Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Joannes Saresberiensisc.1120–1180
Epistolae
Epis 134.1
Choose a text More by Joannes Saresberiensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11583 Episto326
134.1
EPISTOLA CXXXII. AD ALEXANDRUM PAPAM.
134.1
Domino papae ALEXANDRO.
134.2
Ecclesiam de Wacheringeriis Ricardus de Ambly nomine monachorum quorumdam, de quorum jure esse dignoscitur, asserit se possidere: eam quidam Rad. apud Londoniensem episcopum a praefatis monachis petivit, Ricardo de Ambly nec praesente, neque citato. Verumtamen episcopus, sicut sui postmodum nobis nuntii monstraverunt, confessione adversariorum, et quibusdam motus instrumentis, jam dictam ecclesiam, volentibus ita forsan monachis, Rad. adjudicavit, quamvis duo clerici Ricardi de Ambly adessent, quorum alter se gestorem negotiorum Ricardi asseverabat. Ambo vero publice protestabantur Ricardum absentem et non citatum minime debere condemnari: a sententia igitur domini Londoniensis ad nostram audientiam appellarunt. Die praefinito comparuerunt Ricardus et Rad. cum monachis sibi faventibus. Cum ergo causa diu ventilaretur, protulit memoratus Rad. duo instrumenta quae apud nos fecimus detineri, quoniam alterum vitio manifestae turpitudinis praeditum est, alterum falsitatis arguitur. Nihilominus memoratus Rad. repetebat ecclesiam sibi adjudicatam. Porro quia prior monachorum aberat, qui de causa nos diligentius instruere poterat, quia etiam de instrumentorum veritate plenius cognoscere volebamus, causa in alium diem differenda videbatur. Igitur saepedictus R. causam appellationis suspendi non debere allegans, ad apostolicae sedis audientiam appellavit, diem praefigens Dominicam, qua cantabitur: Laetare, Jerusalem.

Intertext edge

Open linked passage

Note