Joannes Saresberiensisc.1120–1180
Epistolae
Epis 133.1
Choose a text
More by Joannes Saresberiensis
—
11583 Episto326
133.1
EPISTOLA CXXXI. AD ALEXANDRUM PAPAM.
133.1
Domino papae ALEXANDRO.
133.2
Ut de his, quae a nobis ad majestatis vestrae examen transeunt, possitis commodius judicare, sanctitati vestrae gestorum series est fideliter intimanda. Apud nos inter Philippum de Dantehela, et Raginaldum de Ledescumba hujusmodi controversia vertebatur. Osmundus de Saresbr. nomine jam dicti Philippi, ecclesias de Renebera, et Lidescumba, et Falesleia possidebat. Porro jam dictus Reginaldus ecclesias de Lidecumba et Falesleia praefati procuratoris nomine, Osmundi videlicet, possidebat, reddens ei annuam pensionem. Cum itaque memoratus Osmundus infirmitate gravatus se religioni regularium fratrum canonice contulisset, Philippum, qui possidebat, vocavit ut ei res suas resignaret. Rationibus ergo procuratoris expletis pacifice Philippus ingressus est in ecclesiam de Renteberia. Transiens autem ad Lidecumb. et Falesleiam, a supradicto Raginaldo minime admissus est. Implorato autem ad vim propulsandam praesidio judicis cum in possessionem inducendus videretur, Raginaldus, qui jam possessionem induerat, ad nostram audientiam appellavit. Die igitur complacita assistentibus partibus nostro conspectui, P. testibus, et instrumentis et chartis Sar. episcopi, et monasterii Ambresberiensis sufficienter munitus, ecclesias de Lidecumba et Falesleia suas esse, et se eas per O. possedisse dicebat. Ad haec Raginaldus se eas diu tanquam suas quiete possedisse dicebat, sed minus instructum venisse, cum instrumentis et testibus abundaret unde ei circiter quorum[ quatuor?] spatium mensium, quo causam suam procurare sufficeret, duximus indulgendum. Quo fere elapso, saepedictus Raginaldus nobis apparuit dicens se curiam nostram habere suspectam, et testium et instrumentorum sibi ob hoc deesse copiam, quod ante dictus Philippus domesticus noster et cognatus esset, et eum ideo multis esse terribilem. Nos autem parati eramus compellere testes, si quos haberet, ut darent testimonium veritati, aut causam alii episcopo, de quo magis confiderent, delegarent, ne sibi nostra auctoritas in aliquo obesse videretur: ipse vero ob hoc nihilominus, ad vestram appellans audientiam, festum beati Andreae examinationi causae praescripsit. Nos itaque vestro pro voto et debito deferentes honori, vobis causam transmittimus, id solum postulantes ut, servata utriusque justitia, causam sic ab aliis decidi jubeatis, ut nobis omnis suspicionis occasio, et laboris necessitas subtrahatur.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).