto deinceps usque horam secundam vel terciam spacio in ea sancta contricione et coelestis januae pulsatione perseverabat.
2.57
De continuatione silentii quod praedicem nescio, cum ipsa quoque licita colloquendi invicem tempora fugiens, in psalmorum potius melodiam commutaret. Et si forte compellaretur, breve quiddam reddens, ad solita et amica silentia protinus recurrebat. Curis quibuslibet corporis, balneis, quod ceteris recreationibus communi usu regulae indultis, cilicium, vilitatem vestium, et ceterorum cultum horridum praeferebat. Extremum quidem fuerit quod dico, animi tamen ejus virtuti comprobandae permaximum. Dum fratres sabbato, ante mandatum vel feria quarta, ex more antiquo quidem sed tunc noviter nobis tradito calciamenta sibi abluerent, ille cuilibet ex inproviso post veniens, dum frater unum abluendum manu teneret, alterum quodammodo invito violenter subripiens abluebat. Item dum vel faciem mane vel manus pransuri lavarent, nunc quidem ad vas illud, ex quo aqua quibusdam forulis fratribus ministrabatur, praecurrens, et obicem illum quo forulum illud obstruitur, dum frater lavaret, tenens, nunc linteum quod ad tergendum dependet offerens, voluntatem cordis ardentis ministrabat.
2.58
Plura in hunc modum obsequiorum ejus studia in omnes serviebant. Et cum hec et his similia humilitati cordis ejus fuerint documento, ad hoc et locum ordinis sui in choro, quem superiorem tenebat, tamquam infirmitate impediretur non ferens, in ultimum usque commutavit. Revera enim post tantam austeritatem viribus defetiscens, non jam vel ad standum in choro vel ad ceterum laborem sufficiebat. Quanta autem et vitae puritas fuerit, ex fine perclaruit. Nam non longe ante obitum nocte quadam nescio quid divini audiens, nulli quicquam dicens, mane in fenestra praedicti tugurii exaravit sic:« V Id. Septembris somniavi me moriturum.» Fides his cicius facta est. Nam post paucos dies febre correptus, mense plus lecto decubans, ad praefixum usque diem languore valido perductus est. Totumque id spacium absque ullo omnino permanens cybo, sola tantum aqua sustentatus est, et ita usque in nativitatem sanctae Dei genitricis perdurans,-- quam in crastinum beati Gorgonii martiris, cujus corpore idem monasterium percelebre est, dies consequitur, quo tunc maxima diversis ex partibus religiosorum virorum turba confluxerat,-- plerisque eorum eum invisentibus, per totam fere diem nunc hoc nunc illo ad se introeunte, verbis salutaribus communicans, integra mente et sermone ante mediam fere noctem decessit. Funus multitudo quae convenerat decenter digneque tanto viro curavit.
2.59
Eadem denique nocte, et ut conici potuit ipsa ora qua obiit, cuidam congregationis ipsius, Adelgero nomine, in monasterio quod dicitur Senonias in partibus Vosagi cum fratribus quiescenti, quidam in sommis apparens:« Surge, inquid, et quia domnus Angilramnus defunctus est, campanas pro eo facito concrepare.» Experrectus ille et quibusdam excitatis, dum signo tantum innueret nec certo intellegeretur quid vellet, luce data eadem referens nec adhuc creditus, tercia die epistola obitus ejus allata, noctem et oram nullo diversam fuisse compertus est.
2.60.1
His super hoc, quae omittenda non erant, commemoratis, quoniam de omnibus illius collegii, qui singuli fere digni memoratu pro merito egregiae conversationis essent, longitudine obstante non sufficimus, patrem nobis in monasterio sancti Arnulfi postea datum domnum Ansteum fas non est praeterire.
2.60.2
Hic item in seculari habitu domno Einoldo socius, cui et sanguine jungebatur, post aliquot annos, relictis omnibus facultatibus, ex archidiacono in pauperem Christi vere mutatus est, et in eandem societatem commigrans, vita non inferior caeteris claruit. Fuit autem lingua quantum ad exteriorem sermonem facundissimus, sed et in scripturis sacris studiosissimus, quanquam et artium nonnulla ei notitia fuerit; corporis quoque gratia quaedam virtutem ejus animi insignibat. Vultu ac statura decentissimus, vox ipsa virium plena, grato ut nihil supra modulamine in sacris concentibus aures implebat. Quod tamen quantum in se erat coelestium desiderio famulabatur, et aedificationi audientium serviebat. Verbo gratia multa redundans, exhortationi et animis undecumque movendis ad omnem facultatem in quolibet dicendi genere, ut rhetorem diceres, sufficiebat. Ad hoc et architecturae non ignobilis ei pericia suberat, ut quicquid semel disposuisset, in omnibus locorum et edificiorum sinmetriis vel commensurationibus non facile cujusquam argui posset judicio.
2.61
Aliquandiu ergo in eodem monasterio decanus et abbatis in omnibus onera strenue sustentans, vita, verbo omnique sancte conversationis exemplo forma gregi dominico factus, ut pene per ipsum post abbatem omnia disponi viderentur, tandem viro egregio Heriberto apud Sanctum Arnulfum-- qui primus eidem loco a domno Adelberone pontifice, clericis inde submotis, regulari monachorum ordine praefectus est-- vita decedente, pastor in Domino profuturus statuitur. Ibi brevi ejus industria claruit. Habitacula enim monastico ordini pulcherrimo scemate construens, locum, quem omnino incultum et nullis ad religionem institutionibus suscepit, ad omnes usus Domino serviendi aptissimum reddidit, et cum interioribus extruendis sine intermissione operam dederit, non minus exterioribus, quae item misere ubique locorum delapsa fuerant, reficiendis strenuus et prudens incubuit. Ruris quicquid monasterio subjacebat, ita in vineis, pratis, agris, silvisque excoluit, ut cum rem omnino pauperrimam et vix paucissimo numero parcam nimis stipem promittentem invenerit, post annum exactum-- nam is gravis et quasi pestilentia attactus fuit-- in omnem copiam rerum necessariarum Domino benedicente supereffluxerit; cunctisque intrinsecus fratrum habitationibus intra quadriennium expletis, muro in modum castri forinsecus cuncta circumdare animum intendit; quod, opem undique praebente eodem venerabili pontifice, quatuor mensibus laboratum pene ad summam esset perductum, nisi infausta regni dissensio, quae inter domnum et gloriosissimum, tunc adhuc regem postmodum Cesarem, Ottonem et filium ejus Liutulfum et generum Cuonradum exorta( DCCCCLIII), usque ad gentis inimicae Deo Ungrorum in nos eruptionem deseviit( DCCCCLIV), impedisset. Proxima tamen aestate Domino cooperante ocius peractum.
2.62
Cumque horum extra perpetua sollicitaretur cura, nihil tamen de his quae vel ad vite vel conversationis puritatem vel ad pastoralis solertiae vigilantiam pertinebant, est aliquando praetermissum, quin cotidie solitum pensum orationum, psalmorum vel lectionum sanctarum expleret. Omnibus dominicis et festivitatibus sanctorum celebrioribus missas publice dixit. Ad hoc una quaque quarta feria privatim. In quibus quantis gemitibus et lacrimarum victimis se ipsum conficeret, ne referri quidem potest; et ut fiducialiter efferam, in visceribus piaetatis et simplicitate cordis et mansuetudine animi, condescensione infirmorum, recreatione miserorum, et omnibus omnino misericordiae actibus, non alter eo fuit praestantior. In his 16 annorum exactis laboribus, in sanctae perseverantiae fine cursum consumans, pridie nativitatis beatae Dei genitricis decedens, in monumento a se jam olim longe retro a primis annis sui regiminis praeparato, plurima devotorum virorum frequentia, domno et venerabili antistite Adelberone munus exequiarum explente, depositus est ex parte basilicae aquilonari, anno Domini 960.
2.63
Sanctae Metensis aecclesiae archidiaconus Blidulfus jam in processu loci eisdem servi Dei non sine magno multorum miraculo sociatus est. Vir enim cum et nobilitate generis et rerum copia non mediocri fultus, et multa in quamcumque partem arte animi callens, prudentiane ea dicenda sit an astutia, ad hoc et litterarum ceteros ejus loci praeiret scientia, quippe qui ex scolis adhuc supererat Remigii, tum secularibus ita deditus videbatur, ut vix cujusquam in eo religionis vestigia viserentur. Is ut dicitur morbo repente praereptus, venerabilem Einoldum citius advocans, monachum profitetur. Statimque habitum sumens, eger monasterio devehitur, ac post paucos dies integer Deo propitio redditus, mentis meliore integritate felix et multis deinceps exemplo futurus convaluit. Atque in sancta conversatione fere inferior nulli apparuit. Is post plures annos majori calore virtutis tactus, heremum, altero quodam cui Gundelach vocabulum fuit sibi sociato, in remotioribus Vosagi expetiit; ibique in illa divinae contemplationis suavitate, acerba admodum corporis castigatione, et mundo vere, ut veratium qui eum noverunt fert sententia, mortuus, decem aut eo amplius annos exigens, felix decessit, atque in ejusdem cellulae suae oratorio ab eodem sotio suo, viro aeque sanctissimo, sepultus, eundem ibi reliquit vitae vel rerum paupercularum heredem.
2.64
Porro isdem sotius ejus ex monasterio Fulda olim retro ante complures annos flore juvenili conspicuus, Treveris apud Sanctum Maximinum ob insignem religionis conversationem commigraverat. Deinde domni Eginoldi fama accensus Gorziam veniens, ei individuus fere comes per aliquot tempus adhesit, donec eodem jubente, cum praedicto venerabili Blidulfo, in monasterio sancti viri Ogonis magni et praeclari prius in Sancto Maximino abbatis, et post Leodicensis aecclesiae egregii pontificis, delegatus, post obitum ipsius domni Ogonis utrique inde Gorziam regressi, mox brevi ad ea quae praedixi heremi remotiora pari consensu secedunt, et ut dictum est, ipsi domno Blidulfo succedens, locellum ipsum usque in finem vitae incoluit, doctrinaque et vitae puritate clarus ibidem quievit.
2.65
Virdunensis etiam aecclesiae vir religiosus Isaac in vita canonica satis decenter conversatus, jam canicie ipsa reverendus, cum alio bonae spei, tunc juniore nunc Domino auspicabiliter provehente ejusdem sancti collegii patre, domno Odolberto, fere post duos quam superior Blidulfus venerat annos susceptus est. Quique ut erat magnae simplicitatis et totus interioribus animae bonis deditus, sine querela et innocentissima actione conversatus, etiam finem sui divino meruit praescire responso. Quiescentibus namque quadam nocte fratribus domnus Einoldus vigilans, repente vocem producto sono ter inclamantem audivit sic:« Isaac, Isaac, Isaac!» Qui cum mane eodem accito finis sui eum commoneret, et quid audisset ediceret:« Et ego, inquid ille, easdem voces audivi et vocationem meam adesse cognosco.» Ilico autem morbo tactus, brevi decessit. De his igitur, qui quodammodo eminentiores in ea congregatione viguerunt, hic commemorasse sufficiat, non quod omnia quae digna memoratu essent de eis dicta sint, cum utique de singulo quoque eorum proprium condi possit volumen. Sed et plurimi in eodem sancto collegio magnarum virtutum viri extiterunt, qui merito in exemplum scriptis et laudibus offerendi essent.
2.66.1
Sed a proposito, quo aliquandiu divulsi sumus, jam quodam clamore revocamur. Unde his quae praeteriti indignum censuimus expediti, ad viri venerabilis Joannis acta, cui hic proprie stilus sudat, Domino misericorditer praeeunte recedamus. Primum quae ei institutio conversationis et animi virtus fixa ab ipsis principiis in finem usque ductu continuo fuit, ut in neutram partem mirabili vigore deflexerit, in quadam veluti brevi tabella describere cupio. Quod sicut a me expleri posse non mihi prorsus arrogaverim, ita vix umquam a quoquam, quamvis dissertissimo, estimem comprehendi. Nec vero penitus reticendum, ne ipsa parva quae dicentur, si pigro sudario defodiantur, quos possent lucris dominicis subtrahant.
2.66.2
Subjectionem patri et obedientiam tanta pertinatia tenuit, ut quicquid semel ore ille imperans emisisset, hic, tamquam famulus verberum metuens, sine dilatione arriperet. Et in ipsis statim principiis, dum pater Einoldus credito sibi regimine loci vehementer angeretur, si sibi exteriora curanda essent, qui longe alia divine speculationis meditabatur, idem domnus Johannes ei accedens:« Non horum, domine, inquid, cura sollicitemini, ergo hoc vos fasce levabo. Interioribus tantum, ut cupitis, animum intendite; quicquid exteriorum est, ego Christi gratia et meritis vestris adjutus mihi susceperim.» Cum itaque ita omnia ei commiserit, et ipse in solo Deo vacationem assumpserit, non tamen quid umquam parvum vel majus idem domnus Johannes nisi eo conscio aut consilio ejus et voluntate egit. Et horum ipse domnus Einoldus, si quando ita intererat, testis erat:« Numquam, inquiens, mihi inoboediens fuit, nec fuit aliquando, qui me et illum in pacem reduceret.»
2.67
Nec destitit prudens et sagax in utramvis partem domnus Einoldus eum diversis exercere mutationibus. Nam plerumque ab exterioribus de industria eum revocans ad interiora, etiam ad infimum quodque reduxit officium, in quo ne nutu quidem aliquando visus est renuisse. Jussus praepositus, paret continuo. Praepositura deposita, esto decanus! jugum quietus admittit. Eo abiens, cellarium cura! manum ilico profert. Alio ibi succedente, vestes fratrum serva! nihilo plus reluctatur. Sic hospitibus, sic si ita contigit infirmis, sic quibusque aliis imperatis, summa cum alacritate, morae nescius ministravit. Quaecumque nummis vel quibuslibet aliis rebus expendit, summam eorum in breve notatam abbati post ebdomadam aut mensem reddidit, nec minus quaeque extrinsecus de ratiociniis quibusque illata recepisset. Cumque domnus Einoldus hec audire fastidiens, quia nihil superfluo eum expendere satis sciret, non ultra sibi haec referri interdiceret, nihilominus tamen ipse cuncta usque ad siliquam, ut dicitur, annotata servabat.
2.68
Pacientiam, humilitatem, seu abjectionem, et quae omnia superat caritatis in Deum et in omnes fervorem, incredibile dictu est, quanta fortitudine servaverit. De quibus singulis quibus frequenter documento fuerit, si recensere velim, nimium scripta ferrentur in longum. Unde saltem simplicia annotamus. Preposituram monasterii vir venerabilis Fridericus, de quo supra meminimus, et sub eo hic domnus Johannes gerebat. Ille ut superior, hunc gravibus verborum contumeliis persepe etiam publice et praesentibus secularibus irritabat. Illo diutius perstrepente, hic tantum item itemque ad satisfaciendum terrae se sternens, perpetuum tenebat silentium. Cum ille crebro eadem clamore ingeminans, ira fessus jam et in verba deficeret, Johannes acsi simulacrum sine voce diu immotus persisteret, ad ultimum columpnam vel parietem tangens, et ut eis potius verba quam sibi faceret dicens, e conspectu se proripiebat. Ille eo tamquam contemptus incensior, quolibet forte residebat. Inde post paululum motu subsidente, ubi placidior ad se mentem redierat, secrecius eodem Johanne abducto, pedibus ejus advolutus:« Occidisti me!» aiebat. Cum Johannes:« Ego in quo? Patientia tua me, dicebat, occidit»--:« Non ita, inquid iste, sed animositas vestra vos occidit.» Nec pluribus, lites ilico rumpebantur. Nam isdem vir reverendus hoc uno licet esse notabilis, cetera egregius, et ut magno natu conspicuus et insignis omnibus habebatur. Et hos ipsos motus animi, quos vetus adhuc conversatio integrabat, prudens citius compescebat, doloribusque ac planctibus uberrimis postmodum sese conficiens condempnabat.
2.69
Nec dissimile huic est, quod inferimus. Cellarium ipse Johannes, Bernacer autem jam ante dictus vestiarium sive cameram fratrum servabat. Is quadam die cellarium ingressus, vas quoddam, quod imapum dicunt, guttulae excipiendae vasi vinario suppositum invenit. Eo arrepto, questibus Johannem aggressus, et vas quod sui ministerii esset cur ita perditum dedisset, multa congeminans, illeque nihil laesum assereret:« Pro carraria, inquid, vini non sic attaminatum vellem.» Cui Johannes:« Decem, ait, vascula hujusmodi, carraria una vini possunt adquiri.» Is domus Einoldus superveniens, et altero jam abeunte, dum extrema, quae vixdum finiens Johannes illi eminus loquebatur, audisset:« Quid hoc, inquid, est? An contenditis?» Illo protinus terrae prostrato:« Non, inquid, praeter panem, aquam et salem quicquam percipias, dum licentiam dedero.» Jussa suscipiens, nec ipsi quid referens, nec cuiquam verbum inde ullo modo faciens, triduo continuo abstinuit. Et forte tunc ferventissimi et ipsa estate dies fuerant longissimi, nec ob id soliti quicquam operis praetermisit, quin alacrior et celer ad universa discurreret. Nam valitudo corporis ei justa, et in neutram partem nimia, facili motu per gratiam celestem ad quaeque agenda sufficiebat.
2.70
Ab infimis quoque probra multotiens infinita sustinuit. Alii eum hypocritam, alii avarum, alii tenacem, alii fraudatorem publice appellabant. Nonnulli non eum seculum reliquisse calumpniantes, in oculis familiam domus suae, quae cum matre monasterio serviebat, ingerebant dicentes:« Tua huc subdolus contraxisti, ut liberius ea hic possideres, et melius quam domi sufficeres hic procurares. Ecce et geneceum claustrum monachorum fecisti.» Hec et plura in faciem dum jacularentur, ipse ut rupes immota manebat, nec umquam fuit, quod quidem a quoquam rescire ipse potuerim, qui ex ore ejus contumeliosum verbum retulerit. Et hoc sane silentium inter clamores tenebat iratum. Nihil ibi praeterquam terrae stratus veniam tacitus postulabat; quod et ipsis, qui longe ultimi ordine erant, eum frequenter fecisse percepimus. Quippe qui ad hoc animum dederat, ut nil tam esset abjectissimum, quo non se ultroneus inclinaret. Unde et ipsas latrinas fratrum eum frequenter purgasse, non dubiae fidei virorum relatione cognovimus.
2.71
Si quando ex more communi ebdomadam vicis suae susceperat in coquinam, et ex consequenti munditiarum faciendarum, non fere aliquando, nisi gravis eum occupasset utilitas, vicarium requisivit. Ipse aquam a puteo hausit humero, coquinae illatam igni suspendit, legumina vel holera lecta vel manibus propriis concisa infudit, lavit, coxit et apposuit, vasa refectorum solus elavit, nec in pedibus fratrum abluendis, quod erat finitimum, alteri mandavit officium. Et hoc quidem commune cum caeteris. Illud autem ex ore ejus ipsi percepimus, quod farinam ad usus totius congregationis, duorum vel trium modiorum, solus ipse, uno tantum puerulo aquam infundente, commiscuit, fermentavit, in massam subegit, sudore nimio in formulas panum expressit, dum pistoribus opera reliqua succederet. Et hoc multi, quamvis in conclavi clam omnibus id egerit, nota quadam nimiae parcitatis inurebant, cum ille fidele Christo mancipium, ne quid rerum monasterii deperiret, pervigil observaret, et quod majus ac verius est, causa sudoris sui praemiis coelestibus munerandi.
2.72
Sui ipsius curam quam minimi duxerit, ex his satis potest perpendi. Cibos lautiores, vestes splendidiores, calciamentorum nitorem, strati molliciem, balnearum fomenta, medicamentorum in morbis quibusque ingruentibus adibitionem, et quicquid omnino ad corporis aliquam delectationem accedere praeter inevitabilem necessitatem perpenderet, hec velut crimini ducens, penitus respuebat; cum tamen nulli alii usu eorum, quibus forte opus fuerat, interdiceret. Et haec magna in eo erat discrecio, ut cum ipse sibi austerus et pene indiscretus videretur, aliis nemo misericordior esset. Ipse jejunans, alios ad cibum cohortabatur; ipse vigilans, alios somnum indulgebat; ipse laborans, alios quiete remittebat; ipse dum balneis penitus abstinens, ab ipso conversationis suae tempore numquam eis usus fuisse diceretur, nisi forte aliquando post gravem egritudinem lecto resurgens, si quibus tamen aliis competeret, numquam dampnavit vel interdixit. A perceptione cibi vel potus ante horam vel postea, in perpetuum sibi obstrusa, nullum, si causa infirmitatis expetiit, suspendit; quin et aegrotantibus usum carnium ultro ipse obtulit et non rogatus ingessit. Sic in vestibus, caltiamentis, stramento lectuli, cum ipse sibi viliora, abjectiora, parciora et duriora semper elegerit, ceteris ad omnem copiam et quantum professioni non nimis obstaret, elegantiora et molliora exibuit.
2.73
Fallatiam viciorum in his vigilantissime observabat, in quibus non facile cuiquam, etiam si esset superior, cessit; sed mox vitio aut fraude quemlibet aliquid petere sensit, omnimodis denegavit. Cum enim, ut dictum est, sub motibus irarum ita mutus quodammodo existeret, ubi corrigendi locus advenerat, ibi linguam excandescere et in verba acriter pungentia vehementi quodam terrore videres effundi. Nec omnino adulatio, quo communi pro dolor! morbo plerique laboramus, in eo quod foveri posset habebat. In quo simul et mendatii macuculam ut capitale quiddam horrebat, ut si in gratiam potentium aliqua eum aliquando dicere necessitas loci aut temporis compulisset, ita inter utramque viam cautus verbo incederet, ut et eos quantum satis esset attolleret, et veritatis limitem non excederet. Praeterque communem hodie hominum observantiam illo apostolico eum insignem vel solum, quantum humana paterentur, esse persensimus: Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir.
2.74
Vigilias ac jejunia in eo praedicare si cepero, omnium qui eum noverunt ora me oppriment, cum vix quempiam hujus aetatis qui ei in his aequari potuerit extitisse, concordi omnes miraculo clament. Cumque perpetua pene lex ei esset, post vigilias quantacumque profunditate noctium actas somnum in lucem usque nescire, audires illum in illo, quod mos habet monasticus inter nocturnum et matutinale officium, intervallo, vario huc illucque perreptare curriculo, et in morem apis psalmos tacito murmure continue revolvendo, nunc circa altaria genua flectere, nunc paululum residendo mox exurgere, et aliquandiu stare, itemque egressus celo tempus noctis inspicere, deinde lucernis aut emungendis aut reficiendis assistere, tum etiam scolas canentium revisere, interdumque retibus texendis quod nocti superesset expendere. Sepissime ipsas communes praeveniens vigilias, et lucernas dormitorii, tamquam haec sibi specialiter cura esset indicta, plerumque etiam ut videbatur ex superfluo, cum clare lumen effunderent, corrigens; mox oratorium quam latenter posset ingressus, et coram altare prostratus, diutinis planctibus et suspiriis, ut custodes audirent, cum multo lacrimarum flumine sese conficiebat.
2.75
Inde aliquando ipse signum ad vigilias concrepans, nihilo segnius cum ceteris psalmorum, orationum vel lectionum communium opus exequebatur. Que tunc temporis utique ut ferventibus conversationis iniciis, et numero et longitudine et mora dicendi multiplicius extendebantur, quae postmodum pusillanimitas imbecillium in nonnullis compulit coartari. Nam et orationes noctu ternae mox signo dato ad vigilias multo prolixiores fiebant, et post ipsas, omnibus pariter in choro residentibus, 30 psalmi a 119mº usque in finem psalterii, in ternas orationes denis distributis psalmis, singillatim silentio dicebantur. Erantque primi decem defunctorum, medii familiarium, extremi generalium. Brevioribus estivis noctibus et festis diebus 15 tantum cantica graduum, terna similiter oratione distincti. Lectiones hiemalibus vigiliis ita producebantur, ut prophetis, qui Kalendis Novembribus ponuntur, duabus fere ebdomadibus expensis, aut denuo a quocumque eorum repeteretur, aut alia quedam adderentur. Unde et eundem virum sub una quondam lectione Danielem totum, dum tertius lecturus assurrexisset, explevisse percepimus. Item post dies natalicios apostolus, et a septuagesima eptaticus usque ad dies passionum, et in ipsis Jeremias integre, ad vigilias legebantur, quorum nunc plurimum ad mensas suppletur.
2.76
Et super hoc post reliquum cursus nocturni vel psalmorum consuetudinalium, usque ad signum crepusculi a pluribus plerumque psalterium singillatim ex integro dicebatur. In quibus cum ceteri aliquando quid remissionis expeterent, hic ita infracto robore somno repugnans ad nullam fere cedebat lassitudinem, ut et toto quantum id protenderetur pervigil staret intervallo, et matutino officio vel primae horae, quae continue subsequitur, cum psalmis septem penitentiae et letania expleto, mox lectioni accederet. Ubi cum ei aliquando ipsa vincente natura somnus obreperet, a codice se statim excutiens, huc illucque psalmi quid semper demurmurans spaciabatur. Maximumque aestivis matutinis hujusmodi in eo cernere erat spectaculum, quibus aut raro illum aut numquam lectulum repetisse, nisi minutio sanguinis interesset, cognovimus. Nam noctu vel intervallis, hieme vel estate, si ita forte intempestive vigiliae longe ante lucem explerentur, ut nimia fatigatio compelleret, paululum se lecto reclinans, tam festinus ilico resurgebat, ut nec obdormisse quidem crederetur. Illud autem sepe ex ore ejus ipsi audivimus, quod ab ipsis conversationis initiis hoc adversus somnum matutinis horis continuum traxerit bellum, quod numquam superare valuerit, quin hisdem horis semper sibi rediret infestior:« Ex veteri, inquiens, saeculi consuetudine hunc mihi blandum hostem nutrivi!»-- quia noctibus vigilans mane somno usque in multam diem indulgebat--« Unde huc usque etsi non videam, crepusculum tamen adesse ipse cotidie somnus pronuntiat.»
2.77
Ad superiorem scientiam ante conversionem, usum lectionis in quibuscumque divinarum litterarum libris tanto studio adjecit, ut eminentissimorum doctorum fere nullus eum praeterierit, donec Spiritu sancto praevio ad omnem, quantum mortalibus fas est, noticiam scripturarum pervenerit. In his primum moralia beati Gregorii ordine quam sepissime percurrens, pene cunctas ex eo continentias sententiarum ita memoriae commendavit, ut in communibus exortationum sive locutionum confabulationibus omnis ejus oratio ex ejusdem libris decurrere videretur. Nec minor ei Augustini, Ambrosii, Jeronimi, vel si quis antiquorum ad manus venissent, lectio erat; et quia ad id temporis, utpote studiis frigentibus, pene nec ipsi codices inveniebantur, Augustini in Johannem et psalmos et de civitate Dei integre perlegit, postremum in libris de Trinitate multa intentione sudavit. In quibus cum de dialecticis rationibus quaedam offendisset, maxime ubi propter demonstrandam relationem Patris ad Filium et Spiritus ad utrosque, eam quae dicitur« ad aliquid» cathegoriam introducit, ejusque occasione de omnibus quoque decem praedicamentis strictim quaedam commemorat, scolasticam mox super his sibi aperiendis expetens, ab ipsis introductionibus Isagogarum laborem arripuit lectionis. In quo cum diu ingenita sibi vivacitate ingenii, et ut in rebus ceteris quas umquam arripuerat, indefatigato labore luctaretur, repente domnus pater Einoldus medios praecidit conatus. Is enim rerum earundem jam olim studiosissimus, et quanto labore ea constarent expertus, tempora eum in his frustra nolens expendere, brevi prohibitione avertit, et ut animum pocius sacra lectione occuparet, ubi satis superque et scientiae et, quod majus est, edificationis ei doctrina suppeteret. Ille qui oboedientiae limitem transgredi non, semel juraverat, mox incepto renuntiat, et in divina ut a principio se totum transponit. Praeterea Gregorii in Jezechielem multo usu detrivit, ut pene memoriae commendasse videretur. Ad summam ejusdem quaecumque essent beati Gregorii, unice praeter cetera amplexus est.
2.78
Quamquam non inter haec vitae conversationes vel dicta quorumcumque sanctorum, peculiari stilo de eis conscripta, non eum praeterierint, quippe qui ex ipsis in usum proprie conversationis normam sibi assumpserit Antonium, Paulum, Hilarionem, Macharium, Pachomium, et reliquos heremi sectatores, tum Martinum maximum et sanctissimum episcopum, Germanum ad hoc et quoscumque austerioris vitae perlegerat, si tempora paterentur, forsitan attemptare moliretur; quod utique ex ea quam arripuerat castigatione dabatur conjicere. Quem tamen etsi in laboribus corporeis disparem, in virtutibus animae non fere alium magis ipsorum aemulum, nostram vidisse aetatem, certo proferre non trepidaverim. Johannis cujusdam Alexandrini patriarchae, quem Eleimonem cognominant, actus pene memoriae retinens, in omnibus fere sermonibus eum grata et amica dulcedine reducebat, audientesque ex eo multa attentionis suavitate retinebat.
2.79
Et quia de singulis persequi operosum nimis videtur, quorum non minor eum scientia vel imitatio assuefecerat, illud miraculo omnibus erat, quod cum in his tantum exercitii haberet, nichilo tamen quaecumque in rebus exterioribus agenda essent remittebat, quin circa diversa discurrens et singulis ordinandis praecepta constituens, omnem totius monasterii in tam multiplicibus artibus vel officiis rem strenue procuraret. Cumque possessionum monasterii universa in eum cura recumberet, rarus tamen illi ad eas processus, potiusque de ipso monasterio queque foris agenda essent dictabat, brevique sub tempore ministris evocatis, mensis aut amplius quod ipsi expletum referrent edicebat. Cum eminentior quaelibet causa eum extraxisset, et ad causas agendas residere eum necessitas impulisset, id quanto citius negocia rerum paciebatur acceleratum, festinus, interdum quoque nec pransus, monasterium repetebat. Si quando foris manere res aut tempus exigeret, in quantum poterat cybi vel potus mensuram monasterio solitam continebat. Nam stratus numquam regulam commutavit, ut plumam sibi ullatenus praeter capiti tantum substerni permitteret. Quod ex ipso magistro suo domno Einoldo, qui ex ipsis iniciis hoc in finem usque domi forisque servavit, ut vere discipulus doctori regenerans pedibus est subsecutus.
2.80
Sed et in ipsis prandiis secularium causa plurimum gravabatur, non tamen ut quisquam eorum hoc vel leviter persentiret; nam ad omnem copiam eis quantum vellent non deerat, et ipse cum eis multa jucunditate et condescensione sese gaudentem et comem in omnibus exhibebat. Sed dum postmodum spiritualibus quibusque colloqueretur, dolendo ingeminabat, se numquam ita secularium conversationi vel ad breve posse interesse, quin aliquid de consueto sibi modo conversationis deperderet, insuper et rerum fratrum plura invitus expenderet. Nam ita familiariter dicebat, dum sermocinatio aliquando incideret de fratribus res foris curantibus, quod non tam crebro eos per se ea agere expediret, et verbo potius ministris laicis mandarent, ipsique claustro se cohiberent:« Nemo, inquiens, aliquando me magis caninus extitit, et qui plus tenatiae argueretur, et revera qui parcior foris esset, dummodo monasterio totum, ut opus esse cernebam, conveheretur. Sed numquam, inquid, potui tantam adhibere diligentiam, ut quociens cum eis comedi, non fere tanta expenderem, quanta fratribus diario consueto sufficerent. Cum enim quilibet, inquid, viantes privatorum seu majorum, si qui in illa vel illa possessione, quae esset monasterii, ex monachis adesset, perquirerent, ut forte me ibi compererant, specie salutandi divertentes, non congrue inrogati mensa poterant ablegari. Et sic utique non poteram observare, ut queque fratrum foris erant, vel quaeque quoquo ingenio adquirebantur, integre, ut animus erat, monasterio inferrentur.
2.81
In ipsis judiciis, etsi ab aliquibus notaretur, rectitudinis vel justitiae limitem nullatenus excedebat. Ubi superbia vel contumacia quosdam supinos vel effraenes reddiderat, dum equata forte ceteris colla refringeret, etiam si potentiorum patrocinia sibi parare contenderent, nullo poterat inclinari. Ad id demum tota sibi spectabat intentio, quicquid justitia adquireret, totum fideliter monasterio inferre; et illud optime cavit, ne sacculus monasterii qualibet umquam doli vel miserorum fraude vel calamitate contaminaretur. Aestimaverit quisque quod velit, ego certa fide libere pronuntiaverim, illum et semper odisse iniquitatem et cavisse, et Domino gressus ejus secundum eloquium dirigente, non eam illi quantum humana paciebantur dominatam fuisse. Qui usuris eum inservisse, et sub specie monasterii necessitatum lucra undecumque aestimant congessisse, ex suomet illum ingenio metiuntur.
2.82.1
Non quod in eo tale quit aut viderint aut certo didicerint. Commodabat equidem plurima et recipiebat, cautus ne quo dolo debitorum falleretur, et secundum illut Persii:
2.82.2
quod iste meliori mutaverat arte, ut prudens dispensator dominicae substantiae, summa industria observabat, ne quid rerum monasterii deperiret; illud sepe de dictis beati Gregorii ad quendam diaconum res ecclesiasticas curantem commemorans:« Res, inquit, hae nec meae sunt nec tuae; ita age, ut de his ei cujus sunt rationem redditurus.» Si frumentum, vinum, sal, vel quaecumque ad cibum pertinentia, similiter ad vestitum commodabantur, ejusdem mensurae vel quantitatis reposcebantur, ut nihil supra exigeretur. Argentum pondere justo commodabatur; nec ipsum quod moneta jure extorquet, ullatenus petebatur, sed quantum quis accipiebat aut dabat, aequa lance refundebatur.
2.83
Nam ex laboribus agrorum vel vinearum, in quibus summa arte praecellebat summoque studio erat assiduus, in tantam suppellex monasterii copiam ei divina cooperante gratia exuberaverat, ut nulla eum inopiae causa ad aliquid eorum impelleret, quin potius ex ipsis laboribus cum fratribus abundanter superessent, plurima venundata quibuscumque rebus vel in praesentibus vel in futurum proventuris sufficiebant. Inde et res omnis familiaris alebatur, et ornatui multa suppeditabant. Nec alia erant ei rerum temporalium lucra, quam opus ruris strenue exercere, salinas, quae una tantum parte regionis ipsius que Vicus dicitur habentur, extruere, ut in loco eodem plures quas dicunt patellas, partim ex integro cum ipsis sedibus emptas, partim que juris monasterii erant reparatas, multo usui imposterum profuturas paraverit; cum molendinis fluminibus causa piscium obcludendis, piscinis privatis parandis, gregibus armentorum, pecudum, avium domesticarum seu agrestium, tum quoque ferarum alendis instare, ut quibuscumque usibus fratrum aut infirmorum, extrinsecus quoque, vel praesentium vel supervenientium, ad omnem semper copiam superesset.
2.84
Magistris artium diversarum undecumque conductis, primum claustrum muro in modum castri undique circumsepsit, quod hodieque non modum munitioni, sed et si opus sit oppugnationi adesse perspicitur. Deinde officinis intrinsecus necessariis, quoniam antiquarum ruine patebant, dum ex novo resurgerent, institit indefessus. Tum demum decori domus Dei in diversis ornamentorum generibus studium adjecit. Pallia, diversorum generum velamina, in usus sacros varia indumenta, ut sacerdotalibus ministeriis nulla deessent, tum et vasa usibus sacrorum ex argento, omnia opere solido atque eleganti paravit. Inde et tumbam martiris aggressus, tam ipsam quam quaecumque in diversis oratoriis erant altaria, lamminis argenteis auro decenter insignitis, ad hoc et ambonem evangelio recitando operuit, et durabili robore compegit. Taceo coronas tam luminoso fulgore a laquearibus dependentes, lampades locis et ordinibus tam diversas, candelabra tantorum ponderum ac specierum, simul cum his vasa pene sine nomine, omnia argento solido perfecta; ad ultimum campanarum eam quae visitur et numerositatem et enormitatem, ceteraque operum ejus insignia, quibus peritissimum ejus, ut erat in omnibus fere artibus, enituit ingenium.
2.85
Que utique et memoriam praeterlabuntur, et si que succedere possunt, persequi temptavero, nec prorsus ad explendum sufficiet pauperrimi sermonis angustia; et in tantam ea exuberant copiam, ut etsi ab aliquo forsitan possent explicari, non edificatoriam oblectationem, sed ut nostri mores scio etatis, tediosam omnino facerent lectionem. Unde ad alia censeo transeundum. Sed ne forte quis supra quam res se habeant in hujus viri favorem ferri nos tacite denotet, et hec que huic asscribimus magistri pocius cuncta fuisse, id nequaquam abnuimus, immo ita esse plane efferimus. Ejusdem enim patris et magistri domni Einoldi jussionibus et ordinatione cuncta perficiebantur, nec aliquid hic aliquando temere arripiebat, nisi quod ore illius primo exisset. Verum citius his occurritur, quoniam facta discipulorum in laudes redundant magistrorum, et nec ipse domnus Johannes ad se umquam quicquid egerat replicabat, sed: Sic ipse, inquiens, jussit, ita et exsequor. Sed non ob id iste expers operum eorundem merito dicetur, cui labor totus sudavit, illo dictata tantummodo dante. Quid vero inter quosquam hinc frustra causa contrahitur, cum inter ipsos neuter neutri quid aliquando disconveniret invenerit. Pater suum esse quod filius, filius quicquid ipse congrue egerat patri reputabat. Nec conjunctiora a seculis Christo teste paria sibi convenisse fatebor. Si creditur, fidei merces certa; sin minus, nobis, quod certo cognovimus, certo et proferre nemo obstiterit.
2.86
Cum mens multa suggerat, et ad specialia ac singularia quedam ipsius tangenda jam impaciens non retineat, de lege jejuniorum quam sibi indixerat, quia supra pene praeterieram, quam breviter potero prius perstringere cupio. In ipso mox conversionis initio, totum deinceps tempus, exceptis festis diebus vel occasione alicujus inevitabilis cure corporis vel infirmitate seu hospitum condescensione, jejunio disposuerat dedicare. Quod et aliquandiu, et robore adhuc juventutis et pristine olim in seculo fiducia castigationis, vivaciter tenuit, et tamquam nihil omnino gravaretur, ut leve quiddam nec fere sentiens, agili corpore, corde vultuque laetiore peregit; hisque diebus nihil praeter panem sumebat et aquam, et in ipsis quoque omni parcitate adhibita, ut non fere plus medietate panis qui integer libra appenditur caperet, aquae quoque similiter ultra medium mensurae quae fratribus apponitur vini, vix quicquam adiceret. Salis, herbarum virentium, aut alicujus talium, quae abstinentibus non interdicuntur, quicquam penitus nec adtingebat. Hoc et ipse domnus Einoldus, dum ipse se ipsum experiretur, interim permisit. Post aliquod deinde tempus cum eum valde perspiceret defecisse, nec tamen a coepto cessare sed ultra vires contendere, moderate compescuit, et ut magis quod ferre posset eligeret monuit. In tantum namque jam sese confecerat, ut die quadam cum fratribus ad ortum egressus dum operi enixius incubuit, corde repente deficiens citiusque claustro se festinans recipere, in media via prolapsus sit atque inter manus deductus.
2.87
Itaque regulam tolerabiliorem assumpsit, ut duas tantum quadragesimas in anno perageret, unam ante nativitatem dominicam, alteram ante pascha. Priorem quidem ab Idibus Septembribus, cum nona hora fratres prandium repetunt, incipiens, sequente mox ab octavis epiphaniae dominica tertia et quinta communem ceteris tenens refectionem, reliquos* quatuor abstinebat dies, pane tantum et aqua lege ipsa contentus quam diximus. Sin vero festus quilibet dies incidisset aut hospites supervenissent, eosdem quoque refectione mutabat. In sanguinis quoque minutione, quam plus mense differre vix poterat, curam corporis non respuebat. Ideo autem tanto prius tempora praeveniebat, nec propinquiora ipsis solempnitatibus exspectabat, ut si forte quemcumque dierum dispositorum alicujus talium casus praeciperet, superesset ei in reliquum, quo eosdem dies recompensare sufficeret. Unde multotiens cum ita contigisset, ut ex praedictis occasionibus aut aliis quibusque accidentibus tota sibi ebdomada aut forte duae vel amplius voto explendo impedirentur, mox obtata redditus libertate, numerum praetermissorum dierum, continuata binis aut amplioribus ebdomadibus continentia, dominica dumtaxat vacante, cunctis qui videbant stupentibus vel dolentibus instaurabat; itaque, ne ex votivis quadraginta diebus illo vel illo tempore quisquam praeteriret, callidus nimium observator invigilabat. Plerumque cernere erat illum ipsa quoque praescire futura, cum talem continuationem jejunii tamquam ex inproviso arripere videbatur. Nam ita sepenumero animadversum est, quod cum sic omnis remissionis ignarus ferveret, subsequenter aut nuntio aut aliqua inevitabili necessitate monasterio progredi cogebatur; nam quamdiu foris erat, humani diei latrocinia sollerter attendens, secreti sui, cujus Deo tantum mercedem servabat, seculares arbitros esse cavebat. Quamquam igitur et aliorum temporum certa jejunia, aut quatuor anni temporum et solempnitatum sparsim per annum ordine* suo* occurrentia, strenue, si tantum secum res ei esset, peregerit-- nam etsi* gloriae semper fugitans, itinere vel hospite sepe resolvit, haec tamen duarum in anno quadragesimarum vota fere numquam praeteriit--, reliquo anni tempore, quanto scilicet fratrum bina refectio tenditur, communiter sine aliqua adjectione vel diversitate convixit.
2.88
Cyborum quicquid parabatur, nullam faciens differentiam, nec viliora sibi affectans, nec lautiora detrectans. Qualitati coctionis, qua caeteris ministratum est, usibus suis umquam aliquid adici vel mutari permisit. Panis aequalis et similis, vinum ejusdem mensure et saporis, nullo universalitati diversum aliquando fuit. Festis diebus, quibus quam lautius et exquisitius fraterna jucunditas in honorem Domini vel sanctorum potest apparare consuevit, quaecunque apponebantur libere sumebat. Hoc non utor, illud affer vel para, numquam ex eo auditum. Ita in nullo aliquando cibo et potu notabilis apparebat. Quin et ipse, ut talium adprime peritus, parari hec quam lautissime his diebus faciebat, et nullo apparente typo sumebat. Corpus ei pene naturali semper insolubilitate duruerat, ut difficile cibus in eo decoqueretur. Inde pociones herbarum aut plerumque quae ad id facerent vel conducerent pigmentorum, libenter sumebat; his tantum admissis, reliqua medicorum tam diversa arte confecta recusabat. Illud certe summo nisu servatum est, ut vix aut numquam in ebrietatem aut crapulam ex quamlibet praeter solitum sumpto cybo vel potu deduceretur, vel unde quicquam consueti operis rei divinae noctu vel interdiu intermittere cogeretur. Ita et foris communiter ceteris convivari videbatur, et in ipso convictu sibi statutam percipiendorum alimentorum mensuram non excedebat. In illud apostoli: Scio et esurire et satiari, eum prae ceteris hujus temporis summa arte et quadam veluti disciplina institutum et consummatum palam enituit. Nec enim esurie demissior, nec refectione* umquam apparuit elatior. Ad summam, poenitentiae rigorem eundem usque ad finem vitae mira perseverantia tenuit, quodque tantum superexcellit, ut a nobis quolibet sermone expleri non possit. Unde his modo imposito, ad ea quae de exterioribus ejus gestis scire potuimus stilum vertamus. In quibus partim prudentia sagacis ingenii et robur animi virilis gratiae supernae adjuti, partim sola divinae virtutis operatio, ubi humana adesse non poterant auxilia, sunt demonstrata.
2.89
Cum primo, ut superior textus docuit, ibidem sancti viri prompta domni Adelberonis episcopi voluntate ad locum Gorziam jam dictum convenissent, aliquandiu quidem ope ejus in primis sustentati sunt, quia necdum facultas ei fuerat, ut de possessionibus monasterii, quae jam abhinc longe retro beneficio secularium cesserant, eis aliquid restitueret. Inde cum aliqui divinitus inspirati fama bonae opinionis illuc confluere cepissent, et sancte congregationis augesceret multitudo, res vixdum tenuis exiguum prae ea quae tunc non tanta, nedum ad eam quae post futura sperabatur in dies magis magisque augendam numerositatem, pollicebatur stipendium. Ad hoc et idem vir sanctus Adelbero, regno tunc diversis perturbationibus concitato circa plurimas curas distentus, minus eis solito prospicere poterat. Inde compulsi, jam aliena solatia pene quaerere destinaverant. Et quia sub idem ferme tempus( DCCCCXXXIV) Ogo praepositus tunc sancti Maximini, felicis postmodum exempli, a saeculari conversatione se restrinxerat, et ope ducis Gisleberti idem monasterium ad regularem conversationem reduxerat, ejusdem pio molimine praepositi illo se transferre aliquantisper assensum flagitaverant*.
2.90
Cum inter haec domnus Einoldus rem fluctuantem saniori comprimens* ratione, quadam die inter caetera exortationis verba omnes sic alloquitur:« Scriptura, inquid, asserit, quia cum placuerint Domino viae hominis, inimicos quoque ejus convertet ad pacem. Neglegentiam ergo nostram hinc advertere possumus, quia si eo quo oportuerat studio mens nobis in divina intenderet, facile Domino fuerat virum hunc flectere, et nobis comem et beneficum reddere, et cor ejus ad quod nobis expediret convertere.» Pluribus deinde, quae ad ea conducerent, eos exortatus, et ut novitatis suae conversionis memores, qui eis tunc fervor fuerit, retractarent, et ne quid nunc languidius frigidius ac neglegentius apud se ageretur caute perspicerent, ac si quid horum sentirent omni vigilantia instaurare contenderent, tantos repente eis animos reddidit, ut nunc singuli, nunc omnes, in novam quandam conversationis pugnam acriter conspirarent( DCCCCXXXV). Ad consueta quisque et regularia majora et productiora adjicere; ipsa licita sponte sibi subtrahere; cybo, potui, somno, linguae, seu cuilibet corporis requiei, minimum quiddam indulgere; ut tunc primum quasi conversationis initia viderentur arripere.
2.91
Cum interim praedicti Ogonis, praepositi sancti Maximini, ducisque Gisleberti suasio de migrando eos stimularet, et jam ferme triennio episcopus loco abstinuisset, forte pro viro quodam juris monasterii, qui rebus quibusdam episcopalibus praeerat, Johannes Mettis advocatur. Blande primum ab episcopo convenitur, ne sibi quod peteret denegaret.« Vestra, inquit, peticio jussio est.-- Virum illum, inquit, mihi cedas deposco.» Ille paulo commotior, ut cui mens longe alias intendebat:« Exemplo*, inquit, fabule David nunc utimini, ubi dives innumeris quas habebat ovibus parcens, hospiti supervenienti unicam pauperis ovem vi abstractam jussit apponi. Sic cum infinita reliquorum copia abundetis, unum hunc nobis pauperibus praeripitis.» Adducto supercilio cum se ille, vix aliqua animi commoti verbo signans indicia, avertisset, Johannes se e conspectu proripuit. Fridericus monachus sancti Hucberti, cujus supra mentio facta est, sub ipsa ferme ora ingrediens, et ex vultu dejecto animum perpendens:« Quid, inquit, supercilia vobis sic video dependentia?» Nam hunc, ubi commotior esset, habitum velud naturalem sibi induerat.« Ab hoc, inquit, insano Johanne, ut numquam antehac a quoquam ita contemptus sum, ut nec pro homine uno apud eum intercedere voluerim.» Ille conscius quae extra conflabantur consiliorum:« Nisi, inquit, providebitur, proxime cunctis eis carebitis. Nam cum duce et praeposito, quia a vobis parum sibi adest auxilii, eos jam dudum conscivisse cognovi; utque in sancto Maximino traducantur, ocius maturatur:» Concite Johannes revocatus, et cur injussus abisset rogatus, cum silentium tremebundus teneret:« Non te, inquid episcopus, tam animosum credebam, nec in re tam fere nulla ita difficilem estimabam. Peto igitur, hominem vel usque ad aliquas inducias mihi cedas.» Ille quit in causa esset intellegens-- nam pactio pecuniae intererat.--« Quantumcumque, inquit, jubetis?»--« Ad quadraginta, inquit, dies.» Et ille:« Etiam ad annum, si placet.»
2.92
Non diu post haec episcopo quiescenti persona quaedam terribili ac minaci vultu apparens, hec sibi cum quadam austeritate dicere videbatur:« Bonum bene cepisti, sed a coeptis nimis cito defecisti. Cave* ne* haec* defectio majorum tibi causa sit ruinarum. Repara quae coepisti, ne in deteriora procumbas.» Experrectus et secum multa pertractans de opere a se coepto religionis, et tanto tempore neglectam* hanc esse, commonitionem non sine acri dolore perpendit. Cubiculario mox cui Matzilino cognomen accito.« Summa, inquit, maturitate Gorziam proficiscere et abbatem Einoldum huc continuo adesse jubeto.» Ipsam forte noctem abbas Mettim egerat, ac diluculo reditum parabat. Moxque matutinis dictis abcedens, cum porte civitatis accessisset, clavesque ibidem opperiretur, ecce nuntius ad se accersiendum missus adproperat, eoque viso ac salutato:« Labore, inquit, me relevastis; nam ad vos huc evocandum mittebar, dominusque vos continuo sibi jussit adesse.»
2.93
Illo mox adveniente reque tam repentina episcopo stupefacto, ut ingrederetur jubetur. Salutatione invicem data et reddita:« Diu, inquid episcopus, est, quod rebus aliis obstantibus Gorziam non veni; sed Deo volente animus mihi esset illuc veniendi.-- Cum maximo, inquid, vos videbimus gaudio.-- Precedite, inquit, vos, et quo die ut eam videbitur, resignate.» Erant tunc dies jejunii quatuor temporum mensis secundi in crastinum, et eis exactis ut fieret dixit.« Non opus est, inquit abbas, ob hanc causam differri; sed ipse hodie praecedam, et cras vos hora qua videbitis exspectabimus.-- Hora, inquit, tertia veniam.» Crastina profectus, cum jam monasterio propinquare cepisset, loco qui dicebatur Ad crucem, equo dejectus ac discaltiatus, sic usque ad monasterium pedes incedit. Exceptus, oratione facta, conventu advocato, vestigiis eorum supplex prosternitur, neglectum sui circa eos ad id usque temporis accusat, spe de se meliori eos deinceps recreans*, veniam summissus exorat. Ea facile impetrata, villam quondam juris monasterii, quam etiam tunc germanus ipsius Gozilinus in benefitio retinebat, quae Waringis villa dicitur, eis continuo contulit; dans mandata ministro, ut nisi omnes reditus integre abbati assignaret, si quid fraudis ibi machinaretur et doli, maledicto Dathan atque Abiron sub Christi praesentia multaretur.
2.94
Post horam jejunii refectione exhibita, omni cum alacritate episcopo abscedente, mox in crastinum abbas cum senioribus quibusdam ad villam proficiscitur possidendam. Cum obiter ad castrum quod Scarponna dicitur pervenissent hora fere tertia, equus Johannis claudicare coepit.« Quid, inquit abbas, equus ille sic claudicat?-- Ferro, ait, perdito dolet.-- Non ultra procedas, inquit, donec imponatur; nos hic interim opperibimur.» Cum ad forum concitus declinasset, quidam fortuitu, quo tenderet, requisivit. Ille paululum cunctabundus.« Proderit, inquit, si me non celabitis.-- Unde, ait, tu es?-- Ex villa Portus,» inquit. Erat autem haec etiam praedictae possessionis.« Illuc, inquit, imus, ex jussu episcopi eam possidere.-- Paucis me, ait, audite. Census totus pecuniae adhuc ibi retinetur; nam cum proxime eum ministro episcopi is qui collegerat attulisset, quia quinque forte solidi defuerant, nisi simul totum accipere recusavit. Sed et annona anni praeteriti adhuc recondita jacet, ipseque minister partem non modicam suis usibus sequestravit.»
2.95
Johannes celeriter equo ferro imposito rediens, et in aurem quae didicerat abbati locutus, ministrum episcopi hora circiter quinta conveniunt, qui tunc forte apud praedium nomine Laium cum comitissa Eva tunc vidua, cujus ipse tunc advocatus erat, morabatur; Albulfus vocabatur. Is mandato episcopi accepto:« Hodie, inquit, hic queso manete, cunctaque praebebo necessaria, donec praemittam, et condigno vos ibi honore excipiam.» Quibusdam assentientibus, Johannes profectionem sine dilatione instimulat. Senioribus quibusdam dicentibus, puerilia haec esse consilia, et pocius ea die ibi quiescendum, frustraque esse absque ullo opere laborare, abbas:« Satius, inquit, est, properemus.» Johannes celerius praecurrens-- nam non plus leugas tres aberant-- refectioni habilem domum in villa ipsa praeoccupat, caeteraque ad id diligentissime praeparat. Moxque horreum ingressus, callidus omnium explorator, ut sibi erant praedicta, ordine cuncta invenit. Census collectorem continuo advocans, ne quit ex tota quam penes se adhuc retinebat summa prorsus sit diminutum usque in praesentiam abbatis et ministri episcopi, vehementer ex auctoritate interminatur episcopi. Interea abbatem cum suis advenientem lautissime excipit, ministro in crastinum exspectato; ab eo sub noctem clam nuntius missus censoremque conveniens, ut sibi peccuniam quam pridem attulerat domino suo deferendam daret; ille interdictum sibi ex verbo episcopi dicens, vacuum remisit. Condicto in crastinum minister cuncta, ut jussa erant, exequitur, et juri eorum integre possessionem, quae tota centum mansuum quantitate protenditur, incolis sacramento addictis, assignat.
2.96
Albulfus tacite nuntium abbati dirigit, ut quaedam, que ex suo contractu ibi habuerat, sibi reddi juberet. Cumque scitum esset, nihil prorsus ejus ibi esset, sed cuncta usibus domini cedere, consilium forte fuit, ut solidi decem aut quindecim pro bona ejus executione darentur. Nuntius nisi libras duas acciperet recusans, dominoque renuntians:« Stulte, inquid, egisti, quod offerebatur rejiciens; nam forte jam nec ad assem pervenitur.» Ipse postmodum jam aperta fronte, sua sibi* dixit* nisi reddantur, episcopum ob injurias conventurum. Johannes:« Et nos, inquit, non diffugimus; forsitan res ejus non damnis augebitur.» Ille conscius retro commissorum:« Domini mei, inquit, elemosine in nullo obniti vel obstare cupio; tanta ego alias gratia ipsius mihi collata retineo, ut facile his, etiamsi plura essent, amoris ipsius gratia carere, quin et mei juris hereditarii, si quit competat, ultra velim adjicere.» Ita re cuncta sedata, partem aliquam, fructuum ei cesserunt, et pro bona ejus postmodum in se pace ac gratia, et ut sicubi opus existeret in sui defensione eo deinceps uterentur, ex argento similiter aliqua largiti sunt.
2.97
Simili modo non multo post, dum fratres pro quadam proxime sibi possessione frequentibus pulsarent precibus, difficilisque omnino pateret effectus, remque jam desperatam divino solo referrent auxilio, repente episcopus abbate accito: Quod tanta, inquit, importunitate eluctatum tandem habete quod poscitis. Nec mihi gratiam ullam, sed beato Petro, qui me nocte vehementer perterruit et ut facerem coegit, rependite.
2.98
Tempora dissensionibus nimis, regnum hac illac quoque sibi trahente fluctuabant. Octo, maximus post rerum augustus, post genitorem, strenuum per omnia regem Heinricum, prima regni tunc auspicia ceperat, sub quo Gislebertus ducatum regni Lotharii, Everardus Franciae Austrasiae et quorundam trans Renum tenebat locorum. Transrhenana interim quieta manebant. Nostra varie infestabantur, nec jugum facile admittebant. Inde Boso quidam, filius dudum principis Burgundionum Richardi, partem aliquam regni sibi evindicans castrisque se continens munitissimis, dominatum cujusquam prorsus respuerat. Victoriacum Campaniae castrum obtinens, inter reliqua circumpositorum possessiones quasdam monasterii Gorziensis acsi jure hereditario usurparat. Ad has reposcendas, si forte apud talem virum vel pro divino timore locus precibus ullus esset, Johannes ab abbate et fratribus est destinatus.
2.99
Ille, cui oboedientia cuncta difficilia vel impossibilia facilia et possibilia reddiderat, per infesta latrociniis loca et quae multitudini quoque essent formidanda, uno tantum comite ex familia sibi assumpto, iter aggressus est. Dum ex improviso advenisset, comiti nunciatur, et quidnam ferret incertum coram intromissus, ubi legationem abbatis et servorum Dei pro re qua mittebatur absolvit. illo in iram concitato:« Quis te, inquit, maleficus huc adduxit? Ubi custodiae illae meorum, ut eas sic pertransieris, afuerunt?-- Quomodocumque, inquit, adductus sim, huc perveni, et mandata et preces servorum Dei ad vos afferro, ut quae de rebus ipsorum invasistis, propter amorem Dei et timorem vel reverentiam sanctorum ejus restituatis.» Interrogatus quae essent, et audiens, omnimodis abnegat, et ut se cito summoveat, imperat. At ille:« Ego, inquit, summoveri possum; alii item multo nostrorum sunt plures et potentiores, qui vicibus succedere non cessabunt, nec a latratibus eorum requiem dum vivetis habebitis.-- Quae mihi, inquit, cura latratus eorum?-- Clamabunt, inquit, assidue.-- Ad quem rogo? Num ad regem nescio quem tuum? Num ad ducem tuum illum Gislebertum? quem ego acsi servum meum reputo novissimum? Pari modo et de episcopo suo est Adalberone, quem ipsum utique quantum mihi virtus fuerat invare decreveram, qui de vitrico quoque ejus Richizone ejus causa vindictam sumpsi; sed quia nunc contra me ad Gislebertum defecit, viderit quid ei ex hoc commodi cesserit.» Tunc Johannes:« Clamabimus, inquit, ad Deum, qui aeque personam nostram accipiet et vestram.»
2.100
Ille commotior:« Non hinc, ait, caballum referes vel jumentum. Potestati vestrae, ait, hoc erit et quando aliud non erit consilii, pedes redibo, non ceteros tamen ob hoc deterribitis.» Ille jam magis accensior:« Membris jam ipsis quoque, inquit*, multaberis*.» At ille:« Vobis, ait, id facile efficere; mihi autem non minus poena est*, quod* utique non satis dolebo. Si oculis privabitis, magnis me curis et laboribus levabitis, quia sedens quietus psalmis et orationibus intentior esse valebo.» Cum de virilibus ille minaretur:« Maxima me, ait, sollicitudine securum reddetis.» Jam fere arripi jusserat eum, cum conjux prudens sane mulier intervenit, et ne tali se infamia dehonestaret, supplex monet, ne jam nec monachis vel servis Dei parcere diceretur; et quia postulata negabat, saltem illesum abire permitteret. Ita dimissus, et a comitissa, quae satis compte eum exceperat, quiddam viatici percipiens, dato sibi ab eadem duce quodam, qui usque ad loca latronibus libera eum tuto perduceret, iter festinus arripuit.
2.101
Circa horam fere tertiam villam quandam ingrediuntur, ubi mercatum ea forte die habebatur; et ecce multitudo per totum forum diripientium, vendentibus atque ementibus aeque spoliatis, mortem insuper, si quid oblatrarent, minitantium. Johannes comitem quem ex monasterio sumpserat clipeum ferentem intuitus:« Hic, inquit, clipeus damnose nobis advectus est, quia nec tu eo ut expedibit uteris, et ipse in nos forsitan impetum concitabit.-- Quia tu, ille inquid, ceteros mortalium solus ita confidentissimus incedis, et merito dignaque morte peribimus.» Cum repente dum hesitant quendam sibi notum dux quem comitissa dederat conspicatur; eo accito causaque dicta:« Maximo, inquit, huc periculo advenistis, et an vos huic quoque pacto expedire possim ignoro.» Johannes ad haec:« Vel trans silvam usque, quae proxima, conspicitur, nos perducere possis, caetera Dominus procurabit.» Ita turbam praetergressi, gradu pacifico ac temperato ad silvam usque procedunt. Fronte captato, stimuli acrius subiguntur, ac praepeti cursu saltu transmisso, libero jam gramine quodam cibum sumpturi descendunt.
2.102
Johannes panis casei ac piscis quiddam ex subsellaria pelle producens..... equi* post tergo sui soluto, ducem ad sumendum cibum hortatur. Inter edendum dux adjecto* suspirio:« Tres aut certe quattuor, inquit, menses sunt, quibus nullo juste adquisito cibo vel potu usus sum, praeter quo nunc utor.» Nosque omnes, ve nobis miseri! non nisi praeda et calamitatibus vescimur miserorum. Ad haec Johannes salutarem ingressus doctrinam, juvenem multis adversus haec hortabatur, multoque melius inopiam, famem sitimque ferendam, quae Deus utique ut avibus et vermibus sublevaret, quam his quibus Deus offenderetur insistere. Tandem ad hoc sermo processit, ut ab ea die, se ab his temperaturum promitteret. Refecti, juvene dimisso, Johannes dum vespertinae synaxi signum daretur, Gorziam pervenit.
2.103
Non multi interfuerant dies, ecce nuntius comitis Bosonis Gorziam veniens, anxio dolore dominum gravi aegritudine lecto nuntiat decidisse ac pene desperatum jacere, summaque prece monachum, qui pridem a se recesserat, sibi mitti postularet. Protinus Johannes abbate jubente celer progreditur Comiti nuntiatur adesse. Dum coram venisset:« Quando, inquit, proxime hinc digressus es, non tam prope mihi estimaveram finem vitae posse subripere. Habeto ecce praedia quae postulaveras, tantumque patronum me rerum earundem efficite, et quicquid exinde vobis deperierit, ego auro probato repensabo.» His dictis vel actis dum e conspectu abisset et hospitio, quo satis humanae curari jussi fuerant, se recepissent, comes somno, quo jam per plures dies vel noctes penitus carens nimia tabe defecerat, ita repente opprimitur, ut ab hora nona usque in subsequentis diei horam fere tertiam non evigilaverit. At tandem experrectus, conjugem nomine sepius iterato inclamitat, sibi aliquid quod sumat adportet. Cujus itidem jam pluribus actis diebus nulla ei copia fuerat assumendi. Quo satis delectabiliter sumpto, iterum usque horam fere nonam obdormiens, experrectus Johannem advocat, eumque salutis suae recuperatorem testatus, honore multo deductum, et pro quibuscumque voluit praebendis paratum se offert.
2.104
Possessio erat monasterii longo jam retro tempore beneficii nomine* ad comitem quendam palatii Hamedeum devoluta, qui simul bona monasterii sub precaria vel prestaria quam dicunt obtinebat. Eo mox* obeunte in eadem possessione, quia proxima erat monasterio, necdum funere elato, quod Mettis fuerat deferendum, ut in basilica beatae virginis Mariae, que dicitur ad xenodochium, humaretur, Johanni Gorzie est nuntiatum. Casu tunc ibi episcopus advenerat. Johannes cito abbatem causam commonet, ordine edocens, episcopum interpellet. Abbas mox introgressus et gravitate illa sua paululum cunctabundus, post aliqua:« An, inquit, audieritis; Hamedeum vestrum dicunt defunctum?-- Et ego, inquit, audieram. Abbas subjunxit: Is quiddam juris monasterii sub precaria detinebat; id nobis recipere liceat, petimus.-- Omni, ait, illud libertate recipite.» Abbas re Johanni relata:« Quid, inquit, postulastis?-- Precariam, inquit.-- Ego, inquid, ex hoc nihil commonui; nam istud gratis nobis rediret; sed beneficium ut repeteretis, suasi. Protinus abbas episcopum repetens dicit: Inquit frater Johannes, me nihil utile apud vos effecisse.-- Quid igitur intenditur?-- Res, ait, quasdam mensae fratrum proprias detinebat, quas ut reposcerem stimulavit.» Episcopus vultu toto demutatus:« Vos, ait, numquam quicquam eorum tenuistis, et omni tempore benefitio sunt deputata.» Causa vero erat quod in his difficilis videbatur, quod fratres ei plures ex matre erant, et eis usque ad id temporis parum consulere potuerat, pluribus res episcopii retinentibus, quos privare nec jus nec consilium erat-- tanto robore ex superioribus episcoporum rebus fractis nitebantur-- et ideo hac vel qualibet occasione ipsis germanis quo quid largiretur expectabat.
2.105
Huic tamen intentioni alias probati et in rebus divinis spectati sancti viri miro ordine divinitus est refragatum. Nam abbate responso ejus pene ab omni ulteriore conatu*, deterrito*, episcopus* vespertino* conventu, quo pridem valde oblectari solitus* erat*, et* ante* satis jucunde eis fuerat convivatus, ivit quidem, sed nonnisi panea ore libans, protinus rediit. Moxque dicto completorio stratu se locat. Multa secum versans, medium fere noctis insomnio fatigatur; ubi nullo somnum datur adsciscere pacto, ut moris sibi erat surgit, et orationi incumbere temptat, sed ea adsolitis intentionis viribus ita ei resolutior fuit, ut stratum accidiosus repeteret; ibi diu somni cupidus, diverso lateris motu defatigatus*, nec ullo effectu ejus potitus, surgit, arcam martyris petit, culpam coram stratus fatetur, voto res quibus de agebatur spondet reddendas, baculum insuper altari superponit:« Hoc, inquiens, martir sancte, tuum tibi restituo.» Genibus flexis, orationem intentiorem numquam praeterea se neque valentius fudisse professus est. Oratione assurgens, stratum petiit, in somnum concite solvitur, et pervigilia prius inquieta ordine post naturali compensans, in nonnullam aurorae partem somnus pertrahitur.
2.106
Jam sole rubente experrectus et ymnorum sibi solito solvendorum memoria perturbatus, satisque causam secum retractans, tandem laudes surgens explevit. Mox Johannem jubet acciri. Quo praesente:« Mala me, ait, nocte confecisti; i, et baculum altari inpositum cape, et possessiones quas postulaveras posside.» Ille pedibus provolutus:« Non, inquit, domine, ita convenit. Vos paululum ut defatigatus requiescite, et interim horae primae signo dato et celebrato, conventum fratrum adite, et non uni, sed omnibus, quod omnium est dono gratuito restituite.-- Ita fiat», inquit.
2.107
Ecce solito maturius turba suorum diversis ex locis convenit. Nam ipse ibi, ut sibi morem fecerat, duobus vel tribus clericis totidemque cubiculariis contentus, mox monasterii januam penetraverat, cunctis se comitantibus ablegatis, secularium extraneus morabatur. In his qui convenere erat germanus ejus* Gozlinus*...... Qui* ab* aecclesiae custode quodam incauto porta* monasterii* aperta* intromissi*, recti cubiculum episcopi quiescentis petebant. Johannes* ut* adventum* eorum* celerius comperit, festinus in occursum venit, et quia infra monasterium* loqui* religio fuerat, signo ut se sequerentur dato, januam eos longe usque* reverti* fecit*, custodi in aurem susurrans, ut statim a tergo januam obcludat. Ibi eos diversis allocutionibus illis parum jucundis aliquantum detentos, et episcopum, quia noctis incommodo dormire nequiverit, tunc tandem quiescere dicens, ut quippiam cybi interim-- nam aestatis erat tempus-- capiant monet. Illis recusantibus, nec nisi colloquium episcopi se quippiam velle dicentibus:« Satius, inquid, id est, dum ipse, jam solitis sibi rebus expletis, copiam se conveniendi exhibeat.» Ita eos demoratus, et concite parata gustatione implicitos, ipse intro regressus signum pulsat; prima dicta psalmisque solemnibus, in capitulum episcopus invitatur. Nonnulla pro tempore fratribus exhortatione facta, fratres rem jam partim edocti postulationem rerum faciunt praedictarum. Quibus in nullo abnuens, baculumque praetendens:« Habeat quod suum est martir beatus, vosque mei memores habetote.»
2.108.1
His peractis, mox qui convenerant irrumpentibus, vehemens sibi a germano fit super rebus eisdem vexatio. Jam monachis ea reddita responsio, multis ille insuper instare et monachis omnia undique abunde sufficere, suis magis eum debere consulere. Ubi nihil proficit, et episcopus cibo cum fratribus sumpto progreditur, iterato ab ipso limine monasterii per totam viam usque vadum fluminis super his sermo repetitur. Jamque vadum ingressurus cum multo jam tedio afficeretur:« Frustra, inquid, nitimini. Vere si mediam partem episcopatus ipsis monachis concessissem, nec passum pedis eis propter quempiam vestrum auferrem.»
2.108.2
Plura sunt alia, quae, quotiens oportunitas tulit, Johanne interveniente monasterio multis jam temporibus abalienata recepta sunt. Sed* quia* lectorum* animi* ad* finem* festinant, tempori plurimum* parcentes* ad* reliquum* vitae* ejus* stilo percurrendum accedamus.
2.109
Legatio regis Hispaniae* Abderahamenis*( DCCCCL?), fama* gloriae* insigniumque factorum in gentes diversas tunc jam magni regis*, postmodum* vero* Caesaris* augusti*, domni Ottonis perciti, forte cum muneribus pro regia munificentia missis* advenerat*. Legati, quibus episcopus quidam praeerat, dignitate solemni pro tanta magestate excepti, diuque retenti; inter moras episcopus, qui legatis praeerat, mortem obit. Dum a nostris qui item eo remittantur disquiritur, post nonnulla aliquandiu tracta consilia, id demum convenit, ut quia idem rex sacrilegus et profanus, utpote Sarracenus, et a vera fide prorsus esset alienus, quique quamvis amicitiam expeteret principis Christiani, in litteris tamen quas miserat blasphema* nonnulla in Christum evomuerat, cum scriptis imperialibus quae ferrent, vocem quoque suam ipsi aperire, et si quo pacto divinitus daretur, inmutare possent perfidiam.
2.110
Forte sub ipsos dies Adalbero noster, sacrae memoriae, palatium adierat. Bruno, magno ac felici postmodum futurus usui et decori, germanus regis, sapientia et prudentia cum rerum publicarum tum* omnium liberalium eruditione disciplinarum ita adprime eruditus, ut sui temporis omnes superaret et antiquos pene aequiperaret, cui insuper et Grecae lectionis multa accesserat instructio, omnium tunc temporis publice ac privatim agendorum communicator ac prudentissimus erat consultor, eique imperialium data provintia litterarum. Is variae caeteris consultantibus, nostrum Adalberonem sacrae memoriae nominat episcopum, nullique aptius id negotii sic addit posse injungi, quia ipse plurimos perfectorum virorum haberet, quos humanis nequaquam cessuros terroribus satis constaret, utpote seculo jam defunctos et libero pro fide coram quibuslibet protestatibus ore loquuturos. Convenitur continuo episcopus, et ut duos suorum idoneos legationi Hispaniarum paret imperatur. Mandatis acceptis, abbatem Eginoldum advocat, regia mandata insinuat: suorum duos disquirat, qui imperata perficiant. Lecti primum duo Angilramnus et Wido, regiaeque majestatis* jussu* ex* monasterio* sumptus et copia parantur itineris; ad hoc et quo Virdunensis* quidam*, gnarus* partium Hispanarum, qui eos jussus erat deducere, mora omni* postposita* veniat* jubetur*, cum ecce praefatus Wido, alter delectorum, die quadam pro qua nescio neglegentia* in* conventu* fratrum* increpitus, in tantae asperitatem proterviae tam in abbatem quam in universum erupit collegium, ut ad ultimum, cum tumor nimiae animositatis et insaniae in eo nequaquam reprimi valuerit, nec regularem pati disciplinam aliquatenus adquieverit, demptus cucullo monasterio pelleretur. Id imperatori continuo nuntiatur. Jussum, illum abradi, aliumque pro eo asscribi.
2.111
Cum diu his quereretur, omnesque prorsus refugerent, nec in tanta congregatione quisquam inveniri posset, qui se id aggredi ullo modo posse fateretur, Johannes repente nihil cunctabundus se ultroneus offert. Abbate aliquantulum aegre ferente, quod, in eum tota re monasterii incumbente, grata ipse quiete potiebatur, eo numquam si esset possibile abstinere pateretur; vicit tamen perfectio caritatis, quae non quaerit quae sua sunt, sed potius quae alienorum. Simul quia videbat virum cupidum esse martirii, si fors ita tulisset, Christo potius transmittere quam suis optavit necessitatibus retinere. Ita assensus imperatori ex legatione episcopi, Johannes dirigitur. Imperator multo hoc amplius delectatus, quem aetate et prudentia ad id negotii omnimodis idoneum advertebat, mandata cum litteris seu muneribus imperatoris ei committit, praedictumque Virdunensem, cui nomen erat Ermenhardo, socium ob locorum regionumque notitiam facit; cui munera tradi Johannes expostulat, ipse litterarum tantum bajulus fit. Rediens Gorziam, iter ocius accelerat, posthabitisque socii procrastinationibus, ipse litteras secum habens, omnium sanctorum precibus commendatus et votis, proficiscitur. Sumptus omnis ex monasterio ei factus. Ministri monachus tantum unus, Garamannus vocabulo, ordine diaconus, bone per omnia indolis additur*. Caballi* ad* equitandum* et* sarcinas* portandas* quinque sunt delegati. Socius morabatur* in* vico quodam non multum a Tullo distante, qui videlicet* Johannem* Scarponnae* insequitur; hinc Longohas, Belnam, Divionem, Lugdunum. Hispaniam versus intendunt.
2.112
Ubi sarcinis navi impositis Rhodanoque usque ad certum locum vehendis, dispendium perpessi non modicum-- nam navibus invasis, plura suorum amiserant,-- post quaedam recepta Hispaniam tendit. Barcinonam venientes, quindecim diebus morantur, donec nuntius Tortose missus est. Ea prima regis Sarracenorum erat. Dux continuo eos properare resignat, exceptosque mense integro detinet, adque ad omnem copiam procurat, donec velocius regi Cordubae nuntiati, de exceptione eorum per singulas civitates vel loca digne regia mandatum est honorificentia. Tandem Cordubam regiam urbem deducti, a palatio domus quaedam duobus fere milibus distans eis est delegata; ubi regifico* luxu omnibus etiam praeter usum exhibitis, per nonnullos dies coacti sunt remorari.
2.113
Cum jam morarum tederet, curque praesentia regis tamdiu retinerentur, ab his qui se procurabant disquirerent, dictum est, quia nuntii prius missi a rege nostro triennio erant detenti, se ter tantum, id est novem annos, condictum esse a conspectu regio abstineri. Interea quidam ex palatio illuc viros visum venientes causamque adventus eorum percunctantes, dum callide cuncta explorant, nihilque ab eis certi acciperent, qui sibi nisi praesenti regi mandata cuiquam edicere fas nullo modo esse dicebant, illi jam cuncta se praecepisse jactabant, et quia contra leges ipsorum litteras regi afferrent ultimumque eis sine dubio instare periculum, quia et ipse jam littere in noticiam principum devenissent. Et revera, quamquam dolo contigerit, ita erat. Nam a civitate Tullo nostrae provinciae, comitem episcopi legati defuncti, de quo dictum est, quendam secum presbiterum assumpserant, qui toto deinceps itinere eis in omnibus communicans, cum Tortosam, que prima erat regni Sarracenorum, venissent, metuens vite, si, cum comes legati defuncti fuisset*, absque* litteris* reverteretur*, litteras* eorum* ut* fido sibi poscens monstrari, citius excipit*. Atque* interim* eis* Augustae et reliquis civitatibus, ubi Tertosa* relicta* ierant*, remorantibus, ipse Cordubam praecedit cum litteris. Quae* quomodo* vulgo* innotuerint*, parum cognitu fuit; ceterum rumor optimates* populumque* commovit.
2.114
Itaque primates, inter se consilio habito, et utrum in noticiam regis ea jam venerint disquirentes, ubi parum id compertum habent, per se regem super hoc statuunt perquirendum. Lex enim tam inprovocabilis eos constringit, ut quod semel antiquitus omni ei genti praefixum est, nullo umquam liceat modo dissolvi; parique nodo rex populusque tenentur innexi, omnisque transgressio gladio feritur. Si quid ab inferioribus, rex, si quit rex ipse commiserit, cunctus in eum populus animadvertit. Eis in legibus primum dirumque est, ne quis in religionem eorum quid umquam audeat loqui. Civis sit, extraneus sit, nulla intercedente redemptione capite plectitur. Si rex ipse audierit et in crastinum gladium retinuerit, ipse morti addicitur, nec ulla intervenire potest clementia. Primoribus ergo illis palatium petentibus, cum regi super hoc per nuntios suggessissent-- nam accessus ad eum ipsum clarissimus, et nisi maximum quid ingruerit nullus, tantum litteris per sclavos cubicularios omnia perferuntur-- ille nihil eorum ad se perlatum rescribit. Amici legatos sibi missos, eosque filium suum in domo propria percepisse, necdumque se quid afferrent rescisse. Ita tumultus illorum sedatus est. Nam pro certo jam ad eum rumor venerat, et missis clam nuntiis vera esse compererat, sed timore suorum taliter rem omnem suppresserat.
2.115
Rex undique meticulosus ancepsque, periculum sibi posse imminere considerans, artibus omnis generis que evadat pertemptat. Et primo quidem Judeum quendam, cui nomen Hasdeu, quo neminem* umquam* prudentiorem* se vidisse aut audisse nostri testati* sunt*, ad* eos* misit*, qui de omnibus ab eis ipsis penitus exploraret. Is quoniam* fama* perferente* dispersum fuerat, regii eum bajulum esse mandati, ut* animum* Johannis* sibi* conciliaret* primo, quo sollicitabantur metu eum erigit, nihilque mali quemquam* eorum ibi passurum, sed cum honore patriae remittendos edicit. Multa de ritu gentis, et qualiter se coram eis observare deberent, commonuit. Ipsi juniores a quibuscumque vanis lascivis motibus locutionibusve compescerent; nihil tam parvum fore, quod non mox regiae notitiae perferretur. Si copia sibi egrediendi pateret, ne qua scurrilitate feminis saltem nutu se applicarent, nullam sibi pestem truculentiorem futuram; legem sibi propositam nullatenus excederent, quo nullo observatius notarentur, deprehensique nihili penderentur. Johanne ad ea prout competebat respondente, atque acceptissime monitorem ferente, suosque ex contrariae partis homine suffundente, post plura invicem conserta, pedetemptim Judeus causam ingreditur. Quid missi ferant, sollicite disquirit. Dum paululum cunctari videt Johannem,-- nam tunc secreto inter eos agebatur,-- sui dat fidem silentii, immo si opus sit tuti opem consilii. Johannes cuncta ordine digerit. Dona regi missa, epistolam praeterea auribus regis inferendam; absque ea neque dona exhibenda, neque praesentiam, sibi regis fas esse conveniendam. Sententiam simul epistolae verbis aperit.« Periculosum, inquit Judaeus, cum hac regem videre. Cauti certe sitis, quit nuntiis vobis missis regi respondeatis. Legis enim severitatem jam vobis innotuisse non* dubito*, eique declinandae prudenter oportet consulere.»
2.116
Illo tunc discedente, post aliquot menses episcopus quidam Johannes ad eos missus est, qui post multa mutuae confabulationis rogata et reddita, ut fit inter fideles, colloquia, mandatum regis subinfert, ut cum muneribus solummodo in conspectu regis adveniant.« Quid ergo, Johannes ait, de litteris imperatoriis? Nonne earum maxime causa directus sum? quia ipse blasphemas praemisit, his etiam* vana* erroris* sui* commenta* destruentibus confutetur.» Ille ad haec temperatior*« Considerate*, ait, sub qua conditione agamus. Peccatis ad haec devoluti* sumus*, ut* paganorum* subjaceamus* ditioni. Resistere potestati verbo prohibemur apostoli. Tantum hoc* unum* relictum est* solatii, quod in tantae calamitatis malo legibus nos propriis uti non prohibent; qui* quos* diligentes Christianitatis viderint observatores, colunt et amplectuntur, simul ipsorum convictu delectantur, cum Judaeos penitus exhorreant. Pro tempore igitur hoc videmur tenere consilii, ut quia religionis nulla infertur jactura, cetera eis obsequamur, jussisque eorum in quantum fidem non impediunt obtemperemus. Unde tibi multo satius nunc de his reticere, et epistolam illam omnino supprimere, quam scandalum tibi tuisque, nulla instante necessitate, pernitiosissimum concitare.»
2.117
Johannes paululum commotior:« Alium, inquid, quam te, qui videris episcopus, haec proferre decuerat. Cum sis enim fidei assertor, ejusque te gradus celsior posuerit etiam defensorem, timore humano a veritate praedicanda nedum alios compescere, sed nec te ipsum oportebat subducere; et melius omnino fuerat, hominem Christianum famis grave ferre dispendium, quam cibis ad destructionem aliorum consociari gentilium. Ad hoc et quod omni catholicae ecclesie detestabile est et nefarium, ad ritum eorum vos audio circumcisos, cum fortis sententia Apostoli reclamet: Si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. Itemque de cibis, quos gratia communionis eorum abhominamini: Omnia munda mundis; et: Erunt doctores vaniloqui et seductores docentes illa et illa, et inter caetera abstinere a cibis, quos Deus creavit percipere cum gratiarum actione fidelibus, et: Sanctificatur enim per verbum Dei et orationem.» At ille:« Necessitas, inquit, nos constringit; nam aliter eis cohabitandi nobis copia non esset; quin et a majoribus longeque antiquitus traditum observatumque ita tenemus.-- Numquam, Joannes, inquit, id approbaverim, ut metu, amore, vel favore mortali, divina transgrediantur statuta. Illos* enim* inde* deflexos vobis nunc pro auctoritate* abuti* videtis*..... vobis res fuerit consensus, cum dolere non neque am.... qua amorem facere videmini regni caelorum; quoniam eis vos necessitate* constrictos* assentire* fatemini, mihi procul his necessitatibus Christi gratia libero, fixus* Domino* miserante stat animus, quod nullo terrore, allectione vel gratia, ab his quae imperatoris suscepi mandatis deflectar. Nam nec sine epistola imperiali, nullis inde demptis vel commutatis usque ad unum apicem litteris, eum conveniam, et si quid contra ea quisquam oblatraverit, quae sanae et catholicae fidei ferimus, et diversus ad haec asserta obvenerit, palam resistam, nec ipsius amore vitae ab attestatione veritatis diffugiam.»
2.118
Haec regi clam nuntiantur. Nam necdum illa publice a rege, quibus item publice responderet, mandata directa fuerant, sed episcopus ille disquirendi tantum gratia advenerat. Rex callidis, quibus omnibus mortalibus praestare dicebatur, consultationibus mentem hominis modo hac, modo illac, attemptare excogitat, et tamquam muro praevalido diversa arte inpulsis machinis, ita firmitatem pectoris ejus, si quo pacto daretur, certat concutere. Cumque post mensem aut sex vel septem ebdomadarum spatium ei regii nuntii mitterentur, atque ex ipso quid apud se praefinierit quererent, nihilque inmutatum a primis initiis renuntiarent, rex miraculo tantae constantiae in diversa agebatur; et primo quidem terrere eum plus metu Christianorum, qui regno ejus libere divinis suisque rebus utebantur, posse credens, die quadam qua dominica erat ei epistolam plenam minarum misit. His enim tantum diebus Dominicis, aut si qui festae nostrae religionis erant maximi, Natalis Domini, Epiphaniorum, Paschae, Ascensionis, Pentecostes, sancti Johannis, apostolorum, aut nominatorum erant sanctorum, ad aecclesiam proximam, quae erat in honore sancti Martini, permittebantur accedere, custodibus hinc inde duodecim, quos sagiones vocant, se deducentibus. Cum ergo ea dominica ad aecclesiam processisset, in ipso itinere epistola ei porrecta est. Et quia cartae magnitudo-- nam quadra pellis vervecis erat-- terrebat*, ne* a* communione* sacrorum quo tendebat avocaretur, interim distulit aperire*, donec sacris* peractis* ad diversorium remearent. Ut revolvit, terrentia quaedam quae* sibi contingere* possent invenit, nec umquam alias ita se ullis terroribus percitum confessus* est*.
2.119
Nam* post multa, quae ei nisi jussis regis assentiretur comminabantur, quibus tamen nullo modo* se* motum* fuisse testatus est, ad haec ultimum insertum est, quod si ipsum interimeret, nullum in tota Ispania Christianum vitae relinqueret, sed omnes gladio trucidaret. Addens hoc:« Cogita, inquit, quot animarum propter te interfectarum apud Deum reus eris, qui nisi contentione tua, a quo pacem et salutem magis sperare debuerant, nullo alio reatu peribunt, quique pro eis quaecumque velles optinere a nobis posses, sin tanta obstinatione nobis adversus persisteres.» His in ipsa qua ab aecclesia hospitium repetebant via tacite perlectis, dum magnis animi aestibus aliquandiu agitatur, ut vel quod contra ea consilii caperet, vel qualiter ad haec regi rescriberet, quia non satis litteris respondendi usum habebat, repente sententiae illius caelitus, ut sepe nobis fatebatur, memoria menti terrorem omnem metumque proterruit: Jacta, inquit, in Domino curam tuam, et alterius: Quis fecit os hominis? Nonne ego?
2.120
Mox hospitium ingressus:« Frater Garamanne, inquit, otius pellem, in qua quicquid eloquar adscribas, para.» Illo statim exibente quadram exsectam, ut sumeret imperavit, calamoque parato sedenti exorsus, scriptoris velocitatem tanta verborum copia vicit, ut sepenumero scriptor, dum plurima jungerentur, se non posse excipere quereretur. Erat enim idem Garamannus ejus artis elegantissimus atque assuetissimus. Primo ordine ad singula respondit: Se legatum missum, praeceptis imperatoriis fidem inviolatam servare; non sibi fas esse, ut cui tanta majestas litteras suas et eas non signatas crediderit, sine his faciem ejus cui directus sit videat, aut absque ipso in regis, cui missae sunt, recitentur conspectu. Si sic patiatur, se in nullo regio honori defecturum, quia...... risset. Aliter universa potius se genera* tormentorum* sustentaturum*, quam* quicquam extra ea quae sibi indicta essent vel quantum causa* sibi* commissa* postularet* excessurum; et sicut superioribus jam se itidem terrentibus respondere* haud* distulisset*, ita* si etiam particulatim cuncta sui corporis membra a minimis articulis* usque ad summa vitalia cotidianis resectionibus decarperentur-- nam non majorem umquam cruciatum inferri posse, quam si hodie hoc articulo digiti, cras altero, inde per dies singulos singulis, inde brachio, armo, post femore, crure, pede, praecisis, postremo truncus reliquus fodiatur-- non eo tamen se territum aliqua ratione cessurum. Se quoque satis compertum habere ex relatione anteriorum sibi missorum, ipsum regem jam advertisse, quod mori non nimis ipse timeret. Ideoque superfluum esse eo se velle terrere, quod ipse levissimum reputaret, jam quod scripserat, ipso interfecto nullum in tota Ispania reliquum facere Christianum, sibique reatum tantae stragis a Deo inputari, id longe aliter se habere, nec se causam esse caedis ipsorum, sed malitiam crudelitatemque irae ipsius, ipsoque poenas interfectorum luente, sibi cum ipsis interemptis Christo propitio vitam meliorem succedere. Cum tamen id quoque Deo facile esset commutare, sicut Mardocheus quondam mandaverat Hester: Si nolueris nunc intercedere, forsitan per aliquam occasionem liberabuntur Judei, et tu et domus tua peribitis, ita et nunc Deum facere nihilominus posse, ut postquam omnia ab ipso rege essent promulgata, jamque ipsis cervicibus gladiis novo et inopinato ordine suis Dominus subveniret. Quocirca non hujusmodi se minis vel terroribus nosset ullatenus permoveri, quia qui Mardocheum a superbia Aman constantiae tenacem miro ordine eripuerit, ipse sibi, quia non proterviae sed oboedientiae causa interesset, quoquo pacto sibi placitum videretur, non deesset. Hujusmodi sententiae verbis plurimis aucte atque testimoniorum competentium robore hinc inde praefultae, paginae totius campum inpleverunt nec prius ori dicenda defecerunt, quam scriptor impleta membrana nihil superesse confessus est.
2.121
Haec regi perlata, non in iram, ut prius, mentem incendit, sed consilio regio* perlata* sunt*. Jam pridem enim a suis, quibus res nostrae jam fuerant pervulgatae, abstrudendas* eas* commonitus* erat*, ne* imperatori* nostro obluctari temptaret. Eum bellicosissimum multarum gentium victorem*, injurias omnes, praecipue legatorum, quo numquam alias seviore animo repetiturum, ac plurimorum copiis regnorum coactis, Ispaniam totam postquam variis calamitatibus vastavisset, forte tandem jure victoris sibi subjecturum. Pluribus ita jactatis, quidam forte suggessit, ut quia vir ille tantae videbatur constantiae, ac non minoris arbitrari posset prudentiae, quem etiam tanti temporis mora in lege sua tam fixum monstrasset, ac proinde fidem mortalibus non denegaret, is ipse super hoc, quid facto sibi opus esset, consuleretur. Ita nuntiis se convenientibus postquam ultima haec mandata percepit:« Tandem, inquit, sapientiore consilio rem tractastis. Si mox initio id esset quaesitum, non tantas vobis vel nobis tedii et anxietatis molestias tot spatia temporum protraxissent. Nunc citum id facile extat consilium. Mittatur domino nostro imperatori legatio a rege vestro, ut mihi quid de commissis agere debeam, describat. Ejus litteris iterum visis, ad universa oboediam.»
2.122
His regi nuntiatis, acceptoque consilio ut a prudente suggesto, quaeri jubetur quis iter tantum vellet assumere, cum rarus aut fere nullus palam se ostendendo proferret, propositumque esset, ut quisquis illuc iret, honore quovis petito et cujuscumque generis muneribus rediens potiretur. Tandem extitit inter palatina offitia Recemundus quidam, adprime catholicus, et litteris optime tam nostrorum quam ipsius inter quos versabatur linguae Arabicae institutus. Qui tantum in regia habebat offitii, ut diversorum pro necessitatibus ad palatium concurrentium* causis extra auditis, quia litteris omnes ibi quaerimoniae vel causae signantur et resignantur, hic notata inferret, itidemque responsa scripta referret. Pluresque eidem alii erant offitio delegati. Is trepidationem caeterorum advertens, sibique tempus forte oblatum nonnulli adipiscendi haesitantibus* ceteris, dixit:« Quae erit merces viro qui vendiderit* vobis* animam* suam*?» Nam ita solemne eis verbum, ut quotiens summo quolibet periculo* in nuntium quis destinatur, ita ei dicatur:« Vende mihi animam tuam.» Si sospes exierit, quam amplissime muneratur. Hoc Recemundo querenti respondetur, quidquid postulatum ab ejusmodi esset conferendum. Ille tantum venie sibi dari petens, ut cum nuntiis conclusis sibi copia esset loquendi, post utrum temptare deberet ediceret.
2.123
Hoc ei concesso, Johannem conveniens, mores et instituta patriae nostrae sollicite disquirit; imperator cujus esset clementiae, quantae moderationis in suis, utrumne praeceps in iram, et an in semel prolatam inrevocabilis sententiam, multaque ejus generis, tandem si sibi esset fiducia regiam ei legationem proferre, ne forte vicem tanti temporis, quo ipse Johannes ibi detentus fuerat, ipse qui mittebatur exsolveret? Johannes omnia bene processura cito respondens, omni liberum reddit trepidatione atque formidine. Gaudiis et gratulationibus obviis magis ubique excipiendum confirmat. Se epistolam abbati suo missurum, qui illum magnifice exciperet, et tempore quanto cuperet, teneret atque curaret, donec episcopo exhibitum, aut cum ipso, aut cum legatione ejus, ipse abbas imperatoriis eum conspectibus cum pace et gratia praesentaret. His ille allectus, palatium repetens, si sibi quae postulet dentur, itineri devovet. Ecclesia aliqua forte vacua recens erat episcopo. Hanc munus ejus petit laboris. Facile optentum, atque ex laico episcopus repente processit.
2.124
Inde sumptu regio ac litteris instructus, Gallias ocius petit, atque in decem ferme ebdomadibus Gorziam venit. Ibi gratulantibus cunctis exceptus, ac non post multos dies in urbe a sancto pontifice Adelberone invitatus, et aliquot cum ipso manens diebus, jucunde ammodum habitus est, Inde loca quaeque sua cum eo invisens, quia mense Augusto jam praecipiti venerat, autumnum et hiemem secum transegit, donec Dominici natalis festo transacto, qualiter imperatori dirigeretur est ordinatum. Res tamen ejus et plures suorum Gorziae* interim procuranda manserunt. Inde circa festum sanctae Mariae* matris* Dei( DCCCCLVI), imperatori ab eodem venerabili pontifice, comitante simul domno* Eginoldo* abbate* deductus, honorifice in palatio Franconofurde suscipitur. Cujus* legatione* audita*, fide legati atque constantia summo laudata praeconio, litterae mitiores perferendae* decernuntur. Joanni de prioribus supprimendis rescribitur, tantum cum donis procedat, amicitiam pacemque de infestatione latrunculorum Sarracenorum quoquo pacto conficiat, reditumque maturet, edicitur. Novis denuo muneribus perferendis atque mandatis, Virdunensis quidam, cui Dudo vocabulum, destinatur. Ita Hispanus Gorziam rediens, ibique sacrae Quadragesimae majore parte exacta, circa palmarum diem cum legato imperatorio proficiscens, Junii mensis principiis Cordubam venit. Cumque mox cum novo nuntio regiam vellent irrumpere, rex:« Nequaquam, inquit; sed qui litem tanto tempore protraxerunt, cum prioribus primum procedant muneribus vel mandatis. Inde secundi ordine inferantur. Nec hi omnino faciem meam videbunt, nisi prius monachum illum tanti temporis pertinacem adeant, et patriae, carorum, regis sui mandatorumque ipsius oblectatione laetificent.»
2.125
Ita cunctis expletis, Joannes trium* jam fere annorum claustris solutus, regiis mandatur apparere conspectibus. Cum a legatis ei diceretur, ut crine detonso, corpore loto, veste lautiore se appararet, uti regiis conspectibus praesentandum, illeque renueret, rati illi, non ei vestium mutatoria subesse, regi nuntiant. Ille mox decem libras ei mittit nummorum, unde illa, quibus decenter oculis regis indueretur, conquireret. Non enim fas esse gentis, ut vili habitu regiis aspectibus praesentaretur. Johannes primo cunctatus utrum susciperet, tandem cogitans, usui pauperum id melius esse expendi, gratias munificentiae regiae reddit, quod sui tam sollicitus esse dignatus sit. Deinde responso monachi dignum subjunxit:« Regia, inquiens, dona non spernor, vestes vero alias praeterquam quibus monacho* uti* licet*, nec pallia prorsus nec eas qui alicujus coloris sunt* nisi* nigro* tantum tinctas aliquatenus induam*» Hoc regi relato:« Hoc*, inquit*, responso* ejus* constantem animum recognosco. Sacco quoque indutus si veniat, libentissime* eum* videbo, et amplius mihi placebit.»
2.126
Post haec die praefixa qua praesentandus erat, apparatus omni genere exquisitus ad pompam regiam demonstrandam conseritur. Viam totam ab* hospitio* ipsorum usque ad civitatem, et inde usque ad palatium regium varii hinc inde ordines constipabant; hic pedites hastis humo stantes defixis, longe inde hastilia quaedam et missilia vibrantes manuque crispantes, ictusque mutuos simulantes; post hos mulis quidam cum levi quadam armatura insidentes; deinde equites calcaribus equos in fremitu et subsultatione varia concitantes. Mauri praeterea forma insolita nostros exterrentes, ita variis proludiis, quae nostris miraculo arbitrabantur, itinere nimium pulverulento, quem per se ipsa quoque temporis siccitas-- nam solstitium erat aestivum[ DCCCCLVI. Jun. 21]-- sola concitaret, ad palatium perducuntur. Obvii proceres quique procedunt, in ipso limine exteriori pavimentum omne tapetibus pretiosissimis aut palliis stratum erat.
2.127
Ubi ad cubiculum, quo rex solitarius, quasi numen quoddam nullis aut raris accessibile, residebat, perventum est, undique insolitis cuncta velaminibus, obtecta, aequa parietibus pavimenta reddebant. Rex ipse thoro luxu quam poterat magnifico* accumbebat. Neque enim more gentium ceterarum soliis aut sellis utuntur, sed* lectis sive thoris colloquentes vel edentes, cruribus uno alteri impositis, incumbunt*. Ut igitur Johannes coram advenit, manum interne osculandam protendit. Osculo enim* nulli vel suorum vel extraneorum admisso, minoribus quibusque ac mediocribus numquam* foris, summis et quos praestantiori excipit, pompa palmam mediam aperit osculandam.
2.128
Inde sella parata, manu, ut sedeat, innuit. Longa deinde utrimque silentia. Tunc rex prior:« Tuum, inquit, cor mihi plurimum diu cognosco fuisse infensum, quamdiu te demum aspectu meo suspendi. Sed tu ipse penitus nosti, quod aliter fieri non potuit. Tuam* virtutem sapientiam expertus sum; aliena*, ne* viderem* te* cum* epistola*, distulerunt, sed quod non odio tui id factum sit, volo cognoscas; et non solum* te* nunc* libenter* excipio*, verum de quibuscumque postulaveris impetrabis.» Johannes ad haec, qui, sicut nobis postea* referebat, aliquid fellis tam diutino angore contracti in regem evomere cogitabat, tam placidus repente effectus est, ut nihil animo ipsius umquam aequabilius esse potuisset. Inde ad singula respondit: Se quidem negare non posse, primo tot acerbitate nuntiorum fuisse permotum; inter ipsa tamen tacitum crebrius cogitasse, simulatis potius quam veris minarum intentionibus haec erga se agitari; postremo quoque cuncta dilationum obstacula ex superioribus totius triennii actis vel dictis rescisse, nec esse quicquam reliqui, quod merito odio sui factum suspicari deberet: unde si qua ea essent, se penitus animo depulisse, gratiae tantum, quam tam clementi magnificentia obtulisset, gratulari, et quod regii pectoris in hoc et robur constantiae et moderationis mediae pervidisset temperamentum satis egregium. Rege his in multam gratiam delinito pluribusque eum compellandi parante, munera imperatoria primum excipi postulavit. Quo facto, reditus indulgentiam e vestigio obsecravit. Rex ammirans:« Quomodo, inquit, haec tam repentina fieri possit divulsio? Tanto temporis spatio alterutrum expectati, modo vix visi, ita abrumpemur ignoti? Nunc interim mutuo semel conspectu potiti, parum quiddam cognitio mentium se utrumque aperuit, iterum visi jam amplius, tertio tota jam plenitudo notionis vel amicitiae firmabitur. Inde domino tuo remittendus, digno eo teque deduceris honore.» His Johanne assentiente, secundi legati jubentur intromitti, eoque praesente munera quae deferebant oblata.
2.129
Tunc demum utrisque ad hospitia remissis, post aliquantum tempus Johannes a rege revocatus, familiaria multa cum eo conseruit. De nostri imperatoris potentia atque prudentia, de robore et copia militum vel exercitus, de gloria et divitiis, de bellorum* industria et successibus, multaque id generis. Sua econtra jactare, quanto exercitus* robore* omnes* seculi reges excelleret. Ad haec Johannes pauca respondit*, ut possint qualitercumque regis* animum* mitigare*, tandemque* addit*:« Illud vere fateor, regem me hoc seculo* neminem nosse, qui nostro imperatori terra armis aut equis possit aequari.»
2.130
Rex autem, ira* sedata* aut sopita:« Immerito, inquit, regem tuum celebras.-- Verane, an falsa sint, ille inquit, licet experiri.» Rex autem:« Caetera utrumque approbaverim; unum est, in quo illum non satis providum esse constiterit.-- Quid, inquit, illud est?-- Quod potestatem virtutis suae non sibi soli retinet, sed passus ubere quemque suorum propria uti potestate, ita ut partes regni sui inter eos dividat, quasi eos sibi inde fideliores habeat et subjectiores. Quod longe est; exinde enim superbia et rebellio contra eum nutritur atque paratur, ut nunc in genero ipsius actum est, qui filio ejus per perfidiam subducto, publicam tirannidem contra eum exercuit, ad hoc ut gentem externam Ungrorum per media quaeque regnorum suorum depopulandam transduxerit.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).