Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Joannes Saresberiensisc.1120–1180
Polycraticus
Poly 9.10
Choose a text More by Joannes Saresberiensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11585 Polycr
9.1
LIBER OCTAVUS. PROLOGUS.
9.1
Solent qui mare enavigant, illis habere gratiam et referre, quorum beneficio pericula evaserunt. Accenduntur ignes, clamores excitantur, eriguntur et signa, quibus Scyllaea vorago, turbo Charybdis, saxa latentia, tractus et tenacitas Syrtium, a navigantibus queant salubriter declinari. Sic et his, qui ea imminere denuntiant, quibus salus periclitatur humana, rectissime gratia debetur ex merito: et qui eam merentibus non rependit, ingratus beneficii, dignus est salutis dispendium sustinere. Nemo autem est, qui salutem vitiis nesciat impediri, eaque ex amore proximorum notari ad fugam, publice interest. Vita siquidem humana, quodvis freto procellosior est, nec possunt vitari discrimina, nisi suis denuntientur indiciis. Ad hanc vero operam, publicae utilitatis, et tuae jussionis stimulis urgeor, licet in me nihil agnoscam, quod attentionem provocet auditorum. Homo undique immunitus et imminutus, cui nec vita ad conscientiam, nec ad doctrinam scientia, nec opera suppetunt ad exemplum. Unde in mea plurimis conclamatur ut taceam, dicentibus quod nec etiam virtutus speciosa laus est in ore peccatoris. Hoc hi soli faciunt, quibus vitia placent, currentes in mortem, nemine revocante, aut qui salvantur inviti. Nam quibus bona placent, non a quo, sed quid dicatur attendunt, et ex causis, dicentis dicta pensantes, gratum habent quidquid undecunque elicitum proficit ad virtutem. Non ergo quis, sed quid, quave de causa scribam, diligens lector attendat, et ubi male dicta invenerit, sincerus judex, et nec invidiae, nec odii, nec alterius affectionis motu concussus, testimonium de malo perhibeat, et ubi bene dixero, non me caedat. Mihi tamen pro minimo est, si innocentiae meae gratis detrahitur a perversis, quos emendari vellem, si me tamen benignitatis tuae favor exceperit. Quidquid autem a praesentibus patiar, spero, auctore Deo et charitate, qua urgeor ad scribendum, mihi praestante fiduciam, quod labori meo gratia non deerit posterorum. Odio siquidem, vel amore, in partem alterutram praesentium plerumque judicia prolabuntur. Nihil equidem praesenti operi ex proposito inseretur, quod non sit ratione, vel praecedentium scriptorum auctoritate subnixum. In quibus tamen quid sequendum sit, lectoris relinquitur arbitrio, ut procul a nomine meo faciam vitium, et notam mentiendi. Sed haec hactenus. Nunc transeamus in Epicureorum castra, et quod ibi pro certo fuerit exploratum, in medium proferatur. Nam ad eorum sectam indubitanter pertinere noscuntur, qui in omnibus propriae serviunt voluntati.
9.2.1
LIBER OCTAVUS. CAP. I. Quod Gnathonica subest Thrasonianae: et de septem principalibus vitiis, et sequela eorum, secundum beatum Gregorium: et quod inanis gloria nobilem habet ortum.
9.2.1
In tota ergo Epicureorum familia insignis est Thraso; et licet non exierit primus, aut omnium primus habendus est, aut non minimus inter primos. Et namque, licet ineptus sit, tota Gnathonicorum factio famulatur. Et forte comicus ideo Gnathonem introduxit servum militis gloriosi, ut eleganter innueret, quoniam et in vita hominum et in assertione morum subest Gnathonica Thrasonianae. Altera tamen pendet ex altera, adeo quidem, ut invicem sine se esse non possint. Nam et Gnathonis opera inutilis est, si non sit miles gloriosus, et forte Thrasonis arrogantia conquiescet, si non eam fallacia Gnathonis exceperit. Comici forte contemnis eunuchum, sed in eunucho fere omnium vitam expressit. Et eo quidem liberius et elegantius omnes arguit, quo cautius fictitio argumento, sine laesione personarum, vitia denudavit. Si nobiliorem quaeris auctorem, multi procedunt cenodoxiae repressores. Est autem cenodoxia, ut Patribus placuit, inanis gloria, quae mentem inflat et aures, et nihil aliud emolumenti de soliditate virtutis mortalibus affert. Cum autem superbia sit totius peccati initium, hanc de se primam sobolem gignit. Ab hac enim virulenta radice superbiae, septem principalia vitia oriuntur, quae quidem principalia dicuntur respectu minorum, quae ex his, velut hydrae capitibus, multipliciter pullulant. Quorum ut nomina et figurae fidelius teneantur, qualiter hanc pestiferam arborem beatissimus papa Gregorius depingit in Moralibus, si vacat, paulisper attende. Primos ergo ramos hujus plantae sic distinguit, ut sit primus, inanis gloria, secundus invidia, tertius ira, quartus tristitia, quintus avaritia, sextus ventris ingluvies, luxuria septimus. Unde et Salvator, quia nos his superbiae vitiis captivos doluit, ad spirituale liberationis praelium septiformis gratiae spiritu plenus venit. Cum vero vitiorum quinque spiritualia sint, duo carnalia, unumquodque eorum tanta sibi cognatione jungitur, ut non nisi alterum de altero generetur. Habentque rami singuli ramusculos de se procedentes, tanta quidem amplitudine dilatatos, ut mundum fere totum, in malignum positum, pene operiant. Nam de inani gloria, inobedientia, jactantia, hypocrisis, contentiones, pertinaciae, discordiae, et novitatum praesumptiones oriuntur. De invidia, odium, susurratio, detractio, exsultatio in adversis proximi, afflictio autem in prosperis nascitur. De ira, rixae, tumor mentis, contumeliae, clamor, indignatio, blasphemiae proferuntur. De tristitia, malitia, rancor, pusillanimitas, desperatio, torpor circa praecepta, vagatio mentis circa illicita prodeunt. De avaritia, proditio, fraus, fallacia, perjuria, inquietudo, violentiae, et contra misericordiam obdurationes cordis egrediuntur. De ventris ingluvie, inepta laetitia, scurrilitas, immunditia, multiloquia, hebetudo sensus, circa intelligentiam propagantur. De luxuria, caecitas mentis, inconsideratio, inconstantia, praecipitatio, amor sui, odium Dei, affectus praesentis saeculi, horror autem vel desperatio futuri generatur.
9.2.2
Sed quomodo ab invicem principalia prodeant, idem doctor exponit. Prima namque superbiae soboles, dum oppressam mentem corruperit, mox invidiam gignit, quia nimirum dum vani nominis potentiam appetit, ne quis alius hanc adipisci valeat, intabescit. Invidia quoque iram generat, quia quanto interno livoris vulnere animus sauciatur, tanto etiam mansuetudo tranquillitatis amittitur. Et quia quasi dolens membrum tangitur, idcirco oppositae actionis manus, velut gravius pressa sentitur. Ex ira quoque tristitia oritur, quia turbata mens quo inordinate se concutit, eo ad dicendum mala confugit: et cum dulcedinem tranquillitatis amiserit, nihil hanc nisi ex perturbatione subsequens moeror pascit. Tristitia quoque ad avaritiam derivatur, quia dum consilium cor bonum in semetipso intus amiserit, unde consolari debeat foris quaerit. Et tanto magis exteriora bona adipisci desiderat, quanto gaudium non habet, ad quod intrinsecus recurrat. Et quidem singula eorum suae perniciei afferunt fructum, cum inanis gloria Deum, invidia proximum, ira auferat et se ipsum: tristitia solatii fit ignara, avaritia dum per exteriora vagatur, edacitatis suae maceratur jejunio. Ut vero maciei suae indigentiam expleat, prolabitur ad duo carnis vitia quae sequuntur. In quibus liquet quod de ventris ingluvie luxuria nascitur, dum in ipsa distributione membrorum, ventri genitalia videantur esse subnexa. Unde dum unum inordinate reficitur, aliud procul dubio ad contumelias excitatur. Haec quidem Gregorius, imo per Gregorium Spiritus sanctus. Ex quo constat ei qui ad salutem tendit, primam superbiae sobolem exstinguendam. Quae si paulisper succreverit, omnium vitiorum frutices de se, ut praedictum est, gignit. Nam, etsi sit apud aliquem quandoque praecipua, nequaquam possibile est, ut sit sola. Si enim quempiam inanis gloria stimulat, necesse est, ut per abrupta vitiorum praeceps ruat. Hoc est autem quod nobile censetur vitium, adeoque humanae fragilitatis demulcet ingenium, ut vix sit vel a praeclaris mentibus alienum. Nam et ortum nobilem habet, suique dispendii processum nescit, antequam a fastigio corruat, quod optavit. Nam et de se invicem vitia oriuntur, et inanis gloria etiam in virtute originis suae figit radicem. In quo enim quisque prae caeteris pollet, in eo nisi adsit moderatrix gratia, facilius intumescit.
9.3
LIBER OCTAVUS. CAP. II. Quod rarus est contemptor gloriae; et de tribus locis a quibus laudis materia trahitur: et quae sit laus vera, quae perfecta, quae neutra; et de moderatione largitionum.
9.3
Vix tamen est, qui vanae gloriae non insistat, et eam quae ab hominibus est, non concupiscat laudem. Ad hanc alii virtute, alii virtutis imagine, alii naturae, aut fortunae beneficio proficiscuntur. Ex his enim tribus locis, placuit oratoribus laudis esse materiam. Nam et ab animo, aut corpore, aut ab extrapositis peti debet. Porro animi bona, aut corporis, aut naturaliter insita sunt, at studio comparata, aut causaliter et casualiter accesserunt. At in his certi sunt gradus pro dignitate eorum in quibus consistunt, et quibus petuntur. Primus siquidem commendationis gradus est, qui ab animi dote provenit. Secundus et medius, qui corporis valetudinem approbat et venustatem. Tertius, idemque novissimus, qui exteriorum continet laudem. Quod et Apuleium docuisse, superius retuli. Et laus quidem animi vera est, saepeque perfecta, si tamen ei tenaciter bona, quae in ipso commendantur, inhaeserint, adeo quidem, ut sint inseparabilia. Certum est enim quia invito auferri non possunt. Alias quidem vera fortasse, sed perfecta esse non potest. Corporis autem verisimilis est commendatio, sed perfecta nunquam. Nam bona ejus queunt semper auferri invito. Natura enim ejus, et debilitari potest jugiter, et corrumpi. Adventitiorum vero perfunctoria gratia est, et nec veram nec perfectam habent laudem, imo nec verisimilem. Sufficiat eis si vel probabilem imitentur. Siquidem in utramque partem flectuntur facile. Et nisi possidentium juventur usu, non tam ad laudem sunt, quam ad vituperium proniora. Nam divitiae, et potentiae, et gratia, cum plurimum virium dent, in utramque partem certissimum faciunt experimentum morum, fitque possessor morum ab eis quandoque melior, interdum pejor. Caeterum opera ipsa mentis aut corporis, etsi simpliciter bona, vel absolute mala sint, vituperationem interdum, aut laudem contrahunt, pro arbitrio judicantis. Unde et interesse plurimum putat Aristoteles, ubi, quidque laudetur, aut vituperetur. Nam plurimum refert, qui sint audientium mores, quae publice recepta persuasio, docetque in rhetoricis, ut illa maxime quae probant esse in eo qui laudabitur publice, credant; aut in eo contra quem dicitur, ea quae omnes oderunt, eritque quoties quid fieri poterit, singulorum docenda utilitas. Quod enim expedit, omnes approbant, etsi honestum aliud aliis videatur. Studia litterarum minus honoris merentur Lacedaemone quam Athenis: forte plus patientia, fortitudo. His rapto vivere honestum est, aliis cura legum, frugalitas apud Sybaritas fortassis odio foret. Veteribus Romanis summum luxuria crimen. Ejus quoque, qui laudatur, habenda est ratio, cum operibus necessariis gratuita recte facta laudem praeripiant, et pro ratione personarum, res plerumque habeatur vel honesta, vel turpis. Si ergo recta via, id est virtute, sibi quis laudem conciliat, suo laudis innititur fundamento. Si vero aliunde gloriam quaerat, plane desipit, nec ad eam, quam videtur affectare, pertinget. At inter ipsa virtutis opera censentur gloriae amplioris, quae de liberalitatis aut magnanimitatis fonte proveniunt. Ea enim favore populari, clarius efferuntur, et videntur esse praecipua, quae magis ardua sunt, vel quae pluribus prosunt. In his tamen longe liberalitas antecellit, quae et animi indignationem mitigat, detrahentium linguas obtundit, cohibet etiam manus hostiles, et a facie hominum operit multitudinem peccatorum. Qui ergo linguas hominum aut captant, aut metuunt, effundunt patrimonia sua, mittunt in vulgus missilia, convivia exstruunt, pusillis et majoribus adulantur, et plerique porcum potius agentes, quam hominem, comessationibus et ebrietatibus insistunt, mimos et histriones fovent, nequissimas artes remunerant, admittunt nebulones, maledicorum excitant linguas ad implendam procacitatis suae malitiam, dum silentium eorum, aut virulenta dicacitas, male merito donatur praemio. Sunt qui in his maximum, et vere solum divitiarum reputant usum, si multiplicent ollas carnium, conviscerationes exerceant quotidianas, si nec modum convivii, nec numerum noverint convivarum, nec aliquam habeant regendae familiae rationem. Quam si forte videris convenisse, forum convocatum credas, non prandentium aut coenantium turbam. Hoc tamen apud ditissimos, licet et manus inferior, in eo pro modulo suo praepotentium vestigia imitetur. Quisquis enim famae petitor est, vires suas excedit, et non quid possit, sed quid aliis placeat, attendit, et illud festinat implere. Sed esto, ut ad famam potius quam ad conscientiam quis liberalitatem exerceat, quia nulli virtuti praecludenda est via, mimos tamen, et professiones obscenas fovere beneficiis, illicitum est et infame. Refert Valerius quod civitas Massiliensium tantae gravitatis custos exstiterit, ut nullum aditum mimis daret in scena, quorum argumenta majore ex parte stuprorum continerent actus, ne talia spectandi consuetudo, etiam imitandi licentiam faceret. Nunquid ergo honestum est illos a Christianis, imo et clericis audiri in coena, qui nec a gentilibus audiebantur in scena? Lacedaemonii libros Archilochi e civitate sua exportari jusserunt, quod eorum parum verecundam ac pudicam lectionem arbitrabantur. Noluerunt enim ea liberorum suorum animos imbui, ne plus moribus noceret, quam ingeniis prodesset. Itaque maximum poetam, aut certe summo proximum, quia domum sibi invisam obscenis maledictis laceraverat carminum, exsilio mulctarunt. Simili fere sententia, condemnata est lascivia carminum in Nasone. Nunquid licitum est audiri in poculis, quod jejuna sobrietas non audebat audire? Eadem civitas omnibus, qui per aliquam religionis simulationem alimenta inertiae quaerebant, clausas habebat portas, mendacem et fucosam superstitionem submovendam esse existimans. Hi tamen qui superstitionis sibi conscii sunt, praecipuam partem vindicant apud eos qui laudis amore macerantur. Porro sicut avarum a largo, ita et prodigum quadam contrarietate differre censuerunt, qui duo unius opinati sunt esse contraria, quantitate alterum, alterum qualitate. Siquidem magnanimitati timiditas adversatur qualitate mali, dum audenda metuit; et audacia quantitate, dum plus quam audenda praesumit. Prodigalitas itaque eroganda, et non eroganda profundit in eas res, quae nullam sunt omnino, aut brevem habiturae memoriam. Hanc autem effusionem, Cicerone auctore, commendasse dictus est Theophrastus in libro, quem de divitiis scripsit, in quo multa praeclare, illud absurde, quod multum in laudanda magnificentia, et apparatione popularium munerum, taliumque sumptuum facultatem, fructum divitiarum putat. Quanto Aristoteles gravius et verius has pecuniarum reprehendit effusiones, praesertim cum neque necessitati subveniant, nec augeant dignitatem, ipsaque illa delectatio delinitae multitudinis ad breve exiguumque tempus sit, eaque a levissimo quoque. In quo tamen ipso una cum satietate, memoria quoque moritur voluptatis. Bene etiam colligit haec pueris, et mulierculis, et servis, et servorum simillimis liberis grata esse, gravi vero homini, et ea quae fiunt certo judicio ponderanti, nullo modo posse probari. Valerius Maximus, sed et Cicero refert, quod in Alexandro, qui largitione benevolentiam Macedonum sectabatur, hanc profusionem pecuniae Philippus arguerit, et epistolae quidem verba sunt haec: Quod te malum rationis in istam spem induxit, ut eos tibi fideles putes, quos pecunia corrupisses? An tu ideo agis ut Macedones non te regem suum, sed ministrum et praebitorem putent? Quod quidem regi sordidum esse non ambigis, et corruptelam, quam largitionem potius dici. Fit enim deterior qui accipit, atque ad idem semper exspectandum paratior. Quid autem est stultius, quam quod facias, libenter curare, ut id diutius facere non possis? Largitiones immoderatas rapinae sequentur: cum enim dando egere coeperis, bonis alienis manus cogeris inferre. Itaque cum benevolentiae comparandae causa sis prodigus, non tanta studia assequeris eorum quibus dederis, quanta eorum odia quibus ademeris. Quamobrem nec ita claudenda est res familiaris, ut eam benignitas aperire non possit; nec ita reseranda, ut omnibus pateat; sed utrinque modus adhibeatur, isque referatur ad facultates. Et quidem eleganter sive philosophus, sive alius popularis hujus profusionis immoderationem cohibuit, quae quidem gloriam videtur afferre, sed more meretricio cum res defecerint, evanescit. Nam gratiae, quam non virtus, sed fortuna conciliat amor meretricis rectissime comparatur.
9.4
LIBER OCTAVUS. Cap. III. Quod omnis professio suos Thrasones habet: et de personis, quae ad simitudinem eunuchi Terentiani sint apud inaniter gloriantes: et quod vana gloria meretricis more loculos sequitur.
9.4
Est, ut diximus, in quavis professione invenire militem gloriosum, qui obsequiis et muneribus suam Thaidem, id est nomen celebre, et quasi famae gratiam captat. Sed ei nec Gnatho, ut decipiat, nec Phaedria, qui laudem praeripiat, nec qui dona corrumpat adolescens, aut servus Parmeno, qui desipientem irrideat, deest. Apud eunuchum comici audi Gnathonem, et an ipsum in familia gloriantium videas, diligenter attende. Est, inquit, genus hominum, qui esse primos se omnium rerum volunt, Nec sunt: hos consector: hisce ego non paro me ut rideant. Sed his ultro arrideo, et eorum ingenia admiror simul. Quidquid dicunt, laudo; id rursum si negant, laudo id quoque. Negat quis? nego; ait? aio: postremo imperavi egomet mihi Omnia assentari, is quaestus nunc est multo uberrimus. Talemne vidisti alicubi? Imo nec quempiam illorum qui felices esse videntur, sine hujusmodi mancipio agnovisti, adeoque scitum hominem ubique reperies,« qui homines ex stultis, ut ait Parmeno, prorsus insanos faciet.» Vide et quid de se sentiat Thraso. Istud, inquit, est datum Profecto, ut grata mihi sint quae facio omnia: Vel rex semper maximas Mihi agebat gratias, quidquid feceram. Aliis non item. Me semper habebat in oculis, omnem credebat exercitum, Consilia, et ubi eum satietas Hominum, aut negotii si quando odium ceperat, Requiescere ubi volebat. Ubi illam expueret miseriam ex animo, Tum me convivam solum abducebat sibi. Invidere omnes mihi Mordere clanculum, ego flocci pendere. Illi invidere misere. Ego alios palam reprehendebam, alios mordaciter irridebam, ut Risu emorerentur omnes qui aderant. Denique metuebant omnes jam me. Profecto magnus hic est in oculis suis, et non est ei similis in tota comoedia. Dignus est ergo qui intromittatur ad Thaidem, excluso Phaedria, qui in ea non minus insanit. Dolet exclusus, a servo docetur sobrio, ut recedat a meretrice, bonoque sit animo, quia si ad ignem accesserit, calescet plus satis, nec patiatur contumelias meretricum, quae una falsi lacrymula, quam oculos misere terendo, vix vi expresserint, restringent amantis bilem, et ultro accusantes id agent, ut ultroneum supplicium praestent. Nam sapienter amare nemo facilius potest, quam ratione insanire. Hujus ergo Phaedriae et Thaidis ea conditione interest verbis ut quod verbum audierit taceat, et contineat optime; sin falsum aut vanum, aut fictum, continuo palam effundit: Plenus rimarum est, hac atque illac effluit. Utrumque arguit, irridet utrumque, quando alterum fallere, alterum videt irrevocabiliter insanire. Ait ergo exclusus et gemens prae dolore: O Thais utinam esset mihi Pars aequa amoris tecum, ac pariter fieret, ut Aut hoc tibi doleret, aut ego istud abs te factum nihili penderem! Ad haec Thais: Non crucia te obsecro, anime mi Phaedria, Non pol quemquam plus amem, aut plus diligam, Eo feci, sed ita erat res, faciendum fuit. Plane Credo, inquit Parmeno, misera prae amore exclusit hunc foras. Quid multa? Id agit fallacia meretricis, ut unus amantium alteri priores partes cedat per aliquot dies, dum deterius rebus amissis emungatur admissus. Mos est enim gerendus Thaidi, quae profusiores et perditiores admittit. Interim quid donare queant, aut mittere, exclusi deliberant. Nam potissimus est apud eam, qui novissima mittit. Ubi vero priorem emunxerit, redit alter, exclusoque priore, delegat ei moestam doloris sui provinciam. Insanit ergo miles, et in impetu doloris potius vel moriendum esse decernit, quam in se contumeliam tam insignem accipiat. Familiam convocat, disponit bellum, et prostibulum collectis viribus expugnare decernit. Progreditur, mente et ore revolvit injuriam. Loquitur grandia, et minis fervet; sed cum ad conflictum accedit, memor amoris pristini, praeceptum recolit militare, quo ex auctoritate Scipionis liquet, quia« omnia prius consilio experiri, quam armis» sapientem decet. Thaidem ergo suam ex pacto sic convenit, jure non viribus agens. Primum: Thais hoc mihi responde, cum tibi do istam virginem, dixtin hos dies mihi soli dare te? Thais: Quid tum postea? Concedere videtur, quae non negat. Thraso: At mihi ante oculos coram amatorem adduxti tuum. Et illa: Quid cum eo litigas? Ecce quia amicae patrocinio, nec verba miscere cum rivali licitum est: Cum eo, inquit, clam te subduxti mihi. Et illa: Libuit, inquit. Pamphilam ergo redde huc, nisi eam mavis eripi. Aequum et justum videtur petere, cum repeti possit, quod ob causam datum est, si ea secuta non fuerit. Quid multa? Ad clamorem meretricis contribules, convicaneique conveniunt, turba fit, conviciatur miles, petenti viribus et jure resistitur, denuntiaturque furcifero omnium ineptissimo, ut linguam manusque contineat, quia si quidpiam turbae fecerit, aut moliminis, sibi loci, diei, tortorisque memoria inustione signorum, promittitur, in eum protendenda. Interrogantem se Thais quaerere jubet qui respondeat sibi. Miles opera et, reperdita, cogitur redire inglorius. Et hunc fructum reportant miseri amatores; eo tamen addito, quod alius rebus, quas illi perdiderunt, abutitur. Et, quo magis doleant, qui eas meretrici subripuit, sibi successisse non putat, nisi stultitiam et infortunia amantium, suosque successus in auditu omnium praeconetur et publicet. Audi Chaeream occultum dare Pamphilae corruptorem. Quid meretrice decepta, loquatur egrediens. Num quis hic est? Nemo est. Num quis hic me sequitur? nemo homo est. Jamne erumpere hoc licet mihi gaudium? Proh Jupiter, Nunc est profecto, interfici cum me possum perpeti: Ne hoc gaudium contaminet vita aegritudine aliqua. Sed neminem hic curiosum intervenire nunc mihi Qui me sequatur, quique jam rogando, obtundat, cruciet, enecet, Quid gestiam? aut quid laetus sim? quo pergam? unde emergam? ubi siem Vestitum hunc nactus? quid mihi quaeram? sanus sim, an insaniam? Interrogatus haec omnia:« Imo ego, inquit, te obsecro Antipho, ut audias omnia, audias diem festum, jucundum eventum, suavem fortunam, in aevum omnibus historiam memorandam.» Et sui quoque furoris subtexuit dolos. In summa totius argumenti eo ad praesens universa haec arbitror posse referri, ut constet pro certo, quia amicitiae prostitutae fides haberi non debet. Nam quae venit a sinceritate animi, fidelis, certa, et fixa est; quae ab arca vel loculis, fluida, incerta, erronea, et deficiente viatico emarcescit. Cum fortuna manet vultum servatis amici, Cum cecidit, turpi vertitis ora fuga. Omnis enim res quae in commercium venit, ab uno transit ad alium, et ditiorem et avidiorem comitatur emptorem. At foro isto nihil iniquius est, quo rem semel emisse non proderit, nisi semper ematur, et ubi quisque rem ab alio venditam vindicat, nisi et ipsi de pretio satisfiat. Quis enim popularem favorem vendiderit? Si publice habendus est, ematur ab universis. Singulis enim non licet publica bona distrahere. In proverbii quoque consuetudinem venit: quia incauta largitio non habet fundum. Praeterea quem popularis favor ad munera extulit, si forte Thrasonis more emptam celebritatem exigit, contumeliis affectum, honore spoliatum, Thais altera fama, et quavis Thaide minus fida, a praeempto honoris gradu arcet, deprimit, et repellit. Insultat rivalis, sobrius correptor exsultat, Gnatho vix submurmurat, dum tamen spes est, aut silet omnino si desperat, et ad alios transit, quia ei consilium est, semper felicioribus adhaerere.
9.5
LIBER OCTAVUS. CAP. IV. Quod nullum vitium pejus avaritia, nec amari posse qui suspectus est avaritiae: et de duplici fonte liberalitatis: et uter sit potior: et de Considio et Gillia.
9.5
Nec tamen, etsi prodigalitas videatur in culpa, locum arbitror avaritiae relinquendum. Nullum enim vitium deterius est, nullum detestabilius, praesertim in his qui principatum, aut magistratum aliquem in republica gerunt. Non enim res ipsa, sed etiam opinio ejus vitanda est; et omnino impossibile est, ut fidelis videatur alicui, aut amore dignus, qui ex merito apud graves et circumspectos viros avaritiae suspicionem incurrit. Cum vero laus et favor humanus, quasi a duplici fonte proveniant, operae scilicet et pecuniae, facilior est haec, praesertim locupleti. Sed illa lautior et splendidior et dignior viro forti et claro. Nam qui virtutis opera et industria liberales erunt quo pluribus profuerint, eo plures ad benefaciendum habebunt adjutores. Deinde benefaciendi consuetudine paratiores erunt, et tanquam exercitatiores ad bene de multis promerendum. Si tamen arca suppeteret, nihil gloriosius est ea liberalitate, quae consistit in donis: maxime cum et Socrates, ut dicitur, interrogatus quaenam esset substantia beatitudinis, dignis donare respondit. Ego quidem Socraticam definitionem sic interpretandam arbitror, ut dignitas in accipientium necessitate credatur esse, vel meritis. Illis enim qui promeruerunt, donare justum est; et eis qui indigent, subvenire pium: ita tamen ut id respiciatur in singulis, quod in facie sapientis sine rubore et nota valeat denudari. Siquidem imitari debemus eum, qui solem suum facit oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos. Si enim pauper histrionem videamus, aut mimum, non debemus utique fovere malitiam, sed correptam, et si fieri potest emendatam, fraternae charitatis jure oportet sustentari naturam. Expedit enim omni petenti tribuere, vel affectum mentis vel solatium charitatis. Interdum tamen increpare pigrum, meretricem, vel histrionem confundere salubrius est, quam quod exigunt elargiri. Quid moror? Quidquid charitas erogat remuneratur a Domino. Quod dispensat vanitas, evanescit. In Quinto Considio saluberrimi exempli, nec sine parvo ipsius fructu, liberalitas, referente Valerio, adnotata est: qui, Catilinae furore ita consternata republica, ut ne a locupletibus quidem debitae pecuniae, propter tumultum, pretiis possessionum diminutis, solvi creditoribus possent: cum centies atque quinquagies sestertii summam in fenore haberet, neque de sorte quemquam debitorum suorum, neque de usura a suis passus est conveniri, quantumque in ipso fuit, amaritudinem publicae confusionis, privata tranquillitate mitigavit. Opportune, mirificeque testatus se nummorum suorum, non civilis sanguinis esse feneratorem. Nam qui nunc praecipue nundinatione delectantur, cum pecuniam domum cruentam retulerunt, quam improbando exsultent gaudio, cognoscent, si diligenter senatusconsultum, quo Considio gratiae actae sunt, legere non fastidierint. Subnectit huic Agrigentinum Gilliam, quem propemodum ipsius liberalitatis praecordia constat habuisse. Erat opibus excellens, sed multo etiam animo, quam divitiis, locupletior. Semperque in eroganda potius, quam in corripienda pecunia occupatus, adeo ut domus ejus quasi quaedam munificentiae officina crederetur. Illinc enim publicis usibus apta monumenta exstruebantur, illinc grata publicis oculis spectacula edebantur, illinc epularum magnifici apparatus, labentique annonae subsidia criebantur. Et cum haec universis, privatim alimenta inopia laborantibus, dotes virginibus, paupertate pressis subsidia, detrimentorum incursu quassatis solatia erogabantur: hospites quoque tum urbanis penatibus, tum etiam rusticis tectis benignissime excepti, variis muneribus ornati dimittebantur. Quodam vero tempore, quingentos simul Gelensium equites, vi tempestatis in possessiones suas compulsos, aluit ac vestivit. Quid multa? Non mortalem aliquem, sed propitiae fortunae benignum esse diceres sinum. Ergo quod Gillias possidebat, omnium quasi commune patrimonium erat, pro cujus salute et incrementis, tum Agrigentina civitas, tum etiam vicinae regiones votis excubabant. Colloca ex contraria parte, arcas inexorabilibus claustris obseratas, nonne praestantiorem aliquando existimes illam impensam, quam hanc custodiam? Denique quidquid sapientia disponit, approbatur; quod temeritas praesumit, verae laudis fructum nequaquam assequitur.
9.6.1
LIBER OCTAVUS. CAP. V. De duobus naturalibus affectibus, scilicet amore justi, et amore commodi: et de sequela eorum, amore scilicet libertatis, et amore dominandi: et de comparatione Caesaris et Catonis: de Alexandro, Aristotele, Augusto et Platone: et de his qui via devia ad gloriam pergunt.
9.6.1
Quos quidem affectus in homine ab initio exstitisse sacrae Scripturae designat auctoritas, appetitum scilicet justi, et commodi appetitum. Quorum alter in voluntate, alter in necessitate consistit, et quanto appetitus justi qui in voluntate est, amplius crescit, tanto melior est, et dignus ampliori beatitudine. Nam nimis velle quod justum est, nemo potest, nisi forte quis queat esse justus nimium, aut beatus. Porro si appetitus commodi mensuram necessitatis excedat, vergit ad culpam, et cupiditatis conscius, sibi vitiorum parit originem. Alter ergo istorum, quoniam militat charitati, quaerit quae Dei sunt: alter in propria utilitate versatur, postponens quae Dei sunt, aut proximorum. Ab hoc duplici fonte mores oriuntur. Recti quidem, si faciat quis alii, quod sibi vult fieri, et ab eo abstineat alii inferendo, quod sibi nollet ab alio irrogari. Distorti vero, si quis alium laedat, vel non prosit, cum possit, quae quidem utrinque multipliciter fiunt. A priore quidem amor libertatis, amor patriae, et tandem extraneorum amor. Nam libertatem non amare non potest, qui se ipsum et patriam amat: et in gradu suo extraneum, quicunque sincera charitate diligit proximum. Siquidem in eo consistit charitas ordinata. Ab altero vero cupiditas dominationis procedit, et laudis et gloriae, et adeo invalescit, ut ex opinione multorum, res tamen parum consideratae examinantium virtutibus connumeretur. Nam qui rectum sapiunt, hoc vitiis majoribus aggregant, licet ab imperitis, qui tamen sapientum censentur nomine, virtutes subesse videantur. Unde et veteres primique Romani, prout eorum docet et commendat historia, laudis avidi, pecuniae liberales erant. Ingentem gloriam appetebant divitiis spretis, et honestatem utilitati quantaelibet praeferebant. Hanc quidem gloriam ardentissime dilexerunt, eo totam referentes vitam et mortem. Caeteras cupiditates hujus unius vigente cupiditate presserunt. Ipsam denique patriam suam, quoniam servire videbatur inglorium, dominari vero atque imperare gloriosum, prius omni studio liberam, deinde dominam esse concupierunt. Prius enim pro libertate, deinde pro dominio certatum est. Fuerunt tamen quibus justitia, quantum gentili dabatur, sufficiebat, cupiditate deducta. Aliis nihil satis erat, sed sub imagine magnanimitatis vel impossibilia praesumentes, laudem maximam consequebantur, et gloriam. Longe igitur virtus Catonis videtur veritati propinquior fuisse, quam Caesaris. Quod ex ipsa sententia ejus facile liquebit.« Nolite, inquit, existimare majores nostros armis rempublicam ex parva magnam fecisse. Si ita esset, multo pulcherrimam eam nos haberemus nunc. Quippe sociorum atque civium, praeterea armorum et equorum major copia nobis quam illis est. Sed alia fuere quae illos viros magnos fecerunt, quae nobis nulla sunt. Domi industria, foris justum imperium, animus in consulendo liber, neque delicto, neque libidini obnoxius. Pro his nos habemus luxuriam atque avaritiam, publice egestatem, privatim opulentiam. Laudamus divitias, sequimur inertiam. Inter bonos et malos, discrimem nullum. Omnia virtutis praemia ambitio possidet. Neque mirum, ubi vos separatim sibi quisque consilia capitis, ubi domi voluptatibus, hinc pecuniae aut gratiae servitis. Eo fit ut impetus fiat in vacuam rempublicam.» Paucorum igitur virtus ad gloriam, honorem, imperium, vera via, id est ipsa virtute nitentium, etiam a Catone laudata est. Haec erat domi industria, quam Cato commemorat, ut aerarium esset opulentum, tenues res privatae. Unde corruptis moribus vitium econtrario posuit, publice egestatem, privatim opulentiam. Ipse Tullius hoc dissimulare non potuit in eisdem libris, quos de republica scripsit, ubi loquitur de instituendo principe civitatis, quem dicit alendum esse gloria, et consequenter commemorat majores suos multa mira atque praeclara gloriae cupiditate fecisse. Huic ergo vitio non solum non resistebant, verum etiam id excitandum et accendendum esse censebant, putantes hoc reipublicae expedire.
9.6.2
In libris quoque philosophiae idem Tullius hanc intulit universalem generalemque sententiam:« Honos alit artes, et gloria accenduntur omnes ad studia, jacentque ea semper, quae apud quosque improbantur.» Huic ergo cupiditati melius est resistere sine dubitatione, quam cedere. Ut enim ait beatus Augustinus in Libro De civitate Dei:« Tanto quisque est Deo similior, quanto et ab hac immunditia mundior.» Quae in hac vita, etsi non funditus eradicatur ex corde, quia beatos et proficientes animos tentare non cessat, saltem cupiditas gloriae superetur dilectione justitiae. Nam sanius videt, qui et amorem laudis vitium esse cognoscit. Nec solius Augustini, sed etiam gentilium sententia est, gloriam hanc nihil aliud esse, quam ventosi quodammodo spiritus tumorem, fumo simillimum. Nam et fumus oculorum obtundit aciem, et quo magis ascendit, citius deficit; et quo magis dejicitur, amplius solidatur. Cum enim ad excelsa pervenerit, evanescit. Recte quidem, eo quod a principe totius vanitatis traxit originem. Nimio sui capiuntur amore, qui dum« nubes et inania captant,» et nescio quid in manu solidum apprehendere moliuntur, obliviscuntur sui, cum tamen nihil aliud quam se oculis contueantur iniquis. Nolunt enim apprehendere quod sunt, et illud ad emendationem vero judicio intueri; sed phantasticas duntaxat vanae opinionis sequuntur umbras. Siquidem alios spernunt prae se, et aspirant ad impossibilia, de fallaci rerum praesumentes imagine. Sic Narcissus in fabulis, dum vana sui imagine capitur, abit in florem, et dum se ipsum, imprudenter aspicit, flos sine fructu pueriliter evanescit. Multorum quoque fuit opinio, et eorum qui in veteri philosophia prae caeteris floruerunt, Alexandrum, et Aristotelem, a numinibus esse progenitos, eo quod in omnibus propriam quaerebant gloriam. Platonem quoque propter divinam quodammodo, qua eminuit, sapientiam, et Augustum propter potentiam fortunamque tranquillam, a diis traxisse originem tradiderunt. Et quidem in contrarium rectius collegissent eos aut divini non esse generis, aut deorum filios esse degeneres, nisi quia dii gentium daemonia sunt, et incubi daemones vanitatis et malitiae suae certa indicia, si quem tamen gignunt, relinquunt in sobole. Nam et verus Dei Filius Deus homo, propriam non quaerit gloriam in omnibus quae gloriose fiunt ab eo, sed Patris, eoque illustratur gratia ampliori, quod ad eum, ex quo sunt omnia, bonorum operum gloriam refert. Sic et vere sapiens omnis, vere potens, et vere bonus, ad unicum omnium bonorum fontem, sua omnia laudabilia refert, summam scilicet creatricem, et individuam Trinitatem. Alexandri pectus laudis insatiabile, qui Anacharsi comiti suo, ex auctoritate Democriti praeceptoris, innumerabiles mundos esse referenti:« Heu me, inquit, miserum, quod nec uno quidem adhuc potitus sum!» Plane, miser, dignusque miseria, cujus virtutes omnes absorbuerat laudis insatiata et insatiabilis fames una. Insultant ei tragoediae antiquorum, eo quod angusta homini possessio fuit, quae deorum omnium domicilio sufficit. Sed tamen licet appetitus gloriae semper videatur in culpa, error eorum perniciosior est, qui vel sceleribus innotescere magni duxerunt. Pausanias cum Hermoclea percunctatus esset, quonam modo subito clarus posset evadere, atque is respondisset, si occidisset aliquem virum illustrem, futurum ut in gloriam ejus id ipsum redundaret, continuo Philippum interemit, et quidem quod petierat assecutus est. Nam et se parricidio notum posteris reddidit, et celebri supplicio patibuli cui affixus est, corona aurea, quam Myrtalis, quae et Olympias dicta est, capiti ejus pendentis imposuit, nullum dante solatium. In vindictam tamen pudicitiae per injuriam prostitutae Philippo non puniente, sed deridente injuriam, potest, auctore Trogo, aliquatenus crimen sacrilegii excusari. Inventus est qui Dianae Ephesinae templum vellet incendere, ut pulcherrimo opere consumpto, nomen ejus per totum terrarum orbem diffunderetur, furoremque suum detexit impositus eculeo: et nisi Theopompi magnae facundiae ingenium eum suis comprehendisset historiis, bene consuluerant Ephesii, decreto communi statuentes, ut teterrimi hominis memoria aboleretur silentio. Simili quidem videntur gloriam affectare, imo majori insania, qui non Ephesinae Dianae templum religiosis moribus excidendum, sed templum Spiritus sancti, homines totos, animas scilicet et corpora, ut per hoc hominibus innotescant, luxuriae vastant incendiis. Nam ab eo laudem appetunt, et plerumque assequuntur honorem, unde aequius fuerat ignominiam sustinere et poenam.
9.7.1
LIBER OCTAVUS. CAP. VI. De luxuria et libidine, et quinquepartito mortis introitu: et quorum sensuum sit voluptas perniciosior: et triplici genere convivarum secundum Portunianum, et pernicie gulae: et de convivio Didonis et Evandri, apud Virgilium.
9.7.1
Eatenus jam sermo processit, ut aut virtutem aut publicam fere opinionem oporteat impugnari. Imminet enim jam colluctatio adversus carnem et sanguinem, et fores videmur liberalitati praecludere, et jucunditatem auferre de vita, cum geminae vias luxuriae, Epicureis reclamantibus, coarctamus.« Est enim blandum, ut ait Valerius, luxuria malum, quam accusare aliquanto facilius est, quam vitare.» Nam et volumen quod propheta vorare praecipitur, in ore quidem dulcescit ut mel, sed amaricatur venter cum ipsa dulcedo verborum digerenda est in usum operum. Est autem libido cognata et conjuncta luxuriae, cujus sequela immunditia, finis indubitatus confusio est. Praecedat ergo sermone, quae origine et causa prior est. Licet autem per quinque sensuum portas lenocinia luxus aeque introeant, voluptas aurium ad munditiam magis videtur accedere, et quae ex gustu, vel tactu provenit, sordidior est, et olfaciendi et videndi delectatio medium locum tenet. Nam neque satis interdum habet munditiae, nec ad sordes perniciosissimas usque prolabitur. Siquidem mores per oculorum fenestras ingreditur, cum quispiam delectatur circensibus, certamine athletarum, histrionum mobilitate, mulierum formis, splendore gemmarum, vestium, metallorum, aliorumque quibus libertas animae captivatur. Rursus si auditus vario organorum cantu, vocumque flexionibus mulceatur ad carmina poetarum, comoediarum et tragoediarum actus, mimorum urbanitates, et strophas et quidquid hujusmodi per aurem incedit, virilitatem mentis effiminat. Odoris autem suavitas, et diversa thymiamata, et amomum, et muscus, peregrini muris pellicula, quod dissolutis moribus faciant, nemo nisi dissolutus negat. Nam peregrinos odores non nisi dissolutis et amatoribus convenire, comicus et coquus docent. Porro ciborum aviditas avaritiae mater est, et animum quasi quibusdam compedibus degravatum tenet in terra. Ergo propter brevem gulae voluptatem, terrae lustrantur et maria, et ut mulsum, vinum, pretiosusque cibus fauces pertranseat, totius vitae opere desudatur. Ipsi quoque muri Hierusalem, etsi videantur in petra solidati, tandem ruunt et complanantur aequati solo, Nabuzardan coquorum principe imperante. Tactus autem alienorum corporum, et feminarum ardentior appetitus, vicinus insaniae est. Quidquid sensus quilibet moliatur, ludus ac jocus est, prae his quae affert, ut verbis comici utar, hujus rabies. Hinc enim cupimus, irascimur, gestimus, aemulamur, solliciti sumus, et expleta voluptate, per quamdam poenitudinem rursus accendimur, quaerimusque facere, quod cum fecerimus, iterum poeniteamus. Ergo cum per has portas, quasi quidam cunei perturbationum, ad arcem nostrae mentis intraverint, ut ait beatus Hieronymus, ubi erit libertas, ubi fortitudo ejus, ubi de Deo cogitatio, maxime cum recordatio tactus depingat sibi etiam praeteritas voluptates, et rememoratione vitiorum cogat animam pati, et quodammodo exercere quod non agit? Forte hinc est, quod cum Apostolus vitiis omnibus censuerit reluctandum, adversus fornicationem non congressum, sed fugam indicens: Fugite, inquit, fornicationem. Nam haec fere, dum exercetur, Domini immemor est, et praeterita, dum ad memoriam redit, pestiferas excitat voluptates.
9.7.2
Ut de caeteris taceam, quos simplicitas egit in culpam, philosophus acutissimus, et litteratissimus Christianus, et ferventissimus in fide Origenes, sicut ecclesiastica refert historia, se ipsum castravit, fornicationem efficacissime fugiens, imo et omnem, quae fingi posset, praecavens suspicionem, ut exinde sine nota cum virginibus habitaret. Quod autem mirabilius est! leguntur quidam philosophorum sibi etiam oculos effodisse, ne exteriorum illecebris caperentur. Utique admirando boni et honesti fervebant zelo, etsi recti scientiam non haberent. Scitum est, et scitu dignum Aristotelis dictum, quo voluptatum initia oblivioni mandanda asseruit, et solos exitus recordandos. Fessas enim, poenitentiaeque plenas, quo minus avide repetantur, subjicit animus, et quod in eis jucundum est, ne redeant, jubet abscondi. Dicat Apostolus quod voluerit, quia fornicationem fugere, et gulae servire, aut omnino impossibile, aut difficillimum est. Nam et illa pars gulae, quae corpori vires adimit, nequaquam moechiae expers est. Venerem Bacchus plerumque expugnat, et tamen in sacello voluptatis nemine reclamante conveniunt. Si Bacchus obtinuerit, Venerem, non voluptatem exstinguit. Aut nulla ebrietas, aut tanta sit, ut tibi vires eripiat: si qua est inter utramque, nocet. Utrobique a Deo receditur, sed qua magis aberretur, non facile dixerim. Sed jam alterum erroris nomine non censetur, quia avaritiae propellit notam, et ingenitae liberalitatis habere videtur imaginem. Cum autem liberalitatis effectus nunc a loco, nunc a tempore, nunc a quantitate, nunc a personis, nunc ab usu, et assiduitate exercendi, laudetur: illa praecipue commendabilis creditur, quae in alimentis, et his quibus natura indiget, aut vita civilis ornatur, clarius enitescit. Ergo qui omnes admittit ad mensam, exactissimae liberalitatis est. Plane quidem, eoque liberalior, quo plures admittit. Sed hoc calculo paucissimi colliguntur. Proximus est, qui etsi non omnes admittat, eos quos introducit sic cibat, sic potat, sic in tricliniis fulcit, et locat discumbentes in sedilibus, ut nihil vel excogitari lautius possit. Multiplicantur fercula, cibi alii aliis farciuntur, condiuntur haec illis, et in injuriam naturae, innatum relinquere, et alienum coguntur afferre saporem. Conficiuntur et salsamenta. Garo nihil vilius est, nisi complurium polliceatur effectus, et indicia specierum. Egregium tamen est in hujusmodi, quod mimis, et historionibus, et rumigerulis placet. Haec enim non ad veritatem, sed ad opinionem omnia fiunt. Coquorum sollicitudo fervet arte multiplici, eliciuntur jura, quid quo die geri oporteat, et quotidianis ministrari conviviis domesticus dictator nocte dieque deliberat. Undecunque conquerit irritamenta gulae, et unde palati vires excitet hebetati, nihil arbitrans expeditum, nisi cum intemperantiae fuerit satisfactum. Sunt et qui poculis fercula subruant, et quasi Homerici auctoritate decreti incentivum ingenii, et fomitem virtutis, et quemdam hilaritatis fontem opinantur, si se omnino mero sicerave proluerint. Phaeacum ergo more consurgunt, et qui in exhauriendis poculis perditior est, potior judicatur. Dici solet, quia aleator quanto in arte doctior, tanto nequior; et plane qui bibacior est, alios malitia et iniquitate transcendit.
9.7.3
Immolavit Israel apostatans a salutari suo, filios et filias suas daemoniis, et isti dum ingurgitatione vini aut sicerae spiritum deprimunt, exstingunt scintillulam rationis, se totos immunditiae prostituunt, et bacchantium spiritui devovent, quidnam possunt familiarius immolare? Caeterum sunt qui ista contemnant. Quoniam haec vulgarium, et( ut ita dicam) plebeiorum conviviorum videtur esse professio. Siquidem alia philosophica, alia civilia, alia dicuntur esse plebeia. In his laudi plerumque dicitur, si sic tua prodigas semel, ut trimenstruo toto esuriens conviva impudens, mensas circumeas alienas. Hoc quidem saepe prodigalitatis, interdum et avaritiae nota est. Nam, ut dici solet, avarus cum incipit, modum excedit. Poteris videre quamplurimos, qui fere anno toto parcimoniae student, et ad purgandam avaritiae labem, epulones convocant, et parasitos, et collegium nugatorum, qui alienae nidore culinae capiuntur, et quos magis honorare voluerint, majoribus oneratos minoribus poculis ingurgitant et distendunt, et donec rabidam orexin excutiant, aliquid amicitiae aut festivitati credunt esse subtractum. At hoc ab omni urbanitate adeo procul est, ut barbariei vitiis familiarius sit, quam vitae civili. Siquidem conviviorum civilium ratio media est, ut etiam sobrietatem exhilaret, et in satietate opulentia crapulam vitet. Nam et abundantiam cibi et potus habet, et quasi copiae cornu dispensans omnia, sic parcit ut effundat, sic effundit ut parcat, et quam habet penes se rationem non negligit quidem, sed, ut ait Portunianus,« fides rationem non ostentat impensae.» Nihil enim molestius est, quam si triclinii praesul in convivio sedere videatur ad calculum. Unde non satis mihi videntur esse civiles quidam de liberalitate inepta gloriantes, qui singulis noctibus cum servis sui calculum ponunt, et quod effuderunt usu vel abusu diurno, quasi nocturnis lacrymis deflent. Suboriuntur lites, accedunt minae, arguuntur aut furti, aut insipientiae servi, et quasi re male administrata, ejiciuntur et torquentur interdum, quandoque quod effundere jussi sunt, refundere compelluntur: et conscii turbantur omnes, dum dominus pecuniam quae evasit, suspiriis et dolore prosequitur. Saepe etiam evenit, ut qui ad requisita naturae ingressus est, ibidem quo verecundia fugit humanum aspectum, cum ministris exactissimam sumptuum habent rationem. Recte quidem, quia nullus locus tractandis sordibus eis magis videtur accommodus. Sane non quod sordidum dixerim, si diligens paterfamilias id agit, ut ei ratio constet impensae: si tamen hoc gradus aut dignitas personae non adimit. Sed in eo vitam terere, et tota mente versari, et sic quidem ut alius sit, et alius videatur, nequaquam arbitror a sordibus alienum. Et quidem conviviorum civilium, teste Portuniano, regula est, ut his plurimum pro more condegentium liceat, sobrietate hilari non soluta. Nam conviventibus sic morem geri oportet, ut licentia laetior nequaquam in turpitudinem luxuriae proruat. Illa siquidem quasi omnium gentium hostis teterrima et acerbissima, vitanda est. Diogenes tyrannos et subversores urbium, bellaque vel hostilia, vel civilia, non pro simplici victu olerum pomorumque, sed pro carnibus et epularum deliciis asserit excitari. Rectius quidem bellorum hostilium, vel civilium matrem et altricem luxuriam, quae non in sola gula placanda consistit, posuisset, sed totum intellexit in parte, dum illam quae in cibo, et potu, et Venere, et cultu splendido constat, ad gulae speciem coarctavit. Nam et his praecipue luxuria eminet, et perniciosius nocet, quorum meditatio, et juge exercitium est, ut epulentur quotidie splendide. Haec enim intemperantia bonos mores subvertit, et totius hominis saluti praejudicat, et nisi coerceatur, prorsus humani corporis fabricam solvit. Auctor est Hippocrates, crassa et obesa corpore cum crescendi modum impleverint, necessariam esse sanguinis demptionem, ut habeant in quae rursus crescere possint. Alioquin plenitudinis distentae satietas in paralysin, et pessima genera morborum erumpit. Impossibile est enim in uno statu corporum permanere naturam, sed motu suo crescere vel decrescere necesse est: et nisi crescendi capax sit animal, omnino subsistere nequit.
9.7.4
Ferunt et Galenum semper decimae diei abstinentiam, loco efficacissimae et saluberrimae medicinalis cura indixisse; nec facile posse, nisi corruptioris naturae fuerit, morbis gravioribus subjacere, qui decima quaeque die ab omni cibo abstinet, aut simplicissima diaeta transigit vitam. Sunt adhuc qui sextam feriam in jejunio sine cibo transigant, vel eo utantur minimo: quod quidem et religioni et incolumitati, sicut experti loquuntur, certissime servit. Refert Pompeius Trogus quod teterrimus Siciliae tyrannus Dionysius, dum gulae et edacitati deditus erat, oculorum lumen amiserit. Nihil enim est quod certiorem aut citiorem inducat caliginem jugi ingluvie: quia, ut ait Portunianus,« edacitas cibos terit, sed oculos vorat.» Galenus, auctore Hieronymo, et doctissimus interpres Hippocratis, dicit in exhortatione medicinae, athletas, quorum vita et ars sagina est, nec vivere posse, nec diu esse sanos, animasque eorum ita nimio sanguine et adipibus, quasi luto, involutas, nihil tenue, nihil coeleste, sed semper de carnibus et ructu cogitare, et ventris ingluvie. Legimus etiam quosdam morbo articulari, et podagrae humoribus laborantes, proscriptione bonorum ad simplicem mensam, et pauperes eibos redactos, convaluisse. Caruerant enim sollicitudine dispensandae domus, et epularum largitate, quae et corpus frangunt, et animam. Irridet Horatius appetitum ciborum, qui consumpti relinquunt poenitentiam. Sperne voluptates: nocet empta dolore voluptas. Et cum in amoenissimo agro, in morsum voluptuosorum hominum, se crassum pinguemque describeret, lussit his versibus: Me pinguem, et nitidum bene curata cute vises, Cum ridere voles Epicuri de grege porcum. Sed et ex vilissimis cibis vitanda satietas est. Nihil enimi ita obruit animum, ut plenus venter, et exaestuans, et huc illucque se vertens, et in ructus, vel in crepitus ventorum efflatione respirans. Quale illud jejunium, aut qualis refectio post jejunium, cum pridianis epulis distendimur, et guttur nostrum mediatorium efficitur latrinarum. Dumque volumus prolixioris inediae famem quaerere, tantum voramus, quantum vix alterius diei nox digerat. Itaque non tam jejunium appellandum est, quam crapula, ac fetens et molesta digestio. Haec quidem Hieronymus. Et licet jejunii faciat mentionem, etiam religione deducta, frugalitatis maximas et saluberrimas commendat utilitates. Hoc autem eleganter et vere ait Portunianus, neminem civiliter convivari, nisi qui in cibo sibi et potu, frugalitatis et modestiae praescribit formam. Immoderatio cibi et potus, dispensatricem omnium officiorum temperantiam abigit. Ea impellente fit homo ad audiendum tardus, velox ad loquendum, et velox ad iram. Fit ad libidinem pronus, et ad quaevis flagitia praeceps. Qui modestiam deserit, ad plebeiam convivandi consuetudinem facile prolabitur a civili. Innuit hoc Maro Homericae perfectionis fidelissimus imitator, qui dum a rege Phaeacum Ulyxem exceptum recolit, Aeneam naufragum in convivium Didonis introducit, et Phaeacum et Afrorum luxuriam, in uno convivio eleganter expressit: Postquam prima quies epulis, mensaeque remotae, Crateras magnos statuunt, et vina coronant. Fit strepitus tectis, vocemque per ampla volutant Atria, dependent lychni laquearibus aureis Incensi, et noctem flammis funalia vincunt. Hic regina gravem gemmis auroque poposcit, Implevitque mero pateram, quam Belus et omnes A Belo soliti: tum facta silentia tectis,« Jupiter( hospitibus nam te dare jura loquuntur) Hunc laetum Tyriisque diem, Trojaque profectis, Esse velis, nostrosque hujus meminisse minores. Adsit laetitiae Bacchus dator, et bona Juno. Et vos o coetum Tyrii celebrate faventes.» Dixit, et in mensa laticum libavit honorem, Primaque libato summotenus attigit ore. Tum Bitiae dedit increpitans: ille impiger hausit Spumantem pateram, et pleno se proluit auro. Post alii proceres: cithara crinitus Iopas Personat aurata, docuit quae maximus Atlas. Hic canit errantem lunam, solisque labores: Unde hominum genus, et pecudes, unde imber, et ignis: Arcturum, Pleiadasque Hyadas, geminosque triones. Quid tantum oceano properent se tingere soles Hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet. Ingeminant plausu Tyrii, Troesque sequuntur. Nec non et vario noctem sermone trahebat Infelix Dido, longumque bibebat amorem. Videsne delicati instituta convivii, processum, et exitum? Superflua siquidem praecessisse, et luxum epularum gravem fuisse indicat, quod praemisit: Postquam prima quies epulis. Qui alibi parcioris mensae sobrietatem notans, et quae solis necessariis gaudet, ait: Postquam exempta fames epulis. verum quia cibus homines tacitos efficit, potus loquaces, strepitum, et caetera luxus insignia, quae de licentia bibendi proveniunt, prudenter adjunxit. In ipsa quoque agapetarum consuetudine planum est invenire superstitionem, qua numinis sollicitatur gratia, et quasi religiosis precibus invitatur, qui luxu et immunditia, piis mentibus inimica, procul abigitur. Siquidem aut Deus sobrius non est, aut ei ebrietates displicent. Sine mensura bibitur ad mensuram, et is caeteris praevalet, qui aut gula, aut dolo stravit, aut vicit compotatores. Invenies illic qui Nestoris ebibat annos. Quot sit per calices facta Sibylla senex. Potus quidem animum a curis redimit, solvit mentem, conceptam laetitiam dissimulare non potest. Prorumpit in cantica, et ab eis ad libidinem vergit. Cithara crinitus Iopas, non stultissima vel bucolica personat amatorum, sed ea quae civilis conventus venustatem deceant, et philosophici majestatem. Utinam in Christianis coetibus rememorentur illa, quae in luxurioso Didonis convivio crinitus et incompositus Iopas personuit! Utinam bucolica vel stulticinia amatorum conquiescant in domo sapientis, et ea in auditu omnium resonent, quae aut prosint, aut sine turpitudine et corruptione demulceant! Et quidem eleganter innuit in cantico citharoedi poeta doctissimus veterum gravitatem: qui in coetu civili nihil admittebant, nisi quod naturae aut morum instructione polleret. Plausum convivii varius sermo prosequitur, eoque Veneris munia procurante, mens ebria longum, insolubilem, et pestiferum bibit amorem, quem definivit philosophus esse concupiscentiam coeundi. Campanam luxuriam urbi fuisse perutilem, historicorum testimonio celebre est. Invictum enim armis Hannibalem, illecebris suis complexa, Romano militi vincendum tradidit.
9.7.5
Illa vigilantissimum ducem, illa exercitum acerrimum, dapibus largis, abundanti vino, unguentorum fragantia, Veneris usu lasciviore ad somnum et delicias evocavit. Ac tum demum fracta et contusa Punica feritas est, cum Seplasia, et Albania casta esse coeperunt. Quid ergo his vitiis foedius et damnosius, quibus virtus atteritur, victoriae relanguescunt, sopita gloria in infamiam vertitur, animique pariter et corporis vires adeo expugnantur, ut nescias ab hostibusne, an ab illis capi perniciosius habendum sit? Urbs Volumniensium opulenta divitiis, ornata moribus et legibus ordinata, caput curiae habebatur. Sed postquam luxuria prolapsa est, in profundum injuriarum et turpitudinis decidit, ut servorum se insolentissimae dominationi subjiceret, qui primi admodum pauci senatorum ordinem intrare ausi, mox universam rempublicam occupaverunt, testamenta ad arbitrium suum scribi jubebant, convivia coetusque ingenuorum fieri vetabant, ducebant filias dominorum. Postremo lege sanxerunt, ut strupra sua in viduis aut in nuptis impunita essent; ac ne qua virgo ingenuo nuberet, cujus castitatem non ante aliquis ex numero ipsorum delibasset. Aesopus tragoedus furiosae luxuriae depingit juvenem, quem constat aceto liquefactos grandis summae uniones potionibus aspergere solitum, ut amplissimum patrimonium posset una sorbitiuncula deglutire. Metellus Pius ab his, qui res memorabiles scribunt, arguitur, quod se aris et thure patiebatur ab hostibus excipi, laetoque intuebatur animo Attalicis aulaeis in adventu suo contectos parietes, et immanibus epulis ludos apparatissimos sinebat interponi, et in veste palmata convivia celebrabat, dimissasque lacunaribus, velut coelesti capite recipiebat coronas. Et ubi ista? Non in Graecia, neque in Asia, quarum luxuria vel ipsam severitatem corrumpere, solet sed in horrida et bellicosa provincia, et quae Romanorum exercituum oculos Lusitanis telis praestringere consuevit. Xerxes opum regiarum ostentatione eximia, eo usque luxuria gaudebat, ut edicto praemium ei proponeret, qui novum voluptatis genus reperisset, qua et deliciis dum nimis capitur, cum amplissima ruina imperii apud Salaminam vix una nave evasit. Sed quia luxuriosum muliebris intemperantiae convivium apud Maronem accepisti, frugalioris mensae sobrietatem, et continentiorem coetum, Aenea apud Evandrum officio humanitatis excepto, invenies. Siquidem conoe derantur viri, rex pacis dexteram dat, humanitatis verba officiosissimus hospes praeloquitur. Haec ubi dicta, dapes jubet et sublata reponi Pocula, gramineoque viros locat ipse sedili. Praecipuumque toro, et villosi pelle leonis Accipit Aeneam, solioque invitat acerno. Tum lecti juvenes certatim, araeque sacerdos Viscera tosta ferunt taurorum, onerantque canistris Dona laboratae Cereris, Bacchumque ministrant. Vescitur Aeneas, simul et Trojana juventus, Perpetui tergo bovis, et lustratibus extis. Ibi cuncta sunt aurea, et universa suo nitore praefulgent. Hic sedile gramineum, acernum solium, et quae virum fortem deceat, spoliati leonis pellis villosa. Hic lecti juvenes necessaria: ibi famulae superflua et perniciosa ministrant. Ibi vix tandem ab epulis quies indulgetur: hic eximitur fames, et edendi epulis frugalibus comprimitur ardor. Ibi crinitus lopas luxuriantium laetificat coetum: hic arae sacerdos refectionem sobriam consecrat religioni. Hic post mensam seria tractantur, et ad erigendam rempublicam exigitur virile robur: ibi ut luxuriae faveant, fusis precibus invitantur et numina. Latae sunt ergo, sicut in Saturnaliorum libro legitur, ad luxuriam reprimendam leges plurimae, quarum perfunctoriam mentionem in calce civilis convivii, nec taediosum erit ponere, nec omnino inutile.
9.8.1
LIBER OCTAVUS. CAP. VII. De cibariis et sumptuariis legibus veterum, ad intemperantiam coercendam: et differentia earum secundum Portunianum: et de intemperantia Antonii, et frugalitate Julii Caesaris: de Augusto, et Nerone, et C. Caligula, et Vitellio et Metello.
9.8.1
Prima ergo omnium ad populum lex Orchia pervenit, praescribens summam, et numerum convivarum: verumtamen immoderationem sumptuum nequaquam cohibuit, quin unicuique liceret pro arbitrio bona sua inter paucos consumere. Secuta est ergo lex Fannia, quae in sumptibus modum fecit, scriptaque est in omnes, ut non solum cives urbani, sed omnes ubique Italiae lege sumptuaria tenerentur. Nam in eo Didiae legis vis consistit. At istis adjecta est et Licinia, quae numero convivarum, et quantitati sumptuum, et cautioni locorum, dierum et temporum, praescripsit regulam: ne quotidianis liceret exsultare conviviis, dies certos praefiniens, quibus permissum est convivari. Ergo etiam sobrietate saeculi, praescriptione legum coercetur impensa coenarum. Siquidem ab initio coepit radix luxuriae pullulare. Unde et vetus verbum est:« Leges bonae ex malis moribus procreantur.» Lex quoque Cornelia sumptuaria, est adjecta prioribus, in qua non convivorum magnificentia prohibita est, nec gulae modus factus, sed minora pretia rebus imposita. Sed quibus rebus? Quam exquisitis et pene incognitis generibus deliciarum? Quos illic pisces, quasque illic offulas nominat, et tamen pretia illis minora constituit. Ausim dicere, ut vilitas edulium animos hominum ad parandas obsoniorum copias incitaret, et gulae servire, etiam qui parvis essent facultatibus, possent. Ergo apprime luxuriosus et prodigus videri potest, cui haec tanta in epulis vel gratuita ponantur. Praeterea Lucius Sylla, Lepidus consul, Anius Restio, leges traduntur tulisse cibarias. Sic enim sumptuarias leges Cato appellat. Differunt tamen, quod cibariae gulam jugulant, sumptuariae alcrimodam, ut ait Portunianus, luxuriam cohibent. Hoc autem magnae libertatis laudibus effert, quod cum multae leges de coenis et sumptibus ferrentur ad populum, castigatissime illius vigor diu obtinuit, quae nil obscenum habet, quia nil probat occultum. Praecepit enim ut patentibus januis pransitaretur, et coenitaretur, ut sic oculis civium testibus factis, luxuriae modus fieret. Hoc autem ideo tuto probat Portunianus, quia apud populum castigatum, et posterioris respectum aurium, laudi erat frugalitas, et paupertas non poterat esse contemptui vel rubori. Nec verecundum erat ut ad coenam alienam quisquam invitatus impudenter irrueret. Supervenire enim fabulis non evocatos, haud equidem turpe existimatur. Verum sponte irruere in convivium aliis praeparatum, nec Homero sine nota, vel in fratre memoratum est. Caeterum leges illae valvipatae, seu valvifragae, licet Portuniani judicio optimae fuerint, obstinatione tamen luxuriae, et vitiorum invicta concordia, nullo abrogante irritae factae sunt. Antonius etsi nulli sumptuariae legi patuerit, legem tamen de cohibendis sumptibus tulit. Homo quidem temerarius, sed manu invalidus, et luxuriae deditus usquequaque, sumptuumque merito, Magno Pompeio successit ex decreto Caii Caesaris: de quo triumphatore orbis, vilis adulator, et homo vitiis sordidus triumphavit. Captus est tamen Caesar virtutis imagine, eo quod profusione pecuniae, et conviscerationibus, et latronum, et histrionum stipatu, magnificus vulgariter videbatur. Ergo bene agitur cum principibus popularibus, qui ex necessitate coguntur, ad custodiam famae, vilissimis nebulonibus adulari. Nam in republica nemo tyrannorum, Caesare magis accessit ad principem. Licet enim rempublicam oppressisset, populus tamen Romanus omnia quae ipse decreverat, approbavit, forte veritus seditionem, et civilis belli recidivam passionem. Opinio tamen praevaluit, ut quia summa virtute, id est clementia, praeditus fuerat, statuta ejus quasi ex magna parte benigniora populus approbaret. Unde in laudem ejus Cicero ait:« Nulla de virtutibus tuis nec admirabilior, nec gravior misericordia est.» Pium ergo animum egregiae virtutis imagine facile supplantavit Antonius. Hic enim, cum quidquid mari, aut terra, aut etiam coelo gigneretur, ad satiandam ingluviem suam natum existimans, faucibus ac dentibus suis subderet, eaque re captus de Romano imperio facere vellet Aegyptium regnum: Cleopatra uxor, quae vinci a Romanis nec luxuria dignaretur, sponsione provocavit insumere se posse in unam coenam sestertium centies. Id est mirum Antonio visum. Nec moratus sponsione contendit. Dignus culina Numacius Plancus, qui tam honesti certaminis arbiter electus est. Altera die Cleopatra pertentans Antonium, pollucibilem sane paravit coenam, sed quam non miraretur Antonius: quippe qui omnia, quae apponebantur, ex quotidianis opibus agnosceret. Tunc regina arridens phialam poposcit, cui nonnihil aceti acris infudit, dimisitque festinabunda illuc unionem ex altera aure demptum, et eumdem mature dissolutum, uti natura est ejus lapidis, absorbuit. Et quamvis eo facto sponsione vicisset, quippe cum ipsa margarita centies sertertium, sine contentione evaluisset, manum tamen ad alterius auris unionem similiter admovit, nisi Numatius Plancus, judex severissimus, superatum Antonium mature pronuntiasset. Ipse autem unio cujus fuerit magnitudinis, inde colligi poterat, quod qui superfuit, postea victa regina, et capta Aegypto, Romam delatus dissectusque est, et factae ex una margarita duae, impositaeque simulacro Veneris, ut monstruosae magnitudinis, in templo, quod Pantheon appellatur. Sed his, et similibus, demeruit intemperantissimus et flagitiosissimus, non populi Romani, sed virtutum publicus hostis, ne edictum quod triumviratus tempore de sumptibus posuit, legis nomen habeat, aut vigorem. Locum autem, imo et necessitatem legibus fuisse cibariis, vel ex eo constat, quod cibariorum delegendorum regulam luxuria adinvenit.
9.8.2
Testatur hoc M. Varro, qui enumeratis, quae in quibus Italiae partibus optima ad victum gignantur, pisci Tiberino his verbis tribuit palmam, in libro undecimo Rerum humanarum.« Ad victum optimum fert ager Campanus frumentum, Falernus vinum, Cassinas oleum, Tusculanus ficum, mel Tarentinus, piscem Tyberis.» Haec Varro. Sed inter eos praecipuum locum lupus tenuit, et quidem is qui inter duos pontes captus esset. Id ostendunt cum multi alii, tum etiam C. Titius, vir aetatis Lucinianae, in oratione, qua legem Fanniam suasit: cujus verba ideo ponenda sunt, quia non solum de lupo inter duos pontes capto erunt testimonio, sed etiam mores, quibus tunc plerique vivebant, facile publicabunt.
9.8.3
Describens enim homines prodigos, in forum ad judicandum ebrios commeantes, quaeque soleant inter se sermocinari, sic ait:« Ludunt alea studiose, delibuti unguentis, scortis stipati. Ubi horae decem sunt, jubent puerum vocari, ut comitium eat percunctatum, quid in foro gestum sit, qui suaserint, qui dissuaserint, quot tribus jusserint, quot venerint. Inde ad comitium vadunt, ne litem suam faciunt: dum eunt, nulla est in angiportu amphora, quam non impleant, quippe qui vesicam plenam vini habent. Veniunt in comitium tristes, jubent dicere quorum negotium est. Narrant: Judex testes poscit, ipsus it mictum. Ubi redit, ait se omnia audivisse. Tabulas poscit, litteras inspicit, vix prae vino sustinet palpebras. Eunti in concilium, ibi haec oratio: Quid mihi negotii est, cum istis nugatoribus? Potius quam potemus mulsum mistum cum vino Graeco. Edimus turdum pinguem, bonumque piscem, lupum germanum, qui inter pontes captus fuit.» Haec Titius. Sed et Plinius sui temporis eleganter tetigit gulam. Cum enim scriberet de pisce acipensere, qui licet rarus esset, pretium ejus viluerat, post praemissa subjecit:« Nullo in honore nunc est, quod equidem miror, cum sit rarus inventu.» Sed non diu stetit haec parcimonia. Nam temporibus Severi principis, Sammonicus Serenus vir saeculo suo doctus, subjiciens verba Plinii:« Non est dubium, ait, piscem hunc nullo in honore Trajani temporibus exstitisse; verum ab eo dici apud antiquos fuisse in pretio. Ego autem testimoniis palam facio, vel eo magis quod gratiam ejus video ad epulas quasi postliminio rediisse. Quippe qui indignatione vestra, cum intersim convivio sacro, animadvertam hunc piscem a coronatis ministris cum tibicine introferri. Longum erit si omnia quae leges cibarias induxerunt, vel a cibariis legibus nata sunt, voluero enarrare; cum nec luxus morum sermone valeat comprehendi, et sint plurima saeculo nostro incognita, quae illi vel verbis exprimere, vel exercere moribus potuerunt. Sicut enim Graecia capta ferum victorem cepit, et artes Intulit agresti Latio, sic omnium gentium mores boni et mali Romanum victorem persecuti sunt. Siquidem numina, imo daemonia gentium, superstitiosius quam religiosius advocabant, magnamque sibi visi sunt assequi religionem, quia nullam respuerant falsitatem. Deos tutelares non tam pio quam impio cultu, omnibus subtrahebant, ut omnes in una urbe collecti, in illius custodia jugiter vigilarent. Sic et quae ubique locorum placuisse audierant, in urbem trajecerunt, ut esset unde possent gratiam omnium in se, et gloriam provocare. Simile aliquid fecisse visus est rex Anglorum Willelmus primus, cujus virtuti Normannia Cenomannis, et tandem major Britannia cessit. Assumpto namque regni diademate, et pace composita, legatos misit ad exteras nationes, ut a praeclaris omnium domibus quidquid eis magnificum aut mirificum videretur, afferrent. Defluxit ergo in insulam opulentam, et quae fere sola bonis suis est in orbe contenta, quidquid magnificentiae, imo luxuriae potuit inveniri. Laudabile quidem fuit magni viri propositum, qui virtutes omnium, orbi suo volebat infundere. Sed in eo arbitratu laudabilius exstitisset, si in gentem quam armis vicerat, et quam luxuriae praevicerat magnitudo, legem temperantiae promulgasset. Sane fructuosius esset, eam roborare verbo et opere, quam lasciviendi ab auctoritate multorum magnorumque propagare audaciam. Secus egisse C. Caesarem pace urbi reformata, refert Portunianus; qui sumptuariae legis insistens vestigio, domum civilem potius quam imperatoriam, in mensa prima, tribus solemnibus pulmentis, sive ferculis, statuit esse contentam, dum tamen tellaria parenthetica, pro necessitate aut dignitate personarum, et aut exercenda liberalitate, aut solemnitate diei, primis mensis licuerit immiscere. Solemnia quidem pulmenta sunt, quae in omnes pertranseunt, et a Graecis Catholica, hoc est universalia nominantur. Parenthetica vero, quae ex causa necessitatis, aut urbanitatis, in praeceptam aliqua ratione veniunt partem: sic dicta, eo quod solemnibus, id est universalibus, particulariter soleant interponi. Nec enim pulmenta in olere aut legumine duntaxat constare certum est, tum ex multis, tum ex eo quod patriarcha Isaac de venatione filii sui sibi pulmentum fieri imperavit. Significant autem bellaria omne genus mensae secundae, quoniam ibi solent apponi quae pulchriora sunt et delicatoria. Utitur autem hoc nomine M. Varro:« Bellaria, inquit, ea maxime mellita sunt, quae mellita non sunt.» Quod forte eo referri potest, quod utenti gratiora sunt ea quae necessitas appetit, quam quae irritatio gulae invenit. Sed forte pusilli videtur animi, qui ad hunc modum primae mensae luxuriam cohibet, aut qui facit in talibus legis sumptuariae mentionem. Nec tamen Caesare major est, aut magnificentior quispiam eorum, qui morum rerumque jactura exercent gulam. Luxuriae obsequuntur, serviunt vanitati, et nequitiam aut negligentiam suam nituntur liberalitatis imagine consolari. Quis Caesare Augusto frugalior, qui in summo fastigii culmine secundario pane et pisciculis, quos vulgo asparagos, vel spinaticos, vel ripileones vocant, contentus erat, et non nisi necessitate urgente comedebat, vel amico! Quis Nerone gulosior aut sumptuosior? Et tamen hic nunquam magnus, aut laudatus erit alicui sapienti, non magis quam C. Caligula aut Vitellius, sed etiam minus. Nam et hic prandia, et coenas, et comessationes immodice frequentabat. Famosissima super caeteras fuit coena, in qua invitatus a fratre fuit, habens duo millia lectissimorum piscium, septem millia avium. Hanc quoque exsuperavit ipse in dedicatione patriae, quam ob immensam magnitudinem, clypeum Minervae appellavit. In hac phasianorum et pavonum cerebella, linguas phoenicopterum, murenarum lactes ex certis maris partibus petitarum commiscuit. Nunquid Julio vel Augusto major est Metellus pontifex luxuriosus, cujus coenam facilius est referre quam intelligere? Nam et ipse famosam, imo infamem fecit coenam, et anticoenium, vel, ut ait Portunianus, paracoenium, tanta instruxit luxuria, ut non modo splendorem coenae civilis, sed etiam Aegyptium luxum excederet. Siquidem coenam hanc apposuit ante coenam, echinos, ostreas erudas quantum vellent, peloridas, spondilos, turdum, asperagos, subtus gallinam altilem, patinam ostrearum, balanos nigros, balanos albos, iterum spondilos, glycomaridas, urticas, ficedulas, bumbos, capragines, apri ungues, altilia et farina involuta, ficedulas, murices, et purpuras, in coena summa sinciput aprinum, patinam piscium, patinam suminis, anates, querudulas elixas, lepores saginatos, altilia assa, amulum, panes piscentes. Quis tunc luxuriam accusaret aliorum, quando tot rebus facta fuit coena pontificum? Nam et ipsa eduliorum genera vel dictu turpia sunt, et nostratibus, licet nimis in luxus splendore glorientur, pro parte inaudita. Si quis ea nosse desiderat, recenseat Saturnalia, percurrat Portuniani civilia instituta. Ne tamen vitiorum longe petantur exempla, majorum erroribus suos nostra aetas adjecit. Memini me ipsum in Apulia divitis cujusdam interfuisse coenae, quae ab hora diei nona fere, usque ad duodecimam noctis, et hoc quidem tempore aequidiali, protracta est. In hanc itaque Canusinus hospes, Constantinopolitanas, Babylonicas, Alexandrinas, Palaestinas, Tripolitanis, Barbarorum, Syras, Phoeniciasque congessit delicias, ac si Sicilia, Calabria, Apulia, Campaniaque non sufficiant convivium instruere delicatum. Copiam rerum, ministerii disciplinam, sedulitatem obsequii, urbanitatem hospitis plenius et melius referet vir singularis eloquii, et qui omnibus, quos viderim, trium linguarum gratia praestat. Is quidem est Joannes thesaurarius Eboraci. Nam et ipse interfuit. Sed, quod sine rubore fidelium dici vel audiri non potest, infidelibus, teste Macrobio, plura turpia et luxuriosa videbantur, quae saeculo nostro placent, et obtinente luxu, magnifica appellantur. Nam Titius in suasione legis Fanniae objicit saeculo suo, quod porcum Trojanum mensis inferant; quem illi ideo sic vocabant, quasi aliis inclusis animalibus gravidum, sicut Trojanus ille equus gravidus armatis fuit. Coenam Trimalchionis apud Petronium, si potes, ingredere, et porcum sic gravidari posse miraberis, nisi forte admirationem multiplex, ignota et inaudita luxuria tollat. Et multa quidem, quae nos usu vel abusu edocti non miramur, visa sunt admiranda, imo et stupenda majoribus. Nam et porcum jam non Trojanum, sed domesticum dicimus, et in hunc modum faciendo quamplurima facimus esse Trojana. Unde M. Varro in libro tertio De agricultura:« Hoc quoque nuper institutum est, saginari et lepores, cum exceptos e leporario concludant in caveis, et loco clauso faciant pingues. Sed et cochleas luxus effecit saginatas.» Haec Varro. Nihil autem istorum luxus jam habet notam, sed est civilitatis insigne, quidquid incentivum est gulae.
9.9.1
LIBER OCTAVUS. CAP. VIII. De convivio philosophico, ei quod et civile connexum est: et de sumptuariis legibus ejus.
9.9.1
A civili ad philosophicum transeamus. Licet his qui rerum substantiam perspicacius intuentur, philosophicis civilia videantur esse connexa. Siquidem philosophia rerum omnium moderatrix, a conviviis non potest abesse civilibus, cum nihil omnino officiosum sit, aut civile, quod non illa pertractet. Ipsa est quae universis praescribit modum, et dum disponit officia, etiam plebeis et vulgaribus interesse dignatur. Alioquin nihil aliud recte procedit, nisi et ipsa rebus asserat, quod verbis docet. Quid enim prodest verbis inanibus ventilare in scholis virtutis officia, si non actibus et vita solidentur? Dicuntur tamen esse plebeia, quae ad modestiam minus accedunt, et quasi philosophiae soluta legibus ab indisciplinatione, aut esuriem invehunt a parcitate, aut a luxu et aviditate furorem. Si apud Nasidienum convivae conveniant, sordidus displicet apparatus, domus incomposita susurriis incrustatur, et avaritia illius, qui tricliniis praeest, convivarum irrisoriam provocat gulam, ut cum Aliphanis vinaria tota inverterint, submurmurent invicem illud Horatii Nos, nisi damnose bibimus, moriemur inulti.. Hoc enim modis omnibus agitur, ut paterfamilias, cui impensa perit et opera, damnificetur. Si autem apud Cepheum discumbatur, opulentia et defectus rationis ad insaniam vergit, et facillime fit a Baccho concursus ad Martem. Hoc enim in fabulis exprimunt illa convivia Centaurorum, ubi Bacchi non cessant munera, donec eliciant sanguinem. Haec quidem sunt vulgarium conviviorum commercia, et quae philosophiae non temperantur arbitrio. Quos si videris citra modestiam convenire, non fabulosos Centauros crede, sed veros. Semiferi enim sunt, et aura spiritus sui, aut spiritus Bacchi, inaniter intumescunt. Nam quae a plebeis, id est tenuioribus, celebrantur, interdum civilia, interdum philosophica sunt, nisi forte Socratis, Alcibiadis, Epicteti, aliorumque philosophorum convivia incivilia opineris. Civilia tamen sunt, ut morem sequamur nostrum, qui pinguiori Minerva utimur, non quidem dissoluta, sed liberioris licentiae, et opulenta magis et quae ad communem laetitiam, salva tamen modestia, magis quam ad philosophicum rigorem accedunt. Ab his ergo Nasidianitae arcentur, et quicunque supercilii gravitate, et inamoeno vultu admissorum hilaritatem offendit. Quidquid enim in olla ferveat, aut in culina paretur, aut congestum sit in promptuario, aut in mensa resplendeat, insipidum est, et insulsum, si non hilaris vultus indicio saporem ingerat charitatis. Nam et Jupiter, ut in fabulis est, pauperis hospitii acceptavit convivium, et magnas reputavit delicias quod devota Philemonis angustia ministravit. Et quidem de illo dictum est, sed obtinet apud omnes, quia super omnia vultus Accessere boni, nec iners pauperque voluntas. Est ergo civiliter convivari, hilari vultu, larga manu, diligenti officio amoenare convivium, et quod in usum suppetit, habita ratione personarum, loci et temporis, singulis dispensare, non quidem ex tristitia vel ex necessitate, cum hilarem datorem et Deus diligat. In usus istorum licet et Catio Ponere signa novis praeceptis, qualia vincant Pythagoran, Anytique reum, doctumque Platona. Porro convivia philosophica omnino castigata, et suis regulis limitata sunt, ut qui versantur in his, possint nulla cibi et potus impediente molestia, suis officiis inservire. Sobria enim sunt, et omni luxuria castigata, non impediunt Socratem ne positivam justitiam exsequatur: a naturali inquisitione Platonem non revocant, memoriam rerum gestarum non excutiunt Critiae. Timaeus non prohibetur causas rerum omnium aperire, nec aliquis a quocunque virtutis officio retardatur. Hic nec tristitiam, nec vultum nubilum contingit in bonis ducere, nec Crassum illum, quem Cicero auctore Lucilio, semel in vita risisse scribit, magnopere admirari. Adsunt utique voluptates, sed quae lascivia careant. Adest gravitas, sed quae laetitiam non excludat. Habent autem et haec convivia suas sumptuarias vel cibarias leges: non tamen ut rebus, sed ut personis parcant. Res enim quatenus utilitas, aut honestas exposcit, effundere non verentur. Siquidem in eis nil sapienti charum est, praeter usum. Videtur autem beatus Hieronymus ad custodiam sobrietatis, cujus jucundissima et utilissima voluptas est, egregiam statuisse cibariam legem. Ait ergo:« Adesse debet ratio, ut tales et tantas sumamus escas, quibus non oneretur corpus, nec libertas animae praegravetur: quia et comedendum est, et deambulandum, et dormiendum, et digerendum, et postea inflatis venis incentiva libidinis sustinenda. Luxuriosa res est vinum, et contumeliosa ebrietas. Omnis autem qui cum his miscetur, non erit sapiens. Nec tales accipiamus cibos, quos aut difficulter digerere, aut comesos magno partos et perditos labore doleamus. Olerum, et pomorum, ac leguminum, et facilior apparatus est, et arte impendiisque coquorum non indiget, et sine cura sustentat humanum genus. Moderateque sumptus, quia nec avide devoratur, quod irritamenta gulae non habet, leviori digestione concoquitur. Nemo enim uno et duobus cibis, hisque vilibus, usque ad inflationem ventris oneratur. Quae diversitate carnium, et saporis delectatione concipitur, cum variis nidoribus fumant patinae, et ad esum sui expleta esurie quasi captivos trahunt. Unde et morbi ex saturitate nimia concitantur, multique impatientiam gulae vomitu remediantur, et quod turpiter ingesserunt, turpius egerunt.» Sed forte nimis austerus videtur esse Hieronymus, et cujus edicto difficillimum sit parere. Esto, liceat contemni Hieronymum, Stoicorum vilescat auctoritas, excludantur Peripatetici, dum vel Epicurus voluptatis assertor audiatur. Testantur enim, ut de nostris taceam, Seneca, et multi alii clari inter philosophos, quos ille omnes libros suos repleret oleribus, et pomis, et vilibus cibis, dicens esse eis vivendum, quia carnes et exquisitae epulae, ingenti cura et miseria praeparentur, majoremque poenam habeant in quaerendo, quam voluptatem in abutendo. Corpora autem nostra, cibo tantum et potu indigere. Ubi aqua et panis sit, et caetera his similia, ibi naturae satisfactum. Quidquid supra fuerit, non ad vitae necessitatem spectare, sed ad vitium voluptatis. Bibere et comedere, non deliciarum ardorem, sed sitim famemque restringere. Qui carnibus vescuntur, indigere etiam his, quae non sunt carnium. Qui autem simplici victu utuntur, eos carnes non requirere. Sapientiae quoque operam dare non possumus, si mensae abundantiam cogitemus, quae labore nimio et cura indiget. Cito expletur naturae necessitas: frigus et fames simplici vestitu, et cibo expelli potest.
9.9.2
Hoc quidem Epicurus, licet a turpi sequacium grege contraxerit infamiae notam. Porro Aristoteles docet a quibus sit voluptatibus praecipue abstinendum:« Cum enim de quinquepartito sensuum fonte voluptas oriatur, illam quae est gustus et tactus, id est cibi et ventris, solam hominibus communem dicit esse cum belluis, et idcirco in pecudum ferorumque animalium numero habetur, quisquis hac voluptate ferarum occupatur. Caeterae ex tribus aliis sensibus proficiscentes, hominum tantum propriae sunt. Quis ergo habens aliquid humani pudoris, voluptatibus istis duabus, coeundi atque comedendi, quae homini cum sue atque asino communes sunt, gratuletur?» Hoc Aristoteles. Socrates autem dicebat multos homines propterea velle vivere, ut ederent et biberent; se bibere atque esse, ut viveret. Unde satyricus: Summum crede nefas animam praeferre pudori, Et propter vitam vivendi perdere causas. Refert Valerius vini usum olim Romanis feminis fuisse ignotum, ne scilicet in aliquod dedecus prolaberentur, quia proximus a libero patre intemperantiae gradus ad inconcessam Venerem esse consuevit. Convivium etiam solemne majores constituerunt, idque charistia appellatum est, cui praeter cognatos et affines nemo interponebatur, ut si qua inter necessarias personas querela esset orta, apud sacra mensae, et inter hilaritatem animorum, et fautoribus concordiae adhibitis, tolleretur. Senectuti juventus ita cumulatum et circumspectum honorem reddebat, tanquam majores natu adolescentium communes patres essent. Quocirca juvenes ita senectutem die, ut aliquem ex patribus conscriptis, aut propinquum, aut paternum amicum, ad curiam deducebant, affixique valvis exspectabant, donec reducendi officio fungerentur. Qua quidem voluntaria statione, et corpora et animos ad publica officia impigre sustinenda roborabant. Brevique processu in lucem virtutum suarum verecunda laboris meditatione ipsi doctiores erant. Invitati ad coenam, diligenter quaerebant quinam ei convivio interessent, ne senioris adventum discubitu praecurrerent. Sublataque mensa, priores consurgere et abire patiebantur. Ex quibus apparet coenae quoque tempore, quam parco, et quam modesto sermone, his praesentibus, soliti sint uti majores natu in conviviis. Ad tibias egregia superorum opera carmine comprehensa pangebant, quo ad ea miranda virtutem alacriorem redderent. Quid hoc splendidius, quid etiam utilius certamine? Pubertas suum canis decus reddebat, defuncta viri cursu aetas, ingredientes actuosam vitam favoris nutrimentis prosequebatur. Quas Athenas, quam scholam, quae alienigena studia, huic domesticae disciplinae praetulerim? Inde oriebantur Camilli, Scipiones, Fabricii, Fabii, et Marcelli. At, ne singula Romani imperii lumina percurrendo, sim longior, inde superioris coeli clarissima pars divi Caesares effulserunt. Haec Valerius. Sed et ipse Plato, cum esset dives, pro tempore tamen et conditione, et toros ejus Diogenes lutatis pedibus conculcaret, ut posset vacare philosophiae, elegit academiam, villam ab urbe procul, non solum desertam, sed etiam pestilentem, ut cura et assiduitate morborum, libidinis impetus frangeretur: discipulique sui nullam aliam sentirent voluptatem, nisi earum rerum, quas discerent. Est autem via omnibus praeclusa disciplinis, si comes sapientiae sobrietas amovetur. Quam utique tenere non possunt, qui clamitant apud insulsos« omnia siccis dura esse proposita.» Ego quidem novi hominem longe inferiorem Platone, nisi quia Christianus est, nec licitum arbitror Christiano praeferre vel Platonem: novi, inquam, hominem aegrotativum, morborum incursu assiduo, dum tamen non excrescant super id quod ferre potest, gaudentem, ut carnis lascivia conteratur, et spiritus erigatur, et roboretur in agnitionem Dei, contemptum mundi, et exercitium virtutis, et id solum desiderantem, dum sensus animae et corporis serventur incolumes, et ipse violentia aegritudinis a gerendis non revocetur, aliquod flagellum, leve tamen, et infirmo tolerabile, de manu Domini exspectantem, et amplectentem. Platonici ergo, et Stoici in templorum lucis et porticibus versabantur, ut admoniti augustioris habitaculi sanctitate, nihil aliud quam de virtutibus cogitarent. Hanc autem meditationem non habent illi, quorum Deus venter est, et exspectatio in confusionem, quorum gloria stercus, et ignis, et vermis. Videtur et Apostolus his, quos ad veram erudit philosophiam, sumptuariam praescribere legem, dicens: Habentes victum et vestitum, his contenti simus. Caeterum ut cum mei similibus, pinguiori Minerva utens, mitius agam, omnia quae usus necessitatis, aut verae honestatis alicujus in se, aut in suis, adhibita ratione, et deducta abutendi licentia exigit, in alimentorum et indumentorum rationem cadant. Nam et hoc philosophia clientibus suis indulget, et solius immoderationis cohibet intemperantiam.
9.10
LIBER OCTAVUS. CAP. IX. Quod etiam in sacra Scriptura sunt optimae civilitatis regulae: et quod nihil virtute civilius: et quae sunt regulae civilitatis in conviviis observandae: et de verecundia.
9.10
Dictum est philosophiam totius civilitatis, et omnium agendorum esse magistram, et eorum quae in conviviis exercenda sunt, officia dispensare. Cum sint ergo plura civilitatis praecepta, illius qui omnibus philosophis et sapientibus antecellit, et qui quovis philosopho civilior est, civilis regula videtur merito anteponenda posterioribus. Ait ergo: Cum invitatus fueris ad nuptias, noli locum praeoccupare primum, ne forte honoratior te sit invitatus, et dicat tibi, qui te invitavit: Da huic locum, et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere. Sed recumbe in novissimo loco, ut cum te viderit, qui te invitavit, dicat tibi: Amice, ascende superius, et erit tibi gloria coram simul discumbentibus. Deinde hunc articulum, quasi generali loco confirmans ait: Omnis enim qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur. Et licet religionis potius quam civilitatis videatur edictum, ego religionis formam a civilitate non divido, cum nihil civilius sit, quam cultui virtutis insistere. Caeterum nec valvifragam admittit legem, nec laetitiam excludit, nec lautiorem refugit apparatum, gulae tamen irritamenta non quaerit. Ait enim: Tauri mei et altilia occisa sunt. Et ubi redeunti prodigo pater pius jucundum instruxit convivium, ad conciliandam laetitiam, symphoniam admisit et chorum. Occisus est vitulus saginatus, et ne vestis abjecta convivium devenustet, annulus et stola ministrorum officio in usum nudi et ornatum promitur de conclavi. Sicut autem dignis liberalitatis ostia patent, ita sunt turpibus praecludenda. Nam et fatuae virgines, licet pulsent ad januam, ob stultitiae notam repulsam patiuntur, ne forte ejiciantur admissae Constat enim quod Turpius ejicitur, quam non admittitur hospes, et tamen sine nota ejicitur, si sua turpitudine deformet convivium. Siquidem et ille ejectus est, qui vestem non habuit nuptialem. Haec autem licet mysticum habeant intellectum, nihilominus in ipsa superficie civilitatis praeferunt rudimenta. Nam et illud quidem fideliter sonat ad litteram, quod Apostolus praecipit: Si quis frater nominatur fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, cum hujusmodi nec cibum sumere. Ad hoc ergo est liberali domui janua, ut lascivos, criminosos, et infames excludat. Ad hoc janitorem habet, aut ostiarium, ne quis insulsus irruat, et ut sit qui dignos et admittendos reverenter excipiat, honeste alloquatur, solatietur ignotis, instruat novitatis ignaros, et cum opportunitas fuerit, ad dominum introducat. Est et rerum copia sine luxu; jucunditas sine lascivia; et usus rerum licentiosus, imo liber, sed virtute incolumi. Nam convivium Herodis, aut Pharaonis, dum immoderatam ad gestus saltatricis, aut fervorem vini, laetitiam concipit, fine tragico exit, et homicidio maculatur. Hoc etiam nec gentilium gravitas approbat. Valerius auctor est, quod Porcius Cato Lucium Flaminium sustulit a numero senatorum, quia aliquem damnatum impie securi percusserat, tempore tamen supplicii, sed ad arbitrium et spectaculum convivantis mulierculae, cujus amore tenebatur allectus. Sed et Lucius Flaccus, et collega ejus, censores, Duronicum senatu moverunt, quod legem de coercendis conviviorum sumptibus latam, tribunus plebis abrogaverat, mirifica notae causa. Quam enim impudenter Duronius rostra conscendit, illa dicturus!« Freni sunt injecti vobis, Quirites, nullo modo perpetiendi. Alligati et constricti estis amaro vinculo servitutis. Lex enim data est, quae nos frugi esse jubet. Abrogemus ergo illud horridae vetustatis rubigine obsitum imperium. Etenim quid opus est libertate, si volentibus luxu perire non licet!» Est et alia in sacris litteris civilitatis nota, ut ab initio gratiarum praecedant actiones. Nam et illud constat, quod liberalissimus, et civilissimus, aut facetissimus paterfamilias, qui de quinque panibus satiavit quinque millia convivarum, panem antequam, frangeret, benedicere consuevit. Sed et illud celebre est sapientis, quod philosophia, quae unicum munus est deorum, et disciplina disciplinarum, honoranda est antiloquio. Civile quoque est, et sacris litteris consentaneum, aut omnino silere in mensa, ut audias ad profectum, aut unde proficiant alii, aut sine culpa laetentur, doctum proferre sermonem. Siquidem et inter comedendum Dominus parabolas, aut verba vitae frequenter auditoribus miscet. Sunt autem nimis tristia, et fere civilitatis ignara, ubi citra voluptatem audiendi, solus venter impletur, aut ubi clamore anserino et ineptis fabulis, convivia perstrepunt. Nec est qui musicam arceat, cum ars innocens sit, adeo quidem, ut eam Socrates discere in senectute curaverit. Cantabunt mihi Damoetas, et Lyctius Aegon. civile est: Saltantes Satyros imitabitur Alphesibaeus, ad plebeia transit. Illa ergo quae aptiora sunt, et vitiis magis adversa, proferenda sunt verba, et quae luxuriam jugulant, amota tamen vel tenui suspicione avaritiae. Licet enim intemperantibus sit sopita vena ingenii, non omnino exstinctam esse, correctus Polemio testis est. Hic autem perditae luxuriae adolescens Athenis fuit, neque illecebris ejus tantummodo, sed et ipsa infamia gaudens. Cum e convivio, non post occasum solis, sed post ortum surrexisset, domumque rediens, Xenocratis philosophi patentem januam vidisset, vino gravis, unguentis delibutus, sertis capite redimito, perlucida veste amictus, refertam turba doctorum hominum scholam ejus intravit: nec contentus tam deformi introitu, consedit; et ut clarissimum eloquium, et prudentissima praecepta temulentiae lasciviis elevaret. Orta deinde, ut par erat, omnium indignatione, Xenocrates vultum in eodem habitu continuit, omissaque re, quam disserebat, de modestia ac temperantia loqui coepit. Cujus gravitate sermonis resipiscere coactus Polemio, primum coronam capiti detractam projecit: paulo post brachium intra pallium reduxit. Procedente tempore oris convivalis hilaritatem deposuit. Ad ultimum totam luxuriam exuit, uniusque orationis saluberrima medicina sanatus, ex infami ganeone maximus philosophus evasit. Peregrinatus est itaque hujus animus in nequitia, nec habitavit: divertit paulum, sed nequaquam domicilium fixit. Postremo unum est ad quod totius philosophici coetus tendit intentio, scilicet finis honestus, laetus exitus et jucundus, qui plane evenire non poterit, nisi philosophia omnibus officinis, et omnium ministris officiorum custodem adhibeat verecundiam, quae parens est, ut ait Cassianus, omnis honesti consilii, solemnium officiorum tutela, magistra innocentiae, cara proximis, accepta alienis, privatas negligens facultates, ut communes amplificet, omni loco, omni tempore prae se favorabilem gerens vultum. Adeo quidem, ut etiam inverecundis feratur accepta. Athenis quidam ultimae senectutis, cum spectatum ludos in theatrum venisset, eumque nemo e civibus sessum reciperet, ad Lacedaemoniorum legatos forte pervenit, qui hominis aetatem, canos ejus et annos, assurgendi officio venerati sunt, sedemque ei inter ipsos honoratissimo loco dederunt. Quod ubi fieri populus aspexit, maximo plausu alienae urbis verecundiam comprobavit. Ferunt tunc unum e Lacedaemoniis dixisse:« Ergo Athenienses quid sit rectum sciunt, sed id facere negligunt.»
9.11
LIBER OCTAVUS. CAP. X. Regula convivandi, sensu, et fere verbis Macrobii, sumpta de libro Saturnaliorum: et de scommatibus: et de cavenda ebrietate: et de observantia convivantium: et de C. Claudio Caesare dicente, quod sicut nautae scopulum fugiunt, sic fugiendum est infrequens et insolens verbum.
9.11
Videntur autem forte parum civilia, et superstitiosa nimis, quae de sacris apicibus proferuntur. Caeterum ut mitius agamus nobiscum, gentilium philosophorum convivandi regula in medium proferatur. Et quidem plures in hanc partem officiorum praecepta dederunt, sed ad praesens pauci sufficiunt. Inter alios Saturnaliorum liber primus occurrit, talis, si inspiciatur recte, et tantus, ut nihil aliunde oporteat mutuari. Eum ergo in praesenti capitulo non tam vestigiis, quam passibus decrevimus imitari, et ex opulentia promptuarii sui, cellulae nostrae supplere angustias. Siquidem conspicuus est in sententiis, in verbis floridus, et tanta morum venustate redundans, ut in institutione convivii et dispensatione, Socraticam videatur dulcedinem propinare. Ait ergo: Scio philosophiam, quae rerum omnium moderatrix est, hoc primum observaturam, ut secum aestimet praesentium ingenia convivarum, et si plures peritos, vel saltem amatores sui in convivii societate repererit, sermonem de se patietur agitari. Quia velut paucae litterae mutae, dispersae inter multas vocales, in societatem vocis facile mansuescunt, ita rariores imperiti, gaudentes consortio peritorum, aut consonant si qua possunt, aut rerum talium capiuntur auditu. Si vero plures ab institutione disciplinae ejus alieni sunt, prudentibus qui pauciores intererunt, sauciet dissimulatione sui, et patietur loquacitatem majori parti amicitiorem sanare, ne rara nobilitas a plebe tumultuosiore turbetur. Et haec est una de philosophiae virtutibus. Quia cum orator non aliter nisi orando probetur, philosophus non minus tacendo pro tempore, quam loquendo, philosophatur. Sic ergo pauci qui aderunt doctiores, in consensum rudis consortii, salva et inter se quaestione migrabunt, ut omnis discordiae suspicio facessat. Nec mirum, si doctus faciet, quod fecit quondam Pisistratus Athenarum tyrannus. Qui cum filiis suis rectum dando consilium non obtinuisset assensum, et ideo esset in simultate cum liberis: ubi hoc aemulis causam fuisse gaudii comperit, ex illa discordia sperantibus in domo regnantis nasci posse novitatem, universitate civium convocata, ait, succensuisse quidem se filiis, non acquiescentibus patriae voluntati, sed hoc postea sibi visum esse paternae aptius pietati, ut in sententiam liberorum ipse concederet. Sciret igitur civitas, sobolem regis cum patre concordem. Hoc commento spem detraxit insidiantibus regnantium quieti. Ita in omni genere vitae, praecipueque in laetitia convivali, omne quod videtur absonum, in unam concordiam soni, salva innocentia, redigendum est. Sic Agathonis convivium, quia Socratas, Phaedros, Pausanias et Herisimacos habuit, verbum nullum nisi philosophicum sensit. At vero Alcinoi, vel Didonis mensa, quasi solis apta deliciis, habuit hic Iopam, illa Polyphemum cithara canentes. Nec deerant apud Alcinoum saltatores viri, et apud Didonem Bitias sic hauriens merum, ut se totum superflua ejus infusione prolueret. Nonne si quis aut inter Phaeacas, aut apud Poenos, sermones de sapientia erutos, convivalibus fabulis miscuisset, et gratiam illis coetibus amicam perderet, et in se risum plane justum moveret? Ergo prima ejus observatio erit aestimare convivas. Deinde ubi sibi patere locum viderit, non de ipsis profunditatis suae inter pocula secretis loquetur, nec nodosas et anxias, sed utiles quidem, faciles tamen, movebit quaestiones. Nam sicut inter illos, qui hoc exercitii genus habent in mediis saltare conviviis, si quis ut se amplius exerceat, sodales vel ad cursum, vel ad pugillatum lacessiverit, quasi ineptiis relegabitur ab alacritate convivii: sic apud mensam quandoque philosophandum est, ut crateri liquoris ad laetitiam nati adhibeatur non modo nympharum, sed musarum quoque admistione temperies. Nam si, ut fateri necesse est, in omni conventu aut tacendum est, aut loquendum; quaeramus, silentiumne conviviis, an opportunus sermo conveniat. Si enim, ut apud Athenas Atticas Areopagitae tacentes judicant, ita inter epulas oportet sileri; non est ultra quaerendum inter mensas philosophandum sit, necne. Si vero non erunt muta convivia, cur ubi sermo permittitur, honestus sermo prohibetur? Maxime cum non minus, quam dulcedo vini, hilarent verba convivium. Quid hoc, inquis, ad philosophiam? Imo nihil tam cognatum sapientiae, quam locis et temporibus aptare sermones, personarum, quae aderunt, aestimatione in medium vocata. Alios enim relata incitarunt exempla virtutum, alios beneficiorum, nonnullos modestiae, ut et qui aliter agebant, saepe auditis talibus, ad emendationem venirent. Sic autem vitiis irretitos, si et hoc in conviviis exegerit loquendi ordo, feriet philosophia non sentientes, ut Liber pater thyrso fecit, per obliquationem circumfusae hederae latente mucrone, quia non ita profitebitur in convivio censorem, ut palam vitia castiget. Caeterum his obnoxii repugnabunt: et talis erit convivii tumultus, ut sub hujusmodi invitati videantur edicto: Quod superest, laeti bene gestis corpora rebus Procurate viri, et pugnam sperate parati. Ergo si opportunitas necessariae reprehensionis emerserit, sic a philosopho proficiscetur, ut et tecta et efficax sit. Quid mirum si feriat sapiens, ut dico, non sentientes, cum interdum sic reprehendat, ut et reprehensus hilaretur? Nec tantum fabulis suis, sed interrogationibus quoque vim philosophiae nihil ineptum loquentis ostendet. Hanc ergo nullus honestus actus, locusve, coetus nullus excludat, quae ita se aptat, ut ubique sic appareat necessaria, tanquam abesse illam nefas fuerit. Et post pauca, loedoriae et scommatis differentiam facit, quae sic interdum proferuntur a sapiente, ut non modo amaritudine careant, sed afferant tempestivam dulcedinem. Deinde interrogandi civilitatem, vel facetiam docet. Qui vult ergo amoenus esse consultor, ea interroget, quae sunt interrogato facilia responsu, et quae scit illum sedula exercitatione didicisse. Gaudet enim quisque provocatus ad doctrinam suam in medium proferendam, quia non vult latere, quod didicit, maxime si scientia, quam labore quaesivit, cum paucis illi familiaris, et plurimis sit incognita, ut de astronomia, vel dialectica, caeterisque similibus. Tunc enim videntur consequi fructum laboris, cum adipiscuntur occasionem publicandi quae didicerant sine ostentationis nota; qua caret, qui non ingerit, sed invitatur ut proferat. Contra magnae amaritudinis est, si coram multis aliquem interroges, quod non opima scientia quaesivit. Cogitur enim aut negare se scire, quod extremum verecundiae damnum putant, aut respondens temere se eventui veri falsive committere. Unde saepe nascitur inscitiae proditio, et hoc omne infortunium pudoris sui imputat consulenti. Nec non et qui obierunt maria et terras, gaudent cum de ignoto multis, vel terrarum situ, vel sinu maris interrogantur, libenterque respondent, et loca describunt, modo verbis, modo radio: gloriosum putantes quae ipsi viderant, aliorum oculis objicere. Quid duces vel milites, quam fortiter a se facta semper dicturiunt, et tamen tacent arrogantiae metu. Nonne hi si ut haec referant invitentur, mercedem sibi laboris aestimant persolutam, renumerationem putantes inter volentes narrare quae fecerant? Adeo autem id genus narrationis habet quemdam gloriae saporem, ut si invidi vel aemuli forte praesentes sint, tales interrogationes obstrependo discutiant, et alias inserendo fabulas, prohibent illa narrari, quae solent laudem creare narranti. Pericula quoque praeterita, vel aerumnas penitus absolutas qui evasit, ut referat gratissime provocatur. Nam qui adhuc in ipsis vel paululum detinetur, horret admonitionem, et formidat relatum, ut Virgilius: Forsan et haec olim meminisse juvabit. Juvat si quem dicere jusseris amici sui repentinam felicitatem, quam sponte non audebat dicere, vel tacere, modo jactantiae, modo malitiae metu. Qui venatibus gaudet, interrogatus de silvae ambitu, de ambage lustrorum, de venationis eventu. Religiosus si adest, da illi referendi copiam, quibus observationibus meruerit auxilia deorum, quantus illic caeremoniarum fructus, quia et hoc genus religionis existimant, numinum beneficia non tacere. Adde quod volunt se amicos numinibus aestimari. Si vero et senex praesens est, habes occasionem qua plurimum illi contulisse videaris, si eum interroges, vel quae ad illum omnino non pertinent. Est enim huic aetati loquacitas familiaris. Ut vero ad scommata redeamus, illa quae plus urbanitatis, et minus amaritudinis habent, sunt interjacienda conviviis, ut sunt illa quae de nonnullis corporum vitiis aut parum, aut nihil gignentia doloris, ut si in calvitium cujusquam dicas, aut nasum, vel curvam erectionem, seu Socraticam depressionem. Haec enim quanto minoris infortunii sunt, tanto suavius laedunt. Contra oculorum orbitas non sine excitatione commonitionis objicitur. Quippe Antigonus rex Theocritum Chium, de quo juraverat quod ei parsurus esset occidit propter scomma ab eodem de se dictum. Cum enim quasi puniendus ad Antigonum raperetur, solantibus eum amicis ac spem pollicentibus, quod omnimodo clementiam regis experturus esset, cum ad oculos ejus venisset, respondit:« Ergo impossibilem mihi dicitis spem salutis.» Erat autem Antigonus uno orbatus oculo, et importuna urbanitas maledicacem luce privavit. Nec negaverim philosophos quoque incurrisse per indignationem hoc genus scommatis. Nam cum regis libertus, ad novas divitias nuper erectus, philosophos ad convivium congregasset, et irridendo eorum minutulas quaestiones scire se velle dixisset, cur et ex nigra, et ex alba faba, pulmentum unius coloris edat: Aridices philosophus indigne ferens:« Tu nobis, inquit, absolve, cur et de albis, et de nigris loris, similes maculae gignantur.» Commendat scomma et conditio dicentis, si in eadem causa sit, ut si alium de paupertate pauper irrideat, si obscure natum, natus obscure. Nam Tarseus Amphias cum ex hortulano dives esset, et in amicum quasi degenerem nonnulla dixisset, mox subjecit:« Sed et nos de eisdem seminibus sumus, et omnes pariter laetos fecit.» Illa vero scommata directa laetitia eum, in quem dicuntur, infundunt, ut si virum fortem vituperes quasi salutis suae prodigum, et pro aliis mori volentem. Aut si objeceris liberali, quod res suas profundat, minus sibi quam aliis consulendo. Sic et Antisthenem Cynicum magistrum suum solebat, velut vituperando, laudare.« Ipse me, aiebat, mendicum fecit ex divite, et pro domo ampla, fecit habitare in dolio.» Melius autem ista dicebat, quam si diceret:« Gratus illi sum, quia me philosophum, et consummatae virtutis virum fecit.» Ergo cum unum nomen scommatis sit, diversi in eo continentur effectus. Ideo apud Lacaedemonios inter caetera exactae vitae instituta, hoc quoque exercitii genus a Lycurgo institutum est, ut adolescentes et scommata sine morsu dicerent, et ab aliis in se dicta perpeti discerent. At si quis eorum in indignationem ob tale dictum prolapsus fuisset, ulterius ei in alterum dicere non licebat. Verum quia laetitiae in conviviis frequenter insidiatur ira, ab hujusmodi dictis temperandum est, et quaestiones convivales in omnes proponendae sunt, aut solvendae. Quod genus veteres ita ludicrum non putarunt, ut et Aristoteles de ipsis aliqua conscripserit, et Plutarchus, et Apuleius cum Frontone. Nec contemnendum sit, quod tot philosophantium meruit curam. At in exercitio rhetorum, oratorumve foro, longe commodiorem habent scommata locum. Quippe ubi motus adversarii saepe proficit ad triumphum. Unde et hoc Ciceroni perfamiliare fuisse traditur. Ipsis quoque laedoriis crebro in contentionibus fori locus est, dum tamen ad probra non perveniant: quae etsi non quiescant favore litigantis, cessare tamen debent ob reverentiam judicis, et auditorum. Offenditur enim... Quibus est equus, et pater, et res, si quis, nisi evidentissima ratione, ad probra prosiliat. Sed et qui ea sustinet patienter, favorem omnium a temperantia visus est meruisse. Convivia ergo laedorias excludunt, ne felle earum tota convivalis dulcedo amarescat. Ad id quod hilaritatem conciliat, modestiae consciam, undique conquirendum. Jocus enim comis, et venustus convivantium risus, omnibus parentheticis jucundior est. Siquidem eleganter, licet in persona derisoris, ethicus ait:« Sed convivatoris, uti ducis ingenium, res adversae nudare solent, celare secundae.» Sed et vini indulgentia, licet dici soleat, quia« siccis Deus omnia dura» proposuit, modum habet, etsi fuerint qui Platonis auctoritate ea passim crediderint haurienda. Laudibus arguitur vini vinosus Homerus. Et Plato ab eisdem vinosus convincitur exstitisse. Certum est utrumque eorum vini laudasse usum, quod et naturam roborat, et acuit ingenium, et ad res gerendas animum remissum accendit. At Platonem inter minuta et modesta pocula, jucundiorem liberalioremque invitationem probasse fidelius traditur, quae fieret sub quibusdam quasi arbitris, sobriisque magistris conviviorum. Et hoc est quod in primo, et secundo de legibus, non inutile viris esse decernit. Nam et modicis honestisque inter bibendum remissionibus, refici integrarique animos ad instauranda sobrietatis officia existimavit, redditosque sensim laetiores, ad intentiones rursus capessendas fieri habiliores, et simul si qui penitus in his affectionum cupiditatumque errores inessent, quos celaret alios pudor reverens, ea omnia sine gravi periculo libertate per vinum data detegi, et ad corrigendum medendumque fieri opportuniora. Atque hoc Plato ibidem dicit: Non diffugiendas esse hujuscemodi exercitationes adversus vini violentiam propulsandam. Neque ullum unquam continentem prorsus, aut temperantem satis fideliter visum esse, cui vita non inter ipsa errorum pericula, et in mediis voluptatum illecebris explorata sit. Nam cui licentia, gratiaeque omnes conviviorum incognitae sunt, quique illarum omnino expers sit, si eum forte ad participandas hujusmodi voluptates aut voluntas tulerit, aut casus induxerit, aut necessitas impulerit, mox deliniri, et capi, neque mentem ejus animumque consistere. Congrediendum igitur, et tanquam in acie quadam cum voluptariis rebus, cumque ista vini licentia cominus decernendum, ut adversus eos non fuga, nec absentia simus tuti, sed vigore animi et constanti praesentia, moderatoque usu temperantiam continentiamque tueamur, et calefacto simul refectoque animo, si quid in eo vel frigidae tristitiae, vel torpentis verecundiae fuerit, abluamus. Poterit auctoritas Platonis movere complures, sed mihi nimis arduus, et temerarius infirmioribus animis videtur, cum Baccho, imo et cum quavis voluptate congressus. Si Loth vir justus, et dignus qui de Sodomorum eriperetur incendio, impellente vini stimulo corruit in incestum; si Noe femora denudavit, fide et perseverantia boni subtractus diluvio, alter humani generis pater et salutis opifex, quis tuto congreditur, nisi forte se ipsum tantis ducat patribus praeferendum? Ut tamen Platonis non reluctemur edicto, congredi cum voluptate sit fortius, dum tamen tutius sit fugere, et illius declinare conflictum. Nec memini quemquam me invenisse de provocatoribus voluptatum, quem non legerim cecidisse. Eo forte spectant figmenta poetica, quae orgia sine furore transacta non recolunt, nec erubescunt sacra Bacchi cruore, parricidiis, et multiplicibus flagitiis maculare. Est praeterea in conviviis observandum, ut instruendae familiae, et domus regendae cura, et servilis obsequii moderatio, uni alicui demandetur; ne quid ineptum et imparatum appareat, ne quid stupendum, aut erubescendum emergat, ne dominum oporteat ad se gerendorum revocare sollicitudinem, et ut dici solet, quasi in humeris portare convivas. Vitet etiam, qui conviva comis esse voluerit, consiliandi consuetudinem, verbique secreti faciendi morem, eo quod in conviviis, id est in jucundo amicorum convivantium coetu, debent omnia esse nuda, et in amore et fide nihil debet esse absconditum, sed si fieri posset, oculos in pectora sua invicem mutuo transferre conspectu. Nullus enim locus, actitandis consiliis, aut vix ullus ineptior est. Siquidem verba secreta solent assidentibus exclusis esse molesta. Nam ipsa exclusio habet imaginem diffidentiae. Sed et in his, quae palam dicentur, fideliter exsequendum erit, quod in primo libro de analogia scripsit C. Claudius Caesar, vir excellentis ingenii, magnaeque prudentiae. Ait enim:« Tanquam scopulum nautae fugiunt, sic fugiendum est infrequens atque insolens verbum.» Et quidem numerum convivarum expresserunt antiqui, ut nec pauciores essent, quam Gratiae, quae clauduntur ternario, nec plures quam Musae, id est novem, aut in summa, Gratiarum et Musarum explerent numerum, ad duodenarium ascendentes. Obtinuit tamen apud eos qui rectius intuentur, ut in his officium patrisfamilias latissime pateat.
9.12.1
LIBER OCTAVUS. CAP. XI. De molestiis et oneribus conjugiorum, secundum Hieronymum et alios philosophos: et de pernicie libidinis: de mulieris Ephesiae, et similium, fide.
9.12.1
Sicut ergo sobrietas in conviviis necessaria est, ita rebus omnibus necesse est adesse modestiam. Siquidem de saturitate libido, de libidine immunditia, et multiplex pernicies generatur. At ex his nihil nisi dolor poenitudinis sequitur: et bene agitur cum moerentibus, si fructuosa sit poenitudo. Unde hebetati cordis videtur opinio, quae sine expletione libidinis, diffinit perfectam non esse voluptatem. Traditur hoc sensisse Epicurum. Sed quidquid gregis illius grunniant sues, tam immundam, et tam funestam vocem nulli philosophorum arbitror placuisse, nedum Epicuro; qui tantus fuit, ut inter philosophos propriam fecerit sectam. Sunt ejus, auctore Seneca, egregia multa, quae passim possunt apud philosophos inveniri, et pro parte expressa sunt, et congesta in libro, qui de vestigiis, sive de dogmate philosophorum inscribitur. Sileni senis inveterati videtur amentia, potius quam sententia philosophi, et est certe asello cui insidebat brutior, cui hoc nequitia potuit suadere. Id ipsum forte innuunt figmenta gentilium, quae delirum senem vino aestuantem, aliis naturae obtemperantibus, et quiete fessa recreantibus corpora, Lotide prae caeteris captum referunt, et tandem cum omnium irrisione, quem nec aetas, nec verecundia refrenabat, asini sui ruditu revocatum. Omnis ergo voluptas libidinis turpis est, ea excepta, quae excusatur foedere conjugali, et indultae licentiae beneficio, quidquid erubescentiae poterat inesse, abscondit. Unde et nuptiae a nubendo dici majores tradiderunt, quia pudenda humanae infirmitatis nubit, id est abscondit, ut ait Nonnius Marcellus, indulgentia legis. Inolevit etiam consuetudo, ut quos in commercium carnis ecclesiae jungit auctoritas, pallio velentur altaris, aut alio ab ecclesia constituto, ut torus qui Christo conciliante construitur, sic in fide castitatis, fragilitatis suae maculas contegat, ut totius sit probri, aut confusionis ignarus. Praeferuntur et faces, lampades, et luminaria accenduntur, quia geminum torum, qui palam, et non sua urgente libidine, sed honesta consentientium voluntate sternitur, decus boni conjugalis illustrat. Nam Hymenaeus lucem amat, et alacer pharetra puer Cupido, furtivam succedens flammam, latebras et angulos quaerit. Licet autem honesta sit, et utilis copula maritalis, angustiae quam laetitiae fecundior est. Parit enim in dolore vel filios: nec aliquem producit fructum, quem non amaritudo praecedat, aut sequatur. Unde, referente Valerio, Socrates humanae sapientiae quasi quoddam terrestre oraculum, ab adolescentulo quodam consultus, utrum uxorem duceret, an se omni matrimonio abstineret, respondit, eum, utrum eorum fecisset, acturum poenitentiam.« Hic te, inquit, solitudo, hic orbitas, hic generis interitus, hic haeres alienus excipiet. Illic perpetua sollicitudo, contextus querelarum, dotis exprobratio, affinium grave supercilium, garrula socrus, lingua subcaesoria alieni matrimonii, incertus liberorum eventus.» Non passus est juvenem in contextu rerum asperarum, quasi laetae materiae facere delectum. Concinit in hunc modum totus recte philosophantium chorus, ut si qui Christianae religionis abhorrent rigorem, discant vel ab ethnicis castitatem. Non tamen quod conjugali detraham castitati, sed centesimum, aut sexagesimum fructum, licet de radice tricesimi oriantur, minime arbitror tricesimo componendum. Zeno, Epictetus, Aristoteles, Critolaus, et Epicureorum quamplurimi traduntur posteris hanc publicasse sententiam.
9.12.2
Fertur, auctor Hieronymo, aureolus Theophrasti liber de nuptiis: in quo quaerit, an vir sapiens ducat uxorem. Et cum diffinisset, si pulchra esset, si bene morata, si honestis parentibus orta; si ipse sanus et dives, sic sapientiam aliquando inire matrimonium, statim intulit: Haec autem raro in nuptiis universa concordant. Non est igitur uxor ducenda sapienti. Primum enim impediri studia philosophiae, nec posse quemquam libris et uxori pariter inservire. Multa esse quae matronarum usibus necessaria sint; pretiosae vestes, aurum, gemmae, sumptus, ancillae, supellex varia, lecticae, et exedra deaurata. Deinde per totas noctes garrulae conquestiones. Illa ornatior procedit in publicum, haec honoratur ab omnibus, ego in conventu feminarum misella despicior. Cur aspiciebas vicinam? Quid cum ancillula loquebaris? De foro veniens quid attulisti? Non amicum habere possumus, non sodalem. Alterius amorem, suum odium suspicatur. Si doctissimus praeceptor in qnalibet urbium fuerit, nec uxorem relinquere, nec cum sarcina ire possumus. Pauperem alere difficile est; divitem ferre, tormentum. Adde, quod nulla est uxoris electio, sed qualiscunque obvenerit habenda, si iracunda, si fatua, si deformis, si superba, si foetida, quodcunque vitii est, post nuptias discimus. Equus, asinus, bos, canis, et vilissima mancipia, vestes quoque et lebetes, sedile ligneum, calix et urceolus fictilis probantur prius, et sic emuntur. Scia uxor non ostenditur, ne ante displiceat, quam ducatur. Attendenda est semper ejus facies, et pulchritudo laudanda, ne, si alteram aspexeris, se aestimet displicere. Vocanda domina, celebrandus natalis ejus, jurandum per salutem illius, ut sit superstes optandum, honoranda nutrix ejus et gerula. Servus paternus et alumnus, et formosus assecla, et procurator calamistratus, et in longam securamque libidinem exsectus spado, sub quibus nominibus adulteri delitescunt. Quoscunque illa dilexerit, ingrati etiam amandi. Si totam ei domum regendam commiseris, serviendum est. Si aliquid tuo arbitrio reservaveris, fidem sibi haberi non putabit, et in odium vertetur ac jurgia, et nisi cito consulueris, parabit venena. Anus, et aurifices, et ariolos, et institores gemmarum, sericarumque vestium, si intromiseris, periculum pudicitiae est; si prohibueris, suspicionis injuria. Verum quid prodest etiam diligens custodia, cum uxor servari impudica non possit: pudica, non debeat? Infida enim custos est castitatis necessitas, et illa vere pudica dicenda est, cui licuit peccare, sed noluit. Pulchra cito adamatur, foeda facillime concupiscit. Difficile custoditur quod plures amant. Molestum est possidere, quod nemo habere dignetur. Minore tamen miseria deformis habetur, quam formosa servatur. Nihil tutum est, in quo totius populi vota suspirant, alius forma, alius facetiis, alius ingenio, alius liberalitate sollicitat. Aliquo modo expugnatur, quod undique incessitur. Quod si propter dispensationem domus, et languoris solatia, et fugam solitudinis ducuntur uxores, multo melius dispensat servus fidelis obediens auctoritati domini, et dispensationi ejus obtemperans, quam uxor, quae in eo se aestimat dominam si adversus viri fecerit voluntatem, id est quod placet, non quod jubetur. Assidere autem aegrotanti magis possunt amici, et vernulae beneficiis obligati, quam illa, quae nobis imputet lacrymas suas, et haereditatis suae spe vendat illuviem, et sollicitudinem jactans, languentis animum desperatione conturbet. Quod si languerit, coaegrotandum est, et nunquam ab ejus lectulo recedendum, aut si bona fuerit, et suavis uxor, quae tamen rara avis est, cum parturiente gemimus, cum periclitante torquemur. Sapiens autem nunquam solus esse potest. Habet secum omnes qui sunt, quique unquam fuerunt boni, et animum liberum quocunque vult transfert. Quod corpore non potest, cogitatione complectitur. Et si hominum inopia fuerit, loquetur cum Deo. Nunquam minus solus erit, quam cum solus fuerit. Porro liberorum causa uxorem ducere, ut vel nomen nostrum non intereat, vel habeamus praesidia senectutis, et certis utamur haeredibus, stolidissimum est. Quid enim ad nos pertinet recedentes e mundo, si nomine nostro alius non vocetur, cum et filius non statim patris vocabulum referat, et innumerabiles sint, qui appellantur eodem nomine? Aut quae senectutis auxilia nutrire domi, qui aut prior te forte moriatur, aut perversissimis moribus sit, aut certe cum ad maturam aetatem pervenerit, tarde ei videaris mori? Haeredes autem et meliores, et certiores, sunt amici, et propinqui, quos judicio eligas, quam quos, velis nolis, habere cogaris. Licet certa haereditas sit, dum advivis, bene uti substantia tua, quam tuo labore quaesita, in incertos usus relinquere. Haec et hujusmodi Theophrastus, quae vel sola matrimoniorum angustias, et calamitates exquisitae dulcedinis sufficiunt explanare. Sic refertur dixisse P. Clodius, quia improbe Neptunum accusat, qui iterum naufragium fecit. At non illud inelegantius diceretur, quia improbe Venerem accusat adversam, qui secundam ducit uxorem. Quis enim ei compatietur, qui semel solutus a vinculis, revolat ad catenas. Plane indignus est libertatis honore, et quiete, qui ad excussum servitutis recurrit jugum. Unde monstris simile est, quod hi qui non modo philosophiae, sed et religionis sibi vindicant nomen, arceri nequeunt ab amplexibus mulierum. Saepe enim qui antequam nomen profiteretur alterutrum, si tamen haec, religio scilicet et philosophia, numerum faciunt, cum sine religione nemo recte valeat philosophari, continentissime vixit: cum in aliquem gradum promotus est, nactusque quietem, primae et summae deliberationis acumen exercet in eligenda uxore vel ducenda; aut quod nequius est, vicinorum matrimonia sollicitare, et corrumpere non veretur. Erumpit interdum inverecunda intemperies mulierum, quia, ut scribit Herodotus, mulier cum veste deponit et verecundiam. Erumpit, inquam, impudens, et in facie erubescentium populorum, genialis tori revelat et denudat arcana, et de mariti frigiditate conqueritur, allegans hanc sufficientem et evidentem repudii vel divortii causam, quod semivir est, et inutilis matrimonio, qui non est promptus ad coitum. Eleganter quidem Gaufridus de Heroum villa, familiaris meus, unius talium in causa hujusmodi confudit audaciam. Cum enim ei patronus datus esset a judice, celebraturo, ut putabatur, divortium, et mulier generosa audientibus amicis et suffragatoribus, advocato, ut fit, diligentius merita causae suae exponeret, scrutatus est ab ea vir prudens, an alium maritum quandoque habuerit. Quod cum illa negasset, quaesivit iterum an adhuc virgo esset, dicens hoc sibi inquisitu, et scitu pernecessarium, ne a discreto judice caperetur occasione aliqua in sermone. Illa vero hoc, verecunde tamen, eo quod sibi non bene credebatur, asseruit. Et ille:« An simul de noctu dormire consueverint, et se invicem osculari et amplexari maritus et ipsa, inquisivit.» Quae omnia cum illa fateretur:« Unde ergo, inquit patronus, nosti, virgo pudicissima, prudentissima, pudoratissima, quod efficacem tecum virum non impleverit, et totius matrimonii jura persolverit? Quis te docuit, quid sit coitus, ut eum tecum coiisse neges, inter tot oscula, tot amplexus, qui te pro libitu quoties voluit pertractavit licentia maritali? Nam et quaedam animantia certum est se invicem osculando misceri; alia se tenuiter tangendo concipiunt; et sunt quae suo gravidante calore, ab aere temperato impraegnantur, et pariunt.» Hic illa tandem erubuit, hoc solum dicens, se quid ad hujusmodi captiones hisceret, non habere. Sed bene cum philosophantibus, id est cum clericis agitur, quod nemo eorum frigidus est, aut in judicio perfusus hujusmodi macula.
9.12.3
Cicero rogatus ut, post repudium Terentiae, sororem Hirtii duc eret, omnino facere supersedit, dicens se non posse et uxori, et philosophiae pariter operam dare. Philippum regem Macedonum, contra quem Demosthenis Philippicae tonant, introeuntem ex more cubiculum, uxor exclusit irata. Qui exclusus tacuit, et injuriam suam versu tragico consolatus est. Gorgias rhetor librum pulcherrimum de concordia, Graecis tunc inter se dissidentibus, recitavit Olympiae. Cui Melanthius inimicus ejus:« Hic nobis, inquit, de concordia praecipit, qui se, uxorem, et ancillulam, tres in una domo, concordare non potuit.» Aemulabatur quippe uxor ejus ancillulae pulchritudini, et castissimum virum quotidianis jurgiis exagitabat. Unde ut cesset invidia, et quies matrimoniis reformetur, ditioribus in consuetudinem versum est, ne quam habeant in domo pulchriorem. Socrates cum duarum uxorum jurgia vellet reprimere, in eum novissime verterunt impetum, et male mulctatum, fugientemque diu persecutae sunt, et a solio in quo morabantur, postmodum lotio perfuderunt. In muliebrem levitatem ab auctoribus passim multa scribuntur. Fortasse falso interdum finguntur plurima, nihil tamen impedit« ridentem dicere verum,» et fabulosis narrationibus, quas philosophia non rejicit, exprimere quid obesse possit in moribus. Ex his enim liquet, quam facile ament, quanta oderint levitate, quam cito obliviscantur affectuum, et naturae immemores, interdum in filios armentur, interdum in viscera sua. Sunt aliquae pudicissimae, licet satyricus dicat, quoniam Rara avis in terris, nigroque simillima cycno, mulier exactae castitatis. Et tragicus, nullam esse feminam tam pudicam, quae non peregrina libidine usque ad furorem incendatur. Matrona quaedam, referente Petronio, Ephesi tam notae erat pudicitiae ut vicinarum quoque gentium feminas ad spectaculum sui evocaret. Haec ergo cum virum extulisset,, non contenta vulgari more funus prosequi, crinibus sparsis et turbatis, aut nudatum pectus in conspectu frequentiae plangere, in conditorium etiam prosecuta est defunctum, positumque in hypogato, Graeco more, corpus custodire ac flere totis noctibus diebusque coepit. Sic afflictantem se, ac mortem inedia persequentem, non parentes potuerunt abducere, non propinqui. Magistratus ultimo repulsi: abierunt. Complorataque singularis exempli femina ab omnibus, quintum jam diem sine alimento trahebat: assidebat aegrae fidissima ancilla, simulque et lacrymas commendabat lugenti, et quotiescunque defecerat positum in monumento lumen, renovabat. Una igitur in tota civitate fabula erat, solum illud affulsisse verum pudicitiae amorisque exemplum, omnis ordinis homines confitebantur. Cum interim imperator provinciae latrones crucibus jussit affigi, secundum illam casulam, in qua recens cadaver matrona deflebat. Proxima ergo nocte cum miles, qui cruces servabat, ne quis ad sepulturam corpus detraheret, notasset sibi et lumen inter monumenta clarius fulgens, et gemitum lugentis audisset, vitio gentis humanae, concupiit scire quis, aut quid faceret. Descendit itaque in conditorium, visaque pulcherrima muliere, primo quasi quodam monstro, infernisque imaginibus turbatus subsistit. Deinde ubi et corpus jacentis aspexit, et lacrymas consideravit, faciemque unguibus sectam, ratus scilicet, id quod erat, desiderium exstincti feminam pati non posse, attulit in monumentum coenulam suam, coepitque hortari lugentem, ne perseveraret in dolore supervacuo, ac nihil profuturo gemitu pectus diduceret. Omnium eadem esse, scilicet idem domicilium, et caetera, quibus exulceratae mentes ad sanitatem revocantur. At illa ignota consolatione percussa, laceravit vehementius pectus, raptosque crines super pectus jacentis imposuit. Non recessit tamen miles, sed eadem exhortatione tentavit dare mulierculae cibum, donec ancilla humi( certum habeo) odore corrupta, primum ipsa porrexit ad humanitatem invitantis victam manum. Deinde refecta potione et cibo, expugnare dominae pertinaciam coepit, et: Quid proderit, inquit, tibi hoc, si soluta inedia fueris, si te vivam sepelieris, si, antequam fata poscant, indemnatum effuderis spiritum? Id cinerem, aut manes credis curare sepultos? Vis tu reviviscere, reluctantibus fatis, exstinctum? Vis discusso muliebri errore, quandiu licuerit lucis commodis frui? Ipsum te jacentis corpus admonere debet ut vivas. Nemo invitus audit, cum vivere cogitur, aut sumere cibum. Itaque mulier aliquot dierum abstinentia sicca, passa est frangi pertinaciam suam. Nec minus avide replevit se cibo, quam ancilla quae prior victa est. Caeterum scitis quid plerumque tentare soleat humanam satietatem. Quibus blanditiis impetraverat miles ut matrona vivere vellet, eisdem etiam pudicitiam ejus aggressus est. Nec deformis, aut infacundus juvenis castae videbatur, ancilla gratiam conciliante, ac subinde dicente: Placitone etiam pugnabis amori? Nec venit in mentem quorum consederis arvis? Quid diutius moror? Ne hanc quidem partem corporis mulier abstinuit, victorque miles utrumque persuasit. Jacuerunt ergo una, non tantum illa nocte, qua nuptias fecerunt, sed postera etiam, ac tertia die, praeclusis videlicet conditorii foribus, ut quisque ex notis ignotisque, ad monumentum veniens, putasset exspirasse super corpus viri pudicissimam uxorem. Caeterum delectatus miles et forma mulieris, et secreto, quidquid boni per facultates poterat, coemebat, et prima statim nocte ferebat in monumentum. Itaque unius cruciati parentes, ut viderunt laxatam custodiam, detraxerunt nocte pendentem, et supremo mandaverunt officio. At miles circumscriptus dum desidet, ut postero die vidit unam sine cadavere crucem, veritus supplicium, mulieri quid accidisset exponit, nec se exspectaturum sententiam judicis, sed gladio jus dicturum ignaviae suae, commendans, modo perituro locum provideret, et fatale conditorium familiari ac viro faceret. Mulier non minus misericors quam pudica: Nec istud, inquit, dii sinant, ut eodem tempore duorum mihi charissimorum hominum duo funera spectem. Malo mortuum impendere, quam vivum occidere. Secundum hanc rationem jubet ex arca corpus mariti sui tolli, atque illi, quae vacabat, cruci affigi. Usus est miles ingenio prudentissimae feminae. Posteroque die populus miratus est, qua ratione mortuus isset in crucem. Tu historiam, aut fabulam, quod his verbis refert Petronius, pro libitu appellabis. Ita tamen ex facto accidisse Ephesi, et Flavianus auctor est. Mulieremque tradit impietatis suae, et sceleris parricidalis, et adulterii poenas luisse. Non quidem solus est in mulierum ineptiis ridendis, aut exprimendis Petronius. Scribit beatus Hieronymus, quia totae Euripidis tragoediae in mulieres maledicta sunt, et quod Epicurus, quanquam Metrodorus discipulus ejus Leontion habuerit uxorem, raro dicit sapienti ineunda conjugia, quia multa incommoda admista sunt nuptiis. Et quomodo divitiae et honores, et corporum sanitates, et caetera quae indifferentia nominamus, nec bona, nec mala sunt, sed velut in meditullio posita, usu et eventu vel bona, vel mala fiunt: ita et uxores sitas in bonorum malorumve confinio. Grave ergo esse viro sapienti venire in dubium, utrum bonam an malam ducturus sit. Si ergo tanta est molestia nuptiarum, quae procul dubio bonae sunt, et a Domino institutae, ut eas sapiens reformidet, quis nisi demens eam approbet voluptatem, quae illicita est, et tota versatur in sordibus, quam homines culpant, et Deus procul dubio condemnabit? Nam cum hae duae voluptates, scilicet gulae et Veneris, quodammodo brutorum sint, altera porci immunditiam, altera et hirci videtur habere fetorem. Ut enim pudicitia inter virtutes eminet, sic petulantia in vitiis abjectissima est: et cum illa utrumque deceat sexum, muliebrem tamen magis exornat. Siquidem doctissimi viri vox est, pudicitiam inprimis esse retinendam, qua amissa omnis virtus ruit. In hac muliebrium virtutum principatus est. Haec pauperem commendat, divitem extollit, deformem redimit, exornat pulchram. Bene meretur de majoribus, quorum sanguinem sobole furtiva non vitiat: bene de liberis, quibus nec de matre erubescendum est, nec de patre dubitandum est: bene in primis de se, quam a contumelia alieni corporis vindicat. Captivitatis nulla major calamitas est, quam ad alienam libidinem trahi. Viros consulares illustrat eloquentia, in nomen aeternum transfert gloria militaris, triumphosque novae gentis consecrat. Multa sunt, quae per se clara ingenia nobilitant, mulierum proprie virtus, pudicitia est. Hieronymus testis est, quod antequam religio Christiana fulgeret in mundo, unicubas semper habuisse inter matronas decus; per illas Fortunae muliebri sacra fieri solitum: nullum sacerdotem bigamum, nullum flaminem bimaritum. Hierophantas quoque Atheniensium diutissime cicutae sorbitione castrari, et postquam in pontificatum fuerint allecti, viros esse desinere. In immensum pagina protendetur, si ea perstrinxero, quae in hac parte tragici, oratores, comici, satyrici, poetae, ut de philosophis, ethicis et theologis taceam, prodiderunt. Sed tamen nec omnes istos arbitror suffecisse ad hanc, non dico malitiam delendam, aut reprimendam, sed nec ad exponendam. Si dixero quod multi sunt experti, quia Nec melior, pedibus silicem quae concutit atrum, Quam quae servorum vehitur cervice suorum. hoc in injuriam mulierum dictum, malitia calumniabitur. Nihil enim melius, nihil utilius muliere pudica, nihil eorum quae possunt excogitari jucundius his, qui continere non possunt, aut nolunt. Sed desipientis est ab his laudem spectare, quae veniam rectius merentur quam gloriam, si tamen moderationis bono fuerint temperata. Alioquin non venia, sed poena, sed ignominia, utriusque libidinis maculam prosequetur: nisi forte decorus habendus sit, qui in hircum transformatur aut suem.
9.13.1
LIBER OCTAVUS. CAP. XII. Quod brutis et insensibilibus quidam appetunt conformari: et quanta humanitate cum servis vivendum sit: et de trium reliquorum sensuum voluptate.
9.13.1
Nulli utique animantium generi rectius conformantur, qui summum bonum vitae in gustandi et tangendi voluptate, ne dicam luxuria, posuerunt. Caeterum hoc aliorum sensuum luxuriam non excusat, cum manifesta sit humanae dignitatis abjectio, si non hirco aut sui, sed leoni et pardo, sed pantherae aut satyro, sed pavoni, philomenae, aut psittaco, sed cuicunque brutorum aut insensibilium studeat coaequari. Siquidem ad angelicam puritatem rectius aspirabit, qui in ea creatus est dignitate originis, ut in cumulo verae et aeternae beatitudinis, perfectioni angelicae possit esse conformis. Nam et Patrum inconcussa sanxit auctoritas, quia natura humanae mentis solus Dominus dignior est, et quod omnia haec, quae humanus miratur error, ut homini serviant, ab eo facta sunt, qui hominem fecit, ut aeternitatis et beatitudinis suae participem faceret. Quis ergo praesidentis Domini non vilipendat arbitrium, si servilem et abjectam affectat conditionem? Non tamen quod servos dicam habendos esse contemptui, nisi servilibus vitiis vivant. Sicut enim vera et unica libertas est servire virtuti et ipsius exercere officia; ita unica et singularis servitus est, vitiis subjugari. Errat plane quisquis aliunde conditionem alterutram opinatur accidere. Siquidem omne hominum genus in terris simili ab ortu surgit, eisdem constat et alitur elementis, eumdemque spiritum ab eodem principio carpit, eodemque fruitur coelo, aeque moritur, aeque vivit. Unde et Praetextatus in Saturnalibus Evangelum reprimens, his utitur argumentis:« Servi, inquit, sunt, imo homines. Servi sunt, imo conservi. Si cogitaveris, tantumdem in utrosque licere fortunae, tam tu illum videre liberum potes, quam ille te servum. Nescis qua aetate Hecuba servire coeperit, qua Croesus, qua Darii mater, qua Diogenes, qua Plato ipse? Postremo quid ita nomen servitutis horremus? Servus est quidem, sed necessitate, sed fortasse libero animo servus est. Hoc illi nocebit, si ostenderis quis non sit. Alius libidini servit, alius avaritiae, alius ambitioni, omnes spei, omnes timori. Et certe nulla servitus turpior quam voluntaria: At nos jugo a fortuna imposito subjacentem, tanquam miserum, vilemque caicamus. Quod vero nos nostris cervicibus inferimus, non patimur reprehendi. Invenies inter servos aliquem pecunia fortiorem; invenies Dominum, spe lucri oscula aliorum servorum manibus infigentem. Non ergo fortuna homines aestimabo, sed moribus. Sibi quisque dat mores, conditionem casus assignat. Quemadmodum stultus est, qui empturus equum non ipsum conspicit, sed statum ejus ac frenos; sic stultissimus est, qui hominem aut ex conditione, aut ex veste aestimandum putat. Non est, mi Evangele, quod amicum tantum in foro, et in curia quaeras, si diligenter attenderis, invenies et domi, Tu modo vive cum servo clementer, comiter quoque, et in sermonem illum, et in necessarium nonnunquam admitte consilium. Nam et majores nostri, omnem dominis invidiam, omnem servis contumeliam detrahentes, dominum patremfamilias, servos familiares appellaverunt. Colant ergo te potius servi tui, mihi crede, quam timeant, nec tibi parum videatur esse quod diis satis est. Nam qui colitur, etiam amatur. Nec potest amor cum timore misceri. Unde enim putas arrogantissimum illud manasse proverbium, quo jactatur, totidem nobis hostes esse, quot servos? Non habemus hostes illos, sed facimus, cum in illos superbissimi, contumeliosissimi et crudelissimi sumus, et ad rabiem nos cogunt venire deliciae, ut quidquid non ex voluntate responderit, iram furoremque provocet. Domi enim nobis animos induimus tyrannorum, et non quantum decet, sed quantum licet, exercere volumus in servos. Nam ut caetera crudelitatis genera praeteream, sunt qui dum se mensae copiis, et aviditate distendunt, circumstantes servos movere labra, nec in hoc quidem, ut loquantur, permittunt. Virga omne murmur compescitur, et ne fortuita quidem verberibus excepta sunt. Tussis, sternutamentum, singultus, magno malo luitur. Sic fit, ut isti de domino loquantur, quibus coram domino loqui non licet. At illi quibus non tantum praesentibus dominis, sed cum ipsis erat sermo, quorum os non consuebatur, parati erant pro domino porrigere cervicem, et periculum imminens in caput suum vertere. In conviviis loquebantur, sed in tormentis tacebant.»
9.13.2
Haec Praetextatus: et de fide servorum multa et praeclara subjungit, et quae essent in quantavis nobilitate sanguinis gloriosa, et cuivis imitanda. Nihil enim decorum est, quod non a virtute profluxerit, et se invicem turpitudo et vitium infausto ambitu circumscribunt. In hoc autem solo vitiorum impulsu quisque prolabitur ut eorum se dejiciat et devoveat servituti, quibus natus est imperare. Qui ad spectacula confluunt, aut evocant ad se spectacula inhonesta, aut se ipsos affectatis nugis volunt esse spectaculo insipientium, quoniam haec lenocinia vanitatis recte sapienti placere non possunt, oculorum capiuntur illecebris, et licet mitius elidantur, corruunt tamen a dignitate conditionis suae, et ad eam, quam diffitentur, servilem relabuntur. Quid ergo aliud faciunt mimi, histriones, parasiti, et hujusmodi monstra hominum, nisi quod ineptam convincunt felicium servitutem? Sed et illi qui voculis capiuntur, licet aurium sensus purissimus et defaecatissimus sit, serviunt quidem, jugo tamen premuntur mitiori, si alias non praevaleant vitia. Nam et ab olfactu vix aliquis omnino capitur, nisi forte Lotophagum vivat. Non aliquid adversus cantores, aut musicos struo, cum teste Quintiliano, Valerio, Flaviano, et aliis multis, Socrates etiam in senectute didicerit musicam, credens si musica deforet, sibi cumulum sapientiae defuturum. In ea tamen nimium occupari, citra philosophicam gravitatem est. Nunquid enim virum decebit sapientem, praesertim quod etiam in sexu muliebri turpitudinis non effugit notam? Nam et Sallustius Semproniam reprehendit, non quidem quod saltare, et psallere, sed quod optime scierit. Ait enim, psallere et saltare elegantius quam necesse est probae. Optime tamen cantare, si citra levitatem posset haberi, plane desiderabile est. In omnibus enim quae simpliciter expetibilia sunt, quo intensiora sunt in qualitate boni, eo expetibiliora sunt. Sed ex adjunctis possunt nonnulla esse suspecta. Lucius Sylla vir tanti nominis, optime cantasse traditur, sed dotem, libidinis et crudelitatis nota perstrinxit. Catoni quoque visum est bene cantare, non serii hominis esse. Unde nimirum Marcum senatorem non ignobilem, Cecilium spaciatorem, et Fescennium vocat, eumque staticulos dare his verbis, ait:« Descendit de cantherio, inde staticulos dare, ridicularia fundere.» Et alibi:« Praeterea cantat ubi collibuit, interdum Graecos versus agit, jocos dicit, voces denuctat, staticulos dat.»
9.13.3
Porro illa voluptas aurium grata est honestati, quae virtutis est amica, aut non est conscia turpitudinis. Oculorum vero voluptas histriones introduxit, et mimos: quod et Scipio Africanus Aemilianus, in oratione contra legem judiciariam Tiberii Gracchi, non mediocriter reprehendit. Docentur praestigias inhonestas, cum cinaedulis, et sambuca, psalterioque eunt in ludum histrionum, discunt cantare, quae majores nostri ingenuis probro ducier voluerunt eunt, inquam, in ludum saltatorium inter cinaedos virgines, puerique ingenui. Haec cum mihi quisquam narrabat, non poteram animum inducere, ea liberos suos homines nobiles docere. Sed cum ductus sum in ludum saltatorium, plus medius fidius in eo ludo vidi pueris virginibusque ducentis. In his, quod me reipublicae maxime misertum est, vidi unum filium petitoris, puerum bullatum, non minorem annis duodecim, cum crotalis saltare. Croton Graece pulsus dicitur, et inde cymbala sic dicuntur; vel musicum notat instrumentum, quod in sono vocem ciconiae imitatur: nam ipsa apud Aegyptios crotalus appellatur. Crotala quoque dicuntur sonorae sphaerulae, quae, quibusdam granis interpositis, pro quantitate sui et specie metalli, varios sonos edunt. Quam saltationem impudicus servulus honeste saltare non posset.
9.13.4
Patet ergo quanto affectu ingemuerit Africanus, quod vidisset cum crotalis saltare filium petitoris, id est candidati, quem ne cum quidem spes et ratio adipiscendi magistratus, quo tempore se, suosque, ab omni probro debuit vindicare, potuerit coercere, quo minus faceret, quod scilicet turpe non habebatur. Nam et ab eo tempore quo optimis moribus in Urbe vivebatur, scilicet inter duo bella Punica, ingenui filii senatorum in ludum saltatorium commeabant, et illic crotala gestantes saltare discebant. Adeo quidem, ut ab heroicis conviviis nequaquam arceretur ludus saltatorius. Nam et Socraticum symposium ab auctoritate philosophorum, qui illic convenerant, celebre est, et tamen non defuit qui sub illorum supercilio peteret psaltriam intromitti, ut puella, supra naturam mollior, canora dulcedine, et saltationis lubrico, exerceret illecebris philosophantes. Caeterum histriones non inter turpes habitos, Cicero auctor est, qui, sicut Furius Albinus refert, Roscio et Aesopo familiariter usus est, adeo quidem, ut res rationesque eorum sua solertia tueretur. Quod cum ex aliis multis, tum ex epistolis ejus declaratur. Nam illa oratio celebritate sui innotuit, in qua populum Romanum objurgat, quod Roscio agente tumultuarit. Et quidem constat cum ipso histrione contendere solitum, utrum ille saepius eamdem sententiam variis gestibus efficeret, an ipse per eloquentiae copiam, sermone diverso pronuntiaret. Quae res ad hanc artis suae fiduciam Roscium abstraxit, ut librum conscriberet, quo eloquentiam cum histrionia compararet. Is est Roscius, qui etiam Syllae charissimus fuit, et annulo aureo ab eodem dictatore donatus est. Tanta autem fuit gratia et gloria, ut mercedem diurnam de publico mille denarios sine gregalibus solus acciperet. Aesopum quoque ex pari arte ducenties sestertium reliquisse constat. Sed utinam, si histriones videntur ob auctoritatem Ciceronis, et praedictorum heroum, in coetum sapientium admittendi, eligantur Roscio similes, et Aesopo, qui etsi non facere, quod tamen illi noverant, vel intelligere libros sciant, et amatores sint potius, quam impugnatores litterarum, quas nemo unquam sapiens, aut bonus odio habuit. Ciceronem refert Valerius litteras contempsisse, et in contemptu ipso fuisse fontem abundantissimum litterarum, ob hoc forte quod studium negotiis postponebat. Nam institit eis etiam, dum contempsit: ipseque contemptus Ciceronis, multorum studio studiosior est. Non facile tamen crediderim, ad hoc quemquam impelli posse litteratum, ut histrionem profiteatur, licet facile inveniantur quamplurimi, quos non pudet agere, et implere sordidum histrionem. Gestus siquidem exprimunt, rerum utilitate deducta.
9.13.5
Fertur beatus Hieronymus tres a mensa clericos exclusisse, quia ipsos incompositos vidit, turpe ducens honesto et gravi viro, in ejus consortio aliquem incompositum inveniri. Et quidem hoc laude majori dignum est, quam si, ut ab eis laudaretur, admitteret. Licet autem aliqua sit voluptas oculorum in talibus, vix sine turpitudine exerceri poterit, vel admitti. Est et illa voluptas in viro gravi notabilis ex causa luxuriae, quae ornatam suum in pretio vestium, aut colore, aut forma, aut usus novitate consistere opinatur. Ut enim ait ethicus: Malthinus, tunicis demissis, ambulat: est qui Inguen ad obscenum demissis usque facetus. Alter solis lineis brumae horrores excludit, et dum omnia gelu constricta rigent, tenui sudat in cyclade, et illius delicias, etiam bombycinus urit pannus, aut premit. Hic caepa tunicatior, densatis pellibus et epitogiis, chlamidi penulam superducit, et quasi conglobatus in orbem rotulari, quam incedere, magis idoneus est. Ille nunc utitur penula, nunc campestri: id solum agens, ut aliis dissimilis habeatur. Ille tantas exquisiti ornatus affectat munditias, ut nimio splendore cultus operosi, ad sordes videatur accedere. Quidquid enim dedecet, et quodammodo polluit, aut potius expellit honestatem, sordidum est, et habendum in sordibus. Non tamen arguitur quod necessitas introducit, quia non omnes omnia possunt, et est cujus natura exigit, unde alius oneratur, aut quod omnino ferre non potest. Hoc autem philosophia praecipit observari, ut quisque in omnibus fugiat notam, indicens actioni rectitudinem, ne sit reprehensibilis; sermoni cautelam, ne sit contemptibilis; habitui modestiam, ne sit notabilis. Intemperantiam namque nota convincit. In hodiernum diem arguitur intemperies Hortensii, a quo isti dealbati adhuc dicuntur Hortensiani, non quod primus, sed quod praecipuus talium fuerit, adeo ut suffecerit ad notam saeculi sui; vir utique alloquio et professo mollis, et in praecinctu ponens omnem decorem suum. Fuit enim vestitu ad munditiem curioso, et ut bene amictus iret, faciem quaerebat in speculo. Ubi se intuens, togam corpori sic applicabat, ut rugas non forte, sed industria locatas, artifex nodus astringeret, et sinus ex composito defluens, modum lateris ambiret. Is quondam cum incederet elaboratus ad speciem, collegae de injuriis diem dixit, quod sibi in angustiis obvius offensu fortuito, structuram togae destruxerat, et capitale putavit, quod in humero suo, locum ruga mutasset. Nihil tale sapientem decet, aut virum probum: imo et matronae honestae, et virgines nupturae, facilius et felicius ob dotes formae, tantam cultus sui sollicitudinem erubescunt. Mirum itaque est, qua impudentia aetatis nostrae: Cultus gestare decoros, Vix muribus rapuere mares. Quid ergo quod milites? Quid quod clerici? Siquidem haec omnia fallacem meretricis fucum, et malitiam imitantur. Quid ergo viro cum speculo, nisi in eo casu, quo illud Platonem gestasse testis est Flavianus, ut videret in eo quantum peregrinatio, studii fervor, acumen temporis, processus aetatis, de naturali statu mutasset, faciei indicio, quae bona, et mala fidelissime protestatur? Hoc quidem egit, ut servaret, aut relevaret naturam, ne labore, et diaeta insueta corrumperetur. Ut autem ad alia transeamus, quis istorum, qui dotes brutorum affectant, brutus esse dignetur? Aut cui non praeponderare videbitur, si collatam sibi prae illis conferat rationem? Nunquid virium amator, leo vellet esse, aut pardus? Dicunt physiologi, quod lyncis aut pantherae odorem animalia caetera sequuntur: istos tamen qui musco, et speciebus exoticis placant olfactum, et provocant, velle, si possent, non arbitror in pantheram aut lyncem transformari. Non utique credam, quod qui satyrum induit, satyrus esse velit; sed nec illi qui se ipsos poliunt, pavonis in se poterunt transformare colores. Concinant hi, et totius musicae melos pro viribus expleant, nemo eorum philomenam aequabit, aut psittacum. Nonne ergo indecens et probrosum est humanae celsitudini, si postposita dote sua, in qua praevalet, ad alienas, in quibus superatur, aspirat? Verum si moderatio adhibeatur, in his interdum sensuum voluptatem versari, sapienti non arbitror indecorum, ut saepenumero dictum est, nihil decorum est sine modo. Nam et otiari interdum sapienti familiare est, non tamen ut virtutis exercitium evanescat, sed quo magis vigeat, et quodammodo recreetur. Siquidem Laelius et Scipio, illud par amoris insigne, simul lectitabant, et sicut remissionis eorum certissimus testis Scaevola auctor est, civilibus fatigati negotiis, pila ludebant. Idem quoque Scaevola aleae et calculis interdum vacasse traditur, cum bene ac diu jura civium, caeremoniasque deorum ordinasset. Ut enim in rebus seriis Scaevolam, ita in lusibus hominem agebat, quem rerum natura continui laboris patientem esse non sinit. Idque vidit Socrates, qui nullam sapientiae partem dicitur habuisse ignotam; ideoque non erubuit tunc, cum interposita arundine cruribus suis, cum parvulis filiolis ludens, ab Alcibiade risus est. Homerus quoque, coelestis vates ingenii, non aliud sentit, vehementissimis Achillis manibus canoras fides aptando, nisi ut earum militare robur, levi pacis studio, relaxaret. In summa, histrioniam, saltatoriam, et hujusmodi lenocinia exercere, levitatis aut turpitudinis est. Sed delectari in eis, nunc ad otia, nunc ad flagitia accedit. Si enim modeste fiat ad recreationem, sub otiandi licentia excusatur; si ad lascivientis animi voluptatem, cadit in crimen. Haec autem facillime distinguit, loci, temporis, modi, personae, et causae superius memorata discretio, quam forte nimis revolvere posset lingua verbosior, sed eam mens cauta revolvere nimis, aut continere non potest. Haec est enim fons et origo totius modestiae, sine qua nihil recte in officiis exercetur. Ab hac alios alia decere vel dedecere certum est. Nam quod turpe bonis Seio, Titioque, decebit Crispinum. Perspicui ergo erroris est, ad fundamentum famae et gloriae, consumere vitam in talibus, quae aut otiosae occupationes sunt, aut flagitiosa negotia. Profecto sic delinquentium particeps est, qui eorum lasciviam exhibet, et auctor videtur esse luxuriae alienae, qui eam mavult sumptibus prosequi, vel favore, quam persequi increpatione adhibita, et sumptibus denegatis. Siquidem Ambrosius auctor est, quia qui talibus donat, peccatum grande committit. Hoc enim fovet in eis, in quo nequissimi sunt.
9.14.1
LIBER OCTAVUS. CAP. XIII. De frugalitatis commendatione, et nota Quintiliani in Senecam: et quomodo vivendo frugaliter possit avaritiae suspicio devitari.
9.14.1
Luxuriam persequi videor ad laudem frugalitatis, mihique ab insulsis, inepte viventibus, et indiscrete loquentibus, illud Publii Clodii subsannando ingeritur, quia frugalitas boni rumoris inserta est. Hi sunt, qui dum luxuriam vitare nolunt, vel nequeunt, quidquid pro virtute dicitur, avaritiae patrocinium putant. Secus quidem est. Luxuriam per se turpem nemo ambigit, et licet frugalitas sit tanquam virtutum, bonorumque operum origo laudabilis, non tamen omnibus placet, nec credunt avaritiam malitiae fomitem posse vitari, nisi et frugalitas fugiatur. Nempe indoctorum haec opinio est. Ut enim ait ethicus: Dum vitant stulti, vitia in contraria currunt recedentes a medio vitiorum, quae regio virtutis est. Sunt tamen quibus frugalitas est inhibenda, ut quorum natura proclivior est ad avaritiam. Sunt tamen quibus est indicenda calcatius, ut qui sua prodigunt, et ratione contempta effundunt, non discernentes quid usus sit vel abusus. Quo quidem temperamento usum esse Servium Opidium Canusinum in ultimo elogio, cum filios peste contraria videret occupatos, refert Horatius. Simpliciter tamen constat frugalitatem in bonis numerandam, utpote illam, quae Saturno regnante regna aurea temperavit, et eorumdem omnia dispensavit officia. Haec est quae Astream, et pudicitiam in terris diutius tenuit, donec eas, invalescente luxu, regnante Jove, ad superos contigit evolasse. Nos haec fabula respicit, ut sciamus sine frugalitate non posse justitiam, aut pudicitiam conservari. Siquidem necessitas exercendi luxus excludit justitiam, et exercitii voluptas pudicitiam propellit. Ait enim:« Qui festinat ditari, non erit innocens.» Illud tamen Clodii nequaquam denigrat frugalitatis honorem, sed videtur potius commendare decorem. Constat enim nequaquam malum esse, quod in patrocinium, et excusationem sinistri rumoris assumitur. Sic fuscus color nigrum extenuat; et quod lurgidum est, nomine plenitudinis honoratur. Est autem frugalitas virtus moderatrix utendi et abutendi ignara. Nihil gelide ministrat aut timide, sed ei tamen ratio constat impensae. Rebus quidem, sed sibi magis parcit. Nihil aut, minimum subtrahit usui, sed luxuriae nihil omnino indulget. Siquidem diligentissima est. Possunt ad commendationem ejus sufficere quae Zeno, quae Socrates, quae Plato, quae Aristoteles, quae omnium philosophorum chorus de frugalitate servanda tradiderunt. Sed quia haec pervetusta sunt nomina, aut eorum non sunt praecepta celebria, vel Seneca noster audiatur, qui eam tantis laudibus effert, ut quisquis aliquid omnino adjicere tentaverit, otiari quam aliquid agere rectius videatur. Sunt tamen qui eum contemnere audeant, Quintiliani auctoritate freti, suum ex eo nobilitantes judicium, si ei detrahant, qui plurimis placet, ut apud indoctos eorum gloriam videantur praecedere, quorum virtutem nequeunt imitari. Mihi tamen desipere videntur, qui quemcunque secuti, non venerantur eum, quem et apostoli familiaritatem meruisse constat, et a doctissimo Patre Hieronymo in sanctorum catalogo positum. Ut tamen et de Quintiliani possis judicare judicio, verba ipsius, quae scriptoribus enumeratis, in sugillationem Senecae posuit, haec sunt: Ex industria Senecam in omni genere eloquentiae versatum distuli, propter vulgatam falso de me opinionem, qua damnare eum et invisum quoque habere, creditus sum. Quod accidit mihi dum corruptum, et omnibus vitiis fractum dicendi genus, revocare ad severiora judicia contendo, cum jam solus hic fere in manibus adolescentum fuerit. Quem non equidem conabar omnino excutere, sed potioribus praeferri non sinebam, quos ille non destiterat incessere, cum diversi sibi conscius generis, placere se in dicendo posse, in quibus illi placerent, diffideret. Amabant eum magis quam imitabantur, tantumque ab illo defluebant, quantum ille ab antiquis descenderat. Foret enim optandum, pares ac saltem proximos illi viro fieri. Sed placebat propter sola vitia, et ad ea se quisque dirigebat effingenda, quae poterat. Deinde cum se jactaret eodem modo dicere, Senecam infamabat. Cujus et multae alioquin, et magnae virtutes fuerunt, ingenium facile et copiosum, plurimum studii, multa rerum cognitio, in qua tamen aliquando ab iis, in quibus inquirenda quaedam mandabat, deceptus est. Tractavit etiam omnem fere omnium studiorum materiam. Nam et orationes ejus, et poemata, et epistolae, et dialogi feruntur. In philosophia parum diligens, egregius vitiorum insectator fuit. Multae in eo, claraeque sententiae, multa etiam morum genera legenda, sed in eloquendo corrupta pleraque, atque, eo perniciosissima, quod abundabant dulcibus vitiis. Velles enim eum suo ingenio, dixisse alieno judicio. Nam si nil aequalium contempsisset, si non concupisset, si non omnia sua amasset, si rerum pondera minutissimis sententiis non fregisset, consensu potius eruditorum, quam puerorum amore comprobaretur. Verum sic quoque jam robustis, et severiore genere satis firmatis legendus vel ideo, quod exercere potest utrumque judicium. Multa enim, ut dixi, probanda in eo, multa etiam admiranda sunt. Eligere vero curae sit, quod utinam ipse fecisset. Digna enim fuit illa natura, quae meliora vellet; quod voluit, effecit. Haec in Senecam Quintilianus; sed an recte senserit, sapientiorum judicio derelinquo. Hoc tamen quod ei ascribit, multam morum scilicet elegantiam, etsi in eloquendo corruptam, nequaquam arbitror detrahendum. Moralia ergo ejus praecepta admittantur et eo genere loquatur quisque, quod caeteris praefert, et planum erit virtutum rivulos de purissimo fonte frugalitatis oriri. Legantur epistolae ejus, libri de beneficiis, aut clementia, illi quoque quos decem oratorum sententiis sub imagine declamationum scholarium illustravit, et hi quos de naturalibus quaestionibus edidit, et quos de philosophia parum diligentes arguit Quintilianus; ubique fidelis custos virtutis, ubique vitiorum hostis occurrit, tantus utique, ut eum Fronto, secundum quosdam nepos Plutarchi, cujus meminit in primo Juvenalis sic: Frontonis platani, convulsaque marmora clamant; semper eum, inquam, sic asserat univeros exterminare errores, ut aurea videatur saecula reformare, et deos ab humano genere exsulantes, ejus opera revocatos, hominibus contracta societate miscere. Consentiam facile litteratiorem exstitisse Quintilianum, et acumine, et gravitate dicendi praecedere. At ille diligentior est, et quantum in rhetoricis vincitur, tantum vincit in ethica. Ipse quoque Quintilianus in magnis et praecipuis bonis frugalitatem ducit, et in commendatione ejus tantus est, ut vel solus possit sufficere. Quis tamen est qui non laudet? Quis non eam necessariam credit? Ne tamen a luxuriosis arguar avarus frugalitatis laudator, eam liberalitati credo et fateor cohaerere. Cicero mihi testis est, et Julius Caesar, et alii, quos nemo tenacitatis insimulare praesumet. Adversus hanc multa superius dicta sunt, et liberalitatis officia ex libris Officiorum facile innotescent. Ut tamen liberalitatis ingenuae facies denudetur, modus ille largiendi nobilior et laudabilior est, et absque omnium contradictione optimus, qui spem remunerationis excludit. Siquidem ad retributionem dare, a liberalitate alienum est, et consentaneum avaritiae. Nam fenerator ut plus recipiat, interdum aliquid praelargitur. Unde coquus: Munera quod senibus, viduisque, ingentia mittis, Vis te munificum, Gargiliane, vocem. Sordidius nihil est, nihil est te spurcius uno, Qui potes insidias dona vocare tuas. Sic avidis fallax indulget piscibus hamus, Callida sic stultas decipit esca feras. Quid sit largiri, quid sit donare docebo, Si nescis, dona, Gargiliane, mihi. Vis hominem videre liberalem? Vis veram et fructuosam largitatem audire? Deflecte oculos ad eum qui vermibus scatens, jacet in sterquilinio, et testa fluentem de corpore saniem radit. Audi quid loquatur vir justus, timens Deum, et recedens a malo: non utique dicit: Cithara, et lyra, et psalterium, et sambuca, et omne genus musicorum in conviviis meis. Non dicit; Epulabar quotidie splendide, gustus per omnia clementa quaerens, sollicitudine multa contrahens, unde conficerentur stercora, aut venter distentus facile in libidinem dispumaret. Non dicit: Induebar purpura et bysso, opereve plumario, affectans quod in locis acus complexum pectine serum, falsis inanis vitae obduxit imaginibus, et vestibus fulgebam deauratis, circumdatus varietate. Non dixit: Ad me confluebant undique Mendici, mimi, balatrones, hoc genus omne, venatores clamosi, dulcorarii mendaces, histriones vani, et parasiti edaces, meretrices dolosae, rumigeruli, falsiloqui, et relatores, aut concentores inanium fabularum. Non dicit: Leones, ursos alebam et simias, et hujusmodi monstra, aut probra naturae. Quid ergo? Nonne haec sunt, quibus nostrae aetatis liberalitas illustratur? Nunquid fere sine his largitas esse potest? Humerus, inquit, meus a junctura sua cadat, et brachium meum cum ossibus conteratur, si negavi, quod volebant, pauperibus. Si oculos viduae exspectare feci, si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea. Si foris mansit peregrinus, et ostium meum non patuit viatori. Si despexi praetereuntem, eo quod non habuerit indumentum, et absque operimento pauperem. Si non benedixerunt mihi latera ejus, et de velleribus ovium mearum calefactus est. Uter tibi videatur liberalior, hic, an Antonius, qui liberalitati satisfieri non posse credidit, nisi gulam, et totius luxuriae vitia procuraret? Videsne quia multiplici potest via avaritiae suspicio frugaliter declinari? Hospitalitatis bonum commendat Apostolus, per quod Deo adeo officiosi hospites placuerunt, ut etiam angelos hospitio recipere mererentur.
9.14.2
Abraham descendentibus in via viris occurrit, exercendae liberalitatis optans gratiam, angelos in hospitium, humilitate victos et precibus, introducit. Eis tamen incentiva gulae nequaquam apponit, nec vitulum quem de armento tollit, impendiis rerum, et coquorum arte fecit esse Trojanum. Loth quoque luxuriae punitores angelos, devotione urgente, in domum suam egit, et licet eis ad gulam, aliamve luxuriam non serviret, nihil tamen defuit charitati: adeo quidem, ut et Sodomitarum furori virgines filias, quam hospites mallet exponere. Cum in domo Tobiae dies festus ageretur: Vade, inquit, et adduc aliquos de tribu nostra, timentes Deum; neque enim diem festum agi posse putabat, nisi aliquem ad domesticum coetum charitas adjecisset. Sed in omnibus his est eadem ordinatae dispensatio charitatis. Quos enim per viam descendentes aspexit Abraham, illis potiorem praestant auctoritatem, qui in via morum, lege scilicet Domini gradiuntur. Et recte descendentes scribuntur, quos ad visitationem, et praebendam materiam promerendi, ad conspectum fidelis patrisfamilias gratia destinavit. Sic et iste primo tribum suam agnoscit, quae Dominum specialiter agnoscebat, et in ea ipsa illos caeteris praefert, non quos sanguis, aut lenocinia mundi exinaniti commendant, sed quos divinus timor illustrat. Non utique ventriloquos et vaniloquos vir sanctus ascivit, sed eos qui Dei, quem colebat, imaginem praeferebant. Sed nunquid diei festivitas, fratrum coetus, aut opulentia eduliorum, a gerendis pro more sanctum hominem retardavit? Utique in ipsa laetitia convivantium increpatus a fratribus, Hebraeum, quem ab impiis perculsum audierat, post solis occubitum, quia ante non licuit, profectus est sepelire. Nec veritus est offensam principis, dum expleret officium charitatis; illi plane consimilis, qui in se, et sobole, quam in hospitibus recipere maluit a concivibus luxuriosis insignem injuriam. Discipuli quoque persuasionibus usi sunt, ut Dominum, volentem ire longius, hospitio detinerent, et nobis hospitalitatis formam praescribentes exemplo, coegerunt eum, visique sunt ei locum cessisse primum, quem postmodum agnoverunt Dominum in fractione panis. Alias namque delicias, nisi quas forte necessitas exigebat, ei non legimus fuisse appositas. Britannia quoque nostra produxit Albanum, ab officio hospitalitatis insignem, qui se ipsum maluit tyrannorum exponere telis quam hospitem quem susceperat Christianum. Quid de fidelibus loquor? cum et infideles consueverint, etiam adversus hostes, et proprio periculo patrocinari, quos infra quatriduum hospitio suscepissent. Criminis enim contrahebat notam, quisquis ante quintum diem hosti, id est peregrino, humanitatis patrocinium denegabat. Auctore siquidem Cicerone, ob aequitatem hospitibus exhibendam, hostis dicebatur antiquitus, quem modo dicimus peregrinum. Cui quisquis fuerit inhumanus, de jure antiquo iniquus est. Declarant hoc legum tabulae, et titulus juris, qui est statutus dies cum hoste. Qui vero humanitatem exhibet hospiti, et charitatem implet, nihil eorum subtrahit, quae ratio permittit exponi. Effundit quidem in hospites viscera sua, sed memor officii, si discretus est, ad turpia non impellit, nec urget quempiam in id, in quod se nollet urgeri. Est itaque in hospitem peregrinum omnis humanitas, et sobria liberalitas exercenda, et indigenae hospiti gratiam pleniorem referre debet, tenaci beneficiorum memoria peregrinus. Hanc quoque gratiam nec adversae religionis, nec praecedentis inimicitiae titulus perimit. Nam et beatus Gregorius Neocaesariensis episcopus, cum urgente temporis et procellae angustia, in Alpibus interceptus, in fanum Apollinis, qui ibi ab indigenis colebatur divertisset, et a sacerdote loci, licet profano officiosissime exceptus esset hospitio, memor officii et hospitii, Apollinem quem suspenderat a responsis, et ludificationibus animarum, sacerdotis precibus relaxavit. Siquidem apud Eusebium Caesariensem in ecclesiastica historia poterunt haec plenius inveniri. Eoque referente constat, quod sacerdos querulus beatum Gregorium prosecutus, et agens adversus eum ingratitudinis, et exprobrans humanitati suae iniquo pondere esse repensum, hanc a sancto viro ad Apollinem suum epistolam reportavit.-- Gregorius Apollini:« Permitto te redire ad locum tuum, et agere quae consuevisti.» Cum ergo idolo sacerdos epistolam reddidisset, solutus daemon responsis more solito ludificare coepit. Unde sacerdos admiratus illius majestatem, cujus servi humiles possunt sic etiam diis gentium imperare, et verbo suspendere et torquere, contempto Apolline suo, sequensque Gregorium adhaesit ei; factusque est discipulus Christi, qui sacerdos Apollinis fuerat: ita in fide et religione profecit, ut beato Gregorio credatur in regimine Neocaesariensis Ecclesiae successisse. Et sic quidem sedulitas hospitis humane prius, deinde salubriter remunerata est. Postremo etsi urbanitatis in hospites exercendae apud ethicos nulla regula esset, beatus Benedictus in capitulo de hospitibus, frugalem humanitatem non modo religiose, sed etiam comiter et urbane videtur exprimere. Hoc tamen quod in libro consuetudinum Cisterciensium apud plerosque legitur et tenetur, quod ad duos articulos spectat hospitalitatis instituendae, ab omni civilitate, ne dicam humanitate, alienum est. Si tamen verum est, hoc in tantae perfectionis consuetudinibus inveniri, ut nec carnes apponantur hospitibus, nec propter eos aliquid ematur, cum et ipsa jejunia propter hospitem perfectio solvat, et in multis de rigore suo plurimum indulgeat charitati. Ethnicus quoque in eo fidelius et familiarius videtur insistere virtuti, quod statuit, ut ea quae intus sunt, hospitibus hilari modestia apponantur, Quodque domi non est, et habet vicinus, ematur. Crediderim satius esse et perfectius, ut se ipsam paululum virtus solvat, modesteque desipiat. Nam et in loco desipere, ut ait ethicus, interdum dulce est, et tam virtuti consentaneum, quam humanitati. Augustinus quoque, et Hieronymus ad hanc rem pertinentia multa proponunt. Sed et beatus Gregorius electionem cujusdam, quasi avari reprobat, eo quod audierat eum ad charitatem domi suae exercendam, neminem invitasse. Nec tamen crediderim quod tantus pater luxuriosum convivium vellet instrui invitatis. Quis ergo ambigit avaritiam posse frugaliter declinari? Aut quis audebit Abraham, Loth, Tobiam, et Job avaritiae nota respergere? Beati Job descriptionem audisti. Nunc si vis, audi quomodo M. Coelius describit Antonium:« Ingredientes, inquit, ipsum offendunt temulento sopore profligatum, totis praecordiis stertentem, ructuosos spiritus geminare, praeclarasque contubernales ab omnibus spondis transversas incubare, et reliquas circumjacere passim, quae tamen exanimatae terrore ab hostium adventu percepto, excitare Antonium conabantur: nomen inclamabant, frustra cervicibus tollebant, blandius aliae ad aurem, aliae vehementius invocabant, nonnullae etiam feriebant. Quarum cum omnium vocem tactumque nosceret, proximae cujusque collum amplexu petebat, neque dormire excitatus, neque vigilare ebrius poterat, sed semisomno sopore, inter manus centurionum concubinarumque jactabatur.» Haec quidem aut vera fuerunt aut verisimilia. Nihil enim his neque credibilius fingi, neque vehementius exprobari, neque manifestius ostendi potuit. In summa ergo aut virtuti insistendum est, aut de gloria desperandum. Gloria siquidem aliunde non provenit.
9.15.1
LIBER OCTAVUS. CAP. XIV. Quod nihil ad gloriam fructuosius est laude et favore bonorum, et maxime scriptorum: et quod turpium familiaritas non tam prodest quam obest: et quod uno benefacto vel dicto gloria propagatur.
9.15.1
Interest sane inter cupiditatem gloriae humanae, et cupiditatis ardorem. Nam licet proclives sint, ut qui humana gloria nimium delectantur, etiam damnari ardenter affectent: tamen qui veram, licet humanarum laudum, gloriam concupiscunt, dant operam bene judicantibus non displicere. Refert enim plurimum quis, cui, et unde placeas. Nec est ab eo laudari gloriosum, cujus familiaritas ignominiam redolet. Laus unius studiosi multis profecit, et suffecit ad gloriam: et multorum saepe commendatio, infamiam peperit. In rhetoricis locus est celebris a convictu, morumque similitudinem indicat: et ab ea amicitiae et commendationis manare originem, saepe traditum est.« Nolo, inquit sapiens, ab his laudari, quorum laus vituperium est, nec ab his culpari vereor, quorum criminatio laus est.» Cum ergo histriones, mimi, parasiti, et hujusmodi ineptiae hominum nihil, indice vita, laudabilium probent, nonne perspicuae desipientiae est, illorum, ut quis fulgeat, aucupari favorem, qui sordibus obsiti sunt, et quorum gratia nisi per turpia acquiri non potest? Hujusmodi monstris hominum amplissimum patrimonium Pompeii, et fere totius orbis opes contulit Marcus Antonius; et tamen eorum praeconiis non clarescit, sed eo sordidior occurrit posteritati. Si unius sapientis, si scriptoris egregii gratiam meruisset, aliquid celebre illius manasset ad posteros. Virgilius Marcelli, citra magna virtutum merita, perpetuavit gloriam, et poetica licentia fidem pervertens historiae, Didonem, licet pudicissima fuerit, hospitis, quem ex ratione temporum videre non potuit, incesto amore posteris persuasit fuisse correptam. Nisus et Euryalus nostram non attigissent aetatem, nisi eos oblivioni divina Maronis carmina subduxissent. Implet adhuc promissi fidem, et nomina eorum situ non patitur aboleri. Vivite felices, si quid mea carmina possunt Nulla dies unquam memori vos eximet aevo. Quid est ergo, quod qui scurrarum, viliumque mancipiorum ignominiae tanto sumptu conducunt gratiam, honestis viris, peritisque, et maxime scriptoribus, placere non appetunt? Nunquid suas ineptias transmitti nolunt ad posteros? Ignotus esset Lucilius, nisi eum epistolae Senecae illustrarent. Laudibus Caesareis plus Virgilius, et Varus, Lucanusque adjecerunt, quam immensum illud aerarium, quo urbem et orbem spoliavit. Nemo prudentiam Ithaci, aut Pelidae vires agnosceret, nisi eas Homerus divino publicasset ingenio. Unde nihil mihi videtur consultius viro, ad gloriam properanti, fidelium favore scriptorum. Nihil stultius quam captare Tigellium, qui nec suam potis est redimere famam.
9.15.2
Sunt autem multa in moribus bona, de quibus multi bene judicant, quamvis ea multi non habeant, et quo rariora, eo praeclariora sunt. Per ea ergo nituntur quidam ad gloriam, ad imperium, ad dominationem. Quisquis autem sine cupiditate gloriae, qua veretur homo bene judicantibus displicere, dominari atque imperare desiderat, etiam per apertissima scelera quaerit plerumque obtinere quod diligit. Proinde qui gloriam concupiscit, aut vera via nititur, aut certe dolis et fallaciis contendit, volens videri bonus esse, quod non est. Et ideo virtutes habenti, magna virtus est contemnere gloriam, quia contemptus ejus in conspectu Dei est, judicio autem non aperitur humano. In laudatoribus autem suis quamvis parvipendat quod eum laudant, non tamen parvipendit quod amant. Nec eos vult fallere laudantes, ne decipiat diligentes. Ideoque instat ardenter ut potius ille laudetur, a quo habet homo, quidquid in eo jure laudatur. Qui autem gloriae contemptor, dominationis est avidus, bestias superat sive credulitatis vitiis, sive luxuriae. Tales quidem, teste magno Patre Augustino, Romani fuerunt. Nam cum eorum vitia percurruntur, gens nulla deterior; cum virtutes, nulla potior invenitur. Alias tamen gentes non crudeli dominio, sed mansueto subjugaverunt imperio. Et quod moderatio acquisivit, aut crudelitas, aut luxuria perdidit. Non enim existimationis amissa, dominationis cupiditate caruerunt. Sed hujus vitii summitatem, et quasi arcem quamdam, Nero Caesar primus obtinuit, cujus tanta fuit luxuries, ut nihil ab eo putaretur virile metuendum: tanta crudelitas, ut nihil molle habere crederetur, si esset ignotus. Nemo eo gulosior, nemo cantorum, et histrionum, similiumque magis gaudebat consortio, nemo luxuriosior. Siquidem ut se vindicaret a cultu et liberalitatis imagine, nullam vestem bis induit. Quis tamen adeo perditus est, ut ipsum laudet?
9.15.3
Demosthenes antequam virtus eloquii ejus innotuisset, cultus operosioris dicitur appetisse nitorem; sciens quia purpura causidicum vendit. At postquam notitiam et famam assecutus est eloquentiae, toga contentus est, dicens se velle sibi a se potius quam a nitore vestium, aut cultu exquisito constare gloriam. Omnis Aristippum decuit color, et status, et res, Quolibet indutus celeberrima per loca vadit. Quem enim proprius attollit honos, vilitas aliena non deprimit. Emendicatum laudis videtur esse suffragium, quod ab extrinsecis pendet. Profecto unius egregiae virtutis titulo quisque magis clarecit, quam splendidissimo luxuriae instrumento, et omni lenocinio vanitatis. Cum ergo virtus omnis a se polleat, justitia clarius enitescit. Hujus rei Themistocles testimonio est, et exemplo. Qui cum saluberrimo consilio Athenienses in classem migrare coegisset, Xerxeque rege, et copiis ejus Graecia pulsis, ruinas patriae in statum pristinum reformaret, et opes clandestinis molitionibus ad principatum Graeciae capessendum nutriret, dixit in concione se habere rem deliberatione sua provisam, quae si sortiretur effectum, nihil majus aut potius populo Atheniensi futurum asseruit, sed eam vulgari non oportere, postulans aliquem dari, cui tacite exponeretur. Ei ergo datus est Aristides, vel, ut aliis placet, Aristoteles, etsi supputata ratio temporis indicet, Themistoclem et Aristotelem coaevos non fuisse. Is autem postquam cognovit eum velle incendere classem Lacedaemoniorum, quae subducta erat apud Gytheum, ut ea consumpta dominatio maris ipsis cederet, processit ad cives, et retulit Themistoclem ut utile consilium, ita minime justum animo volvere. E vestigio universa concio clamat, id quod justum non est, minime expedire, eumque jussit desistere ab incepto. Sic ergo edicto civium antelata est justitia prudentiae, imo et non esse prudentiam, sed potius calliditatem, cui justitia adversatur. Zaleucus, urbe Locrensium a se saluberrimis atque utilissimis legibus munita, cum filius ejus adulterii crimine damnatus, secundum jus ab eo constitutum, utroque oculo privari debuerit, ac tota civitas in honorem patris necessitatem poenae adolescentulo remitteret, aliquandiu repugnavit. Ad ultimum populi precibus evictus, prius suo eruto, deinde filii oculo, usum videndi utrique reliquit. Ita debitum supplicii modum legi reddidit, aequitatis admirabili temperamento, se inter misericordem patrem, et justum legislatorem partitus. Nonne memoria talium fidelius inhaeret mentibus auditorum, quam si nebulonum aluissent exercitum, aut mutatoria vestium imperitae multitudinis aspectibus ingessissent? Age quid Solonis prudentia meruit?« Felicitatis, inquit, judex, dies ultimus est, et appellationis honorem sapienti confirmat rogus. Siquidem rerum initia debentur fortunae, philosophiam solus consecrat finis. Idem, nihil homini metuendum, nisi ne philosophiam finis excludat.» Unde cum ex amicis quemdam graviter moerentem, videret, perduxit in arcem, hortatusque est, ut per omnes subjectorum aedificiorum partes oculos circumferret. Deinde:« Cogita nunc tecum, inquit, quam multi luctus sub his tectis, et olim fuerint, et modo versentur, et in sequentibus saeculis sint futuri, et mitte mortalium incommoda tanquam propria deflere. Quia si recte intendas, urbes nihil aliud sunt, quam humanarum cladium miseranda consepta.» Rex etiam ille subtilis judicii, quem ferunt, auctore Valerio, traditum sibi diadema priusquam capiti imponeret, recentem pannum diu considerasse atque dixisse:« O nobilem magis, quam felicem pannum, quem si quis penitus cognoscat, quam multis sollicitudinibus, et periculis, et miseriis sit refertus, ne humi quidem jacentem tolleret. Aristophanes quoque non oportere, inquit, in urbe nutrire leonem, sin autem alitus sit, obsequi ei convenire.» Monet enim ut praecipuae nobilitatis et concitati ingenii juvenes refrenentur: nimio vero favore, ac profusa indulgentia parci, quo minus potentiam obtineant, ne impediantur quidem, quod stultum et inutile sit eas obtrectare vires, quas ipse foveris. Aristoteles quoque Callisthenem auditorem suum ad Alexandrum mittens, hortatus est, ut cum eo nunquam, aut jucundissime loqueretur, quo scilicet apud regias aures vel silentio tutior, vel sermone esset acceptior. At ille dum Alexandrum Persica salutatione exsultantem objurgat, et mores ejus studet componere, vita privatus est. Idem Aristoteles de semetipso in neutram partem loquendum esse dicebat, quoniam laudare se vani, et vituperare se, stulti est. Agesilaus cum adversus rempublicam Lacedaemoniorum ortam seditionem de nocte comperisset, leges Lycurgi continuo abrogavit, quae de indemnatis supplicium sumi vetabant. Comprehensis autem et interfectis sontibus, evestigio easdem restituit, simul utrumque providens, ne salutaris animadversio vel injusta esset, vel jure impediretur. Hannibal, navali praelio victus, timens amissae classis poenas dare, offensam avertit astutia. Nam ex illa infelici pugna, priusquam nuntius mali domum veniret, unum ex amicis misit Carthaginem. Qui curiam ingressus, statim quaesivit, an cum Romanorum copiis, quae supervenerunt, oporteret dimicari. Senatu vero acclamante: Oportet!« Dimicavit, inquit nuntius, et superatus est, non relinquens eis liberum, ut damnarent factum, quod ipsi judicaverant faciendum.» Gorgias Leontinus Isocratis, et complurium magni ingenii virorum praeceptor, ea innocentia vixit, ut centesimo et septimo anno interrogatus, quare tandiu in vita vellet manere:« Quia nihil, inquit, habeo quod senectutem meam accuset.» Hoc credo accidisse ex gratia, et multa peritia litterarum, quibus aetate sua praestabat, adeo ut primus in conventu poscere ausus sit, qua de re quisque audire vellet: unde et ei in templo Delphici Apollinis universa Graecia, statuam ex solido auro posuit, cum caeterorum ad id tempus auratas collocasset. Occurrent multa hujusmodi, quae laudis verae poterunt praestare materiam, si quis antiquorum vafre dicta vel facta strategemata, et strategematica quoque recenseat. Caeterum quia saepe strategematum mentio facta est, et res nomine non usquequaque cunctis innotuit: Valerius Maximus strategemata sic diffinit, ut dicat quia est pars calliditatis egregia, et ab omni reprehensione procul remota, cujus opera, quia appellatione vix apte exprimi possunt, Graeca pronuntiatione strategemata appellantur. Proprie tamen strategemata sunt, quae ad rem pertinent militarem. Nam et ab eo dicuntur stratilates. Quae vero contra propriae appellationis notam ad res alias pertinent, Julio Frontino teste, strategematica appellantur. Distat enim strategematicum a strategemate, quomodo genus a specie differt. Redit iterum Publ. Clodius, ut ipsius pauca subjiciam, quorum vel minimum dixisse, majus est, et fructuosius ad gloriam, quam fecisse quod faciunt, qui se ipsos eviscerant ob inanem laudis amorem. Ait ergo Beneficium accepit dando, qui digno dedit. Feras, non culpes, quod mutari non potest. Cui plus licet, quam par est, plus vult quam licet. Comes facundus in via pro vehiculo est. Frugalitas miseria est rumoris boni. Haeredis fletus sub persona risus est. Furor fit saepius laesa patientia. Improbe Neptunum accusat, qui iterum naufragium fecit. Nimium attercando veritas amittitur. Pars beneficii est, quod petitur si cito neges. Ita amicum habeas, ut posse inimicum fieri putes. Veterem ferendo injuriam, invitas novam, Nunquam periculum sine periculo vincitur. Necesse est multos timeat, quem multi timent. Postremo vel tenui virtutis indicio, sive in verbo, sive in opere, fama protenditur, et virtute relicta, quantuslibet sumptus non tam gloriam quam ignominiam parit.
9.16
LIBER OCTAVUS. CAP. XV. Honestatem aut solam, aut prae caeteris expetendam, et in ea tota liberalitati locum esse praecipuum, et econtra avaritiam gloriae plurimum adversari.
9.16
Sicut autem gloria, quae est, ut Ciceroni placuit, frequens fama cum laude, a radice virtutis oritur, et ipsius lumine duntaxat illustratur, ita ignominia, confusio, et si quid aliud dedecet, a vitio trahit originem, et provectum. Sive enim aut sola honestas bonum sit, ut Stoicis quibusdam placet, sive praecipuum, et prae caeteris expetendum, sicut asserunt Peripatetici, hoc usquequaque indubium est, quia nihil expetendorum adversatur honesto. Laudantur caetera, et non insipienter optantur, ut bona valitudo, clarus sanguis, rerum copia, sed nihil istorum turpem aut inhonestum hominem facit esse laudabilem. Siquidem de valetudine bona vires, de viribus temeritas, de temeritate violentia, de violentia stimulus ultionis, quasi odii et bellorum fax accensa inflammatur, sequiturque justitiae contemptus, legum praevaricatio, et concussio inquieta publici status. Clarus sanguis elationem parit, potentiam affectat, conculcat inferiores, pares contemnit, superiores habere dedignatur, loquitur grandia, totus tumet alto magnoque sanguine, tanquam fecerit ipse aliquid propter quod nobilis esse debeat sui immemor, eorum quae retro esse videntur obliviscitur, et se in anteriora sine cultu virtutis, ridiculus Thrasonis imitator extendit. Inquit ethicus: Malo pater tibi sit Thersites, dummodo tu sis Aeacidae similis, Vulcaniaque arma capessas; Quam te Thersitae similem producat Achilles. Nolo tamen ut in injuriam suam dictum noster Simonides opinetur, atavis quidem editus regibus, et Capitolinis generosior, et Marcellis, et omnibus ad podium spectantibus: et quasi a purioribus et felicioribus ovis exclusus eruperit, germanis et uterinis, ut ei attestantur, longe nobilior est. Crediderim facile quidquid sincerum, et defaecatioris naturae in massa generis ejus ab initio exstitit, in ipsum, ut quasi gentis suae stella praefulgeat, confluxisse, quod vero faeculentius et obscurius, resedisse in germanis et uterinis. Laetantur tamen sicut in claritate illius, sic in propria abjectione, ne nobilitate generis, cum res exegerit, ex causa cognationis prohibeantur cum finitimis matrimonio copulari. Cesserunt ergo Simonidae reges, et praesides, principes, tribuni, centuriones, et primi provinciarum sua mediocritate contenti, nituntur virtute sua, nihil in officiis legitimis vile ducunt, aut ignominiosum; et culinae, si res exegerit, non dedignantur habere memoriam, aut peritiam exercere. Recolunt quia animalia muta non generosa putat quis, nisi fortia....... nempe volucrem Sic laudamus equum, facili cui plurima palma Fervet, et exsultat rauco victoria Circo. Nobilis hic quocunque venit de gramine, cujus Clara fuga ante alios, et primus in aequore pulvis. Sed venale pecus Corythae posteritas, et Hirpini, si rara jugo victoria sedit,..... Dominos pretiis mutare jubentur Exiguis, tritoque trahunt epirhedia collo. Siquidem Nobilitas sola est, atque unica virtus. Ergo generositas, et clari sanguinis lumen, etsi ea magnum quid esse per se Simonides glorietur, nihil aliud sunt quam morum manifestatio: gloriosa quidem, si boni fuerint, ignominiosa si mali. Hoc tamen unum meo judicio, quidquid ille sentiat, bonum habet generositas, quod necessitatem indicit probitatis. At rerum copia nunc avaritiam accendit, nunc in exitium et exterminium sui luxuriam instruit. Hujus...... Ingeniosa gula est: haec Ad praedam strepitumque lucri suffragia vertit, ut sit Venalis populus, venalis curia patrum. Haec vires solvit, et utrumque sexum frangit in Venerem, legis et naturae imperio reluctatur. Hanc abrogat, exstinguit, et sepelit. Hanc infatuat, enervat et subvertit. Lex ergo ipsi non est, et ei natura fere otiosa et ebria est, Quaerit se natura, nec invenit. Omnibus ergo Scorta placent, fractique enervi corpore gressus, Et laxi crines, et tot nova nomina vestis, Quaeque virum quaerit. Sed utinam in hac dominatione luxuriae inveniantur viri, vel mulieribus similes, naturae tamen aut legi obtemperantibus. Ex his patet, quia nec valetudinis, nec generositatis, nec copiae est laus prima, sed virtutis, cujus haec instrumenta sunt, et ideo appetenda. Siquidem non decet naturam, quae virtutem aut solam, aut fecit prae caeteris expetendam, ei non expetenda fecisse instrumenta. In eoque rectius videntur sentire Peripatetici, quod cum virtutem suis fateantur ad exercitium gerendorum egere instrumentis, ipsa quoque instrumenta, etsi propter aliud, fatentur expetenda: Stoicis tamen placet sibi virtutem sufficere ad beatitudinem: nec ego eos erroris arguo, sed expeditiorem dico per instrumenta virtutem. Caeterum ut alias dixisse me memini, cum omnis virtus gratiosa sit, liberalitas gratissima est, eo quod plurimis prodest; et certe nisi facultas adest, effundit viscera, id est proprium largitur affectum. Alioquin quomodo, juxta apostolum, in eo charitas manet, qui pulsante necessitate proximi, mentis viscera claudit? Econtra ingratissimum et odiosissimum vitium, quod nec effectu prodest aliis, nec affectu. Haec est avaritia latentium indagatrix lucrorum, manifestae praedae avidissima vorago, neque habendi fructu felix et cupiditate quaerendi miserrima. Quid non mortalia pectora cogis Auri sacra fames? Heriphile viri vitam auro distraxit. Suam Philippo vendidit Graecia libertatem. Et in ipsam Valerius Maximus his exemplis invehitur.« Cum admodum locupleti L. Munitio Basilio falsum testamentum quidam in Graecia subjecisset, ejusdemque confirmandi gratia, potentissimos civitatis nostrae viros M. Crassum et Q. Hortensium, quibus Munitius ignotus fuerat, tabulis haeredis inseruisset, quanquam evidens fraus erat, tamen uterque pecuniae cupidus, facinoris alieni munus non repudiavit. Quantam culpam, quam leviter retuli! Lumina curiae, ornamenta fori, quod scelus vindicare debuerant, inhonesti lucri captura invitati, auctoritatibus suis texerunt. Verum aliquanto majores vires in Q. Cassio exhibuit; qui in Hispania Sillium et Albinum Purnium occidendi sui gratia, cum pugionibus deprehensos, quinquagies sestertium ab illo, ab hoc sexagies pactus dimisit. Anne dubites si alterum tantum daretur, jugulum quoque suum aequo animo illis fuisse praebiturum? Caeterum avaritia ante omnes Vitii Septimuli praecordia possedit: qui cum C. Gracchi familiaris fuisset, caput ejus abscindere, et per urbem pilo fixum, ferre sustinuit, quia Opimius consul auro ipsi repensurum edixerat. Sunt qui tradant liquato plumbo eum cavatam partem capitis, quo ponderosius esset, explesse. Fuerit ille seditiosus, bono perierit exemplo, clientis tamen scelesta fames, in has usque jacentis injurias, esurire non debuit. Odiis merita Septimuli avaritia: Ptolemaei autem regis Cyprorum risu prosequenda. Nam cum anxiis sordibus magnas opes corrupisset, propterque eas periturum se videret, et ideo omni pecunia imposita navibus in altum processisset, ut classe perforata, suo arbitrio perirent, et hostes praeda carerent, non sustinuit mergere aurum et argentum, sed futurum necis suae praemium, domum revexit. Procul dubio hic non possedit divitias, sed a divitiis possessus est: titulo rex insulae, animo pecuniae miserabile mancipium.» Haec Valerius. Sed possunt etiam nequiora avaritiae inveniri exempla. Siquidem prophetae oculos cupiditas excaecavit, et pecunia corruptus Apostolus, Dominum innocentem crucifigendum tradidit manibus impiorum. Potest quidem deturpari verbis, sed non satis, quia deformior est et turpior, quam ut ore humano possit exponi. Ideoque autem est avaritia studiosius declinanda, quia tenacius inhaeret ab imagine utilitatis, et perniciosius nocet ab exterminio charitatis. Inde est quod ridiculam et miserandam cum senibus contraxit familiaritatem, ut quo minus egent, avidius concupiscant, et quo rebus sunt citius carituri, eas parcius ministrent utilitati. Nam et manus in juventute porrecta ad dandum, in senectute contrahitur, et quae in juventute contracta est, aut nunquam, aut raro in senibus dilatatur. Cum vero eis beneficio naturae libertas vicina immineat, se ipsos vano timore miserrimae subjiciunt servituti. Siquidem Diogenes ait:« Indigentia naturae fortunam non timet.» Beatus quoque Hieronymus:« Grandis, inquit, exsultatio est animae, cum parvo contentus fueris, mundum habere sub pedibus et omnem ejus potentiam, epulas libidinosas, et ea propter quae divitiae comparantur, vilibus mutare cibis et grossiori tunica compensare.» Haec quidem laudabilia sunt, si non fiant ad famam, sed ad conscientiam, quae omnia aequanimiter portat. Ut enim ait Xenophon:« Conscientia justi, scit maledicta contemnere.» Usus ergo rerum laudabilis aut culpabilis est, rerum duntaxat differentia est. Unde Diaspenis, pecunia profuso decus, avaro supplicium est.« Fugienda sunt, inquit Macrobius, omnibus modis, et abscindenda igne et ferro, totoque artificio separanda languor a corpore, imperitia ab animo, luxuria ventre, a civitate seditio, a domo discordia, et in commune a cunctis rebus intemperantia.
9.17
LIBER OCTAVUS. CAP. XVI. De quatuor fluminibus, quae de fonte libidinis oriuntur Epicureis, faciuntque diluvium, quo fere mundus mergatur: et de aquis contrariis, et vestibus Esau.
9.17
Eo quidem haec universa concurrunt, ut ostendatur quietum statum in rebus publicis aut privatis nisi a fonte sapientiae, quidquid sentiat Epicurus, provenire non posse. Hanc enim esse hortum deliciorum uberrimum, superius dictum est, de quo quatuor virtutum flumina oriuntur. E diverso et Epicureorum hortus fontem suum habet libidinem, qui et ipse parturit flumina, quae irrigant universam hanc vallem lacrymarum et miseriae, in quam ejectus est exsul, qui quod libuit, et quod licuit, facere praeelegit. Et quidem quasi unus rivus est amor habendi, quo ad sufficientiam rerum copia quaeritur, in quo avaritia laborat praeter licitum possidere, vel scire. Alter vero luxuriae lenocinia diffundit, et defluit in varias voluptates, dum ad tranquillitatis, et laetitiae gaudia tendens aspirat. Tertius vires colligit, quibus tueatur naturae libertatem, et cujusvis molestiae propulsare possit injurias: et cum viribus abundaverit, prosilit in odibilem tyrannidis venam. Quartus ab appetitu celebritatis et reverentiae, dum eminentiam quaerit, fallaciter intumescit. Haec sunt quatuor flumina, quae infundunt et circumeunt orbem, et de fonte perversae voluntatis scaturiunt, qui sedem habent in imo, et originem contrahunt a luto vanitatis. Cum autem excreverint, diversos ex se pariunt rivos, et quasi intumescentibus aquis diluvii, mundum obruunt, animantia perimunt, et sic omnia delent, ut terra videri possit in solitudinem redigenda, nisi quia paucas, id est octo animas, resurrectionis scilicet filios, domus Domini arca conservat. Hi sunt utique, quos ex omni carne Dominus praeelegit. Verumtamen qui sunt in diluvio aquarum multarum, ad eum non approximabunt. Et quidem amor commodi, de quo praedictum est, has quasi in mare altum fundit aquas, et invalescente malitia, velut cataractis coeli apertis, varias pluit Dominus, in augmentum diluvii, delinquendi occasiones; permittens ut subtracta gratia, qui in sordibus est, sordescat amplius, et quem proprio committit arbitrio, quasi ulciscens ferit. Non quod appetitum commodi, si temperatus sit, dicam esse culpabilem, aut copiam rerum sufficientem, aut laetitiam mentis, aut naturalem libertatis amorem, aut eminendi meritum ducam in crimine; sed nihil istorum quod pollicetur, affert; eo quidem modo quo quaeritur, contrarium potius operatur effectum. Haec autem omnia bona sunt, si eis, docente gratia, recte filius adversus carnem luctans et sanguinem, et a patre gaudii et exsultationis benedicendus, utatur, et eisdem quasi florido, frugifero, et jucundo induitur vestimento. Si vero sanguineus, fraterque carnalis, contemnens matris gratiae familiaritatem, haec omnia morum indumenta usurpet, nec fragrant, nec decent, nec pascendo reficiunt. Et hoc est forte quod vestes Esau placuisse scribuntur in Jacob, et eis aut non usus, aut odorem suavitatis dedisse patri non scribitur Esau. Nam dum bonis abutitur, sensibus integris gratus esse non potest. Ergo vana bonorum species nec satiat, nec laetificat, nec liberat, nec exaltat. Porro adversus luxuriam, avaritiam, cenodoxiam, quaedam superius dicta sunt: virium affectatio quodammodo hactenus mansit intacta, quae, etsi libertatis et celsitudinis videatur afferre suffragium, a veritate utriusque perniciosius abducit errantem. Haec est enim quae perniciosissimam inducit pestem, et tyrannidis procurans ortum, compagem quietis et pacis, qua nihil salubrius est, molitur exstinguere. Siquidem haec flumina charitatem exstinguunt his, quibus vita negatur. In his Tantalus laborat in fabulis citra satietatem, et sermo propheticus degentium in his aquis increpat sitim. Sitientes ergo ad aquas invitat appositas, quae a spiritu profluunt absque commutatione, gratis accepturos a gratia vinum et lac. Quare, inquit, appenditis argentum non in panibus: et laborem vestrum non in saturitate? Audite audientes me, et comedite bonum, et delectabitur in crassitudine anima vestra. Non utique in illa, in qua delectationem non habet anima, sed caro; in illa in qua recalcitravit dilectus, incrassatus, impinguatus, dilatatus, sed in qua benedicitur filius ut in rore supervenientes gratiae, et pinguedine liberi arbitrii voluntatem Dei prudenter intelligat, potenter impleat, toleret patienter. Hae itaque impinguantes et dulces aquae sunt, et quae alias omnes temperant, quia his salsuginem earum absorbuit lignum crucis, et dulcoravit eas, et sapientiae coelestis infusio, easdem in salutem animarum et satietatem fecit esse potabiles. Hae quoque liberant, totius tyrannidis incursum impediunt aut premunt, aut puniunt. Non ergo vanae vires, sed veritas liberat in aequitate consistens, et licet vanitas promittat liberationem, vere liberi nequaquam sunt, nisi quos filius liberaverit. Tu naturae, gratiae et gloriae distingue libertatem, et invenies nullam earum de vanitate contingere, nec tibi conditio magis servilis occurret, quam tyranni. Si enim ubi Spiritus Domini, ibi libertas, miserrima profecto servitute deprimitur, quem spiritus nequam exagitat.
9.18.1
LIBER OCTAVUS. CAP. XVII. In quo tyrannus a principe differat, et de tyrannide sacerdotum: et in quo pastor, fur et mercenarius ab invicem differunt.
9.18.1
In quo princeps differat a tyranno, dum revolveretur auctore Plutarcho institutio Trajani, superius dictum est, et quae principis sint officia, aut reipublicae membra, diligenter expositum. Unde facilius et paucioribus poterunt innotescere, quae e regione dicenda sunt de tyranno. Est ergo tyrannus, ut eum philosophi depinxerunt, qui violenta dominatione populum premit, sicut qui legibus regit princeps est. Porro lex donum Dei est, aequitatis forma, norma justitiae, divinae voluntatis imago, salutis custodia, unio et consolidatio populorum, regula officiorum, exclusio et exterminatio vitiorum, violentiae et totius injuriae poena. Haec autem aut violentia, aut dolo impugnatur, et quasi aut leonis immanitate vastatur, aut draconis supplantatur insidiis. Quocunque autem modo id fiat, planum est gratiam oppugnari, et Deum quodammodo provocari ad praelium. Princeps pugnat pro legibus et populi libertate; tyrannus nihil actum putat, nisi leges evacuet, et populum devocet in servitutem. Imago quaedam divinitatis est princeps, et tyrannus est adversariae fortitudinis, et Luciferianae pravitatis imago. Siquidem illum imitatur, qui affectavit sedem ponere ad aquilonem, et similis esse Altissimo, bonitate tamen deducta. Si enim bonitati studeret esse conformis, nequaquam potentiae aut sapientiae gloriam praeripere moliretur. Remunerandi tamen auctoritate aspiravit fortasse coaequari. Imago deitatis princeps, amandus, venerandus est et colendus; tyrannus pravitatis imago, plerumque etiam occidendus. Origo tyranni iniquitas est, et de radice toxicata mala et pestifera germinat, et pullulat arbor, securi qualibet succidenda. Nisi enim iniquitas, et injustitia charitatis exterminatrix tyrannidem procurasset, pax secura, et quies perpetua, in aevum populos possedisset, nemoque cogitaret de finibus producendis. Essent etiam, sicut magnus Pater testis est Augustinus, ita regna quieta, et amica pace gaudentia, sicut in composita civitate diversae familiae, aut in eadam familia diversae personae. Aut forte, quod credibilius est, omnino regna non essent, quae, sicut ab antiquis liquet historiis, iniquitas per se aut praesumpsit, aut extorsit a Domino. Et quidem non soli reges tyrannidem exercent, privatorum plurimi tyranni sunt, dum id virium quod habent, in vetitum efferunt. Nec moveat quod reges tyrannis visus sum sociasse, quia, licet rex dicatur a recto, quod principem decet, tamen appellatio ejus abusu cadit in tyrannum. Inde est illud: Quod potuit populus quemquam perducere liber, Ascendi, supraque nihil nisi regna reliqui Et illud: Spes mihi pacis erit, dextram tetigisse tyranni. Et si officium contra officium, et recte vivendi regulam dici licet, sententia unius omnium aperit officia, imo vitia tyrannorum. Photinus is est( a quo et ipsi possunt non immerito appellari Photiniani) primus in monstris pelleae domus, id est inter alia portenta Aegypti, immunditia et crudelitate insignis, qui Pompeium letho damnare ausus, aut potius mores tyrannorum sueta praesumptione exprimens, ait: Jus et fas multos faciunt, Ptolemaee nocentes. Dat poenas laudata fides, cum sustinet, inquit, Quos fortuna premit: fatis accede, deisque, Et cole felices, miseros fuge: sidera terra Ut distant, ut flamma mari, sic utile recto. Sceptrorum vis tota perit, si pendere justa Incipit: evertitque acies respectus honesti. Libertas scelerum est, quae regna invisa tuetur, Sublatusque modus gladii; facere omnia saeve Non impune licet, nisi cum facis, exeat aula Qui volet esse pius: virtus et summa potestas Non coeunt, semper metuet, quem saeva pudebunt. Ergo respectus honesti et justi, minimus, aut nullus est, in facie tyrannorum, et sive ecclesiastici, sive mundani sint, omnia posse volunt, contemnentes quid potentiam antecedat hanc aut sequatur. Utrisque tamen hoc persuaderi vellem, divinum nondum exspirasse judicium, quod primigenis, et semini eorum inflictum est: quod, quia noluerunt cum possent, inflictum est, ne possint etiam justitiae obtemperare cum volunt. Nam et proverbio dici solet:« Quia qui non vult cum potest, non utique poterit cum volet.» Hujus verbi etiam magnus Basilius auctor est. Rogatus enim a muliercula, ut pro ea principi intercederet, chartam ejus accipiens sic scripsit principi:« Paupercula haec accessit ad me, dicens, posse me apud te. Si ergo possum, ostende.» Et dedit mulieri chartam. Quae abiens dedit epistolam principi; legensque eam princeps, rescripsit haec:« Propter vos, o Pater sancte, volui misereri mulierculae, sed non potui, pro eo quod tributis subjacet.» Sanctus vero rescripsit ei:« Siquidem volens non potuisti, bene utcunque se res habet; si autem potens noluisti, ducet te Christus ad indigentium chorum, ut quando voles, non possis.» Sed organo suo quae semper electis adest veritas, nequaquam defuit. Nam in brevi princeps idem, imperiali indignatione tentatus, ductus est vinctus inter captivos, vel poena sua satisfaciens injuste oppressis. Oratione tamen Basilii, post sextum diem de abductione liberatus est, descendente signo imperiali, sicut vir sanctus optaverat. Itaque et tyranni nomine rex, et e converso interdum principis nomine tyrannus appellatur; juxta illud: Principes tui infideles, socii furum. Et alibi: Principes sacerdotum, et seniores populi concilium fecerunt in unum, ut Jesum dolo tenerent, et occiderent, qui utique justo legis judicio debuerat liberari. Nam et in sacerdotio inveniuntur complures, id tota agentes ambitione, et in omnibus artibus ejus, ut sub praetextu officii, suam possint tyrannidem exercere. Habet enim et respublica impiorum caput et membra sua, et quasi civilibus institutis, legitimae reipublicae nititur esse conformis. Caput ergo ejus tyrannus est, imago diaboli: anima haeretici, schismatici, sacrilegi sacerdotes, et ut verbo Plutarchi utar, praefecti regionum impugnantes legem Domini. Cor consiliarii impii, quasi senatus iniquitatis. Oculi, aures, lingua, manus inermis, judices et leges, officiales injusti. Manus armata, milites violenti, quos Cicero latrones appellat. Pedes, qui in ipsis humilioribus negotiis praeceptis Domini, et legitimis institutis adversantur. Haec quidem omnia possunt a superioribus facillime comprehendi. Mihi vero indignari non debent sacerdotes, si et in eis fatear inveniri posse tyrannos. Alioquin quorsum est illud propheticum: Fili hominis, prophetiza de pastoribus Israel, prophetiza, et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Vae pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos. Nonne greges pascuntur a pastoribus? Lac comedebatis, lanis operiebamini, et quod crassum erat occidebatis, gregem autem meum non pascebatis. Quod infirmum fuit non consolidastis, et quod aegrotum, non sanastis, quod fractum est, non alligastis, quod abjectum, non reduxistis, quod perierat, non requisistis, sed cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia; et dispersae sunt oves meae, eo quod non esset pastor, et factae sunt in devorationem omnium bestiarum agri, et dispersae sunt. Quid sibi aliud adesse docet, Ezechielis haec et imprecatio, et increpatio, nisi pastoribus abesse quae adesse debuerant, et adesse quae abesse oportuit? Propterea haec dicit Dominus: Ecce ego ipse super pastores, et requiram gregem meum de manu eorum, et cessare eos faciam, ut ultra non pascant gregem meum, nec pascant amplius pastores semetipsos et liberabo gregem meum de ore eorum, et non erit ultra in escam eis. Nonne tyrannidem sacerdotii videtur exprimere manifestam, et vitam illorum depingere, qui in omnibus quae sua sunt, quaerunt, et quae Jesu Christi sunt, post tergum faciunt? Siquidem non meum, sed alienum est, et profecto intemeratae veritatis oraculum, quo apud familiarem Altissimi inter mercenarium pastorem, et furem, differentia manifesta praescribitur. Bonus enim pastor animam suam ponit pro ovibus suis. Cujus si quaeris officium, apud jam dictum per prophetam invenies: Ecce ego ipse requiram oves meas, et visitabo eas, sicut visitat pastor gregem suum, in die quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum. Educam eas de nube, et congregabo de caligine, inducam eas in terram suam, et pascam eas in montibus Israel, in rivis, et in cunctis sedibus terrae, in pascuis uberrimis, in montibus excelsis erunt pascua earum, requiescent in herbis virentibus, et in pascuis pinguibus pascentur super montes Israel. Pascam eas, et accubare faciam, quod perierat requiram, quod abjectum erat reducam, quod confractum fuerat, alligabo, et quod infirmum erat consolidabo, et quod pingue et forte custodiam. Haec est enim diligentia, qua gregibus debent invigilare pastores. Quod autem subjungit: Et pascam illas in judicio et justitia, ei utique respondet quod praemisit, sed cum austeritate imperabitis eis et cum potentia. Scriptum est enim quia pondus et pondus, mensura et mensura, utrumque abominabile est apud Deum. Apud homines tamen qui negotiationem exercent, grandis videtur esse prudentiae, sed tamen illicitae, quae calliditas et dolus est, si alio pondere vel mensura sua distrahant, et aliis comparent aliena. At in praelato ratio exigit aequitatis, ut quod aliis imponit onus, ipse praeferat, et quod docere voluerit, opere studeat adimplere. Hoc est enim in judicio et justitia pascere, et non in austeritate et poenitentia imperare. Quod utique faciunt, qui humeris hominum alligant onera gravia et importabilia, et digito suo ea contingere recusant. Unde sequitur:
9.18.2
Et cum purissimam aquam biberetis, reliquam pedibus vestris turbabatis, et oves meae his, quae conculcata pedibus vestris fuerant pascebantur, et quae pedes vestri turbaverant, haec bibebant. Propterea ecce ego ipse judico inter pecus pingue, et macilentum, pro eo quod lateribus et humeris impingebatis, et cornibus vestris ventilabatis omnia infirma pecora, donec dispergerentur foras.= Mercenarius autem oves quidem vel specie pascit, sed quia omnia facit ad pretium, si lupum videat irruentem, dimittit oves et fugit, quia non pastor, sed mercenarius est, nec quidem ovium, sed lucri curam habet. Canis utique mutus latrare non valens, ut vel clamore et tumultu lupum absterreat venientem. Siquidem eum timet, qui temporalium diripit facultatem, et eum non attendit, qui animam cruciaturus est in gehenna. Caecus siquidem est ad grandia, et quae nullius sunt perhorrescit. De his inquit: Vae prophetis insipientibus qui sequuntur spiritum suum, et nihil vident. Quasi vulpes in desertis, prophetae tui, Israel, erunt. Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israel, ut staretis in praelio in die Domini. Nihil enim in eis libertatis est, ut mundi potestatibus obloquantur, nihil virtutis, ut veritatem in periculo tueantur: in omnibus lucrum, in nullis, aut paucis quaerunt salutem animarum. Dum in suis obtineant, dum ad ambitionis aut avaritiae succedat votum, eorum quae Christi sunt, jactura contemnitur; Fiat pax in diebus eorum, sint fetosae oves, boves crassae, promptuaria plena, cibis et vasis onusta mensa in admirationem intuentium splendeat, variae et pretiosae supellectilis operosus cultus abundet, honorentur et colantur a turbis, ditentur, visitentur a subditis in muneribus, sit denique liberum, impune, et sine nota facere quidquid libido dictaverit: ad singula dicant: Euge, euge, ut, juxta increpationem propheticam, luto absque paleis livisse peccati indurati parietem videantur, qui, praecipiente Domino, fuerat fodiendus ut rueret, et abominationes pessimae a domo Domini disperirent. Hi sunt qui consuunt pulvillos sub capite universae aetatis, cervicalia supponentes ut capiant animas, et lac comedant, lanis operiantur ovium, quas quasi in somnum negligentiae vel audaciae induxerunt. Fur autem convincitur ab operibus suis, quia non venit nisi ut furetur, et occidat, et mactet, et perdat. Inimicus utique perniciosus et apertus, qui nec rem pastoris habet, nec speciem, et nec ad lucrum pascit, sed suum lucrum reputat, etiam cum occidit. Pastori itaque debetur amor, quia diligit. Mercenario patientia, quia videtur amantem imitari.
9.18.3
Furi vero non debet Ecclesia, nisi poenam. Si sciret paterfamilias, qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. Vocem pastoris audiunt oves, et sequuntur. Vocem mercenarii interdum audiunt; sed eum, quia non vadit ad vitam, sequi contemnunt. Vocem furis aspernantur, horrent et fugiunt, quia in manu ejus vident, et in ore audiunt opera mortis. Siquidem non modo fur est et latro, sed lupus rapax, sequipeda leonis, qui rugiens circumit, quaerens quem devoret. Quis ergo illum non repellat, aut saltem fugiat, qui ad hoc ovile ingreditur, ut mactet et occidat? Si quis, Apostolus inquit, episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. Sed nescio quo pacto res in contrarium versata est, ut cum omnes fere desiderent episcopari, cum quod appetunt adepti fuerint, otio marcent; aut, quod turpius est, in vanitatis operibus occupantur. Quanta curratur ambitione, volui quidem superius, sed ut se res habet, plene non potui explanare; et profecto quam inutiliter multi versentur in gradu optato, referre difficilius potero. Unum tamen scio, quia non ea aviditate currunt, ut pro aliis animas ponant, qui fortunae munuscula, vel, quod rectius dixerim, gratiae Dei temporalia dona, in hunc tamen concessa usum, ut promereantur aeterna, recusant in necessitate fratribus erogare. Hanc tamen esse pastoralis officii formam, praemonstravit tam exemplo quam verbo pastorum princeps. Ergo tanto currentes ambitu, mercenarii properant, aut fures fieri. Bene tamen agitur cum ovibus, quae illius custodiae demandantur, qui eas vel ad pretium pascat. Nam et in ipsis mercenariis, gradus et differentiae sunt. Laxant quidem omnes retia in capturam; sed hi in capturam animarum et rerum, illi res piscantur duntaxat, contempto periculo animarum. Et saepe turbant omnia, quo piscandi ad votum uberior succedat occasio. Miraberis variam supellectilem, et Croesi, ut dicitur, facultates apud eos, qui praedicant pauperem Christum, et quia suis non coguntur stipendiis militare, evangelizant, ut comedant, et evangelistarum stipendiis abutantur. Calicem quidem in quo Joseph augurari consueverat, in sacci sui ore revolvunt, sed non descendit in manus. Lingua siquidem sacerdotis, calix est ejus, qui in veritate est, et praefiguratione nominis interpretatur salvator mundi, institutus ut vaticinetur abscondita, et fidelium mentes potest eo spiritu, quo repleti discipuli, verbum fidei et salutis eructantes, in Judaea ebrii reputati sunt, dispensantes granum frumenti, quod in terram cordis eorum ceciderat, et jam in castitate eloquii eorum, fructum plurimum Domino germinabat. Alii quidem sine Evangelio de Evangelio vivunt, et bene si vivunt tantum, ut non etiam luxurientur. Hos vero mercenarios dixerim, qui non laborant ut manducent, sed sine labore non manducare, quod necessitatis est, sed otiari et luxuriari desiderant. Omnibus quidem qui pastoris exercent officium, gratia debetur et reverentia, et qui Christum quacunque ratione annuntiant, et lucrum faciunt, cum sua tamen, et pro sua utilitate, animarum pastoribus et salutis dispensatoribus aggregentur, sintque amici, sint et venerabiles, et Patrum laetentur honore; etsi mercenarii sunt, mercede sua me nunquam privabuntur auctore. Utinam sit in istis, qui verbum Dei loquatur, qui aedificet Ecclesiam Dei, vel ad lucrum! Non invideo lucro, si opera antecedant. Qui vero sic inhiant lucris, ut quae Christi sunt, universa contemnant, et sic nec haeresim doceant, nec contentionibus Ecclesiam scindant, nec pastoris nec mercenarii, digni sunt nec honore, nec nomine. Non loquor de legatis. Ecclesiam Romanam, quae parens( auctore Deo) et nutricula fidei, et morum est, et non potest ab homine judicari et argui, coelesti privilegio munita, relinquo intactam: nec enim credibile est, quod ea committere praesumant vel dignentur, quae de jure gentilium in praesidibus provinciarum, et proconsulibus, id est legatis Caesaris constat esse illicita. Qua vero impudentia hoc attentare audeat discipulus crucifixi, vicarius Petri, pastor animarum, quod vigente infidelium disciplina, vicarius imperatoris sub officio consulis, rector corporum praesumere non audebat? Poena repetundarum ex superioribus liquet, et tam institutis legum, quam historiarum exemplis saeculo nostro innotuit, et quod nisi in causa esculenti et poculenti judici a provincialibus accipere non licebat, ita tamen ut accepta nequaquam cederent in muneris rationem.
9.18.4
Quis ergo credet, quod Patres Ecclesiae, judices orbis, et, ut ita dicam, clarissima lumina mundi, diligant munera, sequantur retributiones, provincias concutiant, ut excutiant loculos, exinaniant alienos, ut solident suos, verbis praedicent paupertatem, et criminibus ad divitias properent, bonorum spiritualium damnent commercia, ut cum eis duntaxat in talibus contrahere liceat, id agentes ut omnibus sint terrori, amentur a nullo, quietem doceant, ut faciant rixas, humilitatem indicant et simulent, ut vindicent fastum, alienam pulsantes, et suam foventes avaritiam, dictantes largitatem, tenacitati insistentes; et, ut paucis loci hujus anfractus et volumina spatiosa complectar, cum sceleratis et flagitiosis omnibus ponentes portionem, aut flagitia vindicantes in solidum, ut videantur concilium vanitatis, iniqua gerentium in synagoga, ecclesia malignantium, in quorum manibus iniquitates sunt, et dextera eorum repleta est muneribus? Absit ut hoc quisquam audeat suspicari! ne cadat in quemquam tantum scelus, ut os suum ponat in coelum, et Patrum quae non sunt pudenda denudet. Omnia eorum alba sunt et decora, nihil in eis est, quod canino morsui pateat, aut sannam, ut satyricus ait, posticam vereatur. Si tamen quispiam hoc praesumpserit, ei uno validissimo respondebitur argumento, cui resistere et contradicere non audebunt omnes adversarii nostri. Quo? inquis. Opera, inquam, quae ipsi faciunt, testimonium perhibent de eis. Si locum quaeris, effectum quo de causae sinceritate constet, attende; cujus enim opus bonum est, ipsum quoque bonum est. Si auctorem? eum qui ait: A fructibus eorum cognoscetis eos. Non enim potest arbor mala fructus bonos facere; aut conversim, arbor bona fructus malos. Possent pro eis, si quis tamen est, qui eis censeat detrahendum, plura proponi; sed in defensione eorum hoc unum sufficiat. Constat enim quia apostolorum oportet adorare vestigia; et illos esse ut Patres honorandos, colendos ut dominos, qui eorum possident sedem et imitantur vitam. Illos potius haec pagina respicit, qui plumis vehuntur pensilibus, in saturitate disputant de jejuniis, et quod verbis astruunt, operibus destruunt: in curru eunuchi reginae Ethiopum clausis oculis Scripturas loquuntur, et lectitant, et eum qui sicut ovis ad occisionem ductus est, et os suum coram se tondente non aperuit, respicere dedignantur, aut nequeunt, nec discipulum veritatis interpretem, donec descendant ad aquas, quibus mundentur ab operibus mortuis, dignantur colligere. Utique licet Scripturarum insideant rotis, et pennatorum animalium impetu perferantur, lingua eorum cum de superioribus disputaverit, terram lingit: nec Scripturas intelligunt, quia cor eorum non aperit scientiarum Dominus, qui aperuit, sicut in Actibus apostolorum scriptum est, cor Lydiae purpurariae, ut audiret ea, quae dicebantur a Paulo, quae fidelius humili obedientia mandatorum, quam disputatione verbosa Deum timentibus innotescunt. Fur autem quis sit, duplici ratione colligitur. Nam ille qui de conversatione terrena, per superbiae scalam, ambitionis et vitiorum gradibus innitentem, in ovile ascendit, Christo contempto, id est neglecta recta via et plana, sinuosis anfractibus liminaria suffodit, aut parietum juncturas irrumpit, aut per tegulas infusus illabitur, profecto fur est et latro. Qui vero Christo aperiente ostium, id est ecclesia vocante ingreditur, et postmodum sub umbra pastoris efficitur persecutor, id est spoliat, mactat, occidit et perdit, fur indubitatus est. Tu vide in quo gradu ponendi videantur, quibus non sufficit divini juris licentia tondere et devorare pecus, nisi saecularium legum implorent auxilia, et officiales principum facti, ea committere non verentur, quae facile alius quilibet publicanus erubescat. Interim voluptati servient, aut avaritiae; et qui eos elegerunt, vel admiserunt in custodiam sui, depopulantur et premunt, mortemque eorum desiderant, quos foveri oportebat in carne et spiritu. Tenent profecto memoriter illud propheticum: Ecce constitui te super gentes, et super regna, ut evellas, et destruas, et disperdas, et dissipes, et aedifices, et plantes. Quae vero plantata invenerunt, nituntur evellere, ut aedificent sibi domum Domini in muneribus manus, aut linguae, aut obsequii, aut eos substituant explantatis, quos elegit affectio carnis, id est aut genitos a se, aut sibi ab aliis carnaliter genitos. Immensum hic aperitur opus, et via calamo dilatatur; sed subsisto parcens articulis, qui publicis aspectibus ingeruntur. Si quis autem hic quidpiam dici durius calumniatur, si ea quae Patribus dicta sunt, legerit, mihi facile veniam indulgebit. Si enim tyrannus saecularis, jure divino et humano perimitur, quis tyrannum in sacerdotio diligendum censeat, aut colendum? Quod si istud videtur acerbum, illum qui non nisi vera loquebatur et dulcia, in patrocinium advoco beatum Gregorium, qui acerbius ista persequitur. Et ut caetera taceam, hoc ipsis omnibus notum est, quia scire praelati debent, quod cum ipsi delinquunt, tot mortibus digni sunt, quot ad subditos, perditionis exempla transmittunt.
9.19.1
LIBER OCTAVUS. CAP. XVIII. Ministros Dei esse tyrannos: et quid tyrannus: et de moribus C. Caligulae, et Neronis nepotis ejus, et exitu utriusque.
9.19.1
Ministros Dei tamen tyrannos esse non abnego, qui in utroque primatu, scilicet animarum et corporum, justo suo indicio esse voluit, per quos punirentur mali, et corrigerentur, et exercerentur boni. Nam et peccata populi faciunt regnare hypocritam, et sicut Regum testatur historia, defectus sacerdotum, in populo Dei, tyrannos induxit. Siquidem primi patres et patriarchae, vivendi ducem optimam naturam secuti sunt. Successerunt duces a Moyse sequentes legem, et judices qui legis auctoritate regebant populum, et eosdem fuisse legimus sacerdotes. Tandem in furore Domini dati sunt reges, alii quidem boni, alii vero mali. Senuerat enim Samuel, et cum filii ejus non ambularent in viis suis, sed avaritiam et immunditias sectarentur; populus, qui fortasse et ipse meruerat ut ei tales praeessent sacerdotes, a Deo quem contempserat, sibi regem extorsit. Electus est ergo Saul, regis tamen jure praedicto, id est qui filios eorum tolleret, ut faceret aurigas, et filias ut panificae fierent, et focariae, agros et praedia, ut ea pro libito distribueret servis suis, populumque totum servitutis premeret jugo. Idem tamen Christus Domini dictus est, et tyrannidem exercens, regium non amisit honorem. Incussit enim Deus timorem omnibus, ut eum quasi ministrum Domini, cujus quodammodo gestabat imaginem, venerarentur. Amplius quidem adjiciam, etiam tyranni gentium reprobati ab aeterno ad mortem, ministri Dei sunt, et Christi Domini appellantur. Unde propheta: Ingredientur portas Babylonis duces, videlicet Cyrus et Darius. Ego enim mandavi sanctificatis meis, et vocavi fortes meos in ira mea, et exsultantes in gloria mea. Ecce quia sanctificatos vocat Medos et Persas, non quod sancti essent, sed Domini adversus Babylonem implebant voluntatem.
9.19.2
Alias quoque: Ecce ego adducam, inquit, Nabuchodonosor, servum meum, et quia bene mihi servivit apud Tyrum, dabo ei Aegyptum. Omnis autem potestas bona, quoniam ab eo est, a quo solo, omnia, et sola sunt bona. Utenti tamen interdum bona non est, aut patienti, sed mala, licet quoad universitatem sit bona, illo faciente qui bene utitur malis nostris. Sicut enim in pictura fuscus aut niger color, aut aliquis alius per se consideratus, indecens est, ettamen in tota pictura decet: sic per se quaedam inspecta, indecora et mala, relata ad universitatem, bona apparent et pulchra, eo omnia sibi adaptante, cujus omnia opera valde sunt bona. Ergo et tyranni potestas bona quidem est, tyrannide tamen nihil est pejus. Est enim tyrannis, a Deo concessae homini potestatis abusus. In hoc tamen malo, multus, et magnus est bonorum usus. Patet ergo non in solis principibus esse tyrannidem, sed omnes esse tyrannos, qui concessa desuper potestate in subditis abutuntur. Porro si potestas accedat sapienti, qui rerum omnium novit et habet usum, omnibus bonis grata est, et omnibus utilis. Si vero cadat in insipientem, etsi bonis quibus, omnia cooperantur in bonum, mala esse non possit, molesta tamen ad modicum temporis est. Nam eam utrisque contingere manifestum est, licet exigente malitia temporis nostri, qui in nos flagellum Domini jugiter provocamus, malis, id est insipientibus, saepius concedatur. Quid enim in rebus humanis, Romano imperio potentius, potest ulla memoria recordari? Si temporum series ab Urbe condita revolvatur, illud inveniuntur mali gessisse frequentius. Quis enim C. Caligula, Augusti tertio successore, tetrior, aut immanior, praeter Neronem, qui antecessores et successores omnes turpitudine vitae et inauditis flagitiis superavit? Hic autem Caligula, omnium flagitiosissimus, tamen rexit, aut potius torsit imperium, ea quidem credulitate, ut propriae invidens felicitati, de conditione suorum temporum quereretur, eo quod nullis insignirentur calamitatibus publicis. Ille siquidem ortu suo pacaverat saecula, qui delere venerat contradictionis et mortis imperium. Licet enim haec immensitas pacis ascriberetur Augusto, Christo tamen potius ascribenda est, qui civis Romanus indictione census ascriptus est, regnante Augusto. Siquidem evangeliorum et historiarum veridica relatione constat, quia sub eo natus est auctor unicus pacis, Deus homo, Virginis filius Christus, cujus aeterna dispositio ad veram pacem, et felicissimi regni beatitudinem conscripsit electos, cujus adventus multis praenuntiatus est, et patefactus indiciis. Nam, ut Orosius refert, cum Caesar, Julio interfecto, ex Apollonia rediens urbem ingrederetur, hora circiter tertia, repente, liquido ac puro sereno, circulus ad speciem coelestis arcus orbem solis ambiit: et hoc octavo Idus Januarii die, qui dicitur Epiphaniorum, creditur accidisse, quo Caesar primum Jani portas, sopitis finitisque bellis civilibus, clausit, et Augusti adeptus est nomen, apicem declarans imperii, ut penes unum doceretur summa rerum et potestatum esse, quam monarchiam nominant Graeci.
9.19.3
Refert idem historicus, quod, cum a Sicilia rediens, receptis legionibus a Pompeio et Lepido, triginta millia servorum dominis restituisset, et omnia superiora populi debita donanda, litterarum etiam monumentis abolitis, censuisset, in diebus ipsis fons olei largissimus, de taberna meritoria per totum diem defluxit, illum utique manifeste adesse imperio nuntians, qui servos diaboli, peccatores justo Dei dominio subdere venerat, et pauperum misereri. Cum ergo a facie Christi silerent omnia, et tantas miserationes Altissimi obstupesceret mundus, summa rerum et potestatum in tertium ab Augusto ad Caligulam cecidit. Cujus ferocia, ut brevibus liqueat, exclamasse fertur:« Utinam populus Romanus unam tantum cervicem haberet!» Et quia hostis deerat, magno et incredibili apparatu profectus est hostem quaerere. Otiosisque viribus Germaniam Galliamque percurrens, in ora Oceani circa prospectum Britanniae substitit, Romamque reversus est belli deficiente materia, et nullo expleto negotio, nisi quod Belinum Britannorum regis filium, quem pater expulerat, cum paucis in deditionem accepit. Infestissimus quidem Judaeis exstitit, et sacra Hierosolymorum loca profanari, et statuis repleri jussit, et se coli ut Deum. Pilatum Judaeae praesidem tantis coarctavit angoribus, ut sua se transverberans manu, malorum compendium, mortis celeritate quaesierit. Sorores, quas Caligula primum stupro polluerat, damnavit exsilio, et post, omnes simul exsules jussit occidi. Ipse autem a suis protectoribus occisus est. In secreto ejus inventi sunt duo libelli, continentes lectissimorum nomina civium, quos morti destinaverat: eratque alterius inscriptio, gladius, alterius, pugio. Arca quoque ingens multiplicium venenorum inventa est, quibus, Claudio Caesare jubente, demersis, maria ipsa, magno piscium exitio protestante traduntur infecta. Successit avunculo Caligulae, Claudio tamen interposito, Nero Caesar, rerum vitiorumque successor, imo transgressor, petulantiam, libidinem, luxuriam, avaritiam, crudelitatemque scelere quovis exercuit. Teste namque Orosio, percitus petulantia, omnia pene Italiae et Graeciae theatra perlustrans, assumpto etiam varii vestitus dedecore, Cerycas, id est cornicines, citharistas, tragoedos et aurigas, saepe visus est superasse. Libidinibus quoque tantis exagitatus est, ut ne a matre quidem, vel sorore, ullave consanguinitatis reverentia abstinuisse referatur; virum in uxorem duxerit, ipse a viro ut uxor acceptus sit. Luxuriae tam effrenatae fuit, ut retibus aureis piscaretur, quae purpureis funibus extrahebantur; frigidis et calidis lavaret unguentis: nullam vestem bis induit, nec unquam minus mille carrucis confecisse traditur iter. Denique urbis Romae incendium voluptatis suae spectaculum fecit, per sex dies septemque noctes ardens civitas regios pavit aspectus. Horrea quadro structa lapide, magnaeque illae veterum insulae, quas discurrens flamma adire non poterat, magnis machinis quondam ad externa bella praeparatis, labefactae atque inflammatae sunt, ad aditorum mansiones, bustorumque diversoria, infelici plebe compulsa. Quod ipse ex altissima Maecenatiana turre prospectans, laetusque flammae, ut aiebat, pulchritudine, tragico habitu heliofeles odam sonat sacerdotates nymnos civitatis, in qua solis splendor colitur, decantabat. Avaritiae autem tam praeruptae exstitit, ut post hoc incendium urbis, quam se Augustus ex lateritia marmoream reddidisse jactaverat, neminem ad reliquias rerum suarum adire permiserit. Cuncta quae flammae quoque modo superfuerant, ipse abstulit: centies centena millia sestertium annua a senatu conferri sibi imperavit: plurimos senatorum, nulla exstante causa, bonis privavit: negotiatorum omnium sub una die, tormentis quoque adhibitis, omnem penitus censum abstorsit. Crudelitatis autem rabie ita effrenatus est, ut plurimam senatus partem interficeret, equestrem ordinem pene destitueret. Sed ne parricidiis quidem abstinuit, matrem, fratrem, sororem, uxorem, caeterosque omnes cognatos et propinquos, sine haesitatione prostravit. Auxit hanc molem facinoris ejus, temeritas impietatis in Deum. Nam primus Romae Christianos suppliciis et mortibus affecit: ac per omnes provincias pari persecutione excruciari imperavit. Ipsumque nomen exstirpare conatus, beatissimos Christi apostolos Petrum cruce, Paulum gladio interfecit. Mox acerbissime miseram civitatem obortae undique oppressere clades. Nam subsequente autumno tanta urbi pestilentia incubuit, ut triginta millia funerum in rationem Libitinae venirent. Britannica deinde clades evestigio accidit, qua duo praecipua oppida, magna civium sociorumque clade et caede, direpta sunt. Praeterea in Oriente magnis Armeniae provinciis amissis, Romanae legiones sub jugum Parthicum missae, aegreque Syria retenta est. In Asia tres urbes, hoc est Laodicea, Hierapolis, Colossae, terraemotu conciderunt. Haec Orosius fert; cujus verbis et sensu eo libentius utor, quod scio Christianum, et magni discipulum Augustini, propter religionem fidei nostrae, veritati diligentius institisse. Haec quidem possunt et apud alios historicos inveniri diffusius, qui tyrannorum atrocitates, et exitus miseros plenius scribunt. Quae si quis diligentius recenseri voluerit, legat ea quae Trogus Pompeius, Josephus, Hegesippus, Suetonius, Q. Curtius, Corn. Tacitus, T. Livius, Serenus, et Tranquillus, et alii historici, quos enumerare longum est, suis comprehenderunt historiis. Ex quibus facile liquebit, quia semper tyranno licuit adulari, licuit eum decipere, et honestum fuit occidere, si tamen aliter coerceri non poterat Non enim de privatis tyrannis agitur, sed de his qui rempublicam premunt. Nam privati legibus publicis, quae constringunt hominum vitas, facile coercentur. In sacerdotem tamen, etsi tyrannum induat, propter reverentiam sacramenti, gladium materialem exercere non licet, nisi forte cum exauctoratus fuerit, in Ecclesiam Dei cruentam manum extendat, eo quidem perpetuo obtinente, ut ob eamdem causam non consurgat in eum duplex tribulatio. Praeter rem tamen non videtur, si haec, quae dicta sunt, aliquibus astruamus exemplis.
9.20.1
LIBER OCTAVUS. CAP. XIX. De morte Julii Caesaris, et aliorum gentilium tyrannorum.
9.20.1
Occurrit ergo in primis domus Caesarea, qua nihil potentius aut gloriosius, nulla aetate recolit mundus. Siquidem Julius Caesar primus orbem, prudentiae et rei militaris viribus, acquisivit. Homo perpaucorum, et cui nullum expresse similem adhuc edidit natura mortalium. Licet enim Cicero eum alicubi criminetur, quod citra omnem utilitatis aut honestatis speciem, delectabatur injuriis, adeo ut in eum ipsum peccare juvaret: idem tamen tantis laudibus eumdem effert, ut deorum censeat munus ex virtutibus temperatum, Romano indultum imperio, utpote qui nec prosperis extolli, nec adversis frangi noverit, magnificus sine crudelitate, sine temeritate magnanimus. Quamvis enim si alius esset, posset temerarius videri, Caesar tamen audax videri non debet, cujus voluntas deorum aspirante favore, semper infra potestatem fuit. Nemo ferum expertus est Caesarem, nisi superbia rebellaret. Provocatus injuriis, pronus fuit ad veniam. Quos vicit viribus, prudentia antecessit. Excessus vero ejus videbantur sperare, et ad justitiam aspirare. Quod ex eo conjici potest, quod nullum tempus sibi voluit esse philosophiae expers. His videtur Orosius pro parte consentire. Cum enim in Aegypto magna pars militum ejus cecidisset, et ipse, sicut Lucanus meminit, cogeretur respicere Scevam, qui singulari virtute eminens inter Caesarianos, obsedit,.. Muris calcantem moenia Magnum, insistentium Aegyptiorum vi pressus Caesar, scapham ascendit, qua mox pondere sequentium gravata et mersa, per ducentos passus ad navem una manu elata, qua chartas tenebat, natando pervenit. Hic tamen quia rempublicam armis occupaverat, tyrannus reputatus est, et magna parte senatus consentiente, strictis pugionibus occisus in Capitolio. Sed et ibi honestatis memor exstitit. Ut enim animadvertit se strictis pugionibus peti, toga caput obvolvit, simul sinistra manu sinum ad ima deduxit, quo honestius caderet. Successor ejus Augustus felicissimus omnium, se sub interminatione poenae dominum prohibitus est appellare, et civem gerens, tyrannidis rem declinavit, et notam. Tiberius autem a Julio tertius, veneno obiit, cujus morte ita laetatus est populus, ut terram matrem, et deos manes orarent, ne mortuo sedem ullam darent nisi inter impios. Et licet veneficium detestabile semper fuerit, venenum, quo ille exstinctus est, orbis censuit esse vitale. Signum veneni certum habitum est; quod cor inter ossa cremati inventum est incorruptum. Ea enim rerum aestimatur natura, ut tinctum veneno, igne confici nequeat. Tertius tyrannus C. Caligula, occisus est a domesticis suis. Tiberius Claudius, quintus a Julio, etsi tyrannidem vitaverit, manifestis, ut alter Tiberius, veneni signis exstinctus est. At Nero sextus, a Julio, omnium immanissimus et vilissimus, hunc exitum habuit. Postquam enim deformitate veterum officiorum, et angustiis flexurisque viarum offensus, ut praedictum est, urbem incendit, ab omni populo, sicut Suetotonius refert, desertus est: et cum ingressus in cubiculum quaereret percussorem, et non inveniret, omnes quippe discesserant:« Ergo ego, inquit, nec amicum, nec inimicum habeo?» Idem paulo antequam se confoderet, scrobem coram se fieri praecepit ad corporis sui modulum, componique in ea si qua invenirentur marmoris frusta, et aquam simul et ligna conferri ad curandum cadaver, flens ad singula, atque identidem dictitans:« Qualis artifex pereo?» Cum autem audiret se a senatu adjudicatum supplicio, quale id esset interrogavit. Et cum comperisset debere nudi hominis cervici furcam inseri, corpus vero virgis ad necem caedi, conterritus duos pugiones, quos secum extulerat, arripuit, tentataque utriusque acie, rursus condidit, causatus nondum esse fatalem horam. Ac modo Sporum hortabatur ut lamentari inciperet, modo orabat, ut se aliquis ad mortem cum exemplo animaret. Interdum segnitiem suam his versibus increpabat: Vivo deformiter, turpius pereo. Jamque equites appropinquabant, quibus praeceptum erat, ut vivum extraherent. Quod ut sensit, ferrum adegit jugulo, in eoque consumpta est omnis familia Caesarum. Et ne in sola illa familia adversus tyrannidem tantum licere legibus quisque suspicetur, Vitellius, nonus a Julio, Galba et Othone inter Neronem et Vitellium intersertis, turpissime protractus est a cellula, in quam se contruserat, nudusque deductus per viam sacram, passim fimum in os ejus conjectantibus aliis, et a populo Romano apud Gemonias scalas minutissimis ictibus excarnificatus, unco tractus est in Tiberim. Duodecimus Domitianus, Vespasiano et Tito interpositis, post multam et cruentam tyrannidem a suis crudeliter interfectus est. Ex qua causa tamen in Christianos mitius egerit, auctore Eusebio Caesariensi, paucis aperiam, cujus verba sunt haec libro tertio, capite decimo octavo. Apud ipsum vero Domitianum cum jussisset omnes perimi, qui de genere David, et regia stirpe descenderant, sicut vetus habet traditio, delati sunt quidam quasi essent de posteritate Judae, quem fratrem fuisse Salvatoris secundum carnem tradunt. Duplicique urgebantur invidia, veluti qui ex genere David, et ex ipsius Christi propinquitate descenderant. Quae Hegesippus per ordinem his verbis refert. Adhuc autem vivebant quidam de carnali Domini nostri genere, nepotes ejus Judae, qui secundum carnem frater Domini dicitur, quos quidem detulerunt, tanquam ex David stirpe venientes. Hos quidam, Revocatus nomine, qui in hoc missus fuerat, perducit ad Domitianum Caesarem. Nam et ipse formidabat de adventu Christi, sicut et in initio Herodes. Interrogati ergo a Domitiano si essent ex familia David, confessi sunt. Tunc quaesivit quantis possessionibus vel quantis facultatibus essent praediti. At illi responderunt, quod utrisque non amplius esset in bonis novem millibus denariorum, ex quibus, singulis media pars pro portione deberetur. Neque haec sibi in pecunia subsistere, sed in aestimatione terrae quae eis esset, in quadraginta minus uno jugere constituta, per quam suis eam manibus excolentes, vel ipsi alerentur, vel tributa expenderent. Simul et testes ruralis et diurni operis, manus labore rigidas, et calle obduratas, proferebant. Interrogati vero de Christo quale sit regnum ejus, vel quis ipse, aut unde, aut quando venturus: responderunt, quod non hujus mundi regnum, neque hujus terrae ei designetur imperium, sed coeleste ei, per angelorum ministeria, praeparetur. Quando scilicet adventurus in gloria, de vivis ac mortuis judicabit, et restituet unicuique pro factis et meritis suis. Ad haec Domitianus, cum in eis nihil criminis inveniret, et vilitatem eorum quam maxime contemneret, abire eos liberos jussit. Haec illi.
9.20.2
Ex quibus patet quod non ex mansuetudine, quae decet principem, sed fastu impio a nonnullis fidelium crudelitatis suae cohibuit rabiem. Si ergo ad tantam paucitatem, et paupertatem genus regale deductum est, ut regnante Domitiano de stirpe David vix duo potuerint inveniri, quis sibi in carne et sanguine propagatis perpetuitatem esse confidit? Et quia Ecclesiam Dei, imo et totum imperium laceravit Domitianus, eodem in se Dei usus judicio, et ipse laceratus est. Cujus cadaver populari sandapila per vespilliones exportatum, atque ignominiosissime sepultum est. Successor ejus Nerva, omnia acta ejus revocavit in irritum, et ascriptus principibus, non tyrannis, morbo confectus diem obiit, Trajano adoptato in regnum. Qui tanta moderatione successit, ut sicut augustus felicissimus, ita et iste imperator optimus diutissime habitus sit, et, ut ferunt, apud Seleuciam urbem Isanriae profluvio ventris exstinctus est. Ei successit Aelius Adrianus pater patriae, qui rempublicam justissimis legibus ordinavit, et Judaeos scelerum suorum perturbatione exagitatos, ut in Palaestinam irruerent, ultima caede perdomuit, ultusque est Christianos, quos illi excruciabant, praecepitque ne cui Judaeo introeundi Hierosolymam esset licentia, Christianis tantum civitate permissa, quam in optimum statum murorum instructione reparavit, praecepitque vocari Aeliam de praenomine suo. Antoninus cognomento Pius, tranquille et sancte gubernavit imperium, succedens Adriano cum liberis suis, et merito pius, et pater patriae nominatus est, et intercedente Justino philosopho, se Christianis benignum exhibuit. M. Antonius Verus successor Pii cum Aurelio Commodo fratre suscepit imperium. Aurelius autem casu morbi, quem Graeci apoplexiam vocant, suffocatus interiit. Eoque defuncto, frater solus reipublicae praefuit, vir quem admirari quam laudare, si Eutropio creditur, facilius est. A principio vitae tranquillus et constans, adeo ut ab infantia vultum nec gaudio, nec moerore mutaverit, philosophiam edoctus Stoicem, eique deditus, vita pariter et eruditione philosophus. Institutus est ad philosophiam per Apollonium Chalcedonium, ad scientiam litterarum Graecarum per Chaeronensem Plutarchi nepotem. Latinas autem eum Fronto nobilissimus orator docuit, et pro quorumdam opinione, Plutarchi nepos. Inter caetera bellum gessit, quod prae magnitudine Punicis conferri potest. Et licet orationibus militum Christianorum, sicut idem imperator litteris suis dicitur attestatus, magna bella confecerit, gravis eorum exarsit persecutio, multique sanctorum martyrum coronati sunt. Postremo Lucio Commodo filio suo in regnum assumpto, in Pannonia constitutus, repentino morbo interiit. Lucius Antonius Commodus quintus decimus ab Augusto, per omnia crudelitatis, luxuriae, et obscenitatis dedecora depravatus, gladiatoriis quoque armis saepissime depugnavit, et in amphitheatro feris sese frequenter objecit. Interfecit etiam plurimos senatores, maxime quos advertit nobilitate industriaque excellere. Flagitia regis poena urbis insequitur; nam fulmine Capitolium ictum, ex quo facta flammatio, bibliothecam illam majorum cura studioque compositam, aedesque alias juxta sitas, rapaci turbine concremavit. Fertur tamen beatus Gregorius bibliothecam combussisse gentilem, quo divinae paginae gratior esset locus, et major auctoritas, et diligentia studiosior. Sed haec sibi nequaquam obviant, cum diversis temporibus potuerint accidisse. Commodus autem, cunctis incommodus, in domo Vestiliani strangulatus est, vivus autem hostis humani generis judicatus. Et haec quidem est descriptio tyranni, qua explicatur res quae latet in nomine. Sicut ergo damnatum hostem licet occidere, sic tyrannum. Haec tamen non impediat supputatio veritatem historiae, quoniam hic Galbae, Othonis, et similium ratio neglecta est. Nec quis quotus sit imperatorum attenditur, sed quomodo omnium domuerit tyrannidem, aut represserit clementia Dei, qui pro decreto justitiae, quando vult, flagellum inducit in delinquentium poenam, et quando vult, quos fecit poenitentes, admittit ad veniam. Decreveram hic subsistere, et ad alias a Romanis transire historias, sed quia in catalogum imperatorum ille, a quo genti meae nomen est, Severus occurrit, qui adversus Christi nomen tyrannidem gravem exercuit, illum adhuc solum adjiciam, ne Severiae vel Saresberiae nostrae parcere videar. Sed profecto hanc profanam in Christianos et Ecclesiam persecutionem, coelestis ultio e vestigio prosecuta est. Emerserunt enim continuo bella civilia, quibus Romani sanguinis plurimum effusum est. Hic quidem, Afer genere. Tripolitanus ab oppido Lepti, natura saevus, multis saepe bellis lacessitus, fortissime quidem rempublicam, sed laboriosissime rexit. Congressus est cum multis gentibus, ut de multis triumpharet. Pescenninum Nigrum, ad tyrannidem aspirantem, vicit et interfecit: Judaeos et Samaritas rebellantes ferro coercuit. Parthos, Arabas, Adiabenosque superavit. Hic est Severus gentium victor, qui in Britannias, defectu pene omnium sociorum tractus, magnis ibi gravibusque praeliis saepe gestis, receptam partem insulae a caeteris indomitis gentibus vallo distinguendam putavit. Itaque maximam fossam, firmissimumque vallum, crebris insuper turribus communitum, per centum viginti duo millia passuum a mari ad mare duxit. Ibique, sicut Orosius et alii historici referunt, apud oppidum Eboracum morbo obiit. Siquidem Britannia venena semper exhorruit, et in principes non novit, sed pro suis principibus invictos gladios exercere. Praefatum vero oppidum, in id virium et temeritatis, temporis processu excrevit, ut urbibus antiquis audeat se conferre. Hoc ei forte tanti imperatoris contulit sepultura. Ipsum tamen gentilium ritu, et infidelium pravitate, tyrannidem in Christianos exercuisse, et poenas sceleris luisse, certum est. Nemo enim a saeculo, se apostatae angeli egit imaginem, qui dam nationis ejus et confusionis non fuerit particeps.
9.21.1
LIBER OCTAVUS. CAP. XX. Quod auctoritate divinae paginae licitum et gloriosum est, publicos tyrannos occidere, si tamen fidelitate non sit tyranno obnoxius interfector, aut alias justitiam, aut honestatem non amittat.
9.21.1
Longum est si gentilium tyrannorum ad tempora nostra seriem voluero trahere; sed unius hoc aetatis non memorabitur homo. Hoc enim mentem effugit, et linguam vincit. Libellus tamen, qui De exitu tyrannorum inscriptus est, quid de tyrannis sentiam plenius poterit aperire, diligenti tamen compendio, ut nec de proxilitate taedium, nec de brevitate obscuritas generetur. Sed ne Romanae historiae vilescat auctoritas, quae plerumque ab infidelibus et de infidelibus scripta est, hoc divinae et fidelis historiae comprobetur exemplis. Undique enim apparet, quia, ut ait Valerius, ea demum tuta est potentia, quae viribus suis modum imponit. Et sane nihil tam praeclarum est, aut tam magnificum, quod non moderatione desideret temperari. Primum ergo tyrannum nobis objicit divina pagina Nemrod robustum contra Dominum venatorem, quem et Ninum dici nonnullae testantur historiae, etsi ratio temporis non acquiescat, eumque fuisse reprobum superius dictum est. Regnare siquidem voluit, et non a Domino, et sub eo turrim in coelum erigere conata est caeca, dispergenda et confundenda mortalitas. Progrediamur ad eum, quem populo divina praefecit electio, datumque in reprobam dominandi, non regnandi voluntatem deseruit, adeoque afflixit, ut, urgente doloris angustia, mortem sibi cogeretur inferre. Nihil enim aut minimum prodest sana assumptio, si consequens vita dissentit, nec initia rerum apud judicem obtinent, cujus sententia pendet ex fine. Regum, et libri dierum celebris historia est, in qua, auctore Hieronymo, Israel edocetur sub tyrannis ab initio laborasse. Et Juda, praeter David, Josiam et Ezechiam, reges omnes reprobos habuisse monstratur. Salomonem tamen, et forte aliquos aliorum in Juda convaluisse facile crediderim, Domino revocante. Mihique facile persuadebitur populum durae cervicis, et corde indomabili, et qui semper restitit Spiritui sancto, et non modo Moysen famulum legis, sed Deum dominum legis abominationibus gentium ad iracundiam provocavit pro principibus meruisse tyrannos. Nam tyrannos, quos peccata impetrant, inducunt et erigunt, poenitentia delet, excludit et perimit. Et quidem ante reges suos, sicut Judicum narrat historia, servierunt saepe numero filii Israel, sub tyrannis, multis et variis, pro dispensatione divina, afflicti temporibus, saepeque sunt clamantes ad Dominum liberati. Licebatque finito tempore dispensationis, nece tyrannorum excutere jugum de cervicibus suis, nec quisquam eorum, quorum virtute poenitens et humiliatus populus liberabatur, arguitur, sed jucunda posterorum memoria, quasi minister Domini memoratur. Quod suppositis liquet exemplis. Servierunt ergo filii Israel Eglon regi Moab decem et octo annis: et postea clamaverunt ad Dominum, qui suscitavit eis salvatorem vocabulo Aod, inclytum filium Gera, filii Gemini, qui utraque manu utebatur pro dextra. Miseruntque filii Israel per illum munera Eglon regi Moab; qui fecit sibi gladium ancipitem, habentem in medio capulum longitudinis palmae manus, accinctus est eo subter sagum in dextro femore, obtulitque munera Eglon regi Moab. Erat autem Eglon crassus nimis. Cumque obtulisset ei munera, prosecutus est socios qui cum eo venerant. Et reversus est de Galgalis ubi erant idola, dixitque ad regem: Verbum secretum habeo ad te, o rex. Et ille imperavit silentium. Egressisque omnibus qui circa eum erant, ingressus est Aod ad eum. Sedebat autem in aestivo coenaculo solus. Dixitque ei: Verbum Dei habeo ad te. Qui statim surrexit de throno. Extendit Aod manum sinistram, et tulit sicam de dextero femore suo, infixitque eam in ventrem ejus tam valide, ut capulus ferrum sequeretur in vulnere, ac pinguissimo adipe stringeretur. Nec eduxit gladium, sed ita ut percusserat, reliquit in corpore. Statimque per secreta naturae alvi stercora proruperunt. Aod autem, clausis diligentissime ostiis coenaculi, et affirmatis sera, per posticum egressus est. Et alibi: Sisara fugiens pervenit ad tentorium Jahel uxorem Abner Cinei. Erat enim pax inter Jabin regem Asor, et domum Abner Cinei. Egressa igitur Jahel in occursum Sisarae, dixit ad eum: Intra ad me, domine mi, intra, ne timeas. Qui ingressus tabernaculum ejus, et opertus est ab ea pallio, dixitque ad eam: Da mihi, obsecro, paululum aquae, quia valde sitio. Quae aperuit utrem lactis, et dedit ei bibere, et operuit illum. Dixitque Sisara ad eam: Sta ante ostium tabernaculi, et cum venerit aliquis interrogans te, et dicens: Nunquid hic est aliquis? Respondebis: Nullus est. Tulit itaque Jahel uxor Abner clavum tabernaculi, assumens pariter et malleum. Et ingressa est abscondite et cum silentio, posuitque supra tempus capitis ejus clavum, percussumque malleo, defixit in cerebrum usque ad terram. Qui soporem morti socians, defecit et mortuus est. Laudem- ne ergo, aut vituperium consecuta est posterorum? Benedicta, inquit Scriptura, inter mulieres Jahel, uxor Abner Cinei et benedicatur in tabernaculo suo. Aquam petenti lac dedit, et in phiala principum obtulit butyrum. Sinistram manum misit ad clavum, et dexteram ad fabrorum malleos. Percussitque Sisaram, quaerens in capite vulneri locum, et tempus valide perforans.
9.21.2
Ut autem et ab alia constet historia, justum esse publicos occidi tyrannos, et populum ad Dei obsequium liberari, ipsi quoque sacerdotes Domini, necem eorum reputant pietatem, et si quid doli videatur habere imaginem, religione mysterii dicunt Domino consecratum. Sic Holophernes non virtute hostili, sed suis vitiis gladio mulieris occubuit, et qui viris formidabilis fuerat, luxuria et ebrietate victus, a femina interfectus est. Nec feminae ad tyrannum patuisset accessus, nisi hostilem animum pia simulatione texisset. Non est enim dolus qui servit fidei, et militat charitati. Siquidem fidei est, quod increpat sacerdotes, qui divinae miserationi praescripserant tempus, ex pacto hostibus se dedituri, et urbem, nisi infra quinque dies eis Dominus subveniret. Charitatis autem quod nulla formidabat pericula, dum fratres et populum Domini ab hostibus liberaret. Nam et hoc egredientis in salutem indicant verba: Fac, inquit, Domine, ut gladio proprio ejus superbia amputetur, et capiatur laqueo oculorum suorum in me, et percuties eum ex labiis charitatis meae. Da mihi in animo constantiam, ut contemnam illum, et virtutem ut evertam eum. Erit enim memoriale nominis tui, cum manus feminae dejecerit eum( Judith IX). Vocavit ergo Abram suam, et descendens in domum suam, abstulit a se cilicium, et exuit se vestibus viduitatis, et lavit corpus suum, et unxit se myrrha optima, et discriminavit crinem capitis sui, et imposuit mitram super caput suum, et induit se vestibus jucunditatis suae, cingens sandalibus pedes suos, assumpsitque dextralia, et lilia, et inaures, et annulos, et omnibus ornamentis suis ornavit se. Contulitque ei splendorem Dominus, quoniam omnis ista compositio non ex libidine, sed ex virtute pendebat. Et ideo Dominus hanc in illa pulchritudinem ampliavit, ut incomparabili decore oculis omnium appareret. Illuc ergo perveniens, et publicum captans hostem, dixit Judith Holopherni: Sume verba ancillae tuae, quoniam si ea consecutus fueris, perfectam rem faciet Deus tecum. Vivit enim Nabuchodonosor rex terrae, et vivit virtus tua, quae est in te ad correptionem omnium animarum errantium, quoniam non solum homines, sed et bestiae agri serviunt illi per te, et obtemperant ei. Nuntiatur enim virtus et industria animi tui universis gentibus, et indicatum est omni saeculo, quia solus potens es et bonus in omni regno ejus, et disciplina tua omnibus gentibus praedicatur. Et adjiciens, ait: Veniens nuntiabo tibi omnia, ita ut adducam te per mediam Jerusalem, et habebis omnem populum Israel sicut oves, quibus non est pastor, et non latrabit vel unus canis contra te, quoniam haec mihi dicta sunt per providentiam Dei. Quid, quaeso, insidiosius excogitari, quid captiosius dici potest, hac mystici dispensatione consilii? Dixit itaque Holophernes: Non est talis mulier super terram in aspectu, et pulchritudine, et sensu verborum. Cor enim ejus concussum ardebat in concupiscentia ejus. Dixitque: Bibe nunc, et accumbe in jucunditate, quoniam invenisti gratiam coram me. Ipsa vero quae luxuriari non venerat, fidei et fortitudinis suae instrumento, usa est luxuria aliena. Et crudelitatem, quam semel sopivit blanditiis, in populi liberatione charitatis armis occidit. Percussit ergo Holophernem in cervicem, et abscidit caput ejus, et tradidit illum ancillae suae, ut poneretur in peram, reportandum in urbem, quae salutem fuerat consecuta in manu feminae. Hoc tamen cavendum docent historiae, ne quis illius moliatur interitum, cui fidei aut sacramenti religione tenetur astrictus. Nam et Sedecias, ob neglectam fidei religionem, legitur captivatus, et quod in alio regum Judae non memini, eruti sunt oculi ejus quia Deum, cui juratur, etiam cum ex justa causa cavetur tyranno, lapsus in perfidiam, non proposuit ante conspectum suum. Sed nec veneni, licet videam ab infidelibus aliquando usurpatam, ullo unquam jure indultam lego licentiam. Non quod tyrannos de medio tollendos non esse credam, sed sine religionis honestatisque dispendio. Nam et David, regum quos legerim optimus, et qui excepto sermone Uriae Ethei, in omnibus inculpatus incessit, licet tyrannum gravissimum sustineret, et eum perdendi saepe nactus fuerit occasionem, ei tamen maluit parcere, confisus de misericordia Dei, qui eum sine peccato poterat liberare. Decrevit ergo exspectare patienter, ut ille visitaretur a Domino reddita charitate, aut in praelio caderet aut alias justo Dei judicio moreretur. Siquidem vel ex eo potest insigniri patientia ejus, quod cum oram chlamidis Saul praescidisset, in spelunca, et alibi de noctu castra ingressus, custodum negligentiam increpasset, ipsum regem coegit profiteri, quia David causam agebat justiorem. Et hic quidem modus delendi tyrannos, utilissimus est et tutissimus; si qui premuntur, ad patrocinium clementiae Dei humiliati confugiant, et puras manus levantes ad Dominum, devotis precibus flagellum, quo affliguntur, avertant. Peccata etenim delinquentium, vires sunt tyrannorum. Unde Achior dux omnium filiorum Ammon, saluberrimum hoc consilium dedit Holopherni: Perquire, inquit, nunc, domine mi, si est aliqua iniquitas populi in conspectu Dei eorum, et ascendamus ad illos, quoniam tradens tradet illos Deus eorum tibi, et subjugati erunt sub jugo potentiae tuae. Si autem non est offensio populi hujus coram Deo suo, non poterimus resistere, quoniam Deus eorum defendet illos, et erimus in opprobrium universae terrae.
9.22.1
LIBER OCTAVUS. CAP. XXI. Omnium tyrannorum finem esse miseriam: et quod in eos Deus vindictam exercet, si manus cesset humana, ac hoc in Juliano apostata, et multis sacrae Scripturae patet exemplis.
9.22.1
Finis enim tyrannorum confusio est, ad interitum quidem, si in malitia perseverant; si revocantur, ad veniam. Nam et ipsi flagello paratur incendium, cum in correctionem filiorum eo fuerit usus pater. Et, inquit, Achab reveritus est faciem meam, non inducam malum hoc in diebus ejus. At Jezabel in saevitia perseverans, condigno crudelitatis exitu sanguinem suum canibus lingendum praebuit, in loco ubi sanguinem innocentis Naboth linxerant canes. Quod si ita Naboth innocentis sanguis exquiritur, nunquid tot innocentium sanguis irrequisitus erit? Vineam justi concupivit impietas, et in permutationem ejus totius regni jura amisit. Punitur autem malitia semper a Domino, sed interdum suo, interdum quasi hominis utitur telo, in poenam impiorum. Afflixit Pharao populum Dei, et ab eodem gravissimis, sicut in Exodo legitur, flagellatus est plagis. Quas breviter, ut fidelius teneantur, metro comprehensas curavi inserere: Prima rubens unda, ranae, tabesque secunda, Inde culex tristis, post musca nocivior istis. Quinta pecus stravit, vesicam sexta creavit. Pone subit grando, post bruchus dente nefando. Nona tegit solem, primam necat ultima prolem. Nec curo quis versus fecerit, hoc solum attendens, quia plagas Aegypti sub Pharaone, satis compendiose comprehendit. In his tamen omnibus non est aversus furor ejus a populo Dei, sed egredientem persequens cum curribus et equitibus suis, in mari submersus est. Aquis ergo pro muro, ad populi defensionem, et pro telo ad subversionem tyranni usus est Dominus. Salmanasar quoque, regnante Ezechia, premebat populum Domini, conversusque rex in preces adversus minas tyranni, clypeum divinae protectionis opposuit. Unde et eum per prophetam confortavit Dominus, dicens: Non ingredietur urbem hanc, nec mittet in eam sagittam, nec occupabit eam clypeus, nec circumdabit eam munitio. Per viam qua venit revertetur, et civitatem hanc non ingredietur, dicit Dominus. Protegamque urbem hanc, et salvabo eam propter me, et propter David servum meum. Factum est ergo in nocte illa, venit angelus Domini, et percussit castra Assyriorum centum octoginta quinque millia. Cumque diluculo surrexisset, vidit omnia corpora mortuorum, et recedens abiit. Et reversus est Sennacherib rex Assyriorum, et mansit in Ninive. Cumque adoraret in templo Nesrach deum suum, Adramalech et Sarasar filii ejus percusserunt eum gladio, fugeruntque in terram Armeniorum, et regnavit Asaraddon filius ejus pro eo. Nec moveat si alio et alio nomine censeatur in diversis historiis, quia pro traditione Hebraeorum, sicut Hieronymus auctor est, idem pentonymus exstitit. Dictus est enim Salmanasar, et Sennacherib, et Phul, et Tegladphalasar, et Sargon. Nisi enim polyonymus habeatur, historicorum quadam contrarietate dissidentium quandoque vacillabit auctoritas. Hic ergo angelico gladio primum adversus exercitum usus est Dominus, deinde adversus impium manibus filiorum. Ipsa quoque natura vindictas stupet interdum Altissimi, et hominum provocante malitia, Creatoris sui legibus mirabiliter acquiescit. Hinc est quod adversus Dominum Nabuchodonosor intumescens, exacto septennio bestiam egit, et poenitens est denuo reversus in hominem, rebus restitutus et regno, licet eo postmodum meruerit misero exitu spoliari.
9.22.2
Ad tempora transeo Christiana, quoniam in omni gente et populo manifesta est nequitia tyrannorum, et evidens poena. Julianus vilis apostata, et sordidus imperator, dolo potius quam viribus persecutus est Christum, nec tamen viribus temperavit. Nam sub eo gravissima Christianorum exorta est persecutio, dum Galilaei, quem dicebat, conatu impio nomen moliebatur exstinguere. Verum dum adversus Parthos infaustam expeditionem ageret, et idolis, in reditu suo, pro sacrificio, caedem devoveret Christianorum, Magni Basilii, aliorumque sanctorum precibus misertus est Deus, Mercuriumque martyrem destinavit, qui tyrannum in castris, mandato beatae Virginis, lancea perforavit, morientemque coegit impium confiteri Galilaeum, Christum scilicet, quem prosequebatur, esse victorem, et de se triumphasse. Cum enim praefatus episcopus fideles Caesareae in ecclesia perpetuae Virginis Genitricis Dei pernoctantes in orationibus collegisset, ipsa nocte beatam Virginem in visione sanctus agnovit, et hujusmodi consolationem accepit:« Vocate, inquit illa, mihi Mercurium, et abibit interficere Julianum, in Filium meum, et Deum tumide blasphemantem.» Sanctus autem cum armatura sua adveniens, velociter abiit, et advocans, quae apparuerat, Magnum Basilium, dedit ei librum habentem in historia omnem mundi facturam, dextrorsum vero hominem a Deo plasmatum. In principio autem libri superscriptio erat, Dic. In fine, homine jam plasmato, Parce. Suscipiens itaque librum legit ab initio usque ad Parce. Similem quoque visionem vidit eadem nocte quaestor Juliani in expeditione Libanius. Rediens Basilius ad martyrium sancti Mercurii nocte ipsa, Mercurii arma non reperit, sed die sequenti invenit eadem, et lanceam recenti sanguine cruentatam. Orosius tamen de Mercurio martyre non facit mentionem, sed in expeditione Parthica, tyrannum refert obvii militis telo esse peremptum. Eutropius quoque, qui Romanam eleganti compendio describit historiam, peremptum fatetur in castris, sed nullum exprimit caedis auctorem: persecutionem tamen quam eodem auctore, in Christianos supra modum exercuit, ei constat plurimum nocuisse. At Historia tripartita diligentius persequitur flagitia Juliani, et quanta immanitate persecutus sit Christum, quem Galilaeum nominabat, toto sexto volumine comprehendit. Ex quibus ad laudem Galilaei nonnulla inserui, compendiose decerpta ab his quae de eo Socrates, Theodoretus, et Sozomenus, teste Cassiodoro, tradiderunt.
9.22.3
Julianus ergo e regio sanguine oriundus, et ex Constantio nepos Constantini Magni, qui Byzantium a suo nomine Constantinopolim appellavit, ab initio exstitit Christianus, crescensque in auditoriis Constantinopolitanae urbis, exercebatur in basilica, ubi doctores erant, habitu privato procedens. Paedagogum habebat nomine Marconium, grammaticum Nidoclem Laconiensem. Rhetoricam vero legebat apud Ebolium sophistam, jam opera et diligentia Magni Basilii Christianum. Providebat enim imperator ne apud paganum sophistam legens, ad impietatis dogmata declinaret. Profecit ergo, ut ei fama deferret vires imperii gubernandi. Unde in suspicionem ductus imperatori, ab urbe regia jussus est abstinere, missusque Nicomediam, prohibitus est convenire apud Libanium sophistam Syrum paganumque, qui ibi a paedagogis Constantinopolitanis expulsus morabatur. Utebatur tamen lectione librorum ejus, et in rhetorica proficiens, Maximo philosopho Ephesio, quem postea, quasi artes magicas exercentem, Valentinianus imperator fecit occidi, familiaris effectus est. Cumque ab eo verba philosophica praegustasset, coepit ejus imitari religionem, magis et magis cupidine succensus imperii. Imperatorem vero timens, suspicionemque cavens, tonsus monachicam simulabat vitam, agens proditorem in habitu Christiano, et in ecclesia Nicomediae lector ordinatus, sic furorem declinavit imperatoris. In manifesto autem sacros Christianorum legebat libros, et latenter exercebatur in philosophia, invalescente semper ambitione imperii. Unde et amicis dicebat felicia fore tempora, quibus ipse rerum potiretur imperio. Et quidem manus non evasisset imperatoris, nisi imperatrix Eusebia inveniens latitantem, et pro eo intercedens obtinuisset ut ad philosophandum mitteretur Athenas.
9.22.4
Refert Theodoretus quod exinde discurrens omnem Helladam, vates quaerebat, consulens, an ad imperium perveniret. Inventoque viro qui se potentissimum in magica fateretur, introductus est ab eo in locum idolorum, ut in abdito evocatos a mago daemones praesens consuleret. Quibus solemniter apparentibus, compulsus est Julianus frontem suam crucis munire signaculo. Quo facto, repente daemones disparuerunt. Magus itaque coepit culpare Julianum. At ille praetendens metum, crucis se dixit obstupuisse virtutem, eo quod signum hoc daemones fugerint.« Non suspiceris hoc, bone vir, inquit magus, quia timuerint sicut ais, sed abominati hoc signum potius abscesserunt.» Et ita capiens miserum, odio Christiani signaculi replevit Julianum. Post haec, sicut Socrates auctor est, imperator evocans Julianum, eum constituit caesarem, et data sorore Constantia in uxorem, ipsum contra barbaros destinavit ad Gallias. Successit ergo ei, fecitque sibi initium vincendi barbaros, quod amorem suum apud milites collocavit.
9.22.5
Fertur etiam quod dum in aliquam civitatem fuisset ingressus, corona laurea, quibus solent ornari civitates, inter columnas pendens, rupto fune super caput ejus decidit, eumque aptissime coronavit. Quo facto, cuncti clamaverunt, quia ei signum foret imperii. Congrediens deinde cum hostibus, tanta felicitate provectus est, ut a militibus appellaretur Augustus. Cumque corona deesset imperialis, unus signa portantium, torquem quem habebat, capiti ejus circumposuit, et hoc modo factus est imperator Julianus. Quae vero postea gesserit ille philosophus, judicent audientes. Nam et in ipso principio omnia pro libito disponebat, figmentum Christianae religionis abjecit, et singularum urbium templa aperiens, idolis offerebat, dicens se ipsum esse pontificem paganorum. Intestino quoque bello lacerasset imperium, nisi ei degenti in Thracia fuisset mors imperatoris Constantii nuntiata. Ut vero favorem multitudinis sibi conciliaret, jus sibi praeferendae religionis omnibus indulgebat. Studebat ob hoc omnibus omnia fieri. Hinc vanae gloriae causa largus, hinc affectata simulatione philosophi parcus, hinc a civilitate fictitia comis, hinc gravis a mole imperii, et quod maxime erat, ne crudelis haberetur, mansuetudinem mentiebatur. Caeterum qualis esset, religione monstrabat. Episcopos ergo in exsilium deportatos jussit evocari, et confiscatas eorum sibi reddi substantias. Templa quoque paganorum velociter suis necessariis praecepit aperire, et quae iis ablata fuerant, incunctanter restituere sancivit. Palatio expulit eunuchos, tonsores et coquos. Eunuchos quidem, eo quod uxor ejus obierat, post quam non duxit aliam. Coquos autem, quia more philosophi cibis simplicibus utebatur. Tonsores,« quoniam, ut ipse ait, unus sufficit multis.» Scriptores plurimum venerabatur, cultoresque disciplinarum, sed maxime philosophantes. Unde et fama viros hujusmodi undique congregabat circa palatia, qui circumamicti palliis, magis habitu, quam magisterio pandebatur. Erantque graves universis Christianis seductores viri, et imperatoris semper religioni faventes. Noctibus vigilans conscribebat libros, quos in senatu publice recitabat. Solus enim imperatorum a Julio Caesare in curia recitavit orationes. Publicum cursum mularum, et caballorum inhibuit, jubens eos utilitatibus publicis ministrari. Haec ejus opera laudant pauci, plurimique vituperant, quia remoto fastu palatii, contemptibile videatur imperium. Apud Sozomenum fertur, quia mox in ipso principio sic aperte et impudenter negavit Christianam fidem, ut quibusdam sacrificiis et invocationibus, quas expeditiones pagani vocant, et sanguine immolatitio nostrum baptisma studeret ablui, et abrenuntiare ecclesiasticae confessioni. Ex illo enim tempore, tam secretim quam publice, et in templis pagani licenter sacrificia celebrabant.
9.22.6
Fertur autem, quia dum aliquando sacrificaret, ostensum sit ei in visceribus hostiae signum crucis corona circumdatum. Quo viso, alii quidem perterriti, verae religionis virtutem, et Christiani dogmatis aeternitatem intellexerunt, eo quod corona victoriae indicium est, et ambitus circularis, in se rediens est finis ignarus. Princeps autem confortans eos, sibi prospera monstrari asseruit, et quia signum dogmatis Christiani coerceretur, ne ei dilatari liceret, circuli termino esse conseptum. Cum autem adhuc pueri Gallus et Julianus ad sepulturam Mammaeae matris, opere inter se diviso certatim basilicam fabricarent, res dictu mirabilis, et forsitan incredibilis, accidisse narratur. Galli namque pars augebatur, utiliterque crescebat: Juliani vero labores alii quidem fodiebantur, alii, terra ipsa evomente, ruderibus implebantur: aliquoties terrae deposita fundamenta copulari non poterant, ac si quaedam violenta virtus, ab inferiore loco ea repercutiendo, depelleret. Res prodigiosa visa est omnibus, existimantibus, quia non esset vir ille in Christiana religione salubris. Nec falso: quod patuit ex post facto. Nam ecclesias et ministros possessionibus et privilegiis spoliavit, et quod nimis grave, et plane injuriosum est, clericos jussit militibus aggregari, duci provinciae servituros, plurimosque eorum curiae tradidit. Populum vero Christianum cum uxoribus et filiis inscribi praecepit, et tanquam vicaneos tributa persolvere, et Galilaeos omnes censuit infelici diminutioni capitis subjacere. In initio autem Christianis parcens, mitior visus est, sciens priores persecutores nihil profecisse poena Christianorum, qui magis inde creverunt, et facti sunt gloriosi, pro vero dogmate morientes. Invidens ergo eorum gloriae, abstinuit a tormentis, judicans esse necessarium, ut sermone potius et admonitione, ad paganitatem colendam populum suaderet, sperans etiam hinc se monstrare clementem. Dicitur enim quia, dum Constantinopoli apud Fortunam sacrificaret urbis, accessit ad eum Maris, episcopus Chalcedoniae, et publice impium et sine Deo apostatam vocitavit. At ille solam ei improperans caecitatem, eo quod senex caecus manu alterius agebatur, adjecit:« Neque Galilaeus Deus tuus curare te potest.» Respondit Maris:« Gratias ago Deo qui hoc egit, ne te viderem pietate nudatum.» Imperator autem silens abscessit philosophum simulans, ut ostentatione patientiae paganitatem roboraret. Lege autem inhibuit ne Galilaeorum filii, poetarum, rhetorum et philosophorum legerent disciplinas.« Propriis, inquit, telis, secundum proverbium, vulneramur. Ex nostris enim armati, ex nostris conscriptoribus contra nos bella suscipiunt.» Posuit et aliam legem, praecipiens Galilaeos expelli militiis. Adjecit et aliam, ut Galilaeis bona auferrentur, quoniam Christus eorum eos pauperes esse praeceperat.
9.22.7
Scripsit Apollinaris, vir doctus et ingeniosus, heroicis versibus pro Homeri poemate Hebraicam antiquitatem, et in alio opere imitatus est comoedias Menandri, fabulositate deducta. Euripidis quoque tragoedias, et lyram Pindari secutus est, et absolute dicendum, quia ex divinis Scripturis argumenta sumens, omnes endeticas lectiones tempore parvo composuit, numero, virtute, moribus, conscriptione, charactere et dispositione Graecorum valde pares. Fecit et librum nobilem, ad ipsum imperatorem, sive contra philosophos, in quo tacitis sacrae Scripturae testimoniis, illos irrefragabili ratione desipere probavit, et se vera sentire de Deo. Quae legens imperator, claris tunc scripsit episcopis:« Legi, et reprehendi.» Cui episcopi rescripserunt:« Etsi legisti, non agnovisti. Si enim agnovisses, nequaquam reprehendisses.» Basilii autem Cappadoceni creditur haec fuisse epistola. Veniens imperator Antiochiam, eo quod ei esset barba valde prolixa, derisus est, dicentibus Antiochenis:« Tondeatur, ut ad funes barba ejus proficiat.» Et quia taurum consueverat immolare, taurum et aram suo formari praecepit in solio. Lacerantes ergo dicebant:« Iste taurus evertit mundum: et nisi eum Libanius revocasset, graviter afflixisset Antiochenos, adversus quos tum librum satis urbanum scripsit.» Ut autem etiam Judaeos denuo animaret et armaret in Christum, templum Hierosolymis eos instaurare praecepit. Concurrentibusque quos de toto orbe convocaverat, plurima ministravit, misitque praesidem, impiorum exsecutorem dignissimum praeceptorum. Aiunt enim quoniam ad repurgium faciendum, argenteos hamos, et cophinos, et scaphas habuerint. Cumque fodere jam coepissent, statuta quidem die haec multitudo plurima faciebat. Nocte vero spontanea terra de valle crescebat. Solutis itaque prioris fundamenti reliquiis, nova omnia praeparabant. Cumque gypsi et calcis multa modiorum millia congregassent, vis magna ventorum repente respirans, tempestates atque procellae subito factae, quidquid congregatum fuerat, disperserunt. Adhuc autem vesanientibus eis, et nequaquam divina longanimitate correptis, maximus primo terraemotus factus est, et quisquis non fuerat divinis mysteriis imbutus, vehementer attritus est. Cum vero neque hoc terrerentur indicio, ignis ex fundamentis, quae suffodiebantur, egrediens, plurimos fodientium concremavit, aliorum membra dissolvit. Nocte plurimis in vicina porticu dormientibus, cadens subito cum tecto ipsa porticus, dormientes oppressit. Alia vero die, in coelo signum splendens crucis salutaris apparuit; sed etiam Judaeorum vestes crucis signaculo sunt impletae, non signatae tamen splendenti colore, sed nigro. Haec itaque Dei rebelles considerantes, et divina contremiscentes flagella, ad propria sunt reversi, confitentes esse Deum, qui ab eorum progenitoribus ligno probatur appensus. In his tamen omnibus non est aversus furor impii, sed indurato corde praecepit ut, quicunque sacrificare nollent, palatium non intrarent, et neque collegio, neque foro, neque arbitrio, neque dignitate, neque qualibet administratione participarentur. Cum vero torquebantur Christiani, aut spoliabantur, eis patientiam indicebat, quoniam hanc Galilaeus eorum expresso verbo legis et testimonio operis, suos docuerat sectatores. Unde et multi Christianorum retrorsum abierunt, aut strati metu, aut capti dolo: et invalescebat saevitia paganorum. Ut autem ad idololatriam milites facilius assuescerent, studuit ad priscum schema reformare illud signum sublimius Romanorum, quod Constantinus in formam crucis mutaverat. Verum in publicis imaginibus Jovem, quasi de coelo sibi coronam deferentem, et purpuram: Mercurium quoque et Martem in se respicientes, velut pro testimonio sapientis et fortis, depingebat, hoc agens in imaginibus, ut sub occasione imperii latenter adorarentur dii, et hoc modo subjecti clanculo fallerentur exinde sic capti facilius impleturi quod vellet. Si vero detrectarent, torquerentur tanquam imperii contemptores. Approbabat autem studia Christianorum, licet persequeretur fidem et exercitia virtutum: quo paganorum roboraret errorem, apud Galilaeos non vera mentiebatur esse, sed ficta. Decrevit ergo eis virtutes praeripi, et paganos Christianis absque fide, moribus, institutis, philosophiae voluit esse cultores, sicut Arsatio pontifici Galatiae, scripta ab eo in hunc modum docet Epistola.« Paganorum ritus nondum agitur secundum intentionem nostram, propter cultores ejus in negligentia positos. Nam deorum claritas, magnitudo atque sublimitas, omni oratione omnique spe major est. Sed propitii sint nobis dii propter negligentiam quam habemus, cum illorum providentia in parvo tempore, tanta mutatio facta sit, quantam neque orare primitus aliquis praesumpserat. Cum ergo credimus hoc posse sufficere, nequaquam respicimus quemadmodum superstitionem Christianorum auxit cura peregrinorum, et circa sepulturas et mortuos, multa solatia honestaeque conversationis studia non vera, sed ficta. Quas res arbitror apud nos debere sub veritate geri. Non itaque sat est te talem esse, sed omnes absolute circa Galatiam sacerdotes. Quos aut deprecare, aut ratione flecte, aut certe festinanter a sacerdotali ministerio remove, nisi diis cum conjugibus, et filiis, atque servis, colla submiserint, non ferentes ulterius eorum servos, aut filios hoc facere contemnentes, aut Galilaeos impie contra deos agentes, et impietates pietatibus praeponentes. Deinde cunctos admone, ut sacerdos neque ad spectacula procedat, neque in tabernis bibat, aut cuilibet arti, operibusque turpibus, aut impudentibus praesit. Qui obediunt, honorentur, inobedientes expelle. Xenodochia constitue per singulas civitates, ut nostra peregrini clementia fruantur. Non tantum nostri, sed etiam extranei pecunia indigentes. Ut habeas unde fiat, interim decrevi singulis annis triginta millia tritici modios per universam dari Galatiam, et sexaginta millia vini sextarios. Horum quinta pars pauperibus, templa observantibus, debet expendi, reliqua peregrinis, indigentibusque distribui. Turpe namque est, ut Judaeos non abjiciant, sed potius nutriant impii Galilaei, et suos pariter, nec non etiam nostros, nostri vero, nostrorum solatio deserantur. Quapropter doce etiam collationes facere paganos ad talia ministeria, paganorumque vicos offerre primitias frugum. Eosque hujusmodi benefactis institue, docens eos hoc opus olim fuisse nostrorum. Homerus enim hoc probat, introducens Eumenium talia facientem. Nos ergo neque bona nostrorum imitamur, sed aliis remittimus, negligentia non confusi, magis autem deorum reverentiam respuentes. Si igitur haec te facientem ego cognovero, laetitia plenus ero. Praesides provinciarum rarius domi suscipe, frequenter eis scripta transmitte. Ingredientibus eis civitatem, sacerdotum nullus occurrat. Cumque ad templa venerint deorum, intra januas eos nemo procedat militum forte, aut praecedentium officiorum, sed qui voluerit, subsequatur. Cum ad ipsum limen templi pervenerit, privatus existat. Tu enim, sicut nosti, intus es judex. Hoc enim etiam sacra sanctio videtur exigere. Obedientes igitur pro veritate pii sunt, reluctantes vanae gloriae comprobantur. Quid enim patiantur, aut quod mereantur auxilium, qui matrem deorum propitiam habere noluerint? Qui ergo eam neglexerint, non solum sine querela non erunt, sed etiam nostrae indignationis impetum sustinebunt. Neque enim fas est ut illi parcatur, qui deos habuerit inimicos. Suade siquidem eis, ut si mea volunt frui tuitione, omnes matri deorum studeant offerre culturam.»
9.22.8
Haec quidem scripsit, et ad similitudinem ecclesiae, daemonum templa constituit et instituit ministros in diversis gradibus ad instar clericorum, ut essent qui caeteros docerent cultum perfidiae, et poenitentes post culpam, secundum traditionem Christianorum, correctione mediocri reformarent. Nihil autem quod a paganis committeretur in Christum, enorme videbatur. Adeo quidem, ut nec saevire in mortuos inhumanum aut crudele paganis videretur. Unde in civitate Sebasta Joannis Baptistae sepulcrum aperuerunt, ignique tradiderunt, ossa vero ac pulverem disperserunt. Si vel capita flagitiorum ejus, vel summatim quae per ipsum in orbe adversus Ecclesiam gesta sunt, voluero enarrare, multis magnisque voluminibus tanta egebit materia. Sed progrediamur ad finem, quem pius Galilaeus, intemeratae virginis filius, impio persecutori suo, ad consolationem Ecclesiae suae, et ad gloriam majestatis, qua Patri coaequalis et consubstantialis est, potenter inflixit. Procingens ergo se ad Persicam expeditionem, pro more misit Delphos et Delum, atque Dodonem consulens an expediret ad bella procedere. Vates itaque universi victoriam promittebant, uno inter caetera animati responso, quod pro exemplo mendacii ac seductionis inserere non pigebit. Est autem hujusmodi: Nunc omnes aggredimur dei victoriae tropaea referentes circa fluvium Thirem. Horum ego dux ero, belligerator Mars. Quisquis ergo Pythium musarum principem, et dominum rationis credit, vim et mentem carminis hujus interpretetur. Quo miser animatus, omnimodam sibi victoriam somnians, etiam Galilaeos delere praeparabat. A plurimis tamen, ut oportuit, vilis apostata contemptus est.
9.22.9
In Antiochia namque vir quidam optimus, paedagogus adolescentium, habitabat, eratque illic famosissimus sophista Libanius, exspectans victoriam Juliani, habensque prae oculis minas ejus. Ait ergo, veram deridendo religionem:« Nunc fabri filius quid putas agit?» At paedagogus completus gratia dixit:« O sophista, Creator omnium, quem tu fabri filium nominasti, locellum sepulturae Juliane componit.» Post paucos dies mors nuntiatur Juliani. Et in locello advectus est, minarumque timor evacuatus. Eodem quoque tempore, vir religiosissimus Julianus, cognomento Saba, subitae hilaritatis causam a ministris interrogatus, respondit:« Ferus sacrae vineae devastator, poenas exactus est vastationis suae: jacetque mortuus, terroribus minisque frustratus.» Sed exprimendus est ordo, quo decessit impius persecutor. Cum ergo tam cives quam hostes, bello Persico laboribus et fame multipliciter afflixisset, veniens Ctesiphontem civitatem, in tantum obsedit regem, ut crebris legationibus ei offerret partem regni, dum solutus bello discederet: quod imperator contempsit elatus, nec attendens quia vincere quidem bonum est, supervincere nimis invidiosum. Confidebat enim magicis artibus, et arbitratus secundum Pythagoream opinionem, animas diversa corpora peragrare, se credebat possidere animam Alexandri, aut quod potius in altero corpore esset alius Alexander. Querebantur ergo Romani de principe, qui bellum finire nolebat, resistebant tamen insistentibus Persis, ita ut frequenter nunc hi, nunc illi verterentur in fugam. Porro Julianus in equo residens, exercitum confortabat, inermis quidem spe felicitatis suae praesumens, contra quem jaculum repente delatum, discurrens per brachium ejus, in latus immersum est. Ex hoc vulnere suscepit terminum vitae. Qui vero justissimum intulit vulnus, hactenus ignoratur. Sed alii quemdam invisibilium hoc intulisse ferunt, alii unum pastorum Ismaelitarum, alii militem, fame et itinere fatigatum. Sed sive homo, sive angelus fuerit, patet quia divinis jussionibus ministravit. Aiunt enim quia cum fuisset vulneratus, mox manum complevit sanguine suo, et in aerem projecit dicens:« Vicisti, Galilaee, vicisti,» et in eo ipso confessus victoriam est, etsi blasphemus. Defunctus est autem tertio anno imperii sui, vitae tricesimo primo, nimium tamen vixisse visus est bonis, qui non modo in ecclesiis, sed etiam in theatris praedicabant victoriam Galilaei. Omnes enim clamabant:« Maxime fatue, ubi sunt vaticinia tua? Vicit Deus et Christus ejus.» Defuncto impio, inventa sunt in templis simulacra stupenda principis, et mira insignia sapientiae conclamatae, et famosissimae pietatis. Nam in Carris aperto templo, quod usque ad reditum suum clausum esse praeceperat, inventa est mulier a capillis appensa, manus extensas habens, aperto utero, in cujus jecore eventum belli Persici fuerat speculatus. In Antiochia quoque arcas in palatio plurimas, humanis capitibus plenas, invenerunt, et demersa puteis innumera corpora mortuorum. Prodigiosa et scelesta illius, quae nec imperatorem, nec philosophum decuerunt, sed impium et magum, Dei hostem et hominum, Tripartita latius pandit historia. In gente quoque Britannorum, sicut quaedam nostratum testatur historia, ad compescendam et puniendam tyrannidis rabiem, gloriosissimi martyris et regis Edmundi manum exercuit. Cum enim Suanus Britanniae insulam, quam ex magna parte occupaverat, vastaret, spoliaret et membra Christi persecutionibus multis affligeret, indictione census, quem lingua Anglorum Danageldum nominant, provinciam oneravit, praecepitque possessiones memorati martyris conferre in censum. Supplicatumque est ei, contempsit preces. Missus a martyre religiosus frater, sub interminatione inhibuit ne ecclesiam Christi, domum martyris, et liberam familiam ejus, tyrannus indebita premeret servitute. Sed impietas ad preces obsurduit, intumuit ad prohibitionem, ad minas induruit, et conviciis et injuriis afficiens humilem nuntium, Dei ultricem acceleravit manum, flagellum provocavit et patientia Dei contempta, temeritate caecus incurrit in mortem. Nec mora. Nam tyrannus e vestigio exspiravit. Inter milites enim agens in castris, solus, sicut ipse confessus est, cum telo vidit adesse beatum Edmundum, increpantem eum durissime et caedentem ad mortem. Et ab ea quidem die, licet insula graves tyrannos habuerit, ecclesia Beati Edmundi a praefata indictione fisci mansit immunis. Nemo enim eorum martyrem ausus est provocare, aut in opprimenda ecclesia ejus, periculum facere sui. Nostris tamen temporibus Eustachius filius Stephani, qui in Ecclesiam Dei saevire decreverat, cum omnia pro viribus depopulatus esset, et terram beati Edmundi, cui omnes praedones detulerant, videret opulentam, sibique non esset, consumptis opibus regni, unde semel et secundo militibus aera procederent, jam enim defecerant donativa, praedia jam dictae ecclesiae depopulatus est. Nondum tamen digesserat cibum, quem de facultatibus loci acceperat, ipsaque die, antequam se domi suae reciperet, quae nimis vicina erat, tactus est martyris manu, et lethali percussus morbo, die circiter octava rebus cessit et vita. Quid moror in paucis? Ubi sunt, ut de domesticis loquar, Gaufridus, Milo, Ranulphus, Alanus, Simon, Gillebertus, non tam comites regni, quam hostes publici? Ubi Willelmus Saresberiensis? Ubi Marimo qui, impellente beata Virgine, incidit in foveam quam parabat? Ubi alii, quorum vel nomina conficerent librum? Horum utique malitia insignis est, infamia celebris, infelix exitus, et quem praesens aetas ignorare non potest. Si ergo quis antiquas nescit historias, si ignorat quomodo Cyrus, cui reges terga praebebant, a regina Scytharum Tamiri prostratus est, si casus et praecipitia praecedentium non recolit tyrannorum, vel ea quae oculis ingeruntur invitis attendat, et luce clarius intuebitur omnes tyrannos miseros esse.
9.23
LIBER OCTAVUS. CAP. XXII. De Gedeone, qui forma praesidentium est, et Antiocho.
9.23
Quid itaque sibi velint, qui rempublicam, id est populum Dei, indebito servitutis jugo nituntur opprimere, non video, nisi forte ea de causa potentiam appetant, ut tormenta miseriae potenter ferant. Si enim regere tantum appeterent, non dominari, onus officii metientes, nequaquam tanta currerent aviditate. Voluntas enim regentis de lege Dei pendet, et non praejudicat libertati. At tyranni voluntas concupiscentiae servit, et legi reluctans quae libertatem fovet, conservis jugum servitutis conatur imponere. Docet haec Scriptura, cui contraire non licet. Dixerunt omnes viri Israelis ad Gedeon: Dominare nostri tu, et filius tuus, et filius filii tui, quia liberasti nos de manu Madian. Quibus ille ait: Non dominabor vestri, nec dominabitur in vos filius meus, sed dominabitur Dominus. Dixitque ad eos: Unam petitionem postulo a vobis, date mihi inaures de praeda vestra. Videor mihi in hujus litterae facie, quod dixeram, intueri. Nam Gedeon qui interpretatur circumiens inutile, vel tentatio iniquitatis eorum, nomine et verbis videtur principis officium indicare. Ejus enim est circumire inutilia, et ea vel delere, vel revocare ad frugem, et quod iniquum deprehendit, excludere a finibus suis, ut sibi adversus hostes procedat victoria. Defertur honor dominii, et recusat: legi tamen subjicit, quos a jugo servitutis absolvit. Patri filiorum successurus defertur honor; at ille Deum maluit honorari. Quis eorum recte huic assimilabitur, qui fas nefasque confundunt, et versantur in laboribus et aerumnis, ut filios possint non tam honoris quam rapinae et iniquitatis habere haeredes? Quis est enim qui legem Dei, et justitiam ejus, quae in sola charitate consistit, filiis anteponat? Qui amat, inquit, patrem aut matrem, aut filios plus quam me, non est me dignus. Et profecto qui transitoria Christo praeponunt, ipsis transitoriis citius transeunt: nec eorum perpetuatur gloria, apud quos, postpositis aliis, Christus manet inglorius. Ergo casum timeat princeps, qui liberorum aut carnis motus affectu, honorem divinum minuit immemor charitatis, Sed nemo est qui in Deum se fateatur insurgere, insurgunt tamen plurimi, et jam ista palam fiunt. Intravit Antiochus in sanctificationem cum superbia, et hoc quidem faciunt multi. Ozias, quem litterae irrefragabiles justum in multis fuisse commemorant, mortuo Zacharia sacerdote, cui cognomen fuit intelligens, ordinem sacerdotalem non tam pie quam audacter invasit, et reclamantibus Levitis, Nonne tu es Ozias rex, et non sacerdos? audire contempsit. Statimque lepra partem illam corporis ejus invasit, quam sacerdos, ex lege, auri tegebat lamina, ut, juxta imprecationem propheticam, facies ejus ignominia repleretur. Rex quidem notus est, et ex coaevis regibus, et ex eo maxime, quod anno mortis ejus natus est Romulus, a quo genus est Romanorum. Imitantur plurimi Oziam, sacerdotalia praesumentes, sed lepram ejus paucissimi erubescunt. Plures tamen sequuntur Antiochum, qui non cum devotione, ut offerat vice sacerdotis, sancta ingreditur, sed ut deleat si quid est in templo Domini sanctum. Cum enim Antiochus desolationis et abominationis idolum fabricasset, libros legis Dei combussit igni, et scidit eos, et apud quemcunque inveniebantur libri testamenti Domini, et quicunque observabant legem Dei, secundum edictum regis Antiochi trucidabant eum. Vidi temporibus meis nonnullos sacerdotali se immiscentes officio, et humeros temerarie supponentes, ut arcam praeriperent ab humeris levitarum, loci immemores, qui in praesentem diem dicitur orae percussio. Alios vidi, qui libros legis deputant igni, nec scindere verentur, si in manus eorum jura pervenirent, aut canones. Tempore regis Stephani a regno jussae sunt leges Romanae, quas in Britanniam domus venerabilis Patris Theobaldi, Britanniarum primatis, asciverat. Ne quis etiam libros retineret, edicto regio prohibitum est, et Vacario nostro indictum silentium; sed, Deo faciente, eo magis virtus legis invaluit, quo eam amplius nitebatur impietas infirmare. Quis autem in tot millibus regnare affectantium, esse vult similis Gedeoni? Aut quis legem sibi vult dominari, et populo? Omnibus tamen unum illud deberet sufficere, quod Gedeon a subditis petit, id est si solas ex praeda sibi consequatur inaures. Si enim quae lex loquitur, indicare curaverit, et ei obediens populus acquiescat, ut non sit iniquitas et contradictio in civitate, et populo cui praeest, debet profecto sufficere praesidenti
9.24
LIBER OCTAVUS. CAP. XXIII. Consilio Bruti utendum esse adversus eos qui pro summo pontificatu non modo certant, sed schismatice dimicant: et quod tyrannis nihil quietum.
9.24
Sed esto ut bis liceat, qui carnales sunt, contendere de primatu, viris ecclesiasticis hoc usquequaque arbitror esse illicitum. Carnalium tamen exemplo, sub imagine religionis obrepit impietas, et jam non modo contenditur pro sacerdotio, sed pugnatur. Antiqui quondam trahebantur inviti, et proni ad martyrium, primas cathedras, carcere pejus et cruce, fugiebant. Contra jam palam loquuntur sacerdotes et proverbium nullum dicunt.« Nolumus, inquiunt, martyres esse, sed sedium nostrarum gloriam non damus alteri.» Misera quidem et miserabilis vox in ore sacerdotis, qui Christum sic agnoscit, ut se nolle eum sequi palam confiteatur. Dubitari poterit an verus moriatur confessor, qui persecutorem, si opus fuerit, non exspectat? Ait enim Cyprianus:« Episcopus si timet, actum est de eo.» Sed liceat timere; non stare in necessitate, illicitum est. Fugitivus inutilis infamis est. Est tamen in quo videntur imitari constantiam martyrum, si pro cathedra scilicet fuerit decertandum. Fertur a quibusdam, et verum est, quod super Romano pontificatu ab ambitiosis quandoque, imo saepe litigatum, et non sine sanguine fraterno Sancta sanctorum ingressus sit pontifex. Concitata sunt iterum bella, plus quam civilia, inter Caesarem et Pompeium, et quidquid Philippis, Leucade, Mutinae, in Aegypto, Hispaniave praesumptum est, quidquid impie gestum, pugna sacerdotalis absolvit. Nunquid Christiani sanguinis procurant effusionem, ut eis prae caeteris liceat pro grege, quod pastoris est, animas ponere? Nunquid ecclesiam diruunt, profanant sancta, ut sit quod aedificari et sanctificari oporteat? Concutiunt populos, regna sollicitant, ecclesiarum diripiunt facultates, forte ut sibi faciant materiam promerendi, ut componant omnia, ut pauperibus miserendi et providendi, aliis concurrentibus necessitatem praeripiant. Si enim ut plura sibi impune liceant, si ut pecuniam congregent, si ut carnem et sanguinem foveant, dilatent et corrumpant, si ut familiam nobilitent, si denique ut gloriam suam quaerant in clero dominantes non forma facti gregis ex animo, licet labiis et simulatione officii pastorem induant, tyrannis quam principibus facilius accedunt. Dicunt philosophi, et verum arbitror, nihil in rebus humanis utilius homine, et in ipsis hominibus, principe ecclesiastico vel mundano, nemo utilior. E diverso nihil homini perniciosius homine, et in eis tyrannus saecularis, aut ecclesiasticus, perniciosior est. Sed profecto in utroque genere, saecularem ecclesiasticus antecedit. Sal enim infatuatum ad nihil omnino valet, nisi ut projiciatur foras, et conculcetur ab hominibus. Porro Usque adeo solus ferrum mortemque timere Auri nescit amor, pereunt discrimine nullo, Amissae leges. Sed pars vilissima rerum Certamen movistis opes. Ergo dividatur unitas, integritas scindatur, sinceritas corrumpatur, maculetur et sanctitas, mundi novum judicium celebretur, et princeps ejus, qui passione Christi ejectus est, rediens scandala spargat, ut beatus sit, qui non capitur tendiculis ejus:... Tantone novorum Proventu scelerum quaerunt uter imperet orbi? Vix tanti fuerat civilia bella movere, Ut neuter. Rectissimam eminendi viam docuit Christus, qui discipulos suos regibus gentium noluit conformari, ut dominentur in subditis, et qui potestatem exercent, benefici dicantur, sed qui major est, sponte minoretur, et solum prae caeteris, jure, quiete, viribus, et contentione remota, sibi vindicet officium ministrandi. At isti aliam praetulerunt, ascendentes ex adverso fratrum, et ministrandi humilitate rejecta, appetunt prae regibus gentium dominari. Nec dubium quin refrigescente, imo exstincta charitate, sedem suam et ipsi ponant ad aquilonem. Siquidem« productos odere pares.» Utinam secuti essent, qui ea viderunt tempora, consilium Bruti, a quo eum, imminente bello civili, Catonis avertit auctoritas. Decreverat enim manus suas ab armis continere civilibus, quibus quanto quisque libentius et fortius immiscetur, tanto iniquior et immanior est. Ait ergo: Nunc neque Pompeii Brutum, nec Caesaris hostem, Sed bellum victoris habes. Si ergo sapiant hi, pro quorum dominio schismatici litigant, eos solos concurrere patiantur, alterutri metuant opem ferre, incerti quis victor futurus sit, certique quanta, quam gravis ruina, victis immineat. Nulla manus, belli mutuato judice, pura est. Nam et Victrix causa Deo[ diis] placuit, sed victa Catoni. Gaudeat plane mundus, cum alter solus vicerit, sed propensiori laetetur gaudio, si vicerit uterque, vel neuter. Conveniant ergo, si placet, in insula Lycaonia, aut alio, si quis tamen locus bellis, sive duellis est aptior: nam antiqui, teste Quintiliano, bellos dicebant, quos modo duellos appellamus, et sine orbis et urbis periculo vincat alteruter duellorum, quem Deus scilicet approbaverit, aut victorem esse permiserit. Victus quoque, si id victori placeat, demergatur in Tiberim, aut si cum eo mitius agendum videtur, retrudatur in caveam. Cui cum abbas loci claustrum, imo carcerem, aperuerit, protestetur se non illud ei, qui damnatur, praeparasse, sed victo. Siquidem Nulla fides unquam miseros elegit amicos. Qui vero vicerit, id est qui violentior fuerit, in Liparem, aliamve insulam exsul perpetuus deportetur ad marmora secanda, aut ad metalla damnetur. Facinus enim schismatis quos inquinat, aequat, nisi quia plerumque qui fortior, imo ferocior, idem et iniquior est. Quid perniciosius aut odibilius bello civili? Nihil plane, praeter rabiem schismaticorum, aut haereticam pestem. Quorum utrum perniciosius sit, non facile dixerim, si tamen in his numerus est, ut unum segregetur ab altero. Cessabunt plane bella civilia, si praesumptioni desit temeritatis adjutor. Nec est qui concives possit urgere ad furorem, nisi eos aliquatenus ipsa delectet insania. Utique necessitas confurendi, aut nulla omnino, aut, ut multum, imaginaria est. Haec quoque permultis maximisque periculis patet, quorum nemo satis declinat eventum, nisi praecaveat facultatem. Innuit noc poeta gravissimus, aut si, juxta Quintilianum, rectius dicere malueris oratorem, non repugno, dum constet praecavenda esse etiam quae possunt evenire pericula, et universitatem ab uno quolibet cogi non posse, ut sceleri obsequatur invita. Ait enim: Et quamvis nullo maculatus sanguine miles. Quae potuit fecisse, timet. Quid pectora pulsas? Quid vesane gemis? quid fletus fundis inanes? Nec te sponte tua sceleri parere fateris? Usque adeone times, quem tu facis ipse timendum? Classica det bello; diros tu neglige cantus: Signa ferat; cessa: jam jam civilis Erynnis Concidet, et Caesar generum privatus amabit. Sic sic, si Ecclesia Dei erigatur in spiritus libertatem. Si ministerium sceleris subire detrectet, aut omnino schismata sopientur, aut manente compage unitatis, soli inter se schismatici dimicabunt. Interim contineat ecclesia manus suas, quoniam gladius Petri, qui sanguinem carnali sitiebat affectu, mandato Domini ad praesens tegitur in vagina, et discipuli eradicare zizania properantes, praecipiuntur messores angelos exspectare. Oret unitatis integritas, ut in se colligat dissidentes lapis incisus, in quo fundatur Ecclesia, quem schismatici reprobant, qui fecit utraque unum, et vestem suam in sortem fidelium integram cedere maluit, quam secari. Oret, inquam, ne deficiat fides, et expetens in cribro Satanas non disperdat, conculcet et triticum. Oret pacem, quaerat pacem, et persequatur etiam fugientem. Meminerit ejus, qui cum posset producere plus quam duodecim legiones angelorum, exaltatus in crucem omnia acquisivit. Ipsa enim exinanitio adeo meruit exaltari, ut ad gloriam ejus flectatur omne genu. Schismaticos nocentes accipiunt, sed consentientes justos, nocentes faciunt bella sacerdotalia. Quiescunt ergo stantes a longe cum Petro, ut videant finem. Recolant illud ethnicum:..... Si coelicolis furor arma dedisset, Aut si terrigenae tentarent astra gigantes, Non tamen auderet pietas humana, vel armis, Vel votis prodesse Jovi. Hoc quidem videtur esse servandum in his, ubi quis justius induit arma, scire nefas. Nam si haereticus schismaticusve catholicum impugnat, assistere veritati pium est, et Romano pontifici devotissime famulari. Hoc quidem cum innotuerit, nam schismaticus se catholicum esse saepe mentitur: Quis enim praesumet summum judicare pontificem, cujus causa Dei solius reservatur examini? Utique quisquis hoc attentaverit, laborare quidem, sed proficere nequaquam potest. Nec ad unguem nomen pontificis arcto; habeatur hic pontifex, cujuscunque canonica praecessit electio. Jonas ut naufragium tolleret, naufragium fecit, maluitque perire solus, quam alios involvere periculis suis; nec tamen regendae navis curam susceperat. Salomon ab eo maternum convincit affectum, quod integrum meretricis calumniae filium cedere maluit, quam partiri. At isti periclitari malunt Ecclesiam, et scindi, quam honorem non usurpare, et innocenti matri Ecclesiae non inferre calumniam.« Haec est, inquit, mater ejus, quoniam ex dilectione refugit sectionem.» Econtra hic privignus est, qui Ferro rimatur viscera matris. Quot et quantos tumultus, et strages dedit illa collisio, quando filius Petri Leonis adversus Innocentium bonae memoriae Quintum, domini Adriani praecessorem, cujus vitam et felicitatem in se in aevum protendat Dominus, conatus est ab aquilone ascendere? Nonne et stellarum partem secum traxit ruina ejus? Quis nescit Aegidium Tusculanum? Quis Petrum Pisanum, cui nullus, aut vix similis alter erat in curia? Quis recenseat episcopos, qui in tota fere Italia corruerunt? Profecto dum ruinae illius exstabat aetate nostra memoria, incredibile est quempiam adeo misere ambitiosum esse, ut ecclesiam scindere non formidet. Neminem ita stupidum esse credo qui non malit se deleri, quam ut pro eo tanta fiat turbatio. Si delictis nostris exigentibus, carnificium istorum quisquam ascenderit sedem Petri, et ad gubernaculum navis ejus, Domino indignante, accesserit, plane naufragium non immerito faciet, cum et Petrus vocatus a Domino, ad validiorem territus auram coeperit mergi, et navis, quae Dominum habebat vectorem, de salute desperet, donec Christus dormiens precibus excitetur. Utique qui misere ascendit, rotatur miserius, et miserrime dejicietur; nec laetos habent exitus, quae malo sunt inchoata principio. Discordia certissimum iniquitatis et defectus indicium est. Siquidem.............. Minimas rerum discordia turbat Pacem summa tenent. Phaeton in fabulis, dum paternos currus affectat, incendit orbem, et tandem miseratione dei, et ipse succensus corruit praeceps, curru disjecto. Tunc...... Isse diem sine sole ferunt: et dum flagrat Ecclesia succensa schismate, Christus videtur abesse. Icarus quoque, dum elatus juvenili levitate fertur in coelum, marinis fluctibus mergitur. Dejectus enim est dum allevaretur. Subvectio siquidem impiorum, gravioris ruinae praeparatio est. Quis autem eo iniquior, qui ministerium pacis, sacrificandi officium in rixas mittit, et carnificium? Quorsum, quaeso, tanta immanitas? Nunquid ad vitam? Sed eorum finis interitus. An ad gloriam? Sed gloria eorum in confusione est. An ad voluptatem? Ergo et eorum deus venter est. An ut nobilitentur in carne et sanguine? Sed caro et sanguis regnum Dei non possidebunt. Nam adversus carnales non ego, sed haec, et graviora his, apostolica intonat tuba: Quorum, inquit, finis interitus, quorum deus venter, et gloria in confusione, quia terrena sapiunt. Si ut suam expleant voluntatem, aliis dominantes quod tyrannicum est, eis nihil minus proveniet. Tyranno siquidem nihil tutum est, aut quietum. Interroga Damoclem, et se hoc a tyranno Siciliae didicisse fatebitur, cum ei undique in ardentes prunas ruina immineret, ad primum nutum et quasi texentis licio dependens gladius, inter regales delicias cervici illius, similis ferienti, irrueret. Hoc quidem apud Claudianum astruit Theodosius. Ait enim: Qui terret plus ipse timet, sors ista tyrannis Convenit, invideant claris, fortesque trucident. Muniti gladiis vivant, septique venenis, Ancipites habeant artes, trepidique minentur. Tu civem, patremque geras, tu consule cunctis. Nec tua te moveant, sed publica vota. Erubesce Sidon, ait mare, quia jam carnalis loquitur, quae vir spiritualis audire non potest. Si enim audirent sacerdotes vocem hanc, nequaquam per tela, per hostes currerent, ut primas cathedras occuparent. Sed licet omnes summi pontificatus apicem deferant, quantum salva religione licet, fugiendum, quam suscipiendum arbitror sapienti. Ut enim ex conscientia verum loquar, illius laboriosissima, et quantum ad statum praesentis saeculi pertinet, miserrima videtur esse conditio. Si enim avaritiae servit, mors ei est; sin autem, non effugiet manus et linguas Romanorum. Nisi enim habeat unde obstruat ora eorum, manusque cohibeat, ad convicia, ad flagitia et sacrilegia perfecenda, aures, oculos, duret et animum. Tria quidem sunt, quae prae caeteris, etiam prudentum omne judicium subvertunt, amor munerum, acceptio personarum, facilitas credendi. Nam ad ista moveri, et justitiam dispensare, nullus omnino potest. Ergo et ab his immunem Romanum necesse est esse pontificem, qui omnium coercere debet excessus. Si odit munera, quis beneficia conferet in invitum? Quid largiturus est, qui non accipit? Aut quomodo, si non largitur, placabit Romanos? Si personas eorum non accipit, quomodo subsistet ante faciem eorum? Vix enim in conclavi causam poterit pensare sacerdotalem, quin eos in consiliis omnibus admittere compellatur. Quid quod cogitur damnare Simoniam, munera et retributiones? Si ea sequitur, nonne se ipsum propria voce condemnat? Si in summa potentia minima licentia est, profecto qui legibus praeest, nulli subjicitur, sed ab illicitis arctius coarctatur. Ergo et Romano pontifici minimum, eo ipso quo plurimum licet. Quid ponderosius est sollicitudine omnium Ecclesiarum? Apostolicum privilegium transit ad successores, et plane pars privilegii est, quam Apostolus ad Corinthios loquitur: Quis, inquit, infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror? Si totum non vultis revolvere, vel istud vindicet qui de primatu contendit, et, ut puto, cito faciet locum. Praeterea qui Romanus pontifex est, eumdem pro conditione Ecclesiae quae nunc est, esse servum servorum necesse est. Non equidem nuncupative ad gloriam, ut quidam opinantur, sed substantive, utpote qui servis Dei serviet vel invitus. Omnis enim persona Dei servit, et dispensatrix est clementiae vel justitiae suae. Servit angelus, servit homo, serviunt boni, serviunt mali, et ipse princeps mundi diabolus servit. Ergo et Romani serviunt Deo, et tyranni, quibus Romanum necesse est servire pontificem. Adeo quidem, ut nisi servierit, aut expontificem, aut exromanum esse necesse sit. Quis ergo eum servum servorum esse ambigit? Dominum Adrianum, cujus tempora felicia faciat Deus, hujus rei testem invoco, quia Romano pontifice nemo miserabilior est, conditione ejus nulla miserior. Et licet nihil aliud laedat, necesse est ut citissime vel solo labore deficiat. Fatetur enim in ea sede se tantas miserias invenisse, ut facta collatione praesentium, tota praecedens amaritudo, jucunditas, et vita felicissima fuerit. Spinosam dicit cathedram Romani pontificis, in tantum acutissimis usquequaque consertam aculeis, tantaeque molis, ut robustissimos premat, terat et comminuat humeros; coronam et phrygium clara merito videri, quoniam ignea sunt, sed nunquam a natali solo Angliae malle exisse, aut in claustro beati Rufi, perpetuo latuisse dicit, quam tantas, nisi quia divinae dispensationi reluctari non audet, intrasse angustias. Dum superest, ipsum interroga, et crede experto. Hoc etiam mihi saepissime adjecit, quod, cum de gradu in gradum a claustrali clerico per omnia officia in pontificem summum ascenderit, nihil unquam felicitatis, aut tranquillae quietis, vitae priori adjectum est ab ascensu. Et, ut verbis ejus utar, nihil enim, cum praesens sum, sui gratia vult apud se absconditum esse ab oculis meis: In incude, inquit, et malleo semper dilatavit me Dominus; sed nunc oneri, quod infirmitati meae imposuit, si placet, supponat dexteram, quoniam mihi importabile est. Nonne ergo miseria dignissimus est, qui pro tanta pugnat miseria? Sit sane ditissimus qui eligitur, sequenti die pauper erit, et infinitis fere creditoribus tenebitur obligatus. Quid ergo erit ei, quem nulla vocat electio, sed repugnante in membris Christo, ambitio caeca et cruenta non sine sanguine fraterno intrudit? Hoc quidem est Romulo succedere in parricidiis, non Petro in commissi dispensatione ovilis.
9.25
LIBER OCTAVUS. CAP. XXIV. Epicureos nunquam assequi finem suum.
9.25
Nisi dissimulet contentiosus, quae tamen dissimulari ratio non permittit, ex superioribus luce clarius liquet, Epicureos nunquam assequi finem suum. Cum enim ad tranquillam aspirent vitam, et ad libidinem explendam se retrahant et philosophentur, imo desipiant( nemo enim quod male libet, potest sapienter implere) hoc per ista Babylonis fluenta nullus assequitur. Illos quoque Epicureorum nomine censendos arbitror, qui suam volunt in omnibus implere voluntatem. Nam cum res libidini serviunt, in voluptatem transit affectus. Si affectus affectui non pareat, quo magis vis, torqueris magis, si tamen sit libido in voluntate. Alioquin interdum velle quod non potes, jucundum est et fructuosum, si forte esurias et sitias justitiam, laboriosum tamen. Mundus itaque Epicureis plenus est, eo quod in tanta multitudine hominum, pauci sunt, qui non famulentur libidini, id est corruptae voluptati, sed laboriosae voluntatis nexibus non impliciti, aut nulli, aut pauciores sunt. De loco voluptatis exclusus est homo, ex quo libido praevaluit, eo quod vita jucunda et tranquilla frui non potest, cui coeperit libido dominari. Maluit facere quod libuit, quam quod jussus est, et projectus in locum miseriae, in terram laboris missus est, ut ei, et semini suo, terra spinas et tribulos germinet, et in sudore vultus sui comedat panem suum, qui in rectitudine voluntatis obediens, sine difficultate et labore plenam poterat habere voluptatem. Siquidem ad necessitatem et voluptatem, parata invenerat omnia. Vultus autem, sicut his placet, qui curiosius scrutantur verborum originem, dicitur a volendo; et sudor ejus, laborem et angustias indicat corruptae voluptatis. Si ergo sudatur in eo quod confirmat cor hominis, et etiam in sumendo quod laetificat, quid est, quod sine labore sibi natura mortalis credat indultum? Anima sibi dictum recolit, quod matri omnium nostrum peccatrici sententia Creatoris intorsit. Parit ergo in dolore filios virtutum, quae sine labore parit sobolem vitiorum. Natura namque peccatrix ad malum prona est, et corrupta ab adolescentia sua, quae aetas origini vicinatur, ut sine labore et difficultate possit labi, et non possit erigi ad bona sine labore, et erecta, sine difficultate et gratia stare non possit. Parit itaque vitia, filias utique non filios sine dolore, sed procul dubio ad dolorem, sed in dolore filios, sed plane ad gaudium, non dolorem. Ergo Epicurus versatur in dolore, cujus vita filios parit, aut filias, et semper praesentes, aut futuras ingemiscit angustias. Nam, ut caetera taceam, praesentibus non laetatur, aut si caecus non est, dum rerum metitur exitus, ea tanquam abeuntia et fugientia deplorat. Laetis etenim stare negatum est, nisi quis laetetur in his, quae beatum faciunt, aut ad perpetuam proficiunt vitam. Praeterit namque mundus hic, et omnia desiderabilia ejus. Quantumlibet blandiatur incautis, et dulces fallaciae suae propinet illecebras, novissima ejus quovis absinthio amariora sunt. Et quia ratio praesentem statum ejus imperfectum esse, usquequaque convincit, nescio quid solidum semper pollicetur in posterum, ut in omnibus amatoribus et sequacibus suis, nec unum ab initio duxerit ad perfectum, aut voti compotem fecerit. Hinc est quod avarus in mediis opibus esurit, potens et praesidens, in summo fastigio servit in profundo luxu: voluptuosum gaudii defectus angit, et famae procus et gratiae, in toto tumore inanis gloriae vilescit. Cui ista non patent, nimium caecus est, cum unusquisque eorum qui versantur in his, sibi quod appetit, deesse fateatur. Sunt tamen quorum oculos ita perstrinxit malitia, ut quae per se lucent, nequeant intueri. Sic oculis capti talpae, lucis beneficium non agnoscunt, et innatis gaudentes tenebris, oderunt aerem puriorem, nec vivere queunt, si diutius arceantur ab humo et latebris suis. Nonne talparum gerunt imaginem, qui semper in humo versantur, quorum tota conversatio in terra deprimitur, ut nihil altum sapiant vel divinum? Sed nec humanum quidem, cujus est, cum caetera animalia prona ferantur in terram, coelum, et quae coelestia sunt erecta dignitate corporis et animi contemplari. Hi tamen suo, sed talpae quodam naturae vitio, deprimuntur. Profecto deterior est, quem culpa maculat, eo qui naturae laborat imperio. Nec credas altum sapere, qui naturae consortes, non tam virtute, quam vitiis vult praeire. Sed quid in grege isto talparum arguo caecitatem, nisi quod aliorum fons esse videtur? Ab eo namque scaturiunt rivuli vitiorum, ut quasi in corpore uno videas confluxisse rapacitatem leonis, saevitiam tigridis, gulam lupi, varietatem pardi, fraudem vulpis, tenacitatem harpyiae, immunditiam suis, petulantiam hirci, superbiam equi, stoliditatem asini, obstinationem muli, toxicum hydrae, nigredinem corvi, et quidquid aliud perversitatis infundere potuit homini teterrima creatura. Nam ab eo universa haec incommoda profluxerunt, dum boni et mali scientiam et similitudinem Dei promittit per rapinam. Exinde inclinata est ad malum natura hominis, cujus quasi quaedam infantia praecessit innocens, dum a colloquiis pervertentibus et perversis abstinuit. Siluit homo et mansit innocens, immisso sopore obdormivit innocens, expergefactus et agnoscens auxilium simile, quod ei fabricaverat Deus, innocenter locutus est magnalia Dei. Sed ex quo factus verbosior per ostium curiositatis eductus, exercuit cum tentatore verbi commercium, quasi ab infantia adolescens, concepto calore intumuit, et praevaricatus mandatum, cujus custodia ad gloriam fuerat profutura, corruptus est, ut extunc mirabili et invincibili lege conditionis inflictae, sibi unio reluctetur carnis et spiritus, ut nulla ratione componi possint, nisi illius gratia intercedat, qui fecit utraque unum, et carnem, in electorum fine, faciet a spiritu absorberi. Si verbis gentilium uti licet Christiano, qui solis electis divinum, et Deo placens, per inhabitantem gratiam, esse credit ingenium, etsi nec verba, nec sensus credam gentilium fugiendos, dummodo vitentur errores, hoc ipsum divina prudentia in Aeneide sua, sub involucro fictitii commenti, innuisse visus est Maro, dum sex aetatum gradus, sex librorum distinctionibus prudenter expressit. Quibus conditionis humanae, dum Odysseam imitatur, ortum exprimere visus est et processum, ipsumque quem educit et provehit, producit et deducit ad manes. Nam Aeneas, qui ibi fingitur animus, sic dictus, eo quod est corporis habitator: ἔνναιος enim, ut Graecis placet, habitator est, δέμας corpus, et ab his componitur Aeneas, ut significet animam quasi carnis tugurio habitantem. Sic etiam Neptunum ennosigaeum, eo quod Sigaeum inhabitet. Primus itaque liber Aeneidos, sub imagine naufragii manifestas infantiae, quae suis procellis agitatur, exponit tunsiones, et in fine suo, abundantia cibi et potus adulta, prosilit ad laetitiam convivalem. In confinio ergo adolescentiae prodeunt colloquiorum commercia, et eorum intemperies aut fabulas narrat, aut veris falsa permiscet, eo quod multiloquio peccata deesse non possunt. Porro tertius varios juventutis, quasi suos canit errores: eo quod illa aetas solos fere novit errores. Siquidem, ut ait ethicus: Imberbis juvenis tandem, custode remoto, Gaudet equis, canibusque, et aprici gramine campi. Cereus in vitium flecti, monitoribus asper, Utilium tardus provisor, prodigus aeris. Prima ergo aetas nutricem, secunda custodem habet, tertia quo liberior, eo facilius errat, nondum tamen procedit ad crimina. Quarta illicitos amores conciliat, et ignem imprudenter conceptum in pectore, ad amantis infelicem producit rogum. Neque enim inconcessis fatalem beatitudinem esse, sub typo Mercurii ratio persuadet, docetque illum, qui dum fuerat parvulus, sapiebat ut parvulus, loquebatur ut parvulus, agebat ut parvulus, fuga irrefragabiliter apprehensa, evacuare quae erant parvuli. Unde, ut ad memoratum ethicum redeamus: Conversis studiis, aetas, animusque virilis Quaerit opes et amicitias, inservit honori, Commisisse cavet, quad mox mutare laboret. Ergo et virilis aetas puerilia, et juvenilia erubescit, et si a perversa voluptate et immundo amore navigii sui solvere non potest anchoram, praescindit et funem. Sic et patriarchae pudicus filius pallium reliquit adulterae, ne adulterii crimine involveretur. Quinta maturitatem civilem promit, et aetatem depingit vicinam senectuti, imo quae ipsam jam ingreditur senectutem. Nam et Patrum honores recolit, majorum memoriam veneratur, et quasi ad tumulum Anchisae solemnes celebret ludos, in his ipsis exsilii sui miseriam recognoscit. Dum vero hinc egreditur, transit ad sextam, et amissis Palinuro et Miseno, duce scilicet navigii dormitante, et temerarii praelii incentore, cum jam frigescat affectus, viresque deficiant, non tam senectutem sentit quam senium, et velut quemdam descensum ad inferos, ubi quasi rebus inutiliter gestis, totius anteactae vitae recognoscat errores, et discat alia via incedendum esse his, qui volunt ad dulces Laviniae complexus, et fatale regnum Italiae, quasi ad quamdam arcem beatitudinis, pervenire. Constat enim apud eos qui mentem diligentius perscrutantur auctorum, Maronem geminae doctrinae vires declarasse, dum vanitate figmenti poetici, philosophicae veritatis involvit arcana. Licet autem de prima corruptione specialiter dictum sit, potest et de singulis manifesta ratione monstrari, quia natura hominis ab adolescentia sua prona est ad malum; ut ex quo libero, licet depresso, coeperit uti arbitrio, per se cadat sponte in culpam, et inde merito suo praeceps prolabatur in poenam: erigi tamen nequaquam potest ad bonum, nisi gratia Dei supponat manum suam. Lata est ergo Epicureorum via, et haud dubiam ducit ad mortem, per pericula tamen, per errores, per amaritudines et per omnimodas vanitates, ut laetum et quietum tranquillae vitae statum in ea nullus inveniat, vel ad illum tandem, ea ducente, perveniat. Nam ut vera beatitudo possideatur, non vanis, sed veris insistendum est bonis. Vana enim cultorem suum proturbant in tenebras exteriores, ad fletum oculorum, stridorem dentium, tinnitum aurium, et varias pressuras, et poenas inferorum, apud quos nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat.
9.26
LIBER OCTAVUS. CAP. XXV. Quae via fidelissima sit, ad assequendum quod Epicurei appetunt, vel pollicentur.
9.26
Sententiae tamen non struo calumniam, quae beatitudinem esse definit laetum semper et quietum tranquillae vitae statum, sed interpretatione sinistra, et vitiosa exsecutione, arbitror infamatam. Adeo quidem, ut cum Epicurei sint plurimi, id est vani sectatores voluptatis, nomen hoc pauci profiteantur. Erubescunt enim dici quod sunt, et propriam turpitudinem occultare nituntur nomine alieno, dum non tam boni esse cupiunt, quam videri. Si vero diffinitioni fidelis detur interpres, et sententiae commodus exsecutor, qui manum apponat ori, id est qui facit quod loquitur, nihil verius et rectius apud Stoicum, et Peripateticum esse convinces, quos ad te, jucundo grandis viae compendio, cum praeceperis, introducam. Ne tamen ullam eo, quo Epicurei diffinitio tendit, viam putes, eam tibi in calce libri, quasi in fine viae, conabor aperire. Est autem ardua et arcta, plana tamen et recta diligentibus Deum, quo ducente, docente et subvehente, non offendit quis ad lapidem pedem suum. Ipse namque lapis offensionis et petra scandali, gradientes in se quos accipit, erigit et corroborat, ut humiliati in se, in eo gloriantes, audacter et libere praeconentur, quia omnia in eo possumus, qui nos confortat. Via siquidem haec virtus est, duobus interjecta et arctata limitibus, cognitione scilicet et exercitio boni. Nosse namque bonum et non facere, meritum damnationis est, non via beatitudinis. Unde, inquis, hanc viam ingrediar, qui in invio sum, et non in via? In tanta varietate viarum ignotarum advena et peregrinus, cujus oculi languerunt prae inopia, et fere jam deficiunt, quibus eam discernam indiciis, ut ad id tranquillitatis et gaudii perveniam, quod promittis? Est, inquam, via sublimis coelo manifesta sereno. Lactea nomen habet. Serena tibi coelum, ne turbetur prae indignatione oculus animae tuae, et facile lacteam hanc agnosces viam. Redi ad te, patrum suspice monumenta, et ibi intuere diligenter, ubi a via deflexeris gressum, et ubi cecideris in errorem. Recolo autem nos aberrasse ibi primum, ubi impulsus et eversus est homo, ut caderet praevaricatione mandati, quando ad vetitum scientiae lignum, suadente diabolo, temerariam et incautam manum extendit. Abinde enim peccatum, accepta occasione per mandatum, seduxit me, et per illud occidit. Ipsum namque mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam, quia semper Nitimur in vetitum,-- Quod non licet, acrius urit. Ad arborem scientiae manum extendit, gulam implevit, et contra promissum fallacis inimici, et secundum interdictum veracis Dei, obtenebratus est homo, et in esuriem prostratus, foedus feriens cum morte, et pactum faciens cum inferno. Boni tamen, et mali sciens factus est per experientiam, et multiplici miseriae locum fecit in se. Ergo a ligno scientiae dum prohibitus illud ascenderet, a veritate, virtute, vita cecidit et deviavit homo, nec revertetur ad vitam, nisi ad arborem scientiae redeat, et inde veritatem in cognitione, virtutem in opere, vitam in jucunditate mutuetur. Rationis itaque acumen exerceat, ut discernat inter bonum et malum, et in ipsis bonis aut malis, quid cui praeponderet, agnoscat: jugi deinde curet sollicitudine, ne partem suam faciat deteriorem, sed toto conatu mentis et corporis, praeeligendis inserviat. Ipse quoque labor dulcescat sibi, et totam amaritudinem rerum praesentium, ut ait beatus Gregorius, spe temperet futurorum. Nam et propheta diu noctuque sub exspectatione Dei sui cibatur lacrymis: et sic lugentibus veritas ipsa, quae nec fallit, nec fallitur, veram beatitudinem repromisit. Nec vereatur quis ad arborem scientiae boni et mali manum extendere, primae prohibitionis exemplo, quia exsulem et erroneum ad illam invitavit ille, qui docet hominem scientiam, et juxta promissionem propheticam, ignaro indicat quid sit bonum. In arbore ergo scientiae quasi quidam virtutis ramus nascitur, ex quo tota vita proficientis hominis consecratur. Neque enim ad genitorem vitae, Deum scilicet, aliter redit, nisi qui virtutis ramum excisum de ligno scientiae praetendit. Sed quis cito avellet ramum, cum vel ipsam arborem, id est quid fieri oporteat perpauci noverint? Nunquid ramus facile innotescet, ubi prae multitudine desipientium, et male agentium ipsa arbor occulitur? Hoc ipsum forte sensit et Maro, qui licet veritatis esset ignarus, et in tenebris gentium ambularet, ad Elysios campos felicium, et chari genitoris conspectum, Aeneam admittendum esse non credidit, nisi docente Sibylla, quae quasi σιοῦ βουλή, consilium Jovis, vel sapientia Dei interpretatur, ramum hunc Proserpinae, quae proserpentem et erigentem se a vitiis vitam innuit, consecraret. Ait ergo. Accipe quae peragenda prius: latet arbore opaca Aureus et foliis, et lento vimine ramus, Junoni infernae dictus sacer, hunc tegit omnis Lucus, et obscuris claudunt convallibus umbrae. Sed non ante datur telluris operta subire, Auricomos quam quis decerpit ab arbore fetus, Hoc sibi pulchra suum ferri Proserpina munus Instituit; primo avulso, non deficit alter Aureus, et simili frondescit virga metallo. Plane quid poenarum lateat in terrenis, vel quid in his possit mereri, solus agnoscit, qui de arbore scientiae ramum bonae operationis avellit. Eoque avulso, alter non deficit, quia quo amplius exercentur, eo magis succrescunt et proficiunt scientiae et virtutes. Non tamen eatenus Maronis, aut gentium insisto vestigiis, ut credam quempiam ad scientiam aut virtutem propriis arbitrii sui viribus pervenire. Fateor gratiam in electis operari et velle et perficere, ipsam veneror tanquam viam, imo revera viam, quae sola ducit ad vitam, et quemque boni voti compotem facit. Lactea haec est, innocentiae manifesta candore, et alimentorum sedulitate nutricis explet officium, et sola praeparat ad profectum. Nam sine ea proficit nullus. Clamat haec in voce tubae praevaricatoribus, ut redeant ad cor, eisque ad ardorem scientiae, amoto gladio versatili et flammeo, ducatum in patriam promittit et ingressum. Plus dicam: ipsam arborem scientiae, et lignum vitae, in quo sunt omnes sapientiae et scientiae thesauri absconditi, et in quo habitat plenitudo divinitatis corporaliter, extraxit, inscissa tamen substantia, et produxit in terram peregrinationis nostrae, et plantavit in medio Ecclesiae, ut ab eo illustretur per scientiam, roboretur per virtutem, et exsultet in misericordia uberi, et gaudium ejus plenum sit, gaudium a Deo, et in Deo, gaudium quod nemo tollet ab ipsa. Accedat ergo ad arborem, ducente gratia, qui abducente concupiscentia deliquit in arborem, quoniam salus nostra ab eadem procurata est in ligno, quia mors ante processit a ligno. Accedat, sed contrarius passibus: quoniam contrariis expedit curari contraria. Et quia non fuerat hominem dejecturus tentator, nisi in mentem ejus elatio praecessisset, a timore concipiat unde humilietur sub potenti manu Dei, qui, exaltari desiderat in die visitationis. Abstineat a licitis, qui praesumpsit illicita, et incendium concupiscentiae ordinata mitiget charitate. Delectetur in his, videat et nunc quia lignum pulchrum est visu, et ad vescendum suave, et fructum verae beatitudinis, et semper laetum tranquillae vitae statum dabit in tempore suo. Porro jucundus timor qui in dilectionis reverentiam cadit, non novit otiari, aut praescriptam sibi praevaricari legem, sed timoris foras mittit aculeos, et ex amore facit bona, sponte sua adhaerens justitiae, et quasi viribus obedientiae cum gratia quodammodo violenter nititur acquirere vitam, qui per inobedientiam ex levitate arbitrii cucurrit in mortem. Timor innocentiam parit, justitiam benefaciendi mandatorum obedientia promovet, rectoque calle ad veram beatitudinem justus perducitur. Nam et is est quem deduxit Dominus per vias rectas, dans ei scientiam sanctorum, honestans eum in laboribus, et in omnibus complens ei beatitudinem, pro qua fideliter et utiliter laboratur. Possem dicere quia ad hunc tendunt tota lex et prophetae, omnesque Scripturae canonicae, quia tendunt ad Filium. Neque enim istud ambiguum est, cum et infidelium dogmata nihil utilitatis habeant, nisi aliquid conferant beatitudini. Sed his omissis, aut potius praemissis, dico quia haec sola sunt, Quae sola possunt facere et servare beatum, cum ab altero justitiae ramo proveniat, ne cui noceatur, ab altero, ut sibi quisque et aliis prosit. Vis tibi constare quae dico? visne beatus esse? Porro beatus vir qui timet Dominum. Potentiamne desideras? Non modo ipse, sed potens in terra semen erit ejus. An favorem sectaris, et laudes hominum? Generatio rectorum benedicetur. An ad celebritatem dilataris, et ad opulentiam sinum expandis? Gloria et divitiae in domo ejus. An perpetuitatem quaeris operibus? In memoria aeterna erit justus. Visne securus esse? Ab auditione mala non timebit, sed omnes despiciet inimicos. Gratiamne linguae affectas? Labia justorum distillant gratiam. Item: Memoria justi cum laudibus, nomen impiorum putrescet. Vis tibi futura innotescere? Exspectatio justorum laetitia. Vis jucunditatem tibi prorogari in sempiternum? Et justi in perpetuum vivent, et in pace sunt, licet mori insipientibus videantur. Ecce habes viam verissimam et fidelissimam, ad sequendum statum quem desiderat Epicurus. Et si eam tenueris, beatus es, et bene tibi erit. Haec ad bene beateque vivendum potest sola sufficere; adeo quidem, ut extra posita universa, aut nihil, aut minimum perfectionis adjiciant. Nec inhibeo quin vestibus niteas deauratis circumdatus varietate, quin epuleris quotidie splendide, quin primos honores habeas: et, ut paucis multa complectar, quin tempori, sed et perversis moribus, rectus tamen, ut es ipse, in omnibus morem geras, et suis lenociniis irridentem irrideas mundum. Major enim es, quam ut debeas, aut possis( licet jam hic ceperit multos) capi tendiculis ejus. Rex illustris Anglorum Henricus secundus, maximus regum Britanniae, si initiis gestorum fuerit exitus concolor, circa Garumnam, et, ut dicitur, te auctore, te duce, fulminat, ut Tolosam felici cingens obsidione, non modo provinciales, usque ad Rhodanum et Alpes territat, sed munitionibus diruptis, populisque subactis, quasi universis praesens immineat, timore principes Hispanos concussit et Gallos. In tantis rerum tumultibus, quaeso, custodi innocentiam, et vide, et dicta, et praedica aequitatem, nec amore, nec odio, timore vel spe declines a via recta. Justi enim haereditabunt terram, et ut auctoritate constat Altissimi, semen impiorum peribit. Si haec quae tibi sincera devotione curavi scribere, in tanto tumultu legere non vacat, aut quia insipida sunt sensibus, verbis inculta non placent, vel ipsa devotio non displiceat, quae honori tuo studuit inservire. Si probaveris intentionem, patrocinaberis operi. Sin autem, ut volueris condemnetur. Quid enim ad alios, ut servum judicent alienum? Liber enim hic, ut quilibet suo, tibi domino stat aut cadit. Multitudinis imperitae non formido judicia, meis tamen rogo parcant opusculis; et si curiales sunt quidam, quia libris eorum nunquam derogavi in aliquo. Si preces meas audire noluerint, improbitatis judicio tenebuntur obnoxii, quia, ut ait Martialis, improbe facit, qui in alieno libro ingeniosus est. Quae autem de curialibus nugis dicta sunt, in nullo eorum, sed forte in me, aut mei similibus deprehendi; et plane nimis arcta lege constringor, si me ipsum et amicos castigare et emendare non licet. Profecto qui ad haec rugabit nares, frontem contrahet, aut faciem rubore vestiet, aut pallore confundet, cujus labia contrahentur, aut salient, toxicabitur lingua, genua trement, manus proterviet, se ipsum nugis nostris convincet obnoxium, in quibus fuit propositi semper a nugis ad bona transire seria, et ad id quod decet aut prodest, instituere vitam. Qui autem justum reprehensioni locum viderit, ea ex charitate licenter utatur, et emendatione mea acquirat sibi et possideat praemium vitae. Scio enim quia in multiloquio peccatum non deest, sed invito, et in charitate Dei exhortor lectorem, quod mei memor in orationibus suis impetret, ut Filius Dei vivi, et Virginis intemeratae, Deus homo, manifestet se ipsum, et palam faciat viam, qua nobis incedendum est in beneplacito suo, et dirigat in eo nostros gressus.

Intertext edge

Open linked passage

Note