Joannes Scotus Erigena810-877
De divisione naturae
Natu 4.27
Choose a text
More by Joannes Scotus Erigena
—
9177 Dedina
4.1
INCIPIT LIBER TERTIUS.
4.1
MAG. In secundo libro tota fere nostrae ratiocinationis intentio est constituta de secunda universalis naturae consideratione, et, ut ita dicam, forma sive specie, quaecunque verisimilia nobis visa sunt, et ad liquidum, ut arbitror, deducta, veraeque rationis conclusionibus inconcusse munita, literis mandare. Universalis autem naturae secunda consideratio est in ea ipsius parte, quae et creatur et creat, et in qua rerum omnium principia, hoc est, primordiales causae, seu, ut saepe dictum est, praedestinationes rerum creandarum, seu divinae voluntates, et sanctorum Patrum auctoritas, et ipsa recta ratione consulta veritas edocet esse consideranda. Ubi etiam ipsa disputationis necessitas exigebat, quaedam de incidentibus quaestionibus principalis quaestionis revelandae gratia introducere. Nulla siquidem principalis quaestio est, ut opinor, quae non incidentes quaestiones, dum diligenti mentis contuitu investigatur, recipiat. Enodari enim aliter impossibile est, praesertim cum necessarium atque inevitabile fieret, dum de principiis rerum disputabamus, hoc est, de primordialibus causis, de uno etiam omnium principio, Deo videlicet, qui solus est sola ac prima causarum omnium causa, et supercausalis causa, et superessentialis bonitas, cujus participatione omnia principia, et omnes causae omnium rerum subsistunt, ipse vero nullum participat, quia omni principio superiori se vel secum existenti, non tamen coessentiali sibi, omnino caret, quod animo occurrebat, inseri. Quis enim de creatis causis recte quid dicet, nisi prius unicam omnium causam per se subsistentem, et a nulla praecedenti se creatam pure perspiciat, in quantum de ineffabili datur fari, deque incomprehensibili comprehendi, de superante omnem intellectum intelligi? Cum his etiam quaedam de reditu rerum mutabilium atque segregatarum per diversas naturae divisiones et partes, quibus mundus iste perficitur, iterum in principia sua, ex quibus procedunt, et in quibus immutabiliter subsistunt, dum finis omnium venerit, eorumque, quae in motu sunt, status apparuerit, post quem nihil movebitur, breviter praelibavimus. His itaque aliisque, ut diximus, secundi sermonis ordo texitur. Deinde consequentia quaestionum, ni fallor, exigit, tertium librum, Deo duce, de tertia universalis naturae consideratione, hoc est, de ea parte creaturae, quae creatur et non creat, quicquid nobis in mente lux aeterna patefecerit, texi.
4.2
DISC. Non aliter disputandi viam ingredi oportet, ut aestimo. Nam si primus liber de natura cuncta creante et a nullo creata, deque solo Deo intellecta, secundus vero de ea, quae et creatur et creat, et in primordiis rerum cognoscitur, rationabili tractat progressione: num sequens est, ut et tertius de tertia, quae creatur et non creat, constitutionis suae materiam suscipiat? Sed priusquam ad enodandam hanc naturae partem transeamus, nosse velim, qua ratione eam naturam, quae ab omnium naturarum universitate per excellentiam sui atque infinitatem removetur, veluti primam partem ipsius universitatis ponere voluisti. Universitas siquidem formarum suarum partiumque numeris impletur, ac per hoc in infinitum non progreditur; suis enim finibus sursum versus atque deorsum terminatur. Ab intellectuali siquidem creatura, quae in angelis est constituta, et ut altius ascendamus, a primordialibus causis, supra quas vera ratio nil superius praeter solum Deum reperit, inchoans, per naturales ordines intelligibilium caelestiumque essentiarum et visibilium mundum istum constituentium, usque ad extremum totius creaturae ordinem, qui corporibus corporumque incrementis ac detrimentis impletur, variis quoque decessionibus et successionibus per catholicorum elementorum in propria coitum, eorumque iterum in catholica solutionem peragitur, descendit. Creatrix vero totius universitatis natura, quoniam infinita est, nullis finibus sursum vel deorsum concluditur; ipsa siquidem ambit omnia, et a nullo ambitur. Nec mirum, dum nec a seipsa ambiri sinitur, quia universaliter nescit ambiri; quemadmodum universaliter a seipsa, quanto magis ab alio, comprehendi, seu in aliquo definito vel definibili supernaturaliter effugit intelligi. Nisi forte quis dicat, in hoc solo se ambit, dum se sapit ambiri non posse; in hoc se comprehendit, dum se sapit comprehensibilem non esse; in hoc se intelligit, dum sapit, in ullo se intelligi impossibile esse, quia omne quod est, et potest esse, superat. Et cum ita sit, nullusque recte philosophantium his rationibus temere resistat, cur intra universitatis divisiones a te constituatur, non plane video.
4.3
MAG. In divisionibus universitatis conditae nullo modo eam posuerim. In divisionibus autem ipsius universitatis, quae uno naturae universalis vocabulo comprehenditur, non uno, sed multiplici rationis intuitu ponendam judicavi. Eo namque nomine, quod est natura, non solum creata universitas, verum etiam ipsius creatrix solet significari. Prima siquidem et maxima divisio est universalis naturae in creatricem universitatis conditae, et creatam in ipsa condita universitate, nimirum cum naturalis ista divisio in omnibus universitatibus in infinitum uniformiter servetur. Nam universalis boni prima sectio est in illud unum ac summum incommutabile per se et substantiale bonum, ex quo omne bonum manat, et in illud bonum, quod participatione summi et incommutabilis boni bonum est. Similiter universalis essentiae, universalis vitae, universalis sapientiae, universalis virtutis eadem principalis divisio est. In his enim ceterisque similibus primo discernitur ea natura, quae per seipsam, a seipsa, in seipsa vere et immutabiliter essentia est, et vita, et sapientia, et virtus, ab ea natura, quae participatione summi boni aut tantum est; aut et est, et vivit; aut et est, et vivit, et sentit et ratiocinatur; aut et est, et vivit, et sentit et ratiocinatur et sapit. Videsne, quemadmodum totius universitatis conditor primum in divisionibus obtinet locum? Nec immerito, dum sit principium omnium, et inseparabilis ab omni diversitate, quam condidit, et sine quo subsistere conditor non potest. In ipso enim immutabiliter et essentialiter sunt omnia, et ipse est divisio et collectio universalis creaturae, et genus, et species, et totum, et pars, dum nullius sit vel genus, vel species, seu totum, seu pars, sed haec omnia ex ipso, et in ipso, et ad ipsum sunt. Nam et monas principium numerorum est, primaque progressio, et ab ea omnium numerorum pluralitas inchoat, eorundemque reditus atque collectio in ea consummatur. Siquidem omnes numeri universaliter et incommutabiliter in monade subsistunt, et in omnibus eis totum et pars est, et totius divisionis primordium, dum sit ipsa in seipsa neque numerus neque pars ejus. Eadem ratio est centri in circulo seu sphaera, signi in figura, puncti in linea. Cum igitur totius universitatis divisio ab ipsius causa et creatrice incipiat, non eam veluti primam partem vel speciem debemus intelligere, sed ab ea omnem divisionem et partitionem inchoare, quoniam omnis universitatis principium est, et medium, et finis. Et dum haec de ea et praedicantur et intelliguntur, hoc est, dum in divisionibus universitatum primum locum obtineat, nemo tamen est pie credentium et veritatem intelligentium, qui non continuo, absque ulla cunctatione exclamet, totius causam universitatis conditae creatricem supernaturalem esse, et superessentialem, et supra omnem vitam, et sapientiam, et virtutem, et supra omnia, quae dicuntur, et intelliguntur, et omni sensu percipiuntur, dum sit horum omnium principium causale, et medium implens essentiale, et finis consummans, omnemque motum stabilitans, quietumque faciens, et ambitus, omnia, quae sunt et quae non sunt, circumscribens. DISC. His altae cautaeque ratiocinationis collationibus libenter cedo, ac verisimiles eas approbo. Sed priusquam ad considerandos effectus primordialium causarum, ex quibus maxime prima omnium et una creatrix causa solet denominari, accedas, ordinem naturalem earum nosse convenit: adhuc enim mixtim indistincteque introductas esse arbitror. Nam, ni fallor, ad earum effectuumque suorum perfectam notitiam non mediocre auxilium quaerentibus praestabit, si prius naturalis ordo, quo a creatore conditae sunt, luculenter patefactus fuerit.
4.4
MAG. Primordialium causarum seriem divinae providentiae solers investigator sanctus Dionysius Areopagita in libro de divinis Nominibus apertissime disposuit. Summae siquidem bonitatis, quae nullius particeps, quoniam per se ipsam bonitas est, primam donationem et participationem asserit esse per se ipsam bonitatem, cujus participatione, quaecunque, bona sunt. Ideoque per seipsam bonitas dicitur, quia per seipsam summum bonum participat. Cetera enim bona non per seipsa summum et substantiale bonum participant, sed per eam, quae est per seipsam summi boni prima participatio. Et haec regula in omnibus primordialibus causis uniformiter observatur, hoc est, quod per se ipsas participationes principales sunt unius omnium causae, quae Deus est. Quoniam vero summae ac verae naturae prima consideratio est, qua intelligitur summa ac vera bonitas, secunda vero, qua intelligitur summa ac vera essentia, nec immerito primordialium causarum secundum locum obtinet per seipsam essentia, quae cum summae ac verae essentiae prima participatio sit, omnia, quae post se sunt, sua participatione accipiunt esse, ac per hoc non solum bona, verum etiam existentia sunt, tertia divinae naturae intentio est, qua intelligitur summa veraque vita, ideoque tertia in primordialibus causis per seipsam vita connumeratur, quae summae ac verae vitae prima per se participatio subsistens, ut omnia post eam viventia participatione ejus viverent, creata est: hinc conficitur et bona, et existentia, et viventia esse. Ejusdem naturae quarta theoria, qua summa ac vera ratio cognoscitur. Hinc perspicitur quartam inter primordiales per se ipsam ratio sessionem, primamque summae ac verae rationis participationem, omniumque post se rationabilium, hoc est, rationis participantium possidere primordia. Divinae naturae quinta theoria in summa ac vera intelligentia versatur; intellectus enim est intelligens omnia, priusquam fiant. Ac per hoc quinta in ordine primordialium cognoscitur per seipsam intelligentia, cujus participatione intelligunt, quaecunque intelligunt, et intellectus sunt; ipsa vero prima participatio summae ac verae intelligentiae condita est. Sexta contemplatio divinae naturae in vera summaque sapientia constituitur. Hinc non immerito inter primordiales causas sexto loco per seipsam sapientia collocatur, quae prima participatio est summae ac verae sapientiae, participatione vero sui omnibus post se sapientibus sapiendi causa creata est. Verae ac summae naturae septima contemplatio est, quae considerat summam ipsius ac veram virtutem. Ac per hoc per seipsam virtus inter primordiales septimam sedem occupat, et est prima participatio summae ac verae virtutis; ceterae vero post eam virtutum species participationes ipsius sunt. Octavus theoriae gradus est, in quo mens pura summa veraque divinae naturae beatitudinem intuetur. Cujus prima participatio est per se beatitudo, quam veluti octavam primordialium participant, beataque sunt, quaecunque post se beata sunt, omnia. Nona in ordine theoria divinae ac summae veritatis, cujus prima participatio est per seipsam veritas, post quam et per quam quasi primordialium nonam vera sunt, quaecunque vera sunt, omnia. Decima ponitur per seipsam aeternitas, quae prima participatio est summae ac verae aeternitatis, et post quam et per quam aeterna sunt, quaecunque aeterna sunt, omnia. Eadem ratio est de magnitudine, de amore et pace, de unitate et perfectione; per has enim primordiales causas a summa omnium causa descendunt, quaecunque magnitudinis, amoris, pacis, unitatis, perfectionis participantia sunt. Sufficiunt haec, ut arbitror, ad ea, quae volumus, manifestanda. Praedicta siquidem theoria uniformiter in omnibus rerum omnium principiis, in infinitum progredientibus, mentis obtutibus deiformiter arridet ubique, sive in his, quae et intelligi et nominari possunt, sive in his, quae solo intellectu percipiuntur, significationibus tamen deficiunt, sive in his, quae nec intellectu comprehenduntur, nec nominationibus exprimuntur; fugiunt enim omnem sensum omnemque mentis contuitum; nimia siquidem altitudinis suae claritate obscurantur. In ipso enim sunt, de quo Apostolus dixit: Qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem. Nec mirum, si causae primordiales in infinitum protendantur. Ut enim prima omnium causa, ex qua, et in qua, et per quam, et ad quam conditae sunt, infinita est, ita et ipsae finem nesciunt, quo claudantur, praeter Creatoris sui voluntatem. Et notandum, quod ordo iste primordialium causarum, quem a me exigis, ad certum progrediendi modum inconfuse discerni non in ipsis, sed in theoria, hoc est, in animae contuitu quaerentis eas, earumque, quantum datur, notitiam in seipso concipientis, eamque quodammodo ordinantis constitutus sit, ut de eis certum aliquid puraque intelligentia definitum pronuntiare possit. Ipsae siquidem primae causae in seipsis unum sunt, et simplices, nullique cognito ordine definitae, aut a se invicem segregatae; hoc enim in effectibus suis patiuntur. Et sicut in monade, dum omnes numeri sola ratione subsistunt, nullus tamen numerus ab alio numero discernitur; unum enim sunt, et simplex unum, et non ex multis compositum unum, siquidem ex monade omnis numerorum multiplicatio progreditur in infinitum, non autem monas ex multiplicibus et a se progredientibus numeris veluti in unum collectis conficitur: similiter primordiales causae, dum in principio omnium, in Verbo videlicet Dei unigenito, substitutae intelliguntur, unum simplex atque individuum sunt, dum vero in effectus suos in infinitum multiplicatos procedunt, numerosam ordinatamque sui pluralitatem recipiunt, non quia causa omnium ordo non sit vel ordinatio, vel per seipsam ordinatio in principiis rerum non numeretur, cum omne ordinatum participatione ipsius sit ordinatum; sed quia omnis ordo in summa omnium causa, et in ipsius prima participatione unus ac simplex est, nullisque differentiis discernitur, ubi omnes ordines a seipsis non discrepant, quoniam unum inseparabile sunt, unde rerum omnium multiplex ordo descendit. Ordo itaque primordialium causarum juxta contemplantis animi arbitrium constituitur, in quantum earum cognitio de divinis causis disputantibus datur. Licet enim pie ac pure philosophantibus ab unaquaque earum, prout vult, inchoare, et per ceteras mentis oculum, qui est vera ratio, ordine quodam contemplationis convolvere, omnes, quascunque potest, percipiens, et in qualicunque earum terminum suae theoriae constituere. Sicut nunc intentionis nostrae humilis capacitas ex bonitate primordialium causarum, veluti quodam ordine constitutarum, numerum coepit computare, et in ea, quae dicitur per seipsam perfectio, veluti quinto decimo loco constituta finem exemplo dedit, quoniam exempli gratia has principales causas pro viribus intentionis suae elegit, et, ut ei visum est, ordinavit; non quod ita natura sua sint constitutae, ubi omnia unum sunt, et simul et simpliciter sunt, sed quod quaerentibus eas, deque eis quiddam exempli gratia proferre volentibus, sic vel sic, et multipliciter, et infinite, divino radio illuminante, in theophaniis suis solent apparere. Et ut hoc exemplo rerum sensibilium clarius elucescat, centrum et circumscriptum ei circulum diligenter intuere, rectasque lineas a centro inchoatas, et ad circulum porrectas, ibique terminatas.
4.5
DISC. Saepe hoc aspexi, seu in animo per phantasiam interius, seu in figura visibili corporeaque exterius sensui subjecta. MAG. Non intuitus es, quomodo omnes lineae in centro adunantur, ut nulla illarum ab aliis discerni possit, nimirum, quia omnes in eo unum sunt, et nullo modo a seipsis discrepant, ita ut rationabiliter non junctura linearum in unum, sed fons atque principium simplex et individuum, ex quo sive naturaliter, sive arte, multiplex linearum numerus procedit, centrum definiatur; est enim centrum universale linearum initium, in quo omnes unum sunt.
4.6
DISC. Hoc quoque in geometricis rationibus mihi apertissime suasum. Sed haec omnia plus animo quam sensu percipiuntur, sive interius per phantasiam, sive exterius per sensum de talibus velit quis disputare.
4.7
MAG. Recte dicis; haec enim et hujusmodi pura mentis acie dijudicantur. Vides, ni fallor, in prima linearum progressione ab ipsa unitate, quae in centro est, quantum sibi invicem lineae conjunguntur, ut vix discerni a se invicem possint. Dum vero longius a centro protenduntur, latius paululum spatia, quibus a se invicem segregantur, crescere incipiunt, donec ad extremum circulum, quo finiuntur, perveniant; ubi latissima sua diastemata mensurantur, hoc est, spatia inter lineas constituta, quae sibi invicem aequalia sunt, ut nulla eorum latiora aut angustiora aliis reperiantur. Quemadmodum et in ipsis lineis una eademque longitudo est in tantum, ut earum nullae longiores aliis aut breviores sint, naturali rationabilique aequalitate in utrisque servata, in latitudine spatiorum dico et in longitudine linearum.
4.8
DISC. Ita est, et plane intelligo.
4.9
MAG. Quid, si velis spatiorum et linearum numerum dignoscere, et in ordinem quendam redigere? Num potes speciale spatium, lineamve specialiter invenire, ex quo, vel ex qua naturaliter ac proprie incipias?
4.10
DISC. Mihi quaerenti non occurrit. Tanta siquidem aequalitas in his praevalet, ut nullum spatium ab alio, nulla linea ab alia per differentiam quandam seu proprietatem possit discerni. Nam et ille circulus, intra cujus ambitum omnia colliguntur, ita sibimet in seipso similis est, ut nulla pars ejus ab alia discernatur, seu natura, seu arte. Continua namque quantitate pollet, ac per hoc nullo certo principio inchoat, nullo constituto fine concluditur, sed totus sibimet in toto et principium est, et finis subsistit. Hinc est, quod circularis motus ἄναρχος a Graecis, hoc est, principio carens recte nominatur, aliorumque motuum, id est, recti et obliqui, obtinet principatum.
4.11
MAG. In his omnibus non falleris, ut opinor; non enim aliter vera edocet ratio. Num itaque cernis, quod nulla lex figurarum tibi obstat, vel te cohibet, ut ab omni spatio seu linea incipias totam figuram et ordinare et numerare? Sic enim imperat ratio. Ac per hoc quot spatia lineaeque sunt, tot principia finesque numerandi et ordinandi fieri possunt.
4.12
DISC. Huic etiam conclusioni non resisto; sed, quorsum tendat, expecto nosse.
4.13
MAG. Non aliorsum, nisi ut luce clarius cognoscamus, summos theologos eorumque pedisequos omnino posse, nulla ratione obstante, et ab omnibus primordialibus causis contemplationis eorum initium sumere, et in omnibus, prout cuique visum fuerit, ipsius contemplationis finem constituere, ita ut, quot primordiales causae sint, et, ut cautius eloquar, quot in contemplantium intellectibus quoquo modo formantur, seu formari possunt, tot earum ordines numerosaque pluralitas recte philosophantibus juxta capacitatem singulorum theoriae, prout quisque voluerit, mirabili divinae providentiae dispositione ultro sese offerunt; et dum haec in mentibus theorizantium divinae disciplinae divinarumque theophaniarum modis diversis mirabilibusque peraguntur, ipsae per seipsas omnium, quae sunt, primordiales rationes uniformiter et incommutabiliter in Verbo Dei, in quo factae sunt, unum et id ipsum ultra omnes ordines omnemque numerum aeternaliter subsistunt.
4.14
DISC. Clare jam video tuae intentionis ratiocinationisque finem, siquidem, ut arbitror, nil aliud suadere contendis, nisi ut in ipsis principiis rerum nullus ordo naturaliter specialis quaeratur. Et merito. Quis enim in his, quae supra omnem numerum omnemque ordinem excelsitudine suae naturae a conditore omnium creata sunt, ordinem vel numerum rationabiliter quaesierit, dum sint omnis numeri omnisque ordinis initia in semetipsis sibi invicem unita, et a nullo inferioris naturae contuitu discreta? Sola siquidem gnostica conditoris earum virtus eas numerare, discernere, multiplicare, ordinare, dividere non incongrue creditur posse. Quoniam vero modo quodam incognito, ultraque naturam reperto, in theophaniis suis mentibus contemplantium conformantur, in eis etiam et multiplicari, et dividi, et numerari posse dignoscuntur, in intellectibus dico, prout datur eis contemplantium. Ac per hoc conficitur, eas, id est primordiales causas, nullum ordinem intellectui, vel sensui cognitum in semetipsis recipere; in earum vero theorico, hoc est, contemplative animo quosdam ordines diversos atque multiplices conceptione quadam intelligentiae procedente in ratione per quasdam imaginationes verisimiles nasci. Sed cum haec ita se habeant, non te crediderim sine aliqua speciali ratione principalium causarum connumerationem ab ipsa per seipsam bonitate inchoasse. Non enim est rite disputantium, otiosum quid, causa carens dicere.
4.15
MAG. Hoc fortassis non temere diceres, si de numero pie ac perfecte disputantium, et nullo modo de verae ratiocinationis semita declinantium, unum me esse cognosceres. Quoniam vero inter magnorum philosophorum extremos pedisequos vix locum invenio habere, non incaute de processionibus meis per altissimos theoriae ascensus promittendum. Saepe namque melioris ingenii puriorisque sine comparatione in ipsis ascensionibus inchoantes ingredi, aut errantes deviaverunt, aut altius ascendere non valentes, ad inferiora reversi sunt, aut eas silentio honorificantes, altiora se attingere caute ac rationabiliter non praesumentes siluerunt. Perfectissimorum namque est divinique radii splendoribus illuminatorum, ac per hoc ad sacratissima caelestium mysteriorum abdita manu ductorum, altissima divinae theoriae βήματα, hoc est gradus superare, ac sine ullo errore apertissimae veritatis speciem nulla caligine obstante intueri. Quae quoniam ultra vires intentionis nostrae constituta sunt, nec adhuc possumus attingere carnalium sensuum pondere oppressi, ne pigri videamur in divinis negotiis, talentum Dominicum in terra fodientes, ac sine ulla usura pecuniam domini negligentes, malique servi sententiam promerentes, de his, quae nunc inter nos conferimus, quantum intima lux capacitati quaerentium se donaverit, quicquid verisimilius visum fuerit dicemus, humilitatis regula ubique observata, ne nosmet esse aestimemus, quod nos non sumus. Scriptum est enim: Noli altum sapere, sed time.
4.1
Hac igitur ratione specialiter principia rerum ab ipsa per seipsam bonitate incipere introductus sum. Perspexi siquidem, nec absque sanctorum Patrum auctoritate, et maxime Areopagitae Dionysii, generalissimam divinarum donationum esse per seipsam bonitatem, aliasque quodammodo praecedere. Causa namque omnium creatrix bonitas, quae Deus est, ad hoc ipsam causam, quae per seipsam bonitas dicitur, primo omnium creavit, ut per eam omnia, quae sunt, in essentias ex non existentibus adduceret. Divinae siquidem bonitatis proprium est, quae non erant, in essentiam vocare. Universitatis etenim conditae in essentiamque adductae divina bonitas et plusquam bonitas et essentialis et superessentialis causa est. Si igitur Creator per suam bonitatem omnia de nihilo, ut essent, derivavit, necessario intellectus per seipsum bonitatis, intellectum per seipsam essentiae praecedit. Non enim per essentiam introducta est bonitas, sed per bonitatem introducta est essentia. Nam et hoc apertissime Scriptura pronuntiat, quae dicit: Et vidit Deus omnia, et ecce bona valde Non enim dicit: et vidit. Deus omnia, et ecce valde sunt. Quid enim valeret solummodo esse, adempto bene esse? Omnia siquidem, quae sunt, in tantum sunt, in quantum bona sunt; in quantum autem bona non sunt, aut, ut ita dicam, in quantum minus bona sunt, in tantum non sunt. Ac per hoc adempta penitus bonitate, nulla remanet essentia. Simpliciter enim esse, vel aeternaliter esse, sublato bene esse, et bene aeternaliter esse, abusive dicitur et esse et aeternaliter esse. Subtracta itaque bonitate proprie non dicitur essentia, aut aeterna essentia. Ac ne forte ad haec dicas, nunquid similiter possumus pronuntiare, subtracta penitus essentia nulla bonitas remanebit, pereunte vero existentia nullum bonum subsistet, accipe majoris virtutis argumentum. Non solum, quae sunt, bona sunt; verum etiam, quae non sunt, bona dicuntur. Eoque amplius meliora dicuntur quae non sunt, quam quae sunt; nam in quantum per excellentiam superant essentiam, in tantum superessentiali bono, Deo videlicet, appropinquant; in quantum autem essentiam participant, in tantum a superessentiali bono elongantur. Non esse autem, ut arbitror, dicuntur, quae nec sensu, nec intellectu, prae nimia sui excellentia, inseparabilique unitate, ac simplicitate percipi possunt; esse vero aestimantur, quae intellectibus sensibusve succumbunt, et in quadam certa definitaque substantia differentiis proprietatibusque circumscribuntur, accidentibusque subjecta, locis temporibusque varia atque dispersa semel et simul esse non valentia. Videsne igitur, quantum generalior est bonitas, quam essentia? Bonorum siquidem una species bonitatis est in his quae sunt, altera in his quae non sunt. Ac per hoc a generalioribus divinae largitatis donationibus inchoans, et per specialiores progrediens, ordinem quendam primordialium causarum theologia duce constitui.
4.2.1
DISC. Jam intelligo, non irrationabiliter te inchoasse principiorum considerationem. Quicunque enim recte dividit, a generalissimis debet incipere, et per generaliora progredi, ac sic, prout virtus contemplationis succurrit, ad specialissima pervenire. Quod etiam in ipsis rerum principiis, quae primo posuisti, interius perspiciens, ni fallor, intelligo. Ut enim bonitas veluti quoddam genus est essentiae, essentia vero species quaedam bonitatis esse creditur; ita essentia genus est vitae. Siquidem omnia, quae sunt, dividuntur in ea, quae per se vivunt, et ea, quae per se non vivunt. Non enim omnis essentia per se vivit, aut vita est. Ac per hoc eorum, quae sunt, una species est in his, quae per se vivunt vel vita sunt, altera in his, quae nec per se vitam participant, nec vita sunt. Hoc quoque in sequentibus potest inspici. Nam vita quoddam genus rationis est. Omnia siquidem, quae vivunt, aut rationabilia sunt, aut irrationabilia. Ac per hoc una species vitae est rationalis, altera irrationalis. Rationis item duplex species arridet, una sapientia, altera scientia. Sapientia namque proprie dicitur virtus illa, qua contemplativus animus, sive humanus, sive angelicus, divina, aeterna et incommutabilia considerat; sive circa primam omnium causam versetur, sive circa primordiales rerum causas, quas Pater in Verbo suo semel simulque condidit, quae species rationis a sapientibus theologia vocitatur. Scientia vero est virtus, qua theoreticus animus, sive humanus, sive angelicus, de natura rerum, ex primordialibus causis procedentium per generationem, inque genera ac species divisarum, per differentias, et proprietates tractat, sive accidentibus succumbat, sive eis careat, sive corporibus adjuncta, sive penitus ab eis libera, sive locis et temporibus distributa, sive ultra loca et tempora sui simplicitate unita atque inseparabilis. Quae species rationis Physica dicitur. Est enim Physica naturarum sensibus intellectibusque succumbentium naturalis scientia, quam semper sequitur morum disciplina. Et si quis intentus fuerit, eandem regulam aut in omnibus, aut in multis primordialibus causis reperiet; non quod, ut arbitror, primordialium causarum quaedam quidem generaliora sint, quaedam vero specialiora; talis enim inaequalitas in his, in quibus summa unitas, et summa aequalitas pollet, impossibilis, ut arbitror, est; sed quia in effectibus earum plures participationes aliarum, aliarum vero pauciores contemplantis animus, rerumque multiplex divisio invenit. Multipliciores siquidem sunt participationes per seipsam bonitatis, quam per seipsam essentiae: unam quidem participant quae sunt, et quae non sunt; alteram vero solummodo quae sunt. Eodem modo de ceteris principiis intelligere non alienum est a veritate. Essentiam quoque participant quae vivunt, et quae non vivunt; vitam vero solummodo quae vivunt. Vitam participant rationabilia et irrationabilia; rationem vero sola rationabilia. Rationem participant sapientia et scientia; sapientiam vero soli illi intellectus, qui circa Deum ultra omnem naturam visibilium et invisibilium, et extra seipsas aeterno et ineffabili motu, et circa rerum principia volvuntur. Ac per hoc non in ipsis rerum principiis genera vel species, pluralitas paucitasque intuenda sunt, sed non in eorum participationibus, hoc est, non in ipsis causis in verbo Dei uniformiter et incommutabiliter et aequaliter factis, verum in earum effectibus, quibus mundus visibilis et invisibilis impletur. In ipsis quidem summa est aequalitas ac nulla diversitas, in his vero multiplex et infinita differentiarum varietas. Sed quid sit participatio, nondum intelligo, sine cujus intelligentia nemo potest praedicta ad purum dignoscere, ut arbitror.
4.2.2
MAG. Omne quod est, aut participans, aut participatum, aut participatio est, aut participatum simul et participans. Participatum solummodo est, quod nullum superius se participat, quod de summo ac solo omnium principio, quod Deus est, recte intelligitur. Ipsum siquidem omnia, quae ab eo sunt, participant, quaedam quidem immediate per seipsa, quaedam vero per medietates interpositas. Participans vero solummodo est, quod supra se naturaliter constitutum participat, a nullo vero infra se posito participatur, quoniam infra se nullus ordo naturalis invenitur; sicut sunt corpora, quorum participatione nulla rerum subsistit; non enim umbras inter subsistentes res connumeramus. Corpora nunc dico, non illa simplicia, invisibilia, et universalia, sed illa, quae ex ipsis sunt composita, sensibusque et corruptioni, hoc est, solutioni obnoxia: cetera vero, quaecunque ab uno omnium principio per naturales descensiones gradusque divina sapientia ordinatos, usque ad extremitatem totius naturae, qua corpora continentur, in medio sunt constituta, et participantia, et participata sunt et vocantur. Excellentissima namque, inter quae et summum bonum superius nulla creatura interposita est, immediate Deum participant, et sunt principia omnium rerum, hoc est, primordiales causae, circa et post unum principium universale constitutae, post quas sequentes essentiae earum participatione subsistunt. Videsne, quemadmodum primus ordo universitatis conditae et particeps est unius omnium principii, et participatus ex subsequentibus se creaturis? Simili ratione de ceteris ordinibus intelligendum. Omnis enim ordo a summo usque deorsum in medio constitutus, hoc est, a Deo usque ad corpora visibilia, et superiorem se ordinem participat, et ab inferiori se participatur, ac per hoc et participans est, et participatus; participatio vero in omnibus intelligitur. Ut enim inter numerorum terminos, hoc est, inter ipsos numeros, sub una ratione constitutos, similes proportiones; ita inter omnes ordines naturales, a summo usque deorsum, participationes similes sunt, quibus junguntur. Et quemadmodum in proportionibus numerorum proportionalitates sunt, hoc est, proportionum similes rationes, eodem modo in naturalium ordinationum participationibus mirabiles atque ineffabiles harmonias constituit creatrix omnium sapientia, quibus omnia in unam quandam concordiam, seu amicitiam, seu pacem, seu amorem, seu quocunque modo rerum omnium adunatio significari possit, conveniunt Sicut enim numerorum concordia, proportionis; proportionum vero collatio, proportionalitatis: sic ordinum naturalium distributio, participationis nomen, distributionum vero copulatio, amoris generalis accepit, qui omnia ineffabili quadam amicitia in unum colligit. Est igitur participatior non cujusdam partis assumptio, sed divinarum dationum et donationum a summo usque deorsum per superiores ordines inferioribus distributio. Primum siquidem primo ordini immediate a summo omnium bono et datur, et donatur; verbi gratia, datur esse, donatur bene esse: ipse vero primus ordo sequenti se distribuit esse et bene esse; ac sic distributio essendi, et bene essendi, a summo omnium bonorum datorum vel donationum fonte gradatim per superiores in inferiores usque ad extremos ordines defluit. Ubi notandum duobus modis bene esse intelligi, uno, quo omnia, quae sunt, bona dicuntur esse, quoniam a summo bono facta sunt, et in tantum sunt, in quantum participant bonitatem; altero autem, quo omnia, quae naturaliter bona subsistunt, virtutum donationibus, ut eorum naturalis bonitas plus appareat, exornantur. Quamvis enim maxime ac principaliter rationali et intellectuali creaturae dona gratiae, quae virtutis vocabulo solent significari, distribuantur, nulla tamen naturarum etiam extremarum secundum suam proportionem divinae gratiae participationis expers esse arbitranda est. Ut enim omnia participant bonitatem, ita participant et gratiam; bonitatem quidem ut sint, gratiam vero ut et bona et pulchra sint. Similiter de vita, de sensu, de ratione, de sapientia, ceterisque divinis dationibus et donationibus accipiendum; eodem enim modo per superiora inferioribus distribuuntur, in quantum perveniunt. Non enim omnes dationes usque ad extrema descendunt; esse siquidem et bene esse secundum naturam usque ad extremum universitatis conditae distribuitur, vita vero extremum ordinem non attingit. Non enim corpora per seipsa vivunt, vel vita sunt, sed per superiorem se ordinem vivere recipiunt; qui ordo in nutritiva et activa vita constitutus est, inque seminibus viget. Quid dicam de sensu, et ratione, et intellectu? Nempe omnibus patet, quia sensus usque ad irrationabilia descendit animantia, ratio et intellectus rationabilia et intellectualia non excedunt. Inter dationes autem et donationes talis differentia est: dationes quidem sunt et dicuntur propriae distributiones, quibus omnis natura subsistit; donationes vero gratiae distributiones, quibus omnis natura subsistens ornatur. Itaque natura datur, donatur gratia; siquidem omnis creatura perfecta ex natura constat et gratia. Hinc conficitur, omnem essentiam datum, omnem virtutem donum proprie vocari. Hinc theologia dicit: Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendeus a Patre luminum. Saepe tamen sacra Scriptura et datum pro dono, et donum pro dato solet ponere. Sciendum quoque, virtutem tripliciter intelligendam. Est enim virtus substantialis; omne namque quod subsistit naturali quadam trinitate subsistit, essentia, virtute, et operatione, de quibus in primo libro satis disputatum est. Secunda species virtutis est, quae pugnat adversus corruptionem naturae, ut sanitas adversus aegritudinem, scientia et sapientia adversus dignorantiam et stultitiam. Tertia est, quae opponitur malitiae, ut humilitas superbiae, castitas libidini. Quae species in tantum patet, in quantum liberae voluntatis irrationabilis motus intellectuali naturae porrigitur. In quantum enim malitia vitiorum species multiplicat, in tantum bonitas virtutum oppugnacula opponit. Et notandum, quod participatio significantius expressiusque, et ad intelligendum facilius a Graecis dicatur, in quorum lingua μετοχὴ vel μετουσία participationem significat, μετοχὴ autem quasi μεταέχουσα, hoc est, post habens vel secundo habens, μετουσία quoque quasi μεταουσία, hoc est, post- essentia vel secunda essentia. Hinc facillime datur intelligi, nihil aliud esse participationem, nisi ex superiori essentia secundae post eam essentiae derivationem, et ab ea, quae primum habet esse, secundae, ut sit, distributio. Et hoc exemplis naturae possumus argumentari.
4.3.1
Siquidem ex fonte totum flumen principaliter manat, et per ejus alveum aqua, quae primo surgit in fonte, in quantamcunque longitudinem protendatur, semper ac sine ulla intermissione defunditur. Sic divina bonitas, et essentia, et vita, et sapientia, et omnia, quae in fonte omnium sunt, primo in primordiales causas defluunt, et eas esse faciunt, deinde per primordiales causas in earum effectus ineffabili modo per convenientes sibi universitatis ordines decurrunt, per superiora semper ad inferiora defluentia, iterumque per secretissimos naturae poros occultissimo meatu ad fontem suum redeunt. Inde enim est omne bonum, omnis essentia, omnis vita, omnis sensus, omnis ratio, omnis sapientia, omne genus, omnis species, omnis pulchritudo, omnis ordo, omnis unitas, omnis aequalitas, omnis differentia, omnis locus, omne tempus, et omne quod est, et omne quod non est, et omne quod intelligitur, et omne quod sentitur, et omne quod superat sensum et intellectum. Summae siquidem ac trinae soliusque verae bonitatis in seipsa immutabilis motus et simplex multiplicatio et inexhausta a seipsa, in seipsa, ad seipsam diffusio causa omnium, immo omnia est. Si enim intellectus omnium est omnia, et ipsa sola intelligit omnia; ipsa igitur sola est omnia, quoniam sola gnostica virtus est ipsa, quae, priusquam essent omnia, cognovit omnia, et extra se non cognovit omnia, quia extra eam nihil est, sed intra se habet omnia. Ambit enim omnia, et nihil intra se est, in quantum vere est, nisi ipsa, quia sola vere est. Cetera, quae dicuntur esse, ipsius theophaniae sunt, quae etiam in ipsa vere subsistunt. Deus itaque est omne, quod vere est, quoniam ipse facit omnia, et fit in omnibus, ut ait sanctus Dionysius Areopagita. Omne namque, quod intelligitur et sentitur, nihil aliud est, nisi non apparentis apparitio, occulti manifestatio, negati affirmatio, incomprehensibilis comprehensio, ineffabilis fatus, inaccessibilis accessus, inintelligibilis intellectus, incorporalis corpus, superessentialis essentia, informis forma, immensurabilis mensura, innumerabilis numerus, carentis pondere pondus, spiritualis incrassatio, invisibilis visibilitas, illocalis localitas, carentis tempore temporalitas, infiniti definitio, incircumscripti circumscriptio, et cetera, quae puro intellectu et cogitantur, et perspiciuntur, et quae memoriae finibus capi nesciunt, et mentis aciem fugiunt. Et hoc exemplis nostrae naturae possumus conficere. Nam et noster intellectus, cum per se sit invisibilis et incomprehensibilis, signis tamen quibusdam et manifestatur et comprehenditur, dum vocibus vel literis vel aliis nutibus, veluti quibusdam corporibus incrassatur, et dum sic extrinsecus apparet, semper intrinsecus invisibilis permanet, dumque in varias figuras sensibus comprehensibiles prosilit, semper statum suae naturae incomprehensibilem non deserit, et priusquam exterius patefactus fiat, intra seipsum seipsum movet. Ac per hoc et silet, et clamat; et dum silet, clamat; et dum clamat, silet; et invisibilis videtur, et dum videtur, invisibilis est; et incircumscriptus circumscribitur, et dum circumscribitur, incircumscriptus perseverat; et dum vult, vocibus et literis incorporatur; et dum incorporatur, incorporeus in seipso subsistit; et dum sibi veluti quaedam vehicula, quibus ad aliorum sensus possit provehi, de aeris materia, vel sensibilibus figuris efficit, mox, ut ad sensus exteriores eorum pervenerit, ipsa vehicula deserens, solus per seipsum absolutus, intima corda penetrat, aliisque intellectibus se miscet, et fit unum cum his, quibus copulatur. Et cum hoc peragat, semper in seipso manet; et dum movetur, stat; et dum stat, movetur; est enim status mobilis, et motus stabilis; et dum aliis adjungitur, suam simplicitatem non relinquit; et multa alia, quae mirabiliter et ineffabiliter de natura, quae ad imaginem Dei facta est, excogitari possunt. Sed haec exemplo sufficiunt ad insinuandam divinae bonitatis ineffabilem diffusionem per omnia a summo usque deorsum, noc est, per universitatem ab ipsa conditam, quae ineffabilis diffusio et facit omnia, et fit in omnibus, et omnia est.
4.3.2
DISC. Sufficiunt sane, et copiose affluunt, in quantum res ineffabilis quibusdam similitudinibus fari potest, dum omni similitudine remota sit. Praedicta siquidem similitudo, quam exempli gratia ab intellectu nostro suscepisti, in hoc deficit, ut opinor, ab ea, cujus similitudo est, quod intellectus, ut dicis, vehicula illa, in quibus ad aliorum sensus invehitur, de materia extra se creata et facit, et suscipit; divina vero bonitas, extra quam nihil est, non de aliquo apparitionis suae materiam sumpsit, sed de nihilo.
4.4.1
Sed cum audio, vel dico, divinam bonitatem omnia de nihilo creasse, non intelligo, quid eo nomine, quod est nihil de nihilo, significatur, utrum privatio totius essentiae, vel substantiae, vel accidentis, an divinae superessentialitatis excellentia. MAG. Non facile concesserim, divinam superessentialitatem nihil esse, vel tali nomine privationis posse vocari. Quamvis enim a theologis dicatur non esse, non eam tamen nihil esse suadent, sed plusquam esse. Quomodo enim causa omnium, quae sunt, nulla essentia intelligeretur esse, cum omnia, quae sunt, eam vere esse doceant, nullo vero argumento eorum, quae sunt, intelligitur, quid sit? Si igitur propter ineffabilem excellentiam et incomprehensibilem infinitatem divina natura dicitur non esse, nunquid sequitur, omnino nihil esse, dum non aliam ob causam praedicetur non esse, sed superessentialis, nisi quod in numero eorum, quae sunt, numerari eam vera non sinit ratio, dum super omnia, quae sunt et quae non sunt, esse intelligatur. DISC. Quid ergo intelligam, quaeso, te audiens, Deum de nihilo omnia, quae sunt, fecisse? MAG. Intellige ex non existentibus existentia per virtutem bonitatis divinae facta fuisse. Ea enim, quae non erant, acceperunt esse de nihilo. Namque facta sunt, quia non erant, priusquam fierent. Eo namque vocabulo, quod est nihilum, non aliqua materies existimatur, non causa quaedam existentium, non ulla processio seu occasio, quam sequeretur eorum, quae sunt, conditio, non aliquid Deo coessentiale et coaeternum, neque extra Deum per se subsistens, seu ab aliquo, unde Deus veluti materiem quandam fabricationis mundi susceperit, significari; sed omnino totius essentiae privationis nomen erat, et, ut verius dicam, vocabulum est absentia totius essentiae. Privatio enim habitudinis est ablatio. Quomodo autem, fortassis quis dixerit, poterat fieri privatio, priusquam fieret habitus? Nullus enim habitus erat, antequam omnia, quae sunt, habitudinem subsistentiae acciperent. DISC. Eo igitur nomine, quod est nihilum, negatio atque absentia totius essentiae vel substantiae, immo etiam cunctorum, quae in natura rerum creata sunt, insinuantur.
4.4.2
MAG. Ita est, ut arbitror. Nam paene omnes sacrae Scripturae expositores in hoc consentiunt, quod conditor universae creaturae non de aliquo, sed de omnino nihilo, quaecunque voluit fieri, fecit.
4.4.3
DISC. Nebulis valde tenebrosis cogitationum mearum undique cinctum me esse sentio. In talibus equidem nil mihi remanet, nisi sola fides, quam sanctorum Patrum tradit auctoritas. Dum vero de his, quae sola fide retineo, aliquid conor ad purum intelligentiae habitum perspicere, fugientium me subtilissimarum rationum nimia obscuritate, immo etiam nimia claritate, aciem mentis reperculsus repellor.
4.4.4
MAG. Dicas, quaeso, ubi nunc haesitas, et quid te tantum perturbat, ut ad nullum purae intelligentiae habitum valeas, ut ais, pervenire, aut ubi nostra ratiocinatio vacillat, quando te ad nullam certam definitionem rerumque cognitionem potest adducere.
4.4.5
DISC. Magnanimum te esse, meaeque tarditatis morulas patienter sustinere postulo. Crediderim namque, has rerum tenuissimas inquisitiones etiam perfectiorum me interioribus oculis non tam facile lucescere, ut confestim ad firmum animi habitum possint adhaerere, praesertim dum ex his, quae hactenus inter nos jam dudum veluti ad liquidum perducta sunt, haec mihi nunc obscura videntur ingeri. Confectum est enim inter nos de primordialibus rerum omnium causis, quod a Patre in verbo suo ingenito, hoc est, in sua sapientia et simul et semel sunt aeternaliter facta, ita ut, quemadmodum ipsa sapientia Patris aeterna est, suoque Patri coaeterna, sic etiam cuncta, quae in ea facta sunt, aeterna sint, eo excepto, quod in ipso omnia facta sunt; quae non est facta, sed genita, et factrix. Siquidem in condenda universali creatura sicut una eademque est Patris et Filii voluntas, ita una eademque est operatio. In primordialibus itaque suis causis omnia in sapientia Patris aeterna sunt, non tamen ei coaeterna. Praecedit enim causa effectus suos. Ut enim intellectus artificis artis intellectum praecedit, intellectus autem artis praecedit intellectum eorum, quae in ea et per eam fiunt, ita intellectus Patris artificis intellectum suae artis, hoc est, suae sapientiae, in qua condidit omnia, antecedit. Deinde intellectum ipsius artis omnium, quae in ea et per eam facta sunt, sequitur cognitio. Omne siquidem, quod vera ratio quoquo modo praecessionis praecedere invenit, juxta naturalem consequentiam praecedere necesse est. Ac per hoc artifex omnium Deus Pater secundum causam artem suam praecedit; artifex siquidem causa suae artis est, ars autem sui artificis non est causa; ipsa vero ars praecedit omnia, quae in ea, et per eam, et ab ea subsistunt; eorum namque causa est. Hinc conficitur, in Patris sapientia omnia aeterna esse, non tamen ei coaeterna.
4.4.6
MAG. Haec jamdudum inter nos discussa, et ad inconcussum mentis habitum deducta sunt vera ratione, sacrorumque Patrum testimoniis in hoc consentientibus.
4.4.7
DISC. Num itaque vides, quod non immerito moveor, et adversantibus sibi invicem diversarum cogitationum fluctibus allidor? Nam quomodo haec sibi invicem convenire possunt? Si omnia, quae sunt, in sapientia creatrice aeterna sunt, quomodo de nihilo sunt facta? Quomodo enim potest aeternum esse, quod priusquam fieret, non erat? Et quod incipit esse in tempore et cum tempore, quomodo potest esse in aeternitate? Omne siquidem aeternitatis particeps nec incipit esse, nec desinit. Quod autem non erat, et incipit esse, necessario desinet esse, quod est. Omne namque, quod initio non caret, fine carere non potest. Non invenio itaque, quomodo haec sibi invicem non oppugnant, qua ratione et omnia in sapientia Dei aeterna sunt, et de nihilo facta, hoc est, priusquam fierent, non erant. Nisi forte quisdicat, primordiales rerum omnium causas in sapientia Patris semper esse aeternas, informem vero materiem, in qua et per quam in effectos suos per generationem proveniunt in genera et species, quibus mundus impletur, aeternam non esse. Sed quisquis hoc dixerit, cogetur fateri, materiam de nihilo factam causaliter intra aeternas rerum causas non connumerandam. Et si hoc concesserit, necessario concludetur et cogetur dare, non omnia, sed quaedam in sapientia Patris aeterna esse. Materiem autem informem in numero omnium, quae a Deo facta sunt in sapientia sua, connumerari, nemo recte philosophantium abnegarit. Quomodo enim rerum omnium causas in Verbo Dei aeternaliter conditas esse, informem vero materiem sua causa carere quis potest dicere, omnino non reperio. Proinde, si in numero universitatis conditae materia concluditur, necessario sequitur, ut ipsius causa ex numero causarum aeternaliter in sapientia Dei creatarum non excludatur. MAG. De informi materia, quam Graeci ὕλην vocant, nullus in sacra Scriptura exercitatorum, naturarum conditionem recta ratione considerans, ambigit, quod a conditore omnium et causaliter inter causales, et inter causarum effectus secundum suas proportiones condita sit. Qui enim fecit mundum de materia informi, ipse fecit informem materiem de omnino nihilo, siquidem non alius est auctor mundi de informi materia facti, et alius ipsius materiae de omnino nihilo prius creatae, sed unus atque idem utriusque est conditor, quoniam ab uno principio omnia quae sunt, sive informia, sive formata, procedunt. Ab uno enim universitas creata est, sicut a monade omnes numeri, et a centro omnes lineae erumpunt. Nam et in hoc maxime secularium philosophorum, qui de mundi hujus factura tractare ausi sunt, error convincitur, quoniam informem materiem coaeternam Deo esse dixerunt, de qua Deus veluti extra se subsistente et coaeterna sibi suorum operum sumpsit auspicium. Indignum namque eis visum est, materiem informem a Deo fieri creatam. Quomodo enim, inquiunt, ex forma omnium informe fieret, ab immobili et in nullo in seipso variabili varium ac mutabile, ab eo, cui nihil accidit, variis accidentibus subjectum, a non distento per spatia locorum et temporum, quod recipit locorum temporumque intervalla, et quantitatum? Similiter ab eo, quod nulli qualitati subditum, diversarum qualitatum figurarumque receptivum, ab incorruptibili corruptibile, a simplici compositum et cetera id genus, suae falsae ratiocinationis nebulis obcaecati? Nos autem sacrae Scripturae veritatem inspicientes, divinorumque ipsius interpretum vestigia sequentes, et informitatem rerum omnium, et formas, et omne, quod in eis, sive secundum essentiam, sive secundum accidens est, ab una omnium causa condita esse, et per fidem credimus, et quantum datur per intellectum consideramus.
4.5
Non enim universitatis conditor omnipotens, et in nullo deficiens, et in infinitum tendens, similia sibi solummodo, verum etiam dissimilia creare potuit et creavit. Nam si solummodo sui similia, hoc est vere existentia, aeterna, incommutabilia, simplicia, inseparabiliter unita, incorruptibilia, immortalia, rationalia, intellectualia, scientia, sapientia, ceterasque virtutes condiderit, in dissimilium et oppositorum creatione defecisse videretur, et non omnino cunctorum, quae ratio posse fieri docet, opifex judicaretur. Dissimilia autem sui et opposita dicuntur esse et sunt omnia, quae praedictis virtutibus opponuntur, non ut negativa seu privativa, sed naturae dissimilitudine et oppositione. Siquidem perfectae essentiae similiter in genera formasque per differentias et proprietates, uniformiterque ordinatae per singulas species, omni confusione subtracta, imperfectio informis adhuc materiae et mobilitas opponitur, aeternis temporalia, immutabilibus mutabilia, simplicibus composita, et cetera, quae veluti ex diametro sibi invicem e contrario respondent. Horum itaque omnium, similium dico et dissimilium, unus atque idem artifex est, cujus omnipotentia in nullius naturae deficit operatione. Proinde pulchritudo totius universitatis conditae, similium et dissimilium, mirabili quadam harmonia constituta est, ex diversis generibus variisque formis, differentibus quoque substantiarum et accidentium ordinibus, in unitatem quandam ineffabilem compacta. Ut enim organicum melos ex diversis vocum qualitatibus et quantitatibus conficitur, dum viritim separatimque sentiuntur, longe a se discrepantibus intentionis et remissionis proportionibus segregatae, dum vero sibi invicem coaptantur secundum certas rationabilesque artis musicae regulas per singulos tropos, naturalem quamdam dulcedinem reddentibus: ita universitatis concordia, ex diversis naturae unius subdivisionibus a se invicem, dum singulariter inspiciuntur, dissonantibus, juxta conditoris uniformem voluntatem coadunata est. His itaque definitis non immerito, ut inquis, diversis cogitationum fluctibus sibi invicem adversantibus allideris. Confectum est enim et inconcusse definitum, omnia, quae sunt et quae non sunt, ab uno omnium principio confluere, sive in primordialibus causis semel et simul in Verbo Dei unigenito aeternaliter factis, sive in materia informi, ex qua primordiales causae visibilis creaturae apparitionis suae per generationem occasiones acceperunt, sive in effectibus earum, quibus mundus iste ab initio usque ad finem naturali ordine divina providentia ministrante peragitur. Sicut ait Dominus: Pater meus usque in me operatur et ego operor. Sed quemadmodum haec veluti sibimet adversantia in unam quandam intelligentiae copulam conveniunt, hoc est, quomodo omnia simul et aeterna et facta sunt, non solum tibi, verum etiam et mihi diligentissima rationis inquisitione dignum esse videtur.
4.6.1
DISC. Dignum quidem. Hac enim quaestione nullam altiorem inquisitoribus veritatis quaerendam esse arbitror. Etenim, ut praediximus, facta aeternis opponuntur. Ac per hoc, si facta, non sunt aeterna; si aeterna, non sunt facta. Nam ut eadem et aeterna simul et facta sint, qua ratione doceri valeat, non mihi occurrit. Proinde nil aliud restat, ut aestimo, nisi ut aut ista penitus prae nimia sui altitudine silentio honorificetur, aut, si quid tibi de ea videtur investigandum, investigare incipias. MAG. Utrumque mihi videtur, ut et eandem, quantum acies contemplationis nostrae Deo illuminante ex nimio subtilitatis suae fulgore non repellitur, investigare non pigeat, ne desidiae seu inertiae culpam incurramus; ubi vero intentionis nostrae virtutem exsuperat, et non patitur mentibus adhuc terrena habitatione depressis perspici, et ad purum dignosci, silentio cordis et oris honorificanda est, ne quid temere de ea definiamus.
4.6.2
DISC. Ita fiat, ac sine mora hujus inquisitionis viam arripe.
4.7.1
MAG. De eo, quod omnia in Verbo Dei unigenito aeterna sunt, primo dicendum judico.
4.7.2
DISC. Nec aliter volo. Ab eo enim, quod praecedit, ratiocinatio est inchoanda. Praecedit autem aeternitas facturam. Ab ea igitur est inchoandum. MAG. Esto igitur intentus, et vide, ne quid incaute concedas, ne iterum te concessisse poeniteat.
4.7.3
DISC. Ingredere; intentus sum, ne quid temere concedam. MAG. Quid tibi videtur? Num Deus accidentium capax est?
4.7.4
DISC. Absit ab his, qui de veritate sanum sentiunt, hoc dicere vel cogitare. Natura enim ipsius simplex est, et plusquam simplex, omnibusque accidentibus absoluta, et plusquam absoluta. MAG. Nihil ergo Deo accidit?
4.7.5
DISC. Omnino nihil. MAG. Itaque non est ei accidens, universitatem condere. Eam tamen condidisse Scriptura sacra non tacet, sed aperte clamat, dicens: In principio fecit Deus caelum, et terram, et cetera, quae de operibus primorum sex dierum leguntur.
4.7.6
DISC. Deus et universitatem creaturarum condidit, eamque condidisse non est ei accidens.
4.7.7
MAG. Non ergo erat subsistens, antequam universitatem conderet. Nam si esset, conditio sibi rerum accideret.
4.7.8
DISC. Deum praecedere universitatem credimus, non tempore, sed ea sola ratione, qua causa omnium ipse intelligitur. Si enim tempore praecederet, accidens ei secundum tempus facere universitatem foret. Quoniam vero ea sola ratione, qua causa est, universitatem ab eo conditam praecedit, sequitur, universitatis conditionem non esse Deo secundum accidens, sed secundum quandam ineffabilem rationem, qua causativa in causa sua semper subsistunt.
4.7.9
MAG. Si igitur nulla alia ratione Deus universitatem a se conditam praecedit, praeter illam solam, qua ipse causa est; ea vero causativa, et omne causativum semper in causa subsistit, aliter enim nec causa causa est, nec causativum causativum; Deoque non accidit causalis esse, semper enim causa et est, et erat, et erit; semper igitur causativa in sua causa subsistunt, et substiterunt, et substitura sunt: proinde universitas in sua causa, quoniam causativa est, hoc est, suae causae particeps, aeterna est. Totius ergo creaturae universitatem aeternam esse in Verbo Dei manifestum est.
4.7.10
DISC. Huic conclusioni contradicere non valeo, dum sine ulla ambiguitate considero, omnes numeros in monade, et omnes lineas in centro aeternaliter et uniformiter subsistere. Et quamvis actu et opere numerantis et lineantis in varias numerorum species figurasque formentur, semper tamen in principiis suis, in monade dico et centro, uniformiter permanent, nec unquam sine eis principia intelliguntur fuisse, nec in ipsis principiis fieri inchoasse, et dum ab eis multipliciter profluunt, uniformi tamen ratione aeterno atque incommutabili statu in eis esse non desinunt.
4.7.11
MAG. Simillimo verissimoque usus es exemplo. Testimonia quoque et sacrae Scripturae et sanctorum Patrum omnia in Deo esse aeterna perhibent. Apostolus: In quo vivimus, inquit, et movemur, et sumus. In Deo enim sumus per excellentem et ante existentem in ipso nostrae essentiae rationem; movemur autem in Deo secundum praecedentem in ipso bene essendi rationem per virtutes bonae actionis. Porro in Deo vivimus secundum praecedentem in ipso semper vivendi et existendi rationem. Et ne quis aestimaret, aliud nos esse, et aliud nostras rationes, non dixit, in quo nostrae rationes vivunt et moventur, et sunt, sed dixit, in quo vivimus, et movemur, et sumus. Nihil enim aliud nos sumus, in quantum sumus, nisi ipsae rationes nostrae aeternaliter in Deo substitutae. Sanctus item Augustinus in opusculis suis operationis divinae quadriformem rationem exponens, secunda in Verbi Dei dispensatione non facta, sed aeterna esse affirmat; ubi non solum secula, verum etiam omnia quibus secula et peraguntur et implentur, voluit intelligi. Operatio, inquit, divina, quae secula creavit et gubernat, quadriformi ratione distinguitur. Primo, quod in Verbi Dei dispensatione non facta, sed aeterna sunt, qui nos Apostolo teste ante tempora secularia praedestinavit in regnum. Item alibi de Trinitate scribens: Verbum Dei, inquit, per quod facta sunt omnia, ubi incommutabiliter vivunt omnia, non solum, quae fuerunt, verum etiam, quae futura sunt; nec tum in ipso fuerunt, nec futura sunt, sed tantummodo sunt; et omnia unum sunt, et magis unum est. Item in Exemero de Deo Verbo: Aliter, inquit, sub ipso sunt ea, quae per ipsum facta sunt, aliter in ipso sunt ea, quae ipse est. Tanquam aperte diceret: Aliter sub illo sunt, dum per generationem facta in generibus, et formis, locis quoque, temporibusque visibiliter per materiem apparent; aliter in ipso sunt, dum in primordialibus rerum causis, quae non solum in Deo. verum etiam Deus sunt, aeternaliter intelliguntur. Et ideo ait: ea, quae ipse est; non quod alia sint, quae in Deo sunt, et Deus esse discuntur propter unitatem naturae, et alia, quae per generationem in mundum veniunt, sed quia una eademque rerum natura aliter consideratur in aeternitate Verbi Dei, aliter in temporalitate constituta mundi. Sanctus quoque Dionysius Aeropagita in capitulo de perfecto et uno Deo loquens: Unum, inquit, dicitur, quia omnia universaliter est; nullum enim existentium est non participans unius. Et paulo post: Itaque et hoc cognoscendum, quia secundum unum uniuscujusque praecogitata est species, unire dicitur unita; et omnium est unum exemplar, et si interimas unum, neque universitas, neque aliud aliquod existentium erit; omnia enim in seipso unum uniformiter praeambit, et circumprendit. His atque hujusmodi exemplis atque testimoniis in unum collectis, apertissime datur intelligi, omnia in Verbo Dei non solum aeterna, verum etiam ipsum Verbum esse. Quoniam vero et facta simul omnia, et aeterna esse in Verbo Dei sacrae Scripturae testimoniis planissime declaratur, Joannes Evangelista: Omnia, inquit, per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Ecce, apertissime facta esse omnia in Verbo dicit. Sed, ne quis existimaret, facta esse solummodo, et non aeterna, sequitur: Quod factum est in ipso, vita erat. Ac si dixisset, quod factum est, sive in principalibus causis, sive in earum effectibus, in ipso Verbo, in quo rationes omnium aeternae sunt, vita erat. Item Apostolus: In quo creata sunt omnia, quae sunt in caelis et quae in terra, sive visibilia sive invisibilia, sive Throni, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates; omnia ex ipso et per ipsum et in ipso creata sunt. Causas enim, ut ait beatus Maximus, eorum, quae facta sunt, habens ante secula praesubstitutas voluntate bona, secundum eas visibilem et invisibilem ex non existente substituit creaturam; ratione et sapientia secundum opportunum tempus et fecit, et facit, et quae universaliter sunt, et quae per singula-- causam quidem angelorum creans produxisse credimus causam uniuscujusque complentium mundum, qui super nos est, essentiarum et virtutum, rationem hominum, rationem uniuscujusque ex Deo esse accipientium-- in se ipsum omnia recapitulans, hoc est consummans, per quem et esse, et permanere, et ex quo, quae genita sunt, quantum genita sunt, et ad quem genita sunt, manentia et mota participant Deum. Omnia enim participant, quod ex Deo facta sunt, proportionaliter Dominum, sive per intellectum, sive rationem, sive sensum, sive motum vitalem, sive essentialem et habitam opportunitatem, ut magno et divino manifestatori Dionysio videtur Areopagitae. Neminem itaque fidelium pieque sacram Scripturam investigantium dubitare oportet de eo, quod omnia in Deo Verbo et aeterna simul et facta sunt. Nam et vera ratio et sacrae Scripturae auctoritas in hoc unanimiter consentiunt, et non alia esse, quae aeterna sunt, et alia, quae facta, sed eadem sunt simul et aeterna et facta. Qua vero ratione aeterna sunt facta, et facta aeterna possimus intelligere, exigis a me non immerito explanare. Siquidem id ipsum aeternum et factum subsistere, videtur tibi verae rationi non convenire, et fortassis nondum ego ipse, quomodo hoc conveniat, ad purum dignosco.
4.7.12
DISC. Incipe itaque de hac quaestione, si quid dicendum, et inquirere et aperire.
4.8.1
MAG. Rationes omnium rerum, dum in ipsa natura Verbi, quae superessentialis est, intelliguntur, aeternas esse arbitror. Quicquid enim in Deo Verbo substantialiter est, quoniam non aliud praeter ipsum Verbum est, aeternum esse necesse est. Ac per hoc conficitur, et ipsum Verbum, et multiplicem totius universitatis conditae principalissimamque rationem id ipsum esse. Possumus etiam sic dicere: Simplex et multiplex rerum omnium principalissima ratio Deus Verbum est. Nam a Graecis λόγος vocatur, hoc est, verbum, vel ratio, vel causa. Inde, quod in graeco Evangelio scribitur: Ἐν ἀρχῇ ἦν ὁ λόγος potest interpretari: In principio erat Verbum, vel in principio erat ratio, vel in principio erat causa. Quodcunque enim horum quis dixerit, a veritate non deviabit. Nam unigenitus Dei Filius et Verbum est, et ratio, et causa. Verbum quidem, quia per ipsum Deus Pater dixit fieri omnia, immo etiam ipse est Patris dicere, et dictio, et sermo; sicut ipse ait in Evangelio: Et sermo, quem locutus sum vobis, non est meus, sed ipsius, qui misit me. Tanquam diceret aperte: Ego, qui sum sermo Patris, qui locutus sum vobis, non sum meus, sed loquentis in me Patris, et ex secretis substantiae suae sinibus me gignentis, et omnia per me, hoc est, gignendo me facientis. Ratio vero, quoniam ipse est omnium visibilium et invisibilium principale exemplar, ideoque a Graecis ἰδέα, id est species vel forma dicitur. In ipso enim Pater omnia, quae voluit fieri, priusquam fierent, vidit facienda. Causa quoque est, quoniam occasiones omnium aeternaliter et incommutabiliter in ipso subsistunt. Quoniam igitur Dei Filius et verbum, et ratio, et causa est, non incongruum dicere, simplex et in se infinite multiplex creatrix universitatis conditae ratio et causa Dei Verbum est. Ac sic recurreret, Dei verbum est simplex, et in se infinite multiplex creatrix universitatis conditae, et ratio, et causa. Simplex quidem, quia rerum omnium universitas in ipso unum individuum et inseparabile est; vel certe individua et inseparabilis unitas omnium Dei Verbum est, quoniam ipsum omnia est. Multiplex vero non immerito intelligitur esse, quoniam per omnia in infinitum diffunditur, et ipsa diffusio subsistentia omnium est. Attingit enim a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. Item in Psalmo: Velociter currit sermo ejus. Sermonem dicit Propheta verbum Patris, quod velociter currit per omnia, ut omnia sint. Ipsius enim cursus per omnia multiplex et infinita omnium subsistentia est. Hinc sanctus Dionysius in capitulo de perfecto et uno: Perfectum quidem est, inquit, non solum, ut per se ipsum perfectum secundum seipsum a seipso uniformiter segregatum, et totum per totum et perfectissimum, sed et plusquam perfectum, secundum omnium excellentiam, et omnem quidem multitudinem terminans; omni vero summitati superexpansum, et a nullo locatum aut comprehensum, sed extentum in omnia simul, et super omnia non deficientibus augmentis et infinitis operationibus. Perfectum iterum dicitur et velut non auctum et semper perfectum et ut indiminutum, ut omnia in se ipso superans et supermanans secundum unam et incessabilem per se superplenam et non minoratam largitatem. Manet ergo in se ipso universaliter et simpliciter, quoniam in ipso unum sunt omnia. Attingit autem a fine usque ad finem, et velociter currit per omnia, hoc est, sine mora facit omnia, et fit in omnibus omnia, et dum in seipso unum perfectum et plusquam perfectum et ab omnibus segregatum subsistit, extendit se in omnia, et ipsa extensio est omnia. Hoc etiam nomine ipsius caelestis essentiae, quod est Cherubim, significari videtur. Siquidem Cherubim fusio sapientiae interpretatur, ut sapientes Hebraeorum tradiderunt. Ubi subtilissime intelligendum, quod fusio sapientiae, vel extensio, vel cursus, vel quoquo alio modo infinita verbi multiplicatio dicatur, non quasi in ea, quae prius erant, quam funderetur vel extenderetur vel curreret verbum Patris et sapientia, sed ipsius fusio, vel extensio, vel cursus praecedit omnia, et causa existentiae omnium est, et omnia. Quis enim veritatem consulens crediderit vel cogitaverit, Deum praeparasse sibi locos, per quos sese diffunderet, qui nullo loco continetur, dum locus omnium communis sit? Ac per hoc locus locorum nullo loco capitur. Aut sibi praeparasse spatia localia seu temporalia, per quae sese extenderet, cursuve suo curreret, qui omni spatio caret, et omnia tempora sua aeternitate superat? Aut quis dixerit, quod incredibilius est, ipsi, Deo dico, ab alio veluti principio praeparata fuisse locorum temporumque spatia, seu qualiumcunque quantitatum intervalla, quae sua diffusione impleret, vel suo cursu perageret, vel sua extensione solidaret? Nec enim de natura ineffabili et superessentiali non solum dicere, verum etiam cogitare, falsisque imaginationibus fingere, et ridiculosissimum est et perniciosissimum. Non enim alia mors rationalis animae turpior pejorque est, quam talia monstra abominandaque idola de Creatore omnium cogitare, cum veritas ipsa in intellectibus pie quaerentium ac diligentium Creatorem suum intelligibili voce proclamet generaliter de omnibus, quae sunt et quae non sunt, hoc est, quae sensu aut intellectu comprehendi possunt, et quae sensum vel intellectum superant, quorum esse est omni comprehensibili essentia carere, nihil aliud subsistere, praeter unius solius omnium causae participationem. Omne autem, quod participatur, et participationem sui et participantia se praecedit. Deus igitur praecedit omnia, quaecunque se participant, et quorum essentia participatio ejus est. Hinc magnus Dionysius Areopagita in libro de caelesti Ierarchia, hoc est, episcopatu, quarto capitulo: Primum, inquit, omnium illud dicere verum est, ut bonitate universali superessentialis divinitas eorum, quae sunt, essentias substituens ad esse adduxit. Est enim hoc omnium causae et super omnia bonitatis proprium, ad communionem suam ea, quae sunt, vocare, ut unicuique eorum, quae sunt, ex propria definitur analogia. Omnia igitur participant providentiam ex superessentiali et causalissima divinitate manantem. Non enim fortassis essent, nisi eorum, quae sunt, essentiae et principii assumptione. Existentia igitur omnia esse participant. Esse enim omnium est, superesse divinitas. Viventia autem eandem super omnem vitam vivificam virtutem, rationabilia et intellectualia eandem super omnem et rationem et intellectum per se perfectam et ante perfectam sapientiam. Audisti summi theologi Areopagitae Dionysii, praeclarissimi Athenarum episcopi, de participatione divinae essentiae sententiam, qua apertissime manifestat, omnia quae sunt et quae non sunt, nihil aliud intelligenda, praeter divinae essentiae participationem; ipsam vero participationem nihil aliud esse, praeter ejusdem essentiae assumptionem. Non enim, inquit, fortassis essent, nisi eorum, quae sunt, essentiae et principii assumptione. Est igitur participatio divinae essentiae assumptio. Assumptio vero ejus sapientiae divinae fusio, quae est omnium substantia et essentia, et quaecunque in eis naturaliter intelliguntur. Audi etiam ejusdem de processione Dei per omnia, et mansione in seipso, in epistola, quam rescripsit Tito pontifici interroganti, quae sapientiae domus, quis crater, et qui cibi ejus et potus: Duplicem, inquit, escam divina sapientia proponit: unam quidem solidam et manducabilem, alteram vero humidam et profusam. Et in cratere porrigit providens suas bonitates. Ipse igitur crater rotundus dum sit et repandus, symbolum est expansae simul et in omnia circumeuntis sine principio et infinitae horum omnium providentiae. Veruntamen quoniam in omnia proveniens manet in se ipsa, et stat immutabili naturae similitudine, et perfectissima inremeabiliter se ipsa collocata uniformiter et fixe, sic crater stat. Aedificans autem sapientia domum sibi dicitur, et in ipsa solidas escas et potus et cratera proponens: sic esse divina divinitus symbola facientibus clarum, quia et providentia perfectissima est ipse essendi et bene essendi omnia causalis, et in omnia procedit, et in omni fit et continet omnia: et iterum ipse in sese per excellentiam nullum in nullo per nullum est, sed exaltatur omnibus ipse in se ipso similiter et aeternaliter existens et stans et manens, et semper secundum eadem et sic se habens, et nullo modo extra se ipsum factus, neque propria gravitate et incommutabili mansione et bonitate relictus, sed et in se ipso totas et perfectissimas providentias optime operans, et proveniens in omnia, et manens in se ipso, et stans semper motus. Animadverte, quod ait, in omnia procedit, et in omni fit. Quod etiam alibi declarat dicens: Audendum vero et hoc de veritate dicere, quia et ipse omnium causalis bono et optimo omnium amore per excellentiam amatoriae bonitatis extra se ipsum fit in omnia, quae sunt, providentiis, et veluti in bonitate, et dilectione, et amore fovet et exuperat omnia, ab omnibus remotus, ad hoc in omnibus deducitur secundum mente excedentem superessentialem potentiam inconversibilemque suam. His etiam favet ejusdem Dionysii sententia, quam ex theologicis commentariis sanctissimi Jerothei sumpsit: Omnium, inquit, causa et repletiva Jesu deitas partes universitati consonas salvans; et neque pars neque totum est, et totum et pars, ut omne et partem et totum in semet ipsa coambiens et supereminens et excellens. Perfecta quidem est in imperfectis ut perfectio principalis: imperfecta vero in perfectis tanquam superperfecta, et anteperfecta forma formificans in informibus tanquam forma principalis. Informis in ipsis formis tanquam superformis, essentia totius essentiae incontaminata supergrediens, et superessentialiter omni essentia remota, tota principia et ordines destinans, et omni principio et ordini supercollocata, et mansura est eorum, quae sunt, et seculorum, et super secula, et ante secula plena in indigentibus, superplena in multitudinibus, arcana, ineffabilis super animum, super vitam, super essentiam, supernaturaliter habet supernaturale, superessentialiter superessentiale. Sufficiunt haec, ut arbitror, bene intelligentibus ad cognoscendum, quod divinae bonitatis in se ipsa permansio causa omnium incommutabilis sit. Processio vero ejus et ineffabilis motus effectus omnium peragit; porro ejus participatio et assumptio nil aliud est nisi omnium essentia. Et intentus perspice, quod ait, quia et providentia perfectissima est omnium essendi et bene essendi omnia causalis. Non ergo alia est providentia omnium, et alia causa omnium, sed unus atque idem Deus et providentia perfectissima est omnium, et essendi et bene essendi omnia causalis. Quod autem sequitur, et in omnia procedit, et in omni fit, hoc est, in universitate quam facit, et continet omnia, ad solvendam praesentis quaestionis, de qua nunc agitur, nodositatem in tantum valet, ut nullo alio modo consulta rationis virtute possit solvi, ut arbitror. Si enim ipse, qui causalis est essendi et bene essendi omnia, et in omnia procedit, et in omni creatura fit, et continet omnia: quid aliud restat, nisi ut intelligamus, sapientiam Dei Patris, de qua talia praedicantur, et causam creatricem omnium esse, et in omnibus, quae creat, creari et fieri, et omnia, in quibus creatur et fit, continere? In omnibus enim, quodcunque vere intelligitur esse, nil aliud est nisi sapientiae creatricis multiplex virtus, quae in omnibus subsistit. Si enim intellectu creatricem sapientiam ab omnibus, quae creat, substraxeris, in nihilum omnino redigentur, nullaque essentia, nulla vita, nullus sensus, nulla ratio, nullus intellectus, et omnino nullum bonum remanebit. Quod etiam sanctus pater Augustinus in libris Confessionum suarum videtur intelligere, sermonem dirigens ad ipsam veritatem, divinam videlicet sapientiam: Et inspexi, inquit, cetera intra te, et vidi, nec omnino esse, nec omnino non esse. Nec omnino esse, quia non sunt, quod tu es, nec omnino non esse, quia a te sunt. Quibus verbis insinuat, omnem creaturam omnino per se consideratam nihil esse. Quicquid autem in ea intelligitur subsistere, ex participatione creatricis veritatis subsistit. Si enim omne verum ex veritate verum, et sola veritas permanet, cetera autem moventur, sola igitur veritas in omnibus veris subsistit. Moventur autem, dixi, quia per se ipsa non subsistunt, sed ad nihilum vergunt; virtute vero veritatis providae, quae in iis subsistit, ne ad nihilum ruant, prohibentur et stant. Si ergo ipsum Verbum Dei et omnia facit, et in omnibus fit, et hoc ex verbis praedicti patris Dionysii aliorumque potest approbari: quid mirum, si cuncta, quae in ipso Verbo intelliguntur subsistere, aeterna simul et facta credantur et cognoscantur esse? Quod enim de causa praedicatur, qua ratione non etiam de causativis praedicari possunt, non invenio. Omnia igitur, quae sunt, et aeterna simul et facta non incongrue dicuntur, dum in eis fit ipsa sapientia, quae ea facit, et causa, in qua et per quam et aeterna et facta sunt, in eis aeterna et facta est.
4.8.2
DISC. Valde miror, et stupefactus veluti exanimis haereo. His enim rationibus attrahor, quoniam verisimiles sunt, et sanctorum Patrum testimoniis sacraeque Scripturae corroboratae. Sed iterum nutans retrahor, ac mox in tenebras densissimas cogitationum mearum relabor. Non est enim acies mentis meae ad praesentis quaestionis altitudinem intuendam penitusque penetrandam idonea. Audiens quippe illud: Qui fecisti mundum de materia informi, non aliter cogitabam, nisi quia mundus visibilis et invisibilis de materia informi, quam Deus de omnino nihilo veluti auspicium quoddam suae operationis creavit, factus narratur, et erat, quando totius mundi universitas non erat. Ac per hoc in primordiis conditionis suae de omnino nihilo in informem processit materiem, et consequenter per genera et formas ceterosque numeros naturales ad perfectionem quandam Creatori soli cognitam pervenit. Nec hoc per morulas temporum factum fuisse a sancto patre Augustino in Exemero suo suasum est. Non enim in tempore, praecedit informitas formam, sed naturali ordine, quo causa praevenit effectum. Nempe vox et verbum simul ex ore loquentis prodeunt; et tamen antevenit vox verbum, non quidem tempore, sed causa. De voce enim efficitur verbum, de verbo autem nullo modo vox. Ita rerum omnium informitas et formatio atque perfectio naturali quadam praecessione et sequentia, non autem temporum intervallis, distincte simul et semel de nihilo in essentiam voluntate Creatoris adductae sunt. Et haec erat mea fides, meaque quantulacunque intelligentia. At nunc aliter a te audio, quae multum me movent, et ab his, quae hactenus tenebam, firmiter, uti mihi visum est, invitum revocant. Praesens enim ratiocinatio, ut reor, nil aliud videtur velle suadere, nisi ea, quae de nihilo putabam esse facta, et nullo modo aeterna-- erat enim, quando non erant, ut arbitrabar, ac per hoc acceperant, quod non habuerant-- aeterna simul et facta esse. Quod valde contrarium opinor. Et merito; nam haec sibimet videntur opponi, aeterna factis, et facta aeternis. Quae enim aeterna sunt, nunquam incipiunt esse, nunquam desinunt subsistere, et non erat, quando non erant, quia semper erant; quae autem facta sunt, principium facturae suae acceperunt. Inchoaverunt enim esse, quia erat, quando non erant; et desinent esse, quia inchoaverunt habere. Vera siquidem ratione consulta omne, quod incipit temporaliter esse, non sinitur semper permanere. Necesse quidem est ad finem vergere, in quo cogitur, quod tempore incipit esse, perire. Et nemo aestimet, me velle suadere reditum ad nihilum eorum, quae temporaliter ex materia per generationem in mundo fiunt; hoc enim summum fieret malum. Solutionem vero eorum in ea, ex quibus componuntur, et in quibus subsistunt, dico. Nam et humana corpora ceterorumque animalium, dum solvuntur, perire dicuntur; non tamen ad nihilum rediguntur, sed in catholica elementa revertuntur. Et hoc generaliter de universitate hujus mundi visibilis intelligitur. Nec incongrue. Nam quoniam principium essendi accepit, essentiae suae terminum inevitabiliter accepturus est. Sicut enim erat, quando non erat, ita erit, quando non erit, Psalmista testante aeternum rerum conditorem proclamante: Opera manuum tuarum sunt caeli; ipsi peribunt, tu autem permanebis; et omnes sicut vestimentum veterascent, et sicut opertoriorum mutabis eos, et mutabuntur, tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. Ipse etiam conditor omnium: Caelum, inquit, et terra transibunt, verba autem mea non transient. Si autem maxima spatio, pulcherrimaque sublimitate siderum, et purissima subtilitate naturae, statu astrorum consita, cursu planetarum harmonica, luminis semper plena pars mundi peritura sit, teste Scriptura, nunquid putandum, interiores partes, ac multo inferiores permansuras? Melioribus enim intereuntibus inferiora non interire impossibile est, et dum aufertur, quod continet, quod continetur, manere vera non sinit ratio. Hoc autem dicimus ad differentiam eorum, quae aeterna sunt, ab his, quae sunt facta. Non enim parva distantia est inter ea, quae nec incipiunt esse, nec desinunt, et ea, quae inchoant esse, et non possunt semper manere. Non igitur sine causa acies mentis minus talia intelligentium repercutitur, quando ei aeterna esse facta, et facta aeterna suadetur. Nam non facile crediderim, te consentire his, qui volunt intelligere, multa ex his, quae facta sunt, imo paene omnia semper mansura, ac per hoc futura esse aeterna. Verbi gratia, universitas ista, quae constat ex caelo et terra, quatuor elementis in speciem orbis absoluti conglobata, mundique nomine vocitata, et de nihilo facta est, ut aiunt, et aeternaliter mansura, praeter quasdam suas particulas, hoc est, corruptibilia corpora, generationi et corruptioni subjecta, quae negare non possunt peritura; caelum vero cum suis sideribus semper fore, sive volubile sit, sive moveri desinat. In hoc namque sensus eorum variatur, quibusdam affirmantibus statum mutabilium futurum, quibusdam vero naturalem motum elementorum semper non cessaturum. Illi quidem sequentes quod scriptum est: Erunt omnia quieta, et hoc de statu mutabilium intelligentes; illi vero: Concentum caeli quis dormire faciet? de aeterno mutabilium motu dictum esse accipientes. Harmonia siquidem caelestis sine motu aethereae sphaerae omniumque siderum quomodo poterit concinere, cum musica semper in motu sit, quemadmodum geometria in statu? Terrenam quoque molem suam propriam quantitatem semper habituram indubitanter affirmant, sequentes quod scriptum est: Generatio venit, generatio vadit, terra vero in aeternum stat, eo excepto, quod superficies ejus undique planabitur, ut pulchrior, quam nunc est, efficiatur, ac veluti nova quadam partium aequalitate renovata, non ut intereat, quod nunc est, sed ut mutata in melius quantitas ejus et aequalitas permaneat. Quod etiam de caelo volunt intelligi, hoc est, quod ejus pulchritudo, in qua nunc sensibus corporeis arridet, in fine mundi cumulabitur absque ullo globatae suae figurae stellataeque picturae interitu, quoniam scriptum est, ut aiunt: Erit caelum novum et terra nova. Caelos autem perituros non de superioribus mundi partibus, verum de spatiis hujus aeris infra lunam intelligunt, ut quemadmodum in diluvio versa sunt in aquam, ita in mundi fine vertantur in flammam; omnium vero animalium et fruticum arborumque generationem et incrementa et decrementa cunctorum, quae intra circulum lunae continentur, vicissitudinem cessaturam non solum non denegant, verum etiam affirmant. Spatia item aeris et aetheris distribuenda fore arbitrantur: aetheris quidem in aeternam possessionem beatorum angelorum hominumque sibi similium, aeris vero inferioris circa terram undique diffusi in aeternum carcerem aeternasque flammas, localiter visibiliterque arsuras, torquendo diabolo cum membris suis, hoc est, apostatis angelis, similibusque sibi hominibus impiis. Ac per hoc quoniam omnem creaturam localem et temporalem et esse et futuram esse cogitant, loca et tempora, hoc est, mundi spatia motumque ejus morularum intervallis distinctum semper esse mansura non dubitant. His atque hujusmodi falsis opinionibus conantur asserere, ea, quae non erant, et inchoaverunt esse, et facta simul et aeterna dici posse, quia semper in eodem statu, in quo temporaliter creata sunt, manebunt, et quae principio non carent, fine carere arbitrantur, ita ut et facta sint, quia esse inchoavere, et aeterna, quia non desinent subsistere. Veruntamen neque talibus opinionibus, quas vera deridet ratio, te assentire aestimarim, neque talem aeternitatem, vel ut verius dicam, semiaeternitatem praedictis tuis rationibus suasisse, neque sic et facta simul et aeterna docuisse; sed altiori naturarum contuitu ultra humanas opiniones, modo quodam adhuc nobis incognito, divinorum arcanorum adyta penetrare te sentio, vestigia Patrum, qui talia scrutati sunt, altius sequendo.
4.9.1
Aiunt enim, naturam hujus mundi semper mansuram, quia incorporea est et incorruptibilis, cetera vero, quibus constat, peritura, hoc est, omne, quod in eo est compositum. Et quia in eo nullum corpus est, quod non sit compositum, et omne compositum solvetur in ea, ex quibus componitur; totus igitur mundus iste visibilis corporeus compositus solvetur, sola simplici natura manente.
4.9.2
MAG. Falsis ratiocinationibus humanarum opinionum longe a veritate distantium quondam me deceptum esse negare non possum, quia deceptus sum. His enim omnibus, aut pene omnibus rudis jam assensum praebui, quadam similitudine veri, carnalibusque sensibus, ut multis evenit, seductus. Nunc vero, sanctorum Patrum vestigia sequens, divini luminis radio ab erroribus meis et aliorum me revocante, inque viam rectam ducente, paululum pedem retraho. Divina siquidem clementia veritatem pie atque humiliter quaerentes in tenebris ignorantiae non sinit errare, inque foveas falsarum opinionum cadere, et in eis perire. Nulla enim pejor mors est, quam veritatis ignorantia, nulla vorago profundior, quam falsa pro veris approbare, quod proprium est erroris. Ex his enim turpissima et abominabilia monstra in humanis cogitationibus solent fingi, quae dum carnalis anima veluti vera et amat et sequitur, dorsum convertens vero lumini, umbrasque fugaces comprehendere volens, et non valens, in barathrum miseriae consuevit ruere. Hinc assidue debemus orare ac dicere: Deus, nostra salus atque redemptio, qui dedisti naturam, largire et gratiam, praetende lumen tuum in umbris ignorantiae palpitantibus quaerentibusque te; revoca nos ab erroribus; porrige dexteram tuam infirmis, non valentibus sine te pervenire ad te; ostende te ipsum his, qui nil petunt praeter te; rumpe nubes vanarum phantasiarum, quae mentis aciem non sinunt intueri te eo modo, quo te invisibilem videri permittis desiderantibus videre faciem tuam, quietem suam, finem suum, ultra quem nil appetunt, quia ultra nihil est summum bonum superessentiale. Sed ad residuum sententiae tuae gressus dirige.
4.9.3
DISC. Quid restat, nisi quod me valde movet proferre, hoc est, quomodo omnia aeterna et facta sunt, quomodo principio ac fine carentia principio ac fine circumscribuntur. Haec enim inter se invicem luctantur, et quomodo sibi conveniant, nisi a te mihi fuerit suasum, ignoro. Siquidem solum Deum ἄναρχον, hoc est, carentem principio aestimabam esse; ipse enim principium omnium et finis est, nullo principio inchoans, nullo fine conclusus; cetera vero inchoare, et ad finem suum proprium unumquodque tendere, ac per hoc non esse aeterna, sed facta. Et his omnibus incomparabiliter altius et mirabilius mihi videtur, quod sancti Dionysii Areopagitae auctoritate utens asseris, ipsum videlicet Deum et omnium factorem esse, et in omnibus factum; hoc enim adhuc inauditum et incognitum non solum mihi, sed et multis ac paene omnibus. Nam si sic est, quis non confestim erumpat in hanc vocem et proclamet: Deus itaque omnia est, et omnia Deus! Quod monstrosum aestimabitur etiam his, qui putantur esse sapientes, multiplici rerum visibilium et invisibilium varietate considerata; Deus autem unum est. Et nisi haec exemplis rerum animo comprehensibilium suaseris, nil aliud relinquitur, nisi ut vel mota solummodo, non autem discussa praetermittantur, quod sine mentis meae dolore fieri non poterit. Qui enim in tenebris spississimis constituti ortum lucis futurae sperant, non omnino tristitia opprimuntur; sin autem lux, quam sperant, ab eis auferatur, non solum in tenebris, verum etiam in multa poena resident, ablato ab eis bono, quod speraverant, vel ut omnia, quae a te de talibus dicta sunt, ab his, qui minus intelligunt, omnino falsa esse judicentur, et in pristinas opiniones, quas nec adhuc volunt deserere, veluti veras his contemptis relabantur. Proinde naturalibus exemplis, quibus nisi nimia stultitia excaecatus nemo resistit, primo ratiocinationis via incipienda est.
4.10.1
MAG. Num peritus es artis arithmeticae?
4.10.2
DISC. Peritus, ni fallor; eam namque ab infantia mea didici.
4.10.3
MAG. Defini igitur eam aperte ac breviter. DISC. Arithmetica est numerorum scientia, non quos, sed secundum quos numeramus.
4.10.4
MAG. Caute ac vigilanter arithmeticam definisti. Nam si simpliciter definires arithmeticam numerorum scientiam, omnes numeros generaliter comprehenderes, ac per hoc definitio non staret. Non enim disputat ars illa de omni genere numerorum, sed eos tantum numeros considerat, quos in sola scientia et intellectu novit esse, et secundum quos cetera numerorum genera numerantur. Nam non numeros animalium, fruticum, herbarum, aliorumque corporum seu rerum ad scientiam arithmeticae artis pertinere sapientes dicunt; sed solos intellectuales, invisibiles, incorporales, in sola scientia constitutos, in nullo vero subjecto praeterea substantialiter positos, arithmeticae attribuunt. Siquidem non ita in scientia vel intellectu, vel ratione, vel memoria, vel sensibus, vel figuris perspiciuntur, ut substantialiter unum sint ipsi cum his, in quibus videntur. Propriam namque substantiam possident seipsos. Nam si ejusdem substantiae essent, non secundum eos, sed de eis scientia et intellectus et ratio judicarent. Ars autem et judex id ipsum esse non possunt. Hoc enim de solo Deo Verbo recte dicitur, qui et judex est et ars sui Patris. Vigilanter itaque, ut dixi, a te additum est, non quos, sed secundum quos numeramus. Eos siquidem in nullo subjecto corporeo vel incorporeo inspicimus; sed ultra omne subjectum solo intellectu in sapientia et scientia cernuntur, suae divinae naturae excellentia ab omnibus, quae secundum eos numerantur, absoluti.
4.10.5
DISC. Haec saepe cogitavi, et ad purum, ut arbitror, perspexi. MAG. Estne igitur ars illa naturalis?
4.10.6
DISC. Etiam, et nulla naturalior, siquidem non solum aliarum trium matheseos sequentium se partium, hoc est, geometriae, musicae, astrologiae immobile subsistit fundamentum, primordialisque causa atque principium, verum etiam omnium rerum visibilium et invisibilium infinita multitudo juxta regulas numerorum, quas arithmetica contemplatur, substantiam accipit, teste primo ipsius artis repertore Pythagora, summo philosopho, qui intellectuales numeros substantias rerum omnium visibilium et invisibilium esse certis rationibus affirmat. Nec hoc Scriptura sacra denegat, quae ait, omnia in mensura, et numero, et pondere facta esse.
4.10.7
MAG. Itaque si naturalia quaeris exempla praedictae artis, immo etiam numerorum, quos ipsa comprehendit, naturam regulasque diligenter inspice, ut ad eorum, quae tibi luctantia inter se, sibique oppugnantia putantur, notitiam Deo duce pervenias.
4.10.8
DISC. Exempla arithmeticae libenter accipio. Ea namque nec fallit nec fallitur. Quamvis enim saepe minus intelligentes in ipsa fallantur, non artis culpa, sed incaute de ea tractantium judicanda est hebetudo. Numerorum itaque, quorum scientia arithmetica est, monada esse principium non dubitas, ut opinor.
4.10.9
DISC. Quisquis in hoc haesitat, arithmeticus non est. Est enim principium, et medium, et finis omnium numerorum monas, id est unitas, omniumque terminorum totum, et pars, et omnis quantitas.
4.10.10
MAG. Dic itaque. Num omnes numeri, quos ratio, quantum vult, multiplicare potest, causaliter in monade sunt et aeternaliter? DISC. Non aliter vera docet ratio; in ea enim causa, in ea enim causaliter sunt, quia omnium numerorum subsistit principium, et ibi omnes unum sunt individuum simpliciter, hoc est, universaliter, et multipliciter sola ratione, non autem actu et operatione, neque unum ex multis cumulatum, sed unum sua simplici et multiplici singularitate praeditum, ita ut et omnes numeri in ea sint simul et simpliciter secundum causam, et ipsa in omnibus multipliciter ineffabili distributione intelligatur secundum substantiam. Ipsa est enim omnium numerorum causa et substantia, et dum statum immutabilem suae naturae non deserit, se ipsam in omnes multipliciter diffundit; aeternaliter vero in ea subsistunt, quoniam in ea esse temporaliter non incipiunt. Nam non erat unitas multiplicibus omnium numerorum rationibus, in quibus subsistunt, carens. Quis autem pure intelligentium monada dixerit inchoasse, cognoscens eam in infinitum tendere? Quomodo enim potest fieri infinita progressio a finito principio? Infinitum enim ab infinito procedit, a finito vero nil infinitum. Et si quis dixerit, quomodo hoc stare potest, cum etiam in ipsis numeris multa infinita a finitis inchoantia videamus? ex binario siquidem, qui finitus numerus est, omnes duplices nascuntur, et in infinitum protenduntur; similiter a ternario finito omnes triplices initium sumunt, et finem multiplicationis suae nesciunt; et ut breviter dicam, nullus numerus est suis quantitatibus finitus, seu solis monadibus, a quo multiplex quidam in infinitum non profluat: huic respondendum est, omnes isti numeri partibus suis finiti, ex quibus multiplices procedunt in infinitum, in ipsa monade, ubi omnes unum sunt, infiniti sunt. Proinde aut in monade esse negabit omnes numeros, et in suis multiplicationibus extra eam finitos esse affirmabit; aut si hoc affirmare non poterit, vera ratione resistente, necessario fatebitur, omnes numeros partibus suis finitos, in monade infinitos subsistere et uniformiter aeternos. Siquidem non ubi fons apparet, ibi aqua incipit esse, sed aliunde per occultos poros sensibusque infinitos longe ante manat, priusquam in fonte appareat. Ac per hoc, quemadmodum abusive dicitur fons, ubi primo visibiliter surgit; longe enim ante erat in secretis terrae, sive oceani, sive alibi, ubi invisibiliter latebat; latex enim a latendo in venis terrae dicitur: ita et numeri, quorum multiplicatio sicut aliae proportiones in infinitum profluunt, non ab ipsis finitis numeris, qui primum contemplanti animo apparent, sed ab ipsis rationibus aeternis et infinitis, in quibus causaliter subsistunt, originem ducunt. In monade autem sunt; in monade ergo infiniti sunt; ex qua infinitus omnis numerorum cursus procedit, et in quam desinit. Et ut majori argumento utamur, unitatem nunquam inchoasse affirmantes, diligenter animadverte. Si unitas, quae a Graecis dicitur monas, omnium numerorum principium est, et medium et finis; ab ipsa siquidem procedunt, per ipsam moventur, ipsam petunt, in ipsam desinunt; et nemo sapientum ambigit, quod ita sit: non alia erit unitas, ex qua numeri profluunt, et per quam moventur, et alia, quam petunt, et in quam finiuntur, sed una atque eadem, quia est et principium, medium, et finis. Proinde numeri a suo progredientes principio, non aliunde nisi a suo fine progrediuntur. Non enim aliud est eorum principium et aliud finis, sed una atque eadem unitas. Ac per hoc necessario conficitur, ut, si in infinitum protendantur finem, ab infinito principio protendi incipiant; finis autem infinitus est omnium numerorum unitas eadem; igitur est omnium numerorum infinitum principium. Et si omnes numeri aeternaliter et incommunicabiliter in principio suo subsistunt, in fine suo aeternaliter et incommunicabiliter subsistere necessarium est. Et quemadmodum non erit finis sine desinentibus in eum, ita non erat principium sine inchoantibus ab eo actu et operatione intelligentiae. Aeternaliter ergo in monade omnes numeri subsistunt, et dum ab ea profluunt, in ea esse non desinunt, quoniam statum suum naturalem deserere non possunt. Nam sive multiplicentur sive resolvantur, ab ea veniunt, et in eam redeunt secundum regulas disciplinae, quae eorum rationes intuetur. At si ita est, nemo nisi impudens contradicet, aeternos in unitate numeros suis rationibus subsistere; et si quis intentus inspexerit, ipsas rationes sempiternas esse non dubitabit.
4.10.11
MAG. Arithmeticae disciplinae non ignarum te esse perspicio. Hactenus enim quicquid a te de ipsa prolatum est, vera ratio praedicat, ac sic, et non aliter esse confirmat. Sed ut firmius de numerorum aeternitate in monade perdoceas, eorum rationes, quas aeternas atque immutabiles asseris esse, breviter edissere atque aperte. DISC. Prima progressio numerorum est a monade, et multiplicationis auspicium δυάς, id est, binarius, secunda τριάς, ternarius, tertia τέτρας, quaternarius, deinde omnes termini suis sedibus constituti. Et est quidem binarius omnis paritatis origo sub intellectum cadentis, ternarius vero imparitatis. Ex quibus, paritate dico et imparitate, omnes species numerorum procreantur, sive simplices sint, sive compositi. Simplices sunt par, et impar; compositae, quae ab his duobus constituuntur, pariter par, pariter impar, impariter impar. Videsne, quantum impossibile est, hunc numerorum progressionis ordinem aliter fieri, aut in alium modum moveri? Nullus enim alius numerus, naturali ordine constitutus, primae processionis ab unitate obtinet locum, nisi binarius; nec secundae, nisi ternarius; nec tertiae, nisi quaternarius; et unusquisque numerus suam sedem naturalem possidet, quam nullus numerus praeter ipsum, cujus locus est, occupare sinitur. In ipsa vero unitate simul omnes numeri sunt, et nullus alium praecedit vel sequitur, quoniam omnes unum sunt. Neque tamen naturalem suum ordinem, quo in suis multiplicationibus continentur, immutabiliter haberent, si non ipsorum aeternaliter immutabilis causa in unitate praecederet. Similiter de duplis, quorum princeps est binarius, et triplis, quos praecedit ternarius, et quadruplis, qui ex quaternario incipiunt, omnibusque multiplicium speciebus intelligendum, quod unaquaeque earum a proprio suo principio inchoat, et in infinitum tendit. Duplex autem proportio, seu triplex, seu quadruplex, seu alia talium proportionum in unitate specialiter atque distincte non intelligitur, siquidem in ea omnes multiplices et simul sunt et unum sunt, et unum multiplex et simplex; simplex quidem natura, multiplex vero rationibus, secundum quas ordinem suum in multiplicationibus immutabilem accipiunt. Quid dicam de mirabili atque divina superparticularium, et superpartientium, et multiplicium superparticularium et multiplicium superpartientium constitutione et proportione, quas singulatim species ab unitate accipiunt? Quid de proportionalitatibus, quas in proportionibus, inque differentiis terminorum contemplamur, in quibus ineffabilis atque divinae virtutis est constantia, ut nullus sapientiae secreta penetrans eas non aeternas esse contendat? Si autem recta definitio est veri, quae dicit, verum esse quod semper manet; quod autem semper manet, aeternum est: rationes numerorum verae sunt, quia semper immutabiliterque manent, ac per hoc aeternae sunt. De quibus quisquis diligenter scire desiderat, magnifici Boethii de Mathesi libros intentus legat. Item de numerorum aeternitate in principio suo, id est, in monade, brevissimum accipe argumentum. Si unitas numerorum est unitas, nunquam erat unitas sine numeris, quorum est unitas. Item si numeri ex monade veluti ex quodam fonte inexhausto profluunt, et in eam, quantumcunque multiplicentur, desinunt, non ab ea quidem profluerent, si ante eorum fluxum in ea causaliter non substiterent, nec in eam desinere appeterent, si non in ea suas causas aeternaliter permanere naturali motu cognoscerent, ad quas semper redire non cessant per eosdem gradus, quibus ad eadem profluxerant, analyticis regulis, per quas omnis inaequalitas ad aequalitatem revocatur. Analyticas autem regulas in fronte secundi tractatus Matheseos magnifici Boethii studiosus quisque talium mirabili naturarum indagatione reperiet. Si autem quis dixerit, et unitatem numerorum, et ipsos numeros simul esse inseparabiliter, quoniam inter ea, quae simul et inseparabiliter, sunt, non incongrue connumerantur, non negandum, imo etiam fatendum; sed non ideo aeterna esse, principioque carere credendum vel intelligendum. Multa enim sunt, quae simul incipiunt esse, non tamen ideo simul aeternaliter coguntur subsistere. Nam et materies et forma, et vox et verbum simul incipiunt, simul desinunt, nec tamen aeterna sunt. Si enim aeterna essent, nec inciperent, nec desinerent esse, et multa id genus. Respondendum, senarius numerus ab unitate et multiplicatione aliorum numerorum non secluditur, praesertim cum solus in cardinalibus, hoc est, in primo versu numerorum ab uno usque ad decem, perfectus sit; suis namque partibus perficitur, sexta videlicet, et tertia, et dimidia. Sexta quidem unum est, tertia duo, dimidia tria, quae simul compactae senariam conficiunt quantitatem. Unum siquidem, et duo, et tria sex sunt. Est et alia ratio, quae miro modo senarii numeri perfectionem insinuat, quae primum versum numerorum suis partibus ordinate constitutis perficit. Sexta pars ejus unum primum numerorum obtinet locum, tertia duo secundum, dimidia tria tertium, dimidia et sexta quae sunt tria et unum, quartum, dimidia et tertia, quae sunt tria et duo, quintum; partes ejus omnes simul conjunctae, quae sunt unum, duo, tria, sextum, seipsum videlicet, complent; totus cum sua sexta, hoc est, sex et unum septimum, totus cum sua tertia, hoc est, sex et duo octavum, totus cum sua dimidia nonum, hoc est, sex et tria, quibus si unum addatur, in quo omnium numerorum finis constituitur, denaria quantitas perficietur. Si ergo perfectus iste numerus, senarius videlicet, in unitate numerorum constituitur, videat, qui dicit, eum aeternum non esse, cum in ipso omnium conditor opera sua perfecerit. Ubi notandum, quod non ideo senarius numerus perfectus est, quoniam in eo Deus cuncta, quae creare voluit, consummavit, sed ideo omnia opera sua condidit, ut perfectione numeri operum suorum perfectionem significaret. Hoc igitur maximum ac divinissimum exemplar, in quo fecit Deus opera sua, nunquid credibile aut verisimile est temporaliter inchoasse, dum in eo non solum, quae in temporibus sunt, verum et ipsa tempora, et quae ultra tempora subsistunt, ab opifice omnium constituta sunt? Proinde nemo sanum sapiens de aeternitate numerorum dubitabit, solius senarii numeri argumento utens. Nam quod de aeternitate illius intelligitur, de aliorum similiter perennitate intelligendum est. Siquidem non de solo senario, de universitate vero generaliter omnium numerorum dictum est: Omnia in mensura, et numero, et pondere fecit Deus. At si loca et tempora intra omnia, quae Deus fecit, connumerantur, necessario intellectuales numeri, in sola scientia substituti, loca et tempora naturae suae perpetuitate praecedunt, et intra ea, quae simul et aeterna et facta sunt, computantur; aeterna quidem sunt in monade, in multiplicationibus vero sui facta.
4.10.12
MAG. De aeternitate numerorum in monade satis est disputatum. Quomodo autem fiunt, et ubi, et unde, valde necessarium est investigare. Eorum namque argumento conamur asserere, omnia, quae a Deo sunt, aeterna simul et facta esse.
4.10.13
DISC. Aeternitatem monadis, omniumque numerorum in ea, quantum valeo, exposui. Quomodo autem intellectuales numeri, secundum quos omnia, quae numerari possunt, numerantur, fiunt, et ubi, et unde, tuum est explanare. Hoc autem dico sciens, facilius eorum aeternitatem, quam facturam et quaeri posse, et inveniri, et suaderi.
4.10.14
MAG. De me bene, ut video, aestimas, quando mihi difficiliora quaerenda, invenienda, suadenda committis. Veruntamen meum est quaerere, invenire vero illius solius est, qui illuminat abscondita tenebrarum; suadere quoque ejusdem est, qui potest solus aperire sensum et intellectum. Quid enim prodest exterior suasio. si non adsit interior illuminatio? Itaque quod paulo ante a te dictum est, aeterna quidem in monade, in multiplicationibus vero suis facta, hujus quaestionis praelibamen esse arbitror. Et si intellexisti, quod dixisti, superflue quaeris, quod intelligis; sin vero, quaerendum est.
4.11.1
DISC. Omnino video, numeros non nisi in multiplicationibus suis posse fieri; nam in monade aeterni sunt. Quomodo autem, vel ubi, vel unde fiunt, adhuc non video, ideoque horum cognitionem te aperire postulo.
4.11.2
MAG. Omnes numeros causaliter, hoc est, vi et potestate in monade semper esse non dubitamus.
4.11.3
DISC. Hinc dubitare minus est intelligentium. MAG. Monada autem in sapientia et scientia aeternaliter subsistere intelligis, ut arbitror.
4.11.4
DISC. Si aliter sentio, ab ipsius monadis vera cognitione alienus sum.
4.11.5
MAG. Non alios reris, ut opinor, numeros in monade vi et potestate constitutos, et alios actu et opere in genera et species intelligibilium numerorum, sed eosdem profluentes.
4.11.6
DISC. Non alios, eosdem vero, sed aliter.
4.11.7
MAG. Dic, quaeso, quomodo aliter?
4.11.8
DISC. In monade quidem vi et potestate, in generibus vero et formis actu et opere.
4.11.9
MAG. Recte respondisti. Num ergo vides, numeros eosdem ibi aeternos esse, ubi vi et potestate causaliter sunt, hoc est, in monade; ubi vero actu et opere intelliguntur, ibi factos esse?
4.11.10
DISC. Nimium acceleras; pedetentim ratiocinationis ingredienda est via, ne quid incaute temereque statuamus. Prius itaque est quaerendum, quid sit vis, et quid potestas numerorum in monade, eorundemque quid sit actus, et quid operatio in generibus et formis.
4.11.11
MAG. Vis est, ut aestimo, substantialis eorum virtus, quae aeternaliter et immutabiliter in monade subsistunt; potestas vero est possibilitas eis insita, qua in genera et species possunt multiplicari, et intellectibus manifesti fieri certis terminorum distinctionibus, quantitatum diversitatibus, intervallis differentiarum, proportionum proportionalitatumque mirabili aequalitate et insolubili consonantia. Actus est motus animi, procedentium numerorum ex monade in diversa genera, inque species differentes multiplicationem contemplantis in seipso et in seipsis, priusquam in phantasias cogitationis proveniant, hoc est, simpliciter in incorporea natura, omni imagine carente, purissimo intellectus oculo ipsos numeros supra omnem quantitatem, et qualitatem, et loca, et tempora considerantis. Et ut breviter definiam, actus est motus animi, purissimos in sua natura numeros absque ulla imaginatione intuentis. Opus vero est ejusdem animi motus, purissimos numeros, quos in seipso considerat, phantasiis veluti quibusdam corporibus incrassatos memoriae commendantis, ibique eos ordinantis, eorumque rationes facilius tractantis, forasque quibusdam signis corporalium sensuum significatos in aliorum notitiam tradentis. Et ne me existimes velle suadere, ipsos numeros ab intellectu vel ratione multiplicari et creari, et non ab ipso omnium conditore, multiplicatore, ordinatore. Si enim ab ullo creato intellectu multiplicationem suam numeri primum paterentur, non eis divina et ineffabilis immutabilitas et harmonia rationum inesset. Proinde non ideo intellectus intellectuales numeros creare putandus est, quia in seipsos contemplatur. Ab uno autem Creatore omnium in intellectibus, sive humanis, sive angelicis, fieri credendum est, a quo etiam in monade aeternaliter substituti sunt; per intellectum ab ea in notionem rationis descendunt. Nam quemadmodum, ut exemplo utamur, consilium quoddam, seu qualiscunque ars naturalis, dum in secretissimis intellectualis naturae sinibus continetur, simul est, et unum quoddam simplex, sine partibus seu divisionibus, sine quantitate seu qualitate, sine loco, sine tempore, et omnino omnibus accidentibus absolutum, ac vix soli intellectui cognitum; non enim intellectus naturalium artium factor est, sed inventor, non tamen extra se, sed intra eas invenit; dum vero ipsa ars ab arcanis suis, in quibus simul in animo, in quo est, in rationem intelligibili progressione incipit descendere, mox paulatim suas occultas regulas apertis divisionibus atque differentiis inchoat aperire, adhuc tamen purissimas, omnique imaginatione alienas; et haec processio prima artis ab ipsa scientia, in qua primitus subsistit, per intellectum in rationem ipsius intellectus actu perficitur; omne siquidem, quod ex secretis naturae in rationem pervenit, per intellectus actionem accedit; iterum autem veluti secundo descensu eadem ars ex ratione in memoriam descendens, paulatim apertius in phantasiis, veluti in quibusdam formis seipsam luculentius declarat; tertio vero descensu ad corporales sensus diffunditur, ubi sensibilibus signis virtutem suam per genera, et species, omnesque divisiones suas, et subdivisiones, et partitiones exerit: ita intellectuales numeri ex monade se defundunt, ut in animo quodam modo splendescant; deinde ex animo in rationem profluentes apertius se patefaciunt; mox de ratione in memoriam decurrentes phantasticas ex ipsius memoriae natura accipiunt apparitiones, in quibus virtutes multiplicium suarum formarum inquisitoribus suis luculenter aperiunt, deinde in sensus, postremo in figuras. Num igitur vides tria illa, quae quaesieras, quomodo, et ubi, et unde? Unde quidem? a monade; ubi? in intellectu; quomodo? diversis gradibus, primum a semetipsis, in intellectum, ab intellectu in rationem, ex ratione in memoriam, ex memoria in sensus corporeos, et si necesse est propter utilitatem discentium, extremo gradu a sensibus ad visibiles figuras descendunt. DISC. Plane clarissimeque video.
4.11.12
MAG. Itaque non te latet, ut opinor, numeros et aeternos esse, et factos; aeternos quidem in monade, factos vero multipliciter in suis descensionibus. Primo videlicet in intellectu contemplantium se in semetipsis fiunt. Qui modus faciendi longe a sensibus remotus est; fieri enim dicuntur in notitia se intelligentium. Nam in monade dum sint, ineffabili sua unitate omnem superant intellectum, eo solo, divino videlicet, intellectu excepto, quem nil ubique latet. Ipse est enim intellectus omnium, imo omnia. Non enim de ipsa monade, quae est causa sola et creatrix omnium visibilium et invisibilium, nunc agitur, sed de illa creata monade, in qua omnes numeri causaliter, uniformiter, rationabiliter et semper subsistunt, et ex qua multiformiter erumpunt. Secundo vero in ratione fiunt, in qua fieri propterea dicuntur, quia in ea manifestius se ostendunt; adhuc tamen per seipsos, absque ullo phantastico colore. Deinde in memoria ac sensibus, in phantasiis quibusdam efficiuntur. Ipsae autem phantasiae aut de natura memoriae, hoc est, de ea parte animae, quae formandis imaginibus est attributa, aut extrinsecus ex superficie corporum per sensus exteriores sumuntur. Sed quae extrinsecus veniunt, phantasiae proprie appellantur, quae vero ex memoria, phantasmata. Verbi gratia, phantasia est imago, quam de certo corpore, seu colore, seu spatio a me viso per sensum videndi assumptam meae memoriae infigo; phantasma vero est imago illa, quam fingo de aliquo nunquam a me viso. Quae falsa non immerito dicitur imago, quoniam illud, quod cogito, aut penitus non est, aut si est, non ita est, sicut imaginor. Ubi notandum, si sanctum sequimur Augustinum, quod phantasma non aliunde nisi ex phantasia nascitur. Est enim, ut ipse ait, imago imaginis, hoc est, imago ex alia imagine nascens. Verbi gratia, solis quotidie orientis phantasiam habeo, quam de disciformi ipsius specie accepi, et iterum ad similitudinem ipsius phantasiae solares imagines mille in memoria fingo majores vel minores, juxta cogitationis meae arbitrium, ac per hoc falsae sunt, quia nil veri imitantur. Nam Graeci aliter, quid sit phantasma, intelligunt; dicunt enim notitiam, quae in animo est de sensibilibus naturis, per phantasias earum susceptam, phantasma esse.
4.11.13
DISC. Dupliciter ergo factos numeros in monade aeternaliter substitutos asseris, ni fallor; aut enim in animo, et ratione sola, ac simplici intelligentia fiunt puri per se, omnique imaginatione absolu apparentes, aut in memoria sensuque corporeo quibusdam imaginationibus incrassati, ac veluti ex quadam et in quadam materia facti.
4.11.14
MAG. Ita est. Sed quod addidisti, ex quadam et in quadam materia facti, non satis acute perspexisti. Phantasiae namque, quas de memoria in memoria vel sensu de sensibili accipiunt, ut in eis appareant, non ex quadam materia fiunt, sed ex incorporalibus incorporales nascuntur. Non enim ex materia corporalium rerum efficiuntur, sed ex specie, quae procul dubio incorporea est, et ex coloribus, qui non corpora, sed circa corpora intelliguntur. Ac per hoc nil est convenientius ac naturalius, quam ut intellectuales numeri in rebus incorporeis, et ex incorporalibus sumptis, virtutem suam ostendant, et modo quodam ineffabili in generationem sensibilem facti procedant. Perspectisque rerum rationibus non temere quis dixerit, ipsas phantasias, in quibus numeri se interioribus numerantium oculis patefaciunt, non aliunde nisi ab ipsis intelligibilibus numeris provenire. Nam si numerositas formarum sensibilium, in quibus materia continetur, ut sensibus possit percipi; siquidem per se ipsam invisibilis est, atque in formis ab intellectualibus numeris originem ducit, et ex ipsa, formarum videlicet, numerositate per corporeos sensus memoria phantasiis conformatur: nil aliud restat, nisi ut intelligamus, numeros intellectuales ex monade duplici modo fluere, et in memoria factos acie mentis multiplicari, dividi, comparari, colligi, uniri. Aut enim, ut praediximus, per intellectum in rationem, et ex ratione in memoriam descendunt, aut per species rerum visibilium in sensus corporeos, iterumque ex ipsis in eandem memoriam confluunt, in qua phantasticas accipientes formas fiunt, interioribusque sensibus succumbunt. Ac per hoc, quoquo modo numeri patiantur perspici, non aliunde nisi a semetipsis apparitionis suae occasionem percipiunt. Proinde et in monade aeterni sunt, et a seipsis in quacunque naturae parte apparuerunt facti, hoc est, sive in intellectu, sive in ratione absque ullis imaginationibus, sive in memoria ex speciebus rerum sensibilium formata phantasias quasdam, in quibus appareant, veluti facti de seipsis facientes. DISC. De numeris satis actum. His enim argumentis conficitur, clareque intelligitur, ubi aeterni sunt, et ubi et quomodo patiuntur fieri, ut non immerito perspiciamus, eos et aeternos esse, et factos. Sed quorsum haec tendant, intentus expecto. Non enim propter se ipsa, sed propter aliud quid suadendum introducta sunt.
4.11.15
MAG. Miror, cur tam cito oblitus es tui. Nam paulo ante postulasti a me naturalia exempla, quibus possem te introducere ad intelligentiam eorum, de quibus disputabamus, id est, quomodo omnia, quae ex Deo sunt, et aeterna simul et facta sunt, et maxime, quomodo Deus ipse et factor omnium est, et in omnibus fit. Haec est enim summa totius nostrae praesentis ratiocinationis. DISC. Jam in me ipsum redeo. Nam difficultate praedictorum, et adhuc incognita mihi rerum theoria stupefactus, sicut multis evenit, in extasi factus sum. Quis enim rudium, et nondum sublimissimum sophiae verticem ascendentium, talia cogitans, mentis secessum non patiatur, aeternam numerorum a Creatore omnium in monade audiens conditionem, eorundemque processionem in genera et species, in quibus fieri dicuntur, quoniam in eis ab intellectibus patiuntur intelligi; deinde in naturam rationabilem secundam veluti procreationem, quoniam in ea suas virtutes manifestius propagant; deinde in memoria sensibusque phantasias, imo etiam theophanias accipientes-- omne enim, quod ex natura rerum in memoria formatur, occasiones ex Deo habere non est dubitandum-- quodam modo fieri non de alia materia, sed de semetipsis facti? Nunc vero veluti expergefactus in me ipsum rediens, interiorisque luminis radium luculentius perspiciens, ea, quae a te dicta sunt, cognoscere incipio. Conaris enim, ut opinor, suadere, omnes numeros ex monade veluti ex quodam fonte manantes, instar duorum fluminum ex una vena surgentium profluere, inque duos alveos segregatos, quorum unus per interiores poros naturae, hoc est, per intellectum, et rationem, alter vero per exteriores visibilium rerum species decurrit et per sensus, donec simul in memoriam confluant, in qua multipliciter formantur.
4.12.1
Sed quomodo res incorporeae, et non solum a sensibus, verum etiam ex memoria, omnique imaginatione prae nimia suae naturae excellentia remotae, in memoria sensibusve, hoc est, in imaginibus visibilibusque figuris veluti quibusdam corporibus possint apparere, non satis video.
4.12.2
MAG. Hoc uno exemplo totum te intelligere sentio. Ita enim, ut dixisti, ex monade numeri manant, et in memoriam confluunt. De eo autem, quod non satis vides, accipe quod sentio. Spiritualium rerum natura non ita contemplationibus mentis succumbit, ut per singula de his, quae de ea, vel in ea, vel per eam peraguntur, rationem reddamus. Multa enim in ea solent apparere, quae non secundum cognitas vel incognitas ipsius leges, sed ultra omnem legem divina voluntate, quae nulla lege concluditur, est enim lex legum et ratio rationum, mirabili et ineffabili modo fiunt. Quis enim rationem potest reddere, si interrogatus fuerit, quomodo in spiritu Moyses apostolis in spiritualis visionis montem, hoc est, altitudinem raptis apparuit visibiliter, quando transformatio Domini facta est? Non enim audiendi sunt hi, qui putant, eum ad tempus in corpore resurrexisse, ut simul cum Elia in monte visibiliter, non per se anima, sed in suo corpore appareret, et iterum ad sepulcrum rediisse. Quis ergo dicturus est, qua ratione anima incorporea et invisibilis invisibilibus apostolorum spiritibus veluti corporaliter visa est, cum nec in suo corpore, nec in aliqua materia sensibili, seu aliunde assumpta apparuerit, sed quadam ineffabili virtute, soli Deo cognita, invisibilis spiritus quasi visibilis per se factus est? Quid dicturus es de anima prophetae Samuelis, quomodo invisibiliter tanquam visibilis locuta est Saul? Nam et ipse, sicut apostoli, in spiritu raptus talia vidit. Siquidem credendi non sunt, qui dicunt, non ipsum, sed aliquod figmentum in similitudine ipsius apparuisse, indignum judicantes animam sanctam incantationibus pythonissae ab inferis revocari, non animadvertentes divinam providentiam non minus per immundos, quam per mundos spiritus naturam rerum administrare. Constat autem, animam Samuelis per se ipsam quasi visibiliter non in corpore, nec in aliqua similitudine consulentis eam regis animae prophetasse. Et si forte alicui hoc videtur incredibile vel dubium, legat sanctum Augustinum in libro de cura defunctorum. Nos autem ad manifestissima naturae exempla recurramus, de quibus nemo recte philosaphantium contendit.
4.12.3
DISC. Dic, quaeso, quae sunt illa.
4.13.1
MAG. Formas rerum incorporeas esse sapientes dicunt. Eandem quoque sententiam de coloribus proferunt; eos enim incorporeos esse vera ratione consulta pronuntiant.
4.13.2
DISC. Quisquis inde dubitat, inter philosophos locum non habet.
4.13.3
MAG. Si ergo formae atque colores in numero rerum incorporalium computantur, qua ratione sensibus corporeis succumbunt, profer, si potes. Omne enim, quod per oculos sentitur, non aliter nisi in forma colorata sentiri potest.
4.13.4
DISC. Formas et colores per se apparere non posse aestimo, in quadam vero materia sibi subjecta apparent.
4.13.5
MAG. Miror valde, cur tam longe a philosophia recedis.
4.13.6
DISC. Nescio ubi.
4.13.7
MAG. Non te sentis errasse, quando dixisti, formas et colores per se non posse sensibus succumbere, nisi in aliqua materia, cum ipsa materia, carens forma atque colore, omnino invisibilis sit et incorporea; ac per hoc necesse est, rationem reddas, quomodo formae et colores, dum incorporeae naturae sint, in materia per se ipsam considerata, hoc est, sine forma atque colore incorporali possunt sensibus succumbere, proinde ratiocinabilius diceres, materiam informem in coloribus ac formis, quam formas atque colores in materia, sensibiliter apparere.
4.13.8
DISC. Nunc me errasse non denego, falsae ratiocinationis consuetudine deceptus, et jam, quid agam, penitus ignoro.
4.13.9
MAG. Recordarisne, quid de ipsa materia in primo libro inter nos est confectum, ubi ex intelligibilium coitu ipsam fieri disputavimus? Quantitates siquidem et qualitates, dum per se incorporeae sint, in unum vero coeuntes informem efficiunt materiam, quae adjectis formis coloribusque incorporeis in diversa corpora movetur.
4.13.10
DISC. Recordor sane.
4.13.11
MAG. Ex rebus itaque incorporalibus corpora nascuntur.
4.13.12
DISC. Negare non possum; praedictis enim rationibus collectum est.
4.13.13
MAG. Corpora ergo non de nihilo, sed de aliquo fiunt. Non enim quis dixerit, praedictas eorum occasiones nihil esse, hoc est quantitates et qualitates, formas vel species, colores, intervalla longitudinis, latitudinis, altitudinis, et cum his loca et tempora. Quae si abstraxeris, corpora non erunt; si ea conjunxeris, mox efficiuntur, sive catholica, ut sunt quattuor mundi maxima corpora, sive propria, specialissimisque rebus distributa. Quae cuncta ex quatuor simplicibus elementis componi non negabis, ut opinor, quoniam in ea resolvuntur.
4.13.14
DISC. Non negabo, sed illa elementa per se simplicia, suaque compositione omnium corporum effectiva, de nihilo esse facta dixerim.
4.13.15
MAG. Quid ergo dicturus es de causis primordialibus, de quibus multa diximus? Quaerendum est enim, quare causae dicuntur, si in effectus suos non procedunt? Siquidem si omnia corpora ex elementis, elementa vero de nihilo, illorum causa videbitur esse nihil, non autem ipsae primordiales causae, quas Deus Pater in Verbo suo fecit. Et si ita, non nihil erit nihil, sed erit causa. At si fuerit causa, melior erit his, quorum causa est: et necessario sequetur, ut aut Verbum Dei nihil sit, in quo Pater omnia fecit; quod per privationem impium dicere videbitur; negatio enim Verbi per excellentiam naturae, non autem per privationem substantiae in theologia reperitur; aut extra Verbum causa quaedam ponetur, quae nihil dicitur, de qua Deus omnia fecit, et in qua omnia, priusquam fierent, constituit. Aliter enim causa non est. Et si ita est, qua ratione dicitur nihil, non video. Prius siquidem dixerim eam omnia esse, quam nihil. In causa namque omnia, quorum causa est, causaliter et primordialiter subsistunt.
4.13.16
DISC. Cogor fateri, quattuor mundi hujus elementa in primordialibus causis subsistere. Non enim quorundam, sed universaliter omnium visibilium et invisibilium causae sunt, et nihil in ordine naturalium omnium sensu, seu ratione, seu intellectu percipitur, quod non ab eis procedat, et in eis causaliter subsistat.
4.13.17
MAG. Sane intelligis. Proinde, ni fallor, non negabis, omnia corpora composita et solubilia, quae natura rerum omnium extremum obtinent locum, de aliquo esse, non autem de nihilo.
4.13.18
DISC. Non negabo. Ex qualitatibus enim et quantitatibus simplicium et invisibilium corporum, sensibusque incomprehensibilium efficiuntur, quae propterea elementa vocantur, quoniam ex illorum concursu omnia corpora componi naturarum inquisitores aiunt, et in ea solvi, et in eis salvari. Catholica quoque solent appellari, id est, universalia; ex ipsis siquidem propria singulorum corpora fiunt. Iterum elementa non de nihilo facta, sed ex primordialibus causis procedere fateor. Quas primordiales causas simul et semel in Verbo Dei factas nullus fidelium dubitat, audiens prophetam dicentem Deo: Omnia in sapientia fecisti, frontemque sacrae Scripturae aspiciens, qua scriptum est: In principio fecit Deus caelum et terram. MAG. Restat ergo, ut quaeramus de ipsis primordia libus causis, utrum in Verbo Dei de nihilo sunt factae, an semper in eo erant? Et si semper in eo erant, non erat, quando non erant, sicut illud Verbum, in quo erant, non erat, quando non erant. Et si semper in eo Verbo erant, quomodo in ipso de nihilo factae sunt? Non enim rationi convenit, ea, quae semper erant, de nihilo fieri inchoasse. Et si quis dixerit, illud nihil, de quo factae sunt, semper erat, et semper de eo factae sunt, quaeretur ab illo, ubi semper erat illud nihil? Utrum in Verbo Dei, in quo omnia subsistunt, an per se extra Verbum? Si responderit, in Verbo semper erat, opponetur ei, non ergo nihil, sed magnum aliquid erat; omnia siquidem, quae in Verbo Dei subsistunt, vere et naturaliter subsistunt, et in ordine primordialium causarum connumeratur, quod nihil putabatur, et de quo omnia facta creduntur. Si vero extra Verbum per se putaverit nihil, duo principia sibi invicem adversa, sicut unus Manichaeorum, aestimabitur fingere. Multi siquidem secularium philosophorum informem materiam coaeternam Deo esse putaverunt, de qua omnia opera sua fecit; quam materiam propterea nihil dicebant, quia, priusquam formas et species a Deo acciperet, in nullo apparebat, ac veluti penitus nihil erat. Quidquid enim omnino caret forma et specie, non immerito potest vocari nihil. Quas omnes delusiones lux veritatis expulit, ab uno principio omnia esse praedicans, et nil in natura rerum visibilium et invisibium inveniri, quoquo modo generationis in speciem propriam erumpat, quod in Verbo Dei unigenito aeternaliter non constat substitui, in quo omnia unum sunt, ipsumque Deum pronuntians nullam materiam seu causam universitatis a se conditae in sua sapientia extrinsecus accepisse, quia extra illum nihil est, vel intra se non coessentiale sibi reperisse, de quo faceret in sapientia sua, quae fieri voluit.
4.14
Proinde non datur locus nihilo, nec extra, nec intra Deum; et tamen de nihilo omnia fecisse, non in vanum creditur. Ac per hoc nil aliud datur intelligi, dum audimus, omnia de nihilo creari, nisi quia erat, quando non erant. Ideoque non incongrue dicimus, semper erant, semper non erant, et non erat quando non erant, et quando non erant, erat. Siquidem semper erant in Verbo Dei causaliter, vi et potestate ultra omnia loca et tempora, ultra omnem generationem localiter et temporaliter factam, ultra omnem formam ac speciem sensu et intellectu cognitam, ultra omnem qualitatem et quantitatem, ceteraque accidentia, per quae substantia uniuscujusque creaturae intelligitur esse, non autem, quid sit. Et semper non erant; priusquam enim per generationem in formas et species, loca et tempora, inque omnia accidentia, quae aeternae eorum substantiae in Verbo Dei incommunicabiliter substitutae accidunt, profluerent, non erant in generatione, nec erant localiter, nec temporaliter, nec in propriis formis speciebusque, quibus accidentia contingunt. Ac per hoc non irrationabiliter de eis praedicatur, non erat, quando non erant; temporaliter enim inchoaverunt per generationem esse quod non erant, quia semper in Verbo Dei subsistunt, in quo nec esse incipiunt; infinita est enim aeternitas. Et erat quando non erant; temporaliter enim inchoaverunt per generationem esse quod non erant, hoc est, in formis et speciebus apparere. Proinde si quis naturam rerum intentus perspexerit, nulla creatura sensibus seu intellectibus succumbens reperietur, de qua veraciter dici non possit, semper erat, et est, et erit, et semper non erat, nec est, nec erit. Siquidem incommutabiliter et erat, et est, et erit ipsa prima constitutio in sapientia Dei per primordiales causas; sed quia ipsa constitutio soli Deo cognita est, omnemque sensum et intellectum totius creaturae superat, a nulloque adhuc intellectu creato cognosci potest quid sit, incipit per generationem temporaliter accipere quantitates et qualitates, in quibus veluti quibusdam vestimentis operta potest manifestare, quia est, non autem quid sit. Inchoat ergo quodammodo esse, non in quantum in causis primordialibus subsistit, sed in quantum ex causis temporalibus incipit apparere. Causas autem temporales dico qualitates et quantitates et cetera, quae substantiis accidunt temporaliter per generationem. Et ideo de iis dicitur, erat quando non erant; non enim semper in accidentibus apparebant. Eadem ratione et nunc dicuntur esse, et sunt, et vere ac semper futura sunt, in quantum in suis causis subsistunt. In quantum vero in accidentibus, quae eis extrinsecus contingunt, dicuntur esse, nec tamen vere, nec semper sunt. Solventur enim in ea, ex quibus assumpta sunt, in quibus vere et semper sunt, quando omnis substantia ab omnibus corruptibilibus accidentibus purgabitur, et ab omnibus, quae ad statum suae propriae naturae non attinent, absolvetur, solis naturalibus virtutibus decora, insolubili simplicitate, et in his, qui boni sunt, donis gratiae ornata, aeternae beatitudinis contemplationibus ultra omnem naturam, et suam, glorificata, inque ipsum Deum conversa, Deusque non natura, sed gratia facta. His itaque rationibus consideratis, quis nisi nimium tardus aut nimium contentiosus non concedat, omnia, quae ex Deo sunt, et aeterna simul esse et facta?
4.15.1
DISC. Haec mihi perplane suasa sunt. Non tamen omnis ambiguitas ex me adhuc repulsa est. Quod enim dixisti, propterea omnia, quae ex Deo sunt, et aeterna et facta sunt, quia in Verbo Dei aeterna sunt, et, ut ait sanctus Augustinus, non facta substantialiter existentia, temporaliter vero per generationem in forma et speciebus et accidentibus facta, sublata omni ambiguitate perspicio. Quoniam vero scriptum est: In principio fecit Deus caelum et terram, et: Omnia sapientia fecisti, cogor fateri, omnia in Verbo Dei et aeterna et facta esse. Omnia dico visibilia et invisibilia, temporalia et aeterna, omnes primordiales causas cum omnibus effectibus suis, quibus ordo seculorum localiter et temporaliter peragitur, et mundus iste visibilis impletur. Sed quomodo potest hoc rationi convenire, ad purum non valeo perspicere.
4.15.2
MAG. Putasne igitur, me docere voluisse, omnia, in quantum aeterna sunt, in Verbo Dei unigenito aeterna esse; in quantum vero facta sunt, extra Verbum facta esse? Non enim aestimas, rationibus veritatis convenire, universitatem conditae naturae in Verbo et aeternam simul et factam.
4.15.3
DISC. Non putabam, te sic docuisse. Non enim aestimo, ullum recte philosophantium putare, totius universitatis partem in Verbo Dei aeternam subsistere, partem extra Verbum temporaliter factam. Nam neque sinit nos talia cogitare sacra Scriptura, quae dicit in Psalmo: Omnia in sapientia fecisti; in Genesi: In principio fecit Deus caelum et terram; Apostolus: In quo, inquit, creata sunt omnia, quae sunt in caelis et quae in terra, sive visibilia sive invisibilia, sive Throni, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates, omnia ex ipso et per ipsum, et in ipsum creata sunt; in Evangelio: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil: neque ratio; extra Verbum nil valet perire substantialiter, aut secundum accidens. Clamat enim: Omnia, quae sunt et quae non sunt, non secundum privationem dico, sed secundum excellentiam in Verbo comprehenduntur, et sunt in eo et non sunt. Sunt quidem, quae intellectu seu sensu colliguntur, non sunt vero, quae omnem sensum et intellectum superant. Quod autem omnia in Verbo Dei et aeterna simul et facta sunt, Joannes theologus, hauriens de pectore sapientiae aeternas intelligentiae aquas ac veridicas, testatur dicens: Quod factum est in ipso vita erat. Sive quis secundum Augustinum sic distinguat: Quod factum est localiter et temporaliter, in ipso vita erat. Non enim credendum est, aut ullo modo aestimandum de solertissimo veritatis inquisitore, propterea Evangelium voluisse sic distinguere, ut insinuaret, quod factum est localiter et temporaliter, non in Verbo, sed veluti extra Verbum factum fuisse, cum idem ipse, sanctus videlicet Augustinus, manifestissime doceat, et loca et tempora cum his, quae in eis facta sunt, in Verbo Dei aeternaliter esse facta, intelligens veraciter Apostolum dicentem de Verbo: In quo creata sunt omnia, quae sunt in caelis, et quae in terra, sive visibilia, sive invisibilia. Ac per hoc si loca et tempora cum omnibus, quae in eis continentur, in numero visibilium sunt, id est, sensibilium; omnia autem visibilia, teste Apostolo, in Verbo sunt creata: loca igitur, et tempora, et omnia quae in eis sunt, in Verbo creata sunt. Sive simpliciter praedictam Evangelistae sententiam secundum alios quis pronuntiaverit, dicens: Quod factum est in ipso, ac si distinxerit veluti ab alio commate incipiens, vita erat. Sic enim multos Graecorum codices invenimus distinctos, ut intelligamus, quod factum est in ipso temporaliter et localiter per generationem, vita erat aeternaliter per rationem, hoc est, per in primordialibus causis omnium conditionem.
4.15.4
MAG. Non ergo dubitas, omnes omnium causas, causarumque omnes effectus in Verbo aeterna esse, et facta, nec me aliter docere aestimas.
4.15.5
DISC. De aeternitate omnium deque eorum creatione in Verbo nec dubito, neque aliter te docere puto, sed solummodo quaero, quomodo in Verbo Patri coaeterno omnia aeterna sunt simul, et facta. Non enim, ut arbitror, rationi convenit, ut facta sint aeterna, et aeterna facta. Nulla siquidem differentia videbitur esse inter aeternitatem universitatis in Verbo, et creationem, si aeternitas est creata, et creatio aeterna.
4.15.6
MAG. Miror ac valde moveor, quare quaeris rationem in his, in quibus omnis ratio deficit, aut intellectum in his, quae omnem superant intellectum. Num aestimas, divinae sapientiae propositum intellectibus aut humanis, aut angelicis posse fieri manifestum, dum legis, mystica illa animalia alis suis et vultus velare et pedes, hoc est altitudinem divinae virtutis intueri; timentia super omnem conditam naturam et profunditatem ipsius in his, quae per eam, et in ea, et de ea facta sunt. Nec tamen desinunt volare sursum versus. Quaerunt enim semper, quantum possunt, divinae gratiae vehimine suaeque naturae subtilitate sublevata et, quae super se sunt, in infinitum appetentia. Ubi autem deficiunt, reverenter vultus suos, hoc est, contemplationis aciem divino radio repercussos abscondunt, et ab introitu incomprehensibilium mysteriorum suos theologicos pedes, hoc est, intellectuales ingressus retrahunt, ne quid incaute vel temere de ineffabilibus omnemque intellectum superantibus praesumant. Si ergo purissimi intellectus, quorum symbola praedictis animalibus theologia praemisit, inter quos et Verbum nulla medietas est praeter omnium rerum causas primordiales, excelsitudinem divinae claritatis super omnia, fusaeque in omnia virtutis et sapientiae a summo usque deorsum attingentes, a fine usque ad finem, hoc est, ab initio intellectualis creaturae usque ad vermiculum pertimescant inspicere, cognoscentes naturae suae capacitatem ad haec consideranda non sufficere: quid nos adhuc carne gravati de divina providentia et operatione rationem reddere conamur? Ubi sola divina voluntas cogitanda est, quae operatur omnia prout vult, quia omnipotens est, et naturales rationes occultas et investigabiles inserit omnibus, quia omnium supernaturalis ratio est, quia nihil secretius, nihil praesentius, difficile ubi sit, difficilius ubi non sit, lux ineffabilis, omnibus intellectualibus oculis semper praesens, et a nullo intellectu cognoscitur, quid sit, per omnia diffusa in infinitum, et fit in omnibus omnia et in nullo nullum. Quod autem dixi, inter quos et Verbum nulla medietas est praeter omnium rerum causas, propterea addidi, ne quis aestimet, caelestes essentias immediatas esse, hoc est, nullam medietatem inter se et causam omnium habere. Quamvis enim dicantur angeli quasi eggigi, hoc est, juxta ipsum Deum constituti; eggis siquidem graece dicitur juxta; non tamen ita credendi sunt facti, ut non eorum causae in Verbo sint conditae. Nulla enim creatura est, cujus causa facta non praecedat in Verbo, secundum quam substituitur, ut sit, et ordinatur, ut pulchre sit, et custoditur, ut aeternaliter sit, et manifestatur seu sensibus, seu intellectibus ad materiam laudis ipsius unius causae, ex qua, et in qua, et per quam, et ad quam condita est. Credamus itaque et, quantum datur, mentis acie intueamur omnia visibilia et invisibilia, aeterna et intemporalia, illudque aeternum, et tempus, et loca, et spatia, et omnia, quae dicuntur secundum substantiam et accidens, generaliterque dicendum, quaecunque universitas totius creaturae continet, in Verbo Dei unigenito et aeterna simul et facta esse, et neque aeternitatem in eis praecedere facturam, neque facturam praecedere aeternitatem. Siquidem eorum aeternitas condita est, et conditio aeterna in dispensatione Verbi. Nam et cuncta, quae videntur in ordine seculorum temporibus et locis per generationem oriri, simul et semel aeternaliter in Verbo Domini facta sunt. Neque enim credendum est, tunc inchoasse fieri, quando in mundo sentiuntur oriri. Semper enim fuerunt in Verbo Domini substantialiter, ortusque eorum et occasus in ordine temporum atque locorum per generationem, hoc est per accidentium assumptionem semper in Verbo Dei erat, in quo, quae futura sunt, jam facta sunt. Siquidem divina sapientia circumscribit tempora, et omnia, quae in natura rerum temporaliter oriuntur, in ipsa praecedunt et subsistunt aeternaliter. Ipsa est enim mensura omnium sine mensura, et numerus sine numero, et pondus, id est ordo, sine pondere, et ipsa est tempus et seculum, ipsa est praeterita, et praesentia, et futura. Ideoque a Graecis ἐπέκεινα vocatur, quia omnia tempora in se creat et circumscribit, dum super omnia tempora sit aeternitate sua omnia intervalla praecedens, ambiens, concludens. Nam et de his, quae naturali cursu in ordine temporum annuatim fieri sentimus, rationem reddere nemo potest. Quis enim vim seminum cogitans, quomodo per numeros locorum et temporum et varias species animalium, fruticum, herbarum erumpunt, cur et quomodo dicere praesumat, aut eorum occasiones ad purum dignoscere praevaleat, et non continuo pronuntiet, haec omnia divinis legibus omnem sensum et intellectum superantibus attribuenda sunt? Nullisque conjecturis animi inquirendum, cur sic vel sic, et quomodo sic vel sic, et non aliter debent ordinem temporum implere, et ex invisibilibus causis in vi seminum simul constitutis non simul, sed temporum intervallis et locorum, in formas sensibiles procedere, quasi non aliter fieri possent, si divinae voluntati aliter fieri videretur, quae nulla lege constringitur? Nam et saepe contra consuetum naturae cursum multa solent fieri, ut nobis ostendatur, quod divina providentia non uno, sed multiplici modo atque infinito potest omnia administrare. Si itaque nulli intellectui cognita est universitatis in divinis legibus administratio, cui rationabilium vel intellectualium potest fieri perspicua ejusdem universitatis in Verbo Dei aeterna conditio, in quo omnia et aeterna simul et facta esse nemo fidelium debeat ignorare; quamvis non intelligat, qua ratione aeterna sunt facta, et facta sunt aeterna; hoc enim soli Verbo, in quo et facta sunt et aeterna, cognitum est.
4.15.7
DISC. De conditione universitatis in Verbo, et de aeternitate rationem non quaero. Nemo enim potest dicere, quomodo aeterna, et facta sunt. Modum namque conditionis rerum in Verbo nulla creatura rationabilis seu intellectualis potest cognoscere; soli siquidem gnosticae virtuti patet. Qua vero ratione compellimur fateri, aeterna esse facta in Verbo Dei, quaero, si potest inveniri. Non enim de primordialium causarum multiplicibus effectibus in rebus visibilibus et invisibilibus nunc agitur, in quibus omnia facta esse nemo sapientum dubitat. Eo namque modo praesens quaestio solvi posse videretur, si quis posset veris rationibus docere, omnia, in quantum in Verbo Dei subsistunt in principiis suis, in tantum aeterna esse intelligenda sunt; in quantum vero in effectus suos, sive intelligibiles, sive sensibiles, in ordine temporum per generationem procedunt, in tantum facta sunt; ita ut eorum aeternitas in Verbo Dei praecederet eorum conditionem in ordine seculorum, sive invisibilem supra nos, sive visibilem secundum nos mundum implentes. Jam vero, quoniam talia fateri vera nos non sinit ratio; clamat enim, et verissime clamat, non solum primordiales causas, verum etiam earum effectus, et loca, et tempora, et essentias, et substantias, hoc est, genera generalissima, et generales formas, et species specialissimas per individuos numeros cum omnibus accidentibus suis naturalibus, et ut simpliciter dicam, omne, quod est in universitate rerum conditarum, sive sensu, sive intellectu humano, vel angelico comprehendatur, sive omnem sensum, omnemque mentis aciem excedat, et tamen conditum est, in Verbo Dei et semel et simul aeternum et factum esse; et nunquam erant aeterna et non facta, neque facta et non aeterna: nil aliud relinquitur, nisi ut quaeratur, non quomodo sint aeterna et facta, sed qua ratione dicantur et facta et aeterna.
4.15.8
MAG. Facta dicuntur juxta sacrae Scripturae auctoritatem, pronunciantis, ut iisdem exemplis utamur: In principio fecit Deus caelum et terram. Omnia in sapientia fecisti. Omnia per ipsum facta sunt. In quo creata sunt omnia, quae sunt in caelis et quae in terra, sive visibilia, sive invisibilia, et multa hujusmodi. Modum autem et rationem conditionis omnium in Verbo Dei dicat, qui potest; me nescire fateor. Nec me pudet nescire, audiens apostolum dicentem: Qui solus habes immortalitatem, et lucem habitas inaccessibilem, praesertim quasi de longe praesentis negotii finem considerans. Ad hoc enim praesens ratiocinatio, immo vero ipsa ratio perducet, ut intelligamus, non solum in Dei Verbo omnia aeterna et facta esse, verum etiam ipsum omnia facere, et in omnibus fieri simplici mentis acie. Ut ait sanctus Maximus: Per rationes, quae in existentibus sunt, ad causale verbum videlicet, efferentes intellectum, et ipsi soli utpote congreganti omnia, quae ex ipso sunt, et attrahenti alligantes, rationibus per singula existentium ordinate utendo, non jam confuse, sed praeclare credentes, solum Deum proprie esse relictum ex diligenti, quae est ad ea, quae sunt, intentione, et essentiam existentium, et motum, et differentium discretionem, et continentiam insolubilem mixtorum, et fundamentum immutabile positorum, et omnis simpliciter utcunque intellectae essentiae, et motionis et differentiae mixturaeque et positionis causalem. Ac per hoc si Dei Verbum solummodo relinquitur essentia existentium et motus et differentium discretio et continentia insolubilis mixtorum, hoc est compositorum, et fundamentum immutabile positorum, hoc est ad immutabilem habitum pervenientium, et utcunque intellectae essentiae et motus et discretionis, et compositionis, et habitudinis causa, quid aliud restat intelligi, nisi ipsum omnia in omnibus fieri? Quomodo autem, et qua ratione Dei Verbum in omnibus, quae in eo facta sunt, fit, mentis nostrae aciem fugit. Nec mirum, cum in rebus sensibilibus nemo potest dicere, quomodo vis seminalis incorporea in species visibiles formasque, in varios colores, in diversas odorum suavitates erumpens, fit sensibus manifesta, et in rebus facta, et dum fit manifesta, non desinat esse occulta. Et sive manifesta sit, sive occulta, naturalibus suis virtutibus nunquam deseritur tota in totis, tota in seipsa, nec crescit, dum videtur multiplicari, nec minuitur, dum putatur in paucitatem contrahi, sed in eodem statu suae naturae immutabiliter permanet. Non enim minor est in uno grano tritici, verbi gratia, quam in multis messibus sub eodem genere multiplicatis, et quod est mirabilius, nec in uno grano toto major est, quam in particula ipsius grani. Multiplex enim in uno est, et una in multiplicibus. Si vero quis dixerit, vim seminum non per seipsam, sed in aliqua materia, hoc est, in humore patefieri, ac per hoc ipsa fit, quod apparet, sed in uno quod apparere agit, ut sic appareat, non de seipsa, sed de aliqua materia operationes suas peragens, respondendum, si in specie apparet et fit, estne species materia, dum manifesta ratio clamat, quicquid maneat in materia, per speciem manere, dum per seipsam et instabilis et informis ac pene nihil sit? Si in coloribus, num color materia est, cum constet, eos circa materiem, immo etiam circa speciem intelligi? Si in odorum suavitatibus, num odor materia est, cum qualitas olfaciendi sensum afficiens ab his, qui talia tractant, esse dicatur, qualitas autem incorporea est? Similiter de ceteris qualitatibus, in quibus virtus seminum solet apparere, dicendum. Si autem praedicta omnia incorporalia sunt corporibus adhaerentia, et in semetipsis extra corpora intellecta, quis nisi insipiens dixerit, vim seminum incorporalem corporalis materiae ad apparitionem suam indigere? Ablata siquidem specie, omnique qualitate, et quantitate, virtus seminalis in nuda materia nullo modo potest seu fieri seu sentiri. Quid? Si ipsa materies, in qua putatur apparere et agere, ex qualitatibus in corporalibus originem ducere probatur, nonne conficitur, non aliunde vim seminum accipere illa, in quibus operatur, sed a se ipsa et in se ipsa, hoc est, in naturalibus suis virtutibus, ita ut mirabili modo fiat et faciat et materia sua et operatio et operatrix?
4.16.1
Inconcussa itaque auctoritas divinae Scripturae nos compellit credere, totius creaturae universitatem in Verbo Dei conditam esse, ipsiusque conditionis rationem omnes intellectus superare, solique Verbo, in quo condita sunt omnia, cognitam esse. Si vero vis audire, quid de universitatis aeternitate in Verbo Dei sentio, ad haec, quae sequuntur, intentus esto.
4.16.2
DISC. Praesto sum.
4.16.3
MAG. Num arbitraris, Verbum Dei, in quo facta sunt omnia, fecisse omnia, quae in eo facta sunt?
4.16.4
DISC. Arbitror sane. Quamvis enim divina operatio, in qua condita sunt omnia, tripliciter sacra Scriptura perhibente a theologis consideretur; Pater enim facit, in Filio fiunt, Spiritu sancto distribuuntur: una tamen atque eadem summae sanctaeque Trinitatis est operatio. Quod enim Pater facit, et Filius facit, et Spiritus sanctus facit, et quod in Filio factum est, in Patre et Spiritu sancto factum est. Siquidem si Filius in Patre est, omne, quod in Filio factum est, in Patre esse necesse est. Nam rationi non convenit, ut intelligamus Filium ipsum solum in Patre, ea vero, quae Pater in Filio facit, in Patre non esse. Similiter quod Spiritus sanctus nutrit et distribuit, a Patre et Filio nutritur et distribuitur.
4.16.5
MAG. Si itaque Filius facit, quae in eo facta sunt, nunquid credendum est fecisse, quae non vidit?
4.16.6
DISC. Vidisse eum, quae fecit, et in eo facta sunt, arbitror.
4.16.7
MAG. Recte arbitraris. Dic itaque, quomodo vidit, utrum sensu corporeo, an intellectu?
4.16.8
DISC. Nec sensu dixerim, nec intellectu Deum vidisse quae fecit. Sensu siquidem corporeo caret, qui incorporeus est. Nec proprie intellectus dicitur, qui exuperat omnem intellectum. Intellectus tamen per metaphoram dicitur, sicut et animus; a creatura videlicet ad. Creatorem, quoniam totius intellectus et animi causa est et conditor. Non ergo per creaturam videt, sive corpoream, sive incorpoream, qui nullius creaturae instrumenti indiget ad ea videnda, quae vult facere. Non enim esse, ut ait Maximus, possibile est, sicut ostendit ratio, eum, qui est super ea, quae sunt, ea, quae sunt, accipere. Sed sicut suas voluntates cognoscere eum dicimus ea, quae sunt, addentes etiam ex causa ratiocinationem. Si enim voluntate omnia fecit, et nulla contradicit ratio, cognoscere autem suam voluntatem Deum semper pium dicere et justum est; unumquodque vero eorum, quae facta sunt, volens fecit: igitur ut suas voluntates Deus cognoscit ea, quae sunt, quoniam et volens ea, quae sunt, fecit.
4.16.9
MAG. Quemadmodum igitur Deus suas voluntates videt, ita et ea, quae fecit, videt?
4.16.10
DISC. Ita quidem, non aliter. Non autem, ut insipientes autumant, per sensum sensibilia, neque per intellectum intelligibilia videt, sed quemadmodum suas voluntates, ita sensibilia et intelligibilia videt.
4.16.11
MAG. Plane ac pure intelligis. Sed dicas, flagito, utrum aliud sunt divinae voluntates, quas Deus videt, et aliud facta, quae ut suas voluntates videt?
4.16.12
DISC. Non sum idoneus, qui huic propositioni satis recteque respondeam. Coartor enim undique. Nam si dixero aliud, mox dicturus eris: non ergo ut suas voluntates Deus videt, quae fecit; in diversis enim naturaque differentibus una ac simplex visio fieri non potest. Et concludes: divina autem visio simplex est et una et uniformis; igitur, si aliud est Dei voluntas, et aliud quod fecit, non ut voluntatem suam videt quod fecit. Si autem dixero non aliud, necessario sequetur: voluntas igitur Dei factum ejus est, et voluntates suas fecit, et, quae fecit, voluntates suae sunt. Una enim eademque et simplex divina visio cogit, unum et id ipsum esse omne, quod videt. Videt autem ut suas voluntates, quae fecit. Unum igitur et id ipsum sunt divinae voluntates, et quae Deus fecit. Ea siquidem unificat simplex divina visio, quae omnia videt unum, et unum omnia. Et si hoc datum fuerit, vereor, ne forte me compellas unum e duobus fateri, aut videlicet segregari voluntatem Dei a Deo, et adjungi creaturae, ita ut aliud sit Deus et aliud sua voluntas, hoc est, ut sit Deus factor, voluntas autem ejus facta; aut si hoc non sinit vera ratio dicere, necessario fatebor, et Deum, et voluntates suas, et omnia, quae fecit, unum et id ipsum esse. Ac sine mora ratiocinationis virtute cogente concludetur: Deus igitur seipsum fecit, si non extra ejus naturam suae voluntates sunt, et non aliter videt suas voluntates, et aliter quae fecit, sed ut suas voluntates videt, quae fecit. Et si ita est, quis de aeternitate omnium, quae facta sunt, in Deo dubitarit, quando non solum facta et aeterna, verum etiam Deus esse intelliguntur?
4.16.13
MAG. Cautissime ac vigilantissime rationis iter ingrederis. Ac per hoc si pure intelligis, sine ambiguitate ulla ita et non aliter esse, quae dixisti, in suadenda aeternitate omnium, quae in Verbo Dei facta sunt, amplius laborare necessarium non esse video.
4.16.14
DISC. Derides me, ut arbitror, dum mecum liberaliter agis, hoc est, dum libertati arbitrii mei concedis eligere, quid velit, et tenere, quod vult, et non veris rationibus exigis me concludere, quid de talibus remota omni falsitate credendum et intelligendum est. Si enim per me ipsum pure intelligerem ea, quae dixi, non fortassis vererer, apertam sententiam de divinis voluntatibus, et de his, quae facta sunt, proferre, num unum et id ipsum sint necne. Veritus sum autem, meipsum cognoscens non satis idoneum ad haec discutienda incedere. MAG. Gradatim ergo ingredere, ne in aliquo fallaris, et quodcunque concesseris, stabili mentis habitu obtineas.
4.16.15
DISC. Praecede, sequar.
4.16.16
MAG. Quamvis, ut opinor, de voluntate Dei dubites, seu de voluntatibus, seu de ineffabili divinae unitatis multiplicitate-- Deus est enim unum multiplex in seipso-- utrum ad summae bonitatis simplicem naturam pertineant, ut non aliud praeter ipsum sint, an non: Deum tamen suis voluntatibus caruisse non dubitas.
4.16.17
DISC. Hinc dubitare insipientissimum est. Omne siquidem, quod habet, semper et immutabiliter habet, quoniam nihil ei accidit. Ideoque aut nunquam habuit suas voluntates, aut, si habuit, semper eas habuisse nullo modo dubitandum.
4.16.18
MAG. Deus itaque semper voluntates suas habuit, easque semper vidit. Non enim latere eum potuit, quod habuit. DISC. Et habuit et vidit. Deum namque voluntatibus suis caruisse, aut semper eas non habuisse, aut non vidisse, dementium est aestimare.
4.16.19
MAG. Divinae ergo voluntates aeternae sunt, quoniam ipse, cujus voluntates sunt, aeternus est.
4.16.20
DISC. Omnino hoc concesserim.
4.16.21
MAG. Quid igitur? Num et ea, quae voluit, semper habuit, et semper vidit? Clare quidem intelligis, ut reor, Deo nihil esse futurum, dum omnia tempora intra seipsum concludat, et omnia, quae in eis sunt. Omnium quippe principium et medium et finis est, et ambitus et cursus et recursus.
4.16.22
DISC. Nihil Deo futurum esse non ambigo.
4.16.23
MAG. Omnia itaque, quae facere voluit, in suis voluntatibus semper habuit; non enim in eo praecedit velle id, quod vult fieri: ipsius enim voluntati coaeternum est. Siquidem non exspectat fieri, quod vult, quasi futurum, cui omnia praesentia sunt, cujus voluntas causa omnium est, et visio et effectus et perfectio. Fit enim, nulla mora interposita, quod videt faciendum. At si voluntas ejus visio ejus est, et visio voluntas, omne, quod vult fieri, subtracto omni intervallo fit. At si omne, quod vult fieri, et faciendum videt, et non extra se est, quod vult et videt, sed in se, nihilque in ipso est, quod ipse non sit, sequitur, ut omne, quod videt et vult, coaeternum ei intelligatur, si voluntas illius et visio et essentia unum est.
4.16.24
DISC. Cogis jam nos fateri, omnia, quaecunque aeterna et facta dicuntur, Deum esse. Si enim divina voluntas divinaque visio essentialis est et aeterna, et non aliud est ei esse, aliud velle, aliud videre, sed unum et id ipsum superessentiale, et omne, quodcunque intra voluntatem et visionem suam comprehendit, non aliud praeter ipsum ratio sinit intelligi; simplex siquidem natura intra se non patitur esse, quod ipsa non sit: restat sine ulla controversia, unum Deum omnia in omnibus esse fateri. Et si ita est, de aeternitate omnium, quae in Deo sunt, imo etiam quae Deus sunt, nemo pie philosophantium debet ignorare. Adhuc tamen non satis video, quomodo divina natura, extra quam nihil est, et intra quam subsistunt omnia, nihil intra se recipit esse, quod sibi coessentiale non sit.
4.16.25
MAG. De eo, quod nulla natura subsistat praeter Deum et creaturam, non dubitare te crediderim, imo etiam satis videre te video. Nam quod dixisti de divina natura, extra quam nihil est, ita intelligis, ut arbitror, creatricem quidem naturam nihil extra se sinere, quia extra eam nihil potest esse; totum vero, quod creavit, et creat, intra seipsam continere; ita tamen, ut aliud sit ipsa, quia superessentialis est, et aliud, quod in se creat. Nam seipsum creare non tibi verisimile videtur.
4.16.26
DISC. Totam conceptionem cogitationis meae de Deo et creatura perspexisti. Firmiter enim atque inconcusse teneo, nullam naturam vel creatam vel non creatam extra Deum subsistere, et nullo modo esse; omne vero, quod subsistit, sive creatum, sive non creatum, intra ipsum contineri. Ac per hoc totius universitatis plenitudinem his veluti duabus partibus concludi, hoc est, Deo et creatura, hactenus tenebam. Sed nunc iterum fides mea videtur nutare, praedictis ratiocinationibus infirmata.
4.16.27
MAG. Fidem tuam stabilitam esse, veraque ratione munitam video, saltem in hoc, extra Deum nihil esse credens.
4.16.28
DISC. Ita, ut dicis; illud enim purissime contemplor.
4.16.29
MAG. Diligentius itaque et perspicacius mentis aciem circa ea, quae intra Deum esse credis, circumfer.
4.16.30
DISC. Intra Deum nihil aliud esse sentio praeter seipsum et ab ipso conditam creaturam.
4.16.31
MAG. In Deo ergo vides, quod Deus non est.
4.16.32
DISC. Video, ex Deo tamen creatum. MAG. Quid itaque tibi videtur? Num Deus omnia, quae fecit, antequam fierent, vidit?
4.16.33
DISC. Eum vidisse omnia, quae voluit facere, priusquam fierent, existimarim.
4.16.34
MAG. Ea ergo vidit, quae facere voluit, et non alia vidit, nisi ea, quae fecit, et ea, quae fecit, priusquam faceret, vidit.
4.16.35
DISC. Ita teneo.
4.16.36
MAG. Dic, quaeso, quae sunt illa, quae Deus, antequam fierent, vidit? Quomodo enim creaturam vidit, quae adhuc non erat facta? Et si nec aliud praeter creaturam vidit, omne enim, quod est, aut Deus aut creatura est: quid vidit? Proinde aut seipsum vidit, antequam faceret omne, quod fecit, aut creaturam vidit, quae adhuc non est creata. Quomodo autem vidit, quod adhuc non erat? Si vero erat, et ideo visum est, quia erat, profecto erat ante creaturam, quod creatura non erat. Si autem solus Deus et sibi coessentiale ante omnem creaturam sinitur esse, non aliud praecessit creaturam, quod Deus videret, antequam faceret creaturam, nisi aut ipse, aut aeterna in se et coaeterna sibi natura. Confectum est autem inter nos, Deum vidisse, quae facienda erant; non enim ignorans fecit aut non praevidens, quod facere voluit.
4.16.37
DISC. Septum me undique video, nullamque fugiendi viam remanere. Nam si dixero, Deum in seipso vidisse, quae facienda erant, cogor fateri, seipsum vidisse, quia adhuc non erat creatura, quam videret, nec aliud erat ante omnem creaturam, quod praeter seipsum videre posset. Ac per hoc si omnia, quae facienda erant, in seipso vidit, priusquam fierent, necessario seipsum vidisse vera docebit ratio, et ipse erit omnia, quae fecit. Si ea, quae vidit, in seipso fecit, et erit factor et factura. Si autem dixero, creaturam vidit faciendam, priusquam fieret, dicturus eris: erat ergo creatura, antequam fieret. Si enim Deus vidit eam, antequam fieret, illud vere substantialiter erat, quod Deus in ea vidit, priusquam fieret. Non enim Deus vidit falsa, dum sit incommutabilis veritas, et omne, quod in ea est, verum et incommutabile est. Et si Deus in seipso vidit creaturam, priusquam fieret, semper vidit, quod vidit. Non enim accidit ei videre, quod videt, quando non aliud est ei esse et aliud videre. Ipsius namque simplex natura est. Si autem semper vidit, quod vidit, semper erat, quod vidit, ac per hoc aeternum esse necesse est, quod vidit. Et si creaturam vidit, quae adhuc non erat, et erat, quod vidit; omne enim, quod Deus videt, verum et aeternum est: nil aliud relinquitur, nisi ut intelligamus, creaturam fuisse in Deo, priusquam fieret in se ipsa; duplexque de creatura dabitur intellectus, unus quidem considerat aeternitatem ipsius in divina cognitione, in qua omnia vere et substantialiter permanent, alter temporalem conditionem ipsius, veluti postmodum in se ipsa. Et si ita est, rationis consequentia compellit, unum e duobus eligere, ut aut eandem creaturam meliorem seipsa, aut inferiorem dicamus: meliorem quidem, quantum in Deo aeternaliter subsistit; inferiorem vero, quantum in se ipsa creata est; et creatio illius non in Deo, sed veluti extra Deum in seipsa aestimabitur, et erit contrarium Scripturae, quae dicit: Omnia in sapientia fecisti: aut non eandem naturam esse, quae aeternaliter in cognitione Dei erat, et quae veluti postmodum in seipsa condita est. Ac per hoc non ea, quae facta sunt, antequam fierent, vidit, sed ea solummodo, quae aeterna sunt, in seipso vidit. Et si quis hoc dederit, catholicae fidelium professioni videbitur resistere. Sancta siquidem sophia non alia profitetur Deum in seipso, priusquam fierent, vidisse, et alia postmodum in seipsis fecisse, sed eadem aeternaliter visa, et aeternaliter facta, et hoc totum in Deo, et nihil extra Deum. Si autem aliud est divinae bonitatis natura, et aliud, quod vidit faciendum et fecit, et in seipso vidit et fecit, divinae naturae simplicitas interrumpetur, quando aliud in ipsa intelligitur, quod ipsa non sit: quod omnino impossibile est. Si vero non aliud est divina bonitas, et aliud, quod in seipsa vidit faciendum, sed una atque eadem est natura, cujus inviolabilis est simplicitas et inseparabilis unitas, profecto dabitur, omnia ubique Deum esse, et totum in toto, et factorem et factum, et videntem et visum, et tempus et locum, et essentiam omnium et substantiam, et accidens, et, ut simpliciter dicam, omne, quod vere est, et non est, superessentialis in essentiis, supersubstantialis in substantiis, super omnem creaturam creator, et intra omnem creaturam creatus, et infra omnem creaturam subsistens, a seipso esse incipiens, et per seipsum seipsum movens, et ad seipsum motus, et in seipso quiescens, per genera et species in seipso in infinitum multiplicatus, simplicitatem suae naturae non deserens, et multiplicationis suae infinitatem in seipsum revocans. In ipso enim omnia unum sunt.
4.16.38
MAG. Nunc video, te perpure inspicere, de quibus videbaris dubitare, et ulterius non titubabis, ut arbitror, fateri omnia et facta et aeterna esse, et omne, quod in eis vere intelligitur subsistere, nil aliud praeter ineffabilem divinae bonitatis esse naturam. Ipsa est enim substantiale bonum, et nemo bonus nisi solus Deus. Restat igitur de aeterna conditione omnium in Deo tractare, quantum divinae veritatis radius aciem nostrae mentis in divina mysteria permiserit ascendere.
4.16.39
DISC. Restat quidem, et jam ordo disputationis exigit. Prius tamen velim te breviter colligere totum, quod de praesenti quaestione hactenus inter nos est confectum. MAG. Ad purum, ut opinor, deduximus, divinam bonitatem vidisse et semper vidisse ea, quae facienda erant.
4.16.40
DISC. Hoc peractum est. MAG. Et non alia vidit et alia fecit, sed ea, quae semper vidit facienda, fecit.
4.16.41
DISC. Similiter datum est.
4.16.42
MAG. Et omnia, quae semper vidit, semper fecit. Non enim in eo praecedit visio operationem, quoniam coaeterna est visioni operatio, praesertim dum non aliud ei sit videre et aliud operare, sed ipsius visio ipsius est operatio. Videt enim operando, et videndo operatur.
4.16.43
DISC. Hoc quoque assumptum est.
4.16.44
MAG. De simplicitate divinae naturae discussum, quod non in ea vere ac proprie intelligitur, quod ab ea alienum sit et non ei coessentiale, et quoniam omnia vere ac proprie intra eam intelliguntur esse. Nil enim extra eam subsistunt. Conclusum est, ipsam solam vere ac proprie in omnibus esse, et nihil vere ac proprie esse, quod ipsa non sit.
4.16.45
DISC. Conclusum.
4.16.46
MAG. Proinde non duo a seipsis distantia debemus intelligere Deum et creaturam, sed unum et id ipsum. Nam et creatura in Deo est subsistens, et Deus in creatura mirabili et ineffabili modo creatur, seipsum manifestans, invisibilis visibilem se faciens, et incomprehensibilis comprehensibilem, et occultus apertum, et incognitus cognitum, et forma et specie carens formosum ac speciosum, et superessentialis essentialem, et supernaturalis naturalem, et simplex compositum, et accidentibus liber accidentibus subjectum, et accidens, et infinitus finitum, et incircumscriptus circumscriptum, et supertemporalis temporalem, et superlocalis localem, et omnia creans in omnibus creatum, et factor omnium factus in omnibus, et aeternus coepit esse, et immobilis movetur in omnia, et fit in omnibus omnia. Neque hoc de incarnatione Verbi et inhumanatione dico, sed de summae bonitatis, quae unitas est et trinitas, ineffabili condescensione in ea, quae sunt, ut sint, imo ut ipsa in omnibus a summo usque deorsum sit, semper aeterna, semper facta, a seipsa, in seipsa, aeterna a seipsa, in seipsa facta, et dum sit aeterna, non desinit esse facta, et facta non desinit esse aeterna, et de seipsa seipsam facit. Non enim indiget alterius materiae, quae ipsa non sit, in qua seipsam facit; alioquin impotens videretur, et in seipso imperfectus, si aliunde acciperet apparitionis et perfectionis suae auxilium. A seipso igitur Deus accipit theophaniarum suarum, hoc est, divinarum apparitionum occasiones, quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso, et ad ipsum sunt omnia. Ac per hoc et ipsa materies, de qua legitur mundum fecisse, ab ipso, et in ipso est, et ipse in ea est, quantum intelligitur ea esse. Nec hoc mirum, cum hoc exempla Scripturae de talibus doceant. Si enim animae Moysi et Samuelis, dum sint natura invisibiles et incorporales, visibiles ac veluti corporales non in aliqua extrinsecus assumpta materia, sed per seipsas, nulla medietate interposita, ad perpetranda mysteria non phantastice, sed veraciter aliorum mentibus, apostolorum dico et Saul, apparuerunt, quid nos prohibet tali miraculo manuductos ad altiora divinae virtutis ascendere, ut intelligamus, eam et super omnia esse, et in omnibus fieri, non aliunde accipientem, ut diximus, materiem, aut de nihilo facientem, in qua fit et manifestam se facit. Satis de virtute seminum disputatum est, quae dum per seipsam invisibilis et incomprehensibilis sit, in infinitas formas ac species seipsam multiplicat, sensibusque corporeis succumbit; quae omnem mentis aciem, dum quaeritur, effugit. Proinde nullus locus conceditur nihilo illi, hoc est, privationi totius habitudinis atque essentiae, de quo omnia putantur ab his, qui minus intelligunt, facta fuisse, nescientes, quid eo nomine sancta significat Theologia.
4.17
DISC. Miror, quomodo, quae nunc a te dicta sunt, quamvis multis invia, et ab his, qui philosophari videntur, remota, verissima tamen esse vera proclamat ratio. Et auctoritas sacrae Scripturae idipsum, dum intentius consideratur, suadet et praedicat; dicit enim: In principio fecit Deus caelum et terram, hoc est, Deus Pater in Deo Filio universitatem totius creaturae visibilis et invisibilis condidit. Et quid in principio de se genito, in Verbo suo, in Filio suo sapientia sua Pater conderet, quod ipse Filius non esset? Alioquin non in ipso condiderit, sed extra ipsum, quod aliunde accepit, aut de nihilo fecit. Aut quomodo pateretur, fieri in se Verbum, quod sibi consubstantiale non esset? Non enim lux sinit in se tenebras aliunde acceptas, nec veritas recipit in se figmentum. Non autem potest esse verum, quod non erat semper aeternum; aeternum autem non est, quod ex privatione totius aeternitatis atque essentiae factum est. Aut quid aliud faceret Pater in sua sapientia, nisi ipsam sapientiam? Ait enim Propheta: Omnia in sapientia fecisti. Vim verborum intuere. Numquid quasi in aliquo loco, seu spatio, quoddam aedificium fecit Deus in sua sapientia, non ut ipsa substantialiter fieret omnia, sed solummodo contineret omnia, et quasi aliud in alio, in sapientia fierent omnia? Non sic docet ratio, sed sic: Omnia in sapientia fecisti, hoc est, sapientiam tuam omnia fecisti. Nam et sol iste visibilis, dum per seipsum simplex ignis sit, nullamque compositionem ab his, quae sibi consubstantialia non sunt, recipiat, omnium tamen sensibilium naturam in se continet et comprehendit, non ut aliud praeter se ipsum in se contineat, sed ipse substantialiter est omne, quod omnia in se continet; omnium namque visibilium substantia in ipso est creata. Non enim omnia corpora, in quibus flagrat, veluti in alimonia sua consumeret, si non prius eorum subsistentiae occasiones praestaret. Solem nunc dico ipsam incomprehensibilem virtutem, quae diffunditur per totum hunc visibilem mundum, quae propterea ignis dicitur, quia intus in omnibus agit, cujus fons maximus est corpus illud aethereum, solis nomine appellatum, in quo, et per quod manifestissimas operationis suae virtutes manifestat, lucem dico, et calorem. Cetera vero omnia corpora, quae nascuntur in mundo et nutriuntur, occultatissimis suis operationibus administrat, et fit ubique totus, et de se ipso, in se ipso, in omnibus factus, erumpens in omnia visibiliter, consumens omnia in se ipsum invisibiliter. Hinc non immerito dicit Scriptura: Gyrans gyrando vadit Spiritus, et in locum suum revertitur. Spiritus enim igneus eximia suae naturae subtilitate lustrat omnia, et fit in omnibus omnia, et in se ipsum revertitur, quoniam omnium visibilium fons substantialis et origo est. Ideoque a Graecis φοιτῶν appellatur, hoc est revertens; lustratis siquidem omnibus et visibiliter et invisibiliter mundanis corporibus in se ipsum redit, et in se ipsum omnia revocat, quae ab ipso principium generationis suae accipiunt. Hinc etiam sancti Theologi superessentialem divinam et informem essentiam, ut ait S. Dionysius, in igne saepe describunt, tanquam habente multas divinae, si fas dicere, proprietatis, quantum in visibilibus, imagines.
4.18.1
Quid autem eo nomine, quod est nihilum, sancta significat Theologia, explanari a te peto.
4.18.2
MAG. Ineffabilem et incomprehensibilem divinae bonitatis inaccessibilemque claritatem omnibus intellectibus sive humanis, sive angelicis incognitam-- superessentialis est enim et supernaturalis-- eo nomine significatam crediderim, quae dum per se ipsam cogitatur, neque est, neque erat, neque erit. In nullo enim intelligitur existentium, quia superat omnia; dum vero per condescensionem quandam ineffabibilem in ea, quae sunt, mentis obtutibus inspicitur, ipsa sola in omnibus invenitur esse, et est, et erat, et erit. Dum ergo incomprehensibilis intelligitur, per excellentiam nihilum non immerito vocitatur. At vero in suis theophaniis incipiens apparere, veluti ex nihilo in aliquid dicitur procedere, et quae proprie supra omnem essentiam existimatur, proprie quoque in omni essentia cognoscitur, ideoque omnis visibilis et invisibilis creatura theophania, id est, divina apparitio potest appellari. Omnis siquidem ordo naturarum a summo usque deorsum, hoc est, ex caelestibus essentiis usque ad extrema mundi hujus visibilis corpora, in quantum occultius intelligitur, in tantum divinae claritati appropinquare videtur. Proinde a theologia caelestium virtutum inaccessibilis claritas saepe nominatur tenebrositas. Nec mirum, cum et ipsa summa sapientia, cui appropinquant, saepissime tenebrarum vocabulo significetur. Audi Psalmistam: Quia sicut tenebrae ejus, ita et lumen ejus. Ac si aperte diceret: Tantus est divinae bonitatis splendor, ut non immerito volentibus cum contemplari, et non valentibus vertatur in tenebras. Solus enim, ut ait Apostolus, inaccessibilem possidet lucem. In quantum vero longius ordo rerum deorsum descendit, in tantum contemplantium obtutibus manifestius se aperit. Ideoque formae ac species rerum sensibilium manifestissimarum theophaniarum nomen accipiunt. Divina igitur bonitas, quae propterea nihilum dicitur, quoniam ultra omnia, quae sunt et quae non sunt, in nulla essentia invenitur, ex negatione omnium essentiarum in affirmationem totius universitatis essentiae a se ipsa in se ipsam descendit, veluti ex nihilo in aliquid, ex inessentialitate in essentialitatem, ex informitate in formas innumerabiles et species. Prima siquidem ipsius progressio in primordiales causas, in quibus fit, veluti informis quaedam materia a Scriptura dicitur; materia quidem, quia initium est essentiae rerum, informis vero, quia informitati divinae sapientiae proxima est. Divina autem sapientia informis recte dicitur, quia ad nullam formam superiorem se ad formationem suam convertitur; est enim omnium formarum infinitum exemplar; et dum descendit in diversas visibilium et invisibilium formas, ad se ipsam veluti ad formationem suam respicit. Proinde divina bonitas super omnia considerata dicitur non esse, et omnino nihil esse, in omnibus vero et est et dicitur esse, quoniam totius universitatis essentia est, et substantia, et genus, et species, et qualitas, et quantitas, et omnium copula, et situs, et habitus, et locus, et tempus, et actio, et passio, et omne, quodcunque in omni creatura et circa omnem creaturam a qualicunque intellectu potest intelligi. Et quisquis intentus sancti Dionysii verba inspexerit, haec ita se habere inveniet. Ex quibus nunc pauca inserere non incongruum videtur, et quae in prioribus nostrae sermocinationis processionibus ex ipso accepimus, iterum repetere necessarium judicamus. Age, inquit, optimum ut vere, et existentium omnium substantificum laudemus ὌΝ, sic enim ipse Dionysius vocat Deum, totius esse secundum virtutem superessentialem est substituens causa, et Creator existentis subsistentiae, substantiae, essentiae, naturae, principium et mensura seculorum et temporum, essentialitas; et: aeternitas existentium, tempus factorum, esse utcunque factis ex eo, quod est aeternum, et essentia, et ὄν, et tempus, et generatio, et factum, in existenti essentialitas, et utcunque subsistentia et substantia. Etenim Deus non dum est ὄν, sed simpliciter et incircumfinite totum in se ipso coambiens, proinde et rex dicitur seculorum, tanquam in semetipso, et circa seipsum totius esse et existentis substitutor. Et neque erat, neque erit, neque factus est, neque fit, neque fiet, magis autem neque est, sed ipse est esse existentibus, et non existentia solum, sed idipsum esse existentium ex ante aeternaliter existente. Ipse enim est seculum seculorum, subsistens aute secula, quia omnibus existentibus et seculis esse ex providente est, et omne quidem seculum et tempus ex ipso totius seculi, et temporis, et omnis utcunque existentis, qui est ante omnia ὄν, principium et causa, et omnia ipsum participant, et a nullo existentium recedit, et ipse est ante omnia, et omnia in se constituit; et simpliciter si quid utcunque est in ante existente, et est, et intelligitur, et salvatur. Et paulo post primordialium causarum explanationem addit, dicens: Esse autem ipsum existentibus omnibus nunquam deseritur, ipsum vero esse ex ante existente, et ab ipso est esse, et principium, et mensura ante essentiam ὌΝ, et on ipse esse, et cum habet esse, et ὄν, et existentis, et seculi, et omnium substantificum principium, et medietas, et consummatio. Et propterea ab eloquiis ipse vere ante ὄν juxta omnem existentium intelligentiam multiplicatur. Et quod erat in ipso, et quod est, et quod erit, et quod factum est, et fit, et fiet, proprie laudatur. Haec enim omnia divinitus intelligentibus secundum omnem excogitationem ipsum superessentialiter esse significant, et ubique existentium causalem. Etenim neque quidem est hoc, hoc autem non est, neque ibi quidem est, ibi autem non est; sed omnia est, et causalis omnium, et in ipso omnia principia, omnes conclusiones, omnia existentia coambiens, et perhibens, et super omnia est, ut ante omnia superessentialiter super ὄν.
4.19.1
Quisquis horum verborum virtutem perspexerit, nil aliud reperiet suadere, immo etiam pronunciare, nisi ipsum Deum omnium factorem esse, et in omnibus factum; et dum super omnia quaeritur, in nulla essentia invenitur; nondum enim est esse; dum vero in omnibus intelligitur, nil in eis nisi solus ipse subsistit. Et neque est hoc, ut ait ille, hoc autem non est, sed omnia est. Proinde ex superessentialitate suae naturae, in qua dicitur non esse, primum descendens, in primordialibus causis a se ipso creatur, et fit principium omnis essentiae, omnis vitae, omnis intelligentiae, et omnium, quae in primordialibus causis gnostica considerat theoria. Deinde ex primordialibus causis, quae medietatem quandam inter Deum et creaturam obtinent, hoc est, inter illam ineffabilem superessentialitatem super omnem intellectum, et manifestam substantialiter naturam puris animis conspicuam descendens in effectibus ipsarum fit, et manifeste in theophaniis suis aperitur. Deinde per multiplices effectuum formas, usque ad extremum totius naturae ordinem, quo corpora continentur, procedit. Ac sic ordinate in omnia proveniens facit omnia, et fit in omnibus omnia, et in se ipsum redit, revocans in se omnia, et dum in omnibus fit, super omnia esse non desinit. Ac sic de nihilo facit omnia, de sua videlicet superessentialitate producit essentias, de supervitalitate vitas, de superintellectualitate intellectus, de negatione omnium, quae sunt et quae non sunt, affirmationes omnium, quae sunt et quae non sunt. Et hoc manifestissime docet omnium reditus in causam, ex qua processerunt, quando omnia revertentur in Deum, sicut aer in lucem, quando erit Deus omnia in omnibus; non quod etiam nunc non sit Deus omnia in omnibus, sed quod post praevaricationem humanae naturae, et expulsionem de sede paradisi, hoc est, de altitudine spiritualis vitae, et ex cognitione clarissimae sapientiae, in profundissimas ignorantiae tenebras detrusae, nemo nisi divina gratia illuminatur, et in divinorum mysteriorum altitudinem cum Paulo raptus, quomodo Deus omnia in omnibus est, verae intelligentiae contuitu potest perspicere, nube carnalium cogitationum, vanarumque phantasiarum caligine interposita, mentisque acie irrationalibus passionibus infirmata, et ex splendoribus perspicuae veritatis repercussa, consuetisque corporalibus umbris contenta. Non enim credendum est de caelestibus essentiis, quae nunquam aeternae beatitudinis statum deseruere, aliud aliquid in universa creatura praeter ipsum Deum cognoscere, siquidem in Deo, et in primordialibus causis super omnem sensum et intellectum omnia perspiciunt, omnibus naturae operibus ad cognoscendam veritatem non indigentes, sola autem ineffabili gratia aeterni luminis fruentes. Ad quam visionem humanam naturam reducere Dei Verbum incarnatum descendit, ipsam prius lapsam, quam ad pristinum statum revocaret, accipiens, delictorum vulnera sanans, falsarum phantasiarum umbras extinguens, oculos mentis aperiens, seipsum in omnibus his, qui digni sunt tali visione, manifestans. DISC. Haec ardua valde sunt, et a sensibus corporalia et visibilia cogitantium remota; his vero, qui super visibilia, et temporalia spiritualiter in cognitionem veritatis ascendunt, verissime et dulcissime clarescunt. Quis enim carnaliter viventium, claramque sapientiae lucem cernere nolentium, talia audiens, non continuo erumpat, et clamet: Insaniunt, qui haec dicunt. Quomodo enim supra omnia Deus invisibilis, incorporalis, incorruptibilis, potest a seipso descendere, et se ipsum in omnibus creare, ut sit omnia in omnibus, et usque ad extremas hujus mundi visibiles turpitudines et corruptiones, vilissimasque formas et species procedere, ut ipse etiam in eis sit, si omnia in omnibus est! Ignorans, qui haec dicit, nullam turpitudinem in universitate totius creaturae posse esse, nullam malitiam ei nocere, nullo errore falli vel seduci. Quod enim partim contingit, in toto fieri Deus non sinit, cujus universitatis nec turpitudo turpis est, nec malitia nocet, nec error errat. Turpiter quidem et maligne viventibus, et a veritate errantibus turpia honesta, mala bona, errantia recta, prava justa putantur esse. Quorum turpitudine, et malitia, et errore sublatis, omnia pie intelligentibus pura, perfecta, impolluta, valde bona, omni errore carentia remanent. Et non cogitans, quod sacra pronunciat Scriptura: Omne datum optimum, et omne donum perfectum de sursum est, descendens a Patre luminum, dati quidem vocabulo omnium rerum substantiales constitutiones, doni vero virtutes, quibus ornatur universa natura, declarans Et hoc totum, substantia videlicet et virtus, de sursum descendit a Patre luminum, hoc est, ex fonte omnium bonorum, Deo, qui in omnia, quae sunt et quae non sunt, profluens, in omnibus fit, sine quo nihil esse potest. Sed, ut opinor, satis de nihilo, de quo omnia Deus fecit, actum est.
4.19.2
MAG. Sat profecto; sed cursim repetendo. Neque haec dicimus illorum sensum refutantes, qui de nihilo, quo totius habitudinis privatio significatur, Deum omnia fecisse arbitrantur, non autem de nihilo, quo superessentialitas et supernaturalitas divinae bonitatis a Theologis innuitur. In Theologicis siquidem regulis ad investigandam divinae naturae sublimitatem et incomprehensibilitatem plus negationis, quam affirmationis virtus valet. Quam si quis intentus inspexerit, non mirabitur, eo vocabulo, quod est nihilum, saepe in Scripturis ipsum Deum vocari.
4.19.3
DISC. Nec ego miror, cognoscens, plus negationes, quam affirmationes divinae cognitioni, teste sancto Dionysio, coaptari posse.
4.19.4
MAG. Non negabis, ut opinor, cuncta, quae de nihilo facta esse Scriptura testatur, unam quandam naturam communem omnibus, cujus participatione subsistunt, secundum uniuscujusque proportionem possidere.
4.19.5
DISC. Hoc negare risu est dignum. Credimus namque et intelligimus, Deum simul et semel communem omnium rerum naturam creasse, ex cujus participatione fiunt omnia. MAG. Putasne illam naturam de nihilo esse factam? DISC. Non solum puto, verum etiam firmiter teneo, non aliunde nisi de nihilo productam.
4.19.6
MAG. Defini illam naturam, quid sit.
4.19.7
DISC. Non possum. Res enim adhuc infinita omniumque communis, nec certis formis adhuc distincta vel speciebus, quomodo definiri possit, non video
4.20.1
MAG. Quid? Si quis summae sanctaeque auctoritatis tibi suaderet, illam naturam non aliud esse praeter Dei Verbum, dixissesne eam de nihilo factam esse? De illo nihilo dico, quod privationem totius essentiae et substantiae et qualitatis significat. DISC. Nequaquam. Quis enim dixerit, Dei Verbum de nihilo esse factum, dum sit omnium de nihilo faciens? Sed quis ille, qui Verbum Dei naturam omnium esse non timuit dicere?
4.20.2
MAG. Audi sanctum Basilium in octava Homilia in Genesin: Neque enim, inquit, quando audivit terra: germinet herbam foeni, et lignum fructiferum, occultum habens foenum produxit, neque palmam, aut quercum, aut cypressum ante conspectum visceribus suis occulta eduxit in superficiem, sed Divinum verbum natura est eorum, quae facta sunt. Producut: non, quod habet, depromat, sed quod non habet, creet, Deo donante operationis virtutem. Intende, quam fiducialiter pronunciavit, naturam omnium, quae facta sunt, Dei Verbum esse. Ac nulla tibi suspicio subrepat existimandi, quod aliud sit Dei Verbum, aliud ejus praeceptum. Id ipsum namque in eo et esse est, et omnia esse jubere; essendo enim ipsum fiunt omnia, quoniam ipsum omnia est. Et ut certius cognoscas Dei Verbum et naturam omnium esse, et consubstantialem Patri ante omnia et in omnibus, quae in eo facta sunt, creatum, audi Ecclesiasten: Sapientiam Dei, inquit, praecedentem omnia quis investigavit? Ecce coaeternitatem Patri et coessentialitatem. Et continuo sequitur: Primo omnium creata est sapientia. Ecce in creaturis factum. Audi Evangelium: Quod factum est in ipso, vita erat. Nam quod alibi in Salomone legitur: Dominus creavit me in initio viarum suarum, alii de incarnatione Verbi, alii de nativitate ejus ex Patre accipiunt, quorum sensus credibilior mihi videtur.
4.21
De his autem, qui de eo nihilo, quod totius essentiae negationem significat vel habitudinis ejus privationem, mundum factum fuisse arbitrantur, quid dicam, ignoro. Non enim video, quare non considerant oppositorum naturam. Siquidem privatio non potest esse, ubi non est habitus essentiae. Privatio namque habitudinis est privatio; ac per hoc, ubi non praecedit habitus, non sequitur privatio. Quomodo ergo dicunt, de privatione mundum factum esse? Si enim hoc verum esset, constaret, ipsum mundum habitudinem quandam habuisse, priusquam fieret. At si sic, quomodo habitudinis suae privationem pateretur, dum jam non erat, aut, si erat, non de privatione sui erat? Si vero nullo modo erat, priusquam fieret, omni habitudine caruisse nemo sapientum dubitat. At si omni habitudine caruit, quomodo de privatione habitudinis suae fieri potuit, quam nunquam habuit? Eadem est ratio de essentiae negatione. Est enim negatio rei existentis vel fieri valentis perfecta absentia. Absentia namque est rei cujusdam praesentis, vel praesens fieri valentis, a sensibus ablatio. Si ergo mundus de absentia factus est, praecessit aliqua natura, cujus habitudinis privatio vel essentiae absentia condendi mundi occasio facta est. Et ipsa natura aut Deus, aut creatura erat. Et si Deus, cogentur fateri, ex Divinae naturae privatione habitudinis vel essentiae absentia mundum factum fuisse. Si vero creatura, necessario visibilis, aut invisibilis erit. Si visibilis, alium mundum visibilem praecessisse debemus credere; si invisibilis, qua ratione cogimur concedere, de invisibilis naturae absentia mundum istum factum fuisse, aut eam penitus mundum praecessisse? Si vero universitatem totius visibilis et invisibilis naturae de nihilo factam esse vera docet ratio, nullamque naturam praeter ipsum Deum praecessisse, quomodo de absentia vel privatione rerum, quae nunquam erant, mundus factus est, non intelligo. Si vero quis dixerit, neque privationem habitudinis, neque absentiam alicujus essentiae nihil nomine significari, sed universalem totius habitudinis, et essentiae, vel substantiae, vel accidentis, et simpliciter omnium, quae dici et intelligi possunt, negationem, concludetur sic: eo igitur vocabulo Deum vocari necesse est, qui solus negatione omnium, quae sunt, proprie innuitur, quia super omne, quod dicitur et intelligitur, exaltatur, qui nullum eorum, quae sunt et quae non sunt, est, qui melius nesciendo scitur. Ac per hoc inter nos et illum, qui videbamur dissentire, conveniet. Si autem responderit: neque illam negationem dico nihilo significari, qua negatur Deus esse quid eorum, quae sunt, sed illam, quae negat Deum et creaturam; necessario fatebitur, quod negari conabatur, hoc est, de negatione vel privatione Dei et creaturae mundum factum fuisse. Mundus siquidem de materia informi factus est; materia informis de omnino nihilo; ac per hoc et mundus de omnino nihilo. Non enim, ut opinor, audebit dicere, omne quod est, aut Deus, aut creatura est, aut nec Deus, nec creatura; nam si dixerit, inter eos, qui dicunt materiam Deo coaeternam esse, computabitur, de qua Deus mundum fecisse ab iis putabatur. At si omne, quod est, aut Deus, aut creatura est, et nemo sanum sapiens aestimarit mundum de negatione Dei et creaturae factum, relinquitur sola illa negatio ad causam mundi faciendi, quae ablatione totius creaturae, super omne, quod dicitur et intelligitur, Deum exaltans, nihil eorum, quae sunt et quae non sunt, eum esse pronuntiat. Est enim maximum de hac ratione argumentum. Si duo quaedam sunt Deus et creatura, aut ab uno principio sunt, ac per hoc ejusdem naturae-- non enim ex principio uno nascuntur contraria secundum naturam; sui namque principii naturam attrahunt-- aut per se duo principia sunt sibimet adversa. Nam sicut substantialia non sunt duo, sed unum. Si autem Deus et creatura non sunt duo, sed unum et unum; aut aequalia sunt, et nullum ex altero. Si enim duo, ex uno nasci necesse est. Si autem Deus ex nullo, creatura vero ex Deo, erit unum ex altero et non sunt aequalia; unum namque ab aequali sibi uno non gignitur. At si creatura ex Deo erit, erit Deus causa, creatura autem effectus. Si autem nil aliud est effectus, nisi causa facta, sequitur, Deum causam in effectibus suis fieri; non enim ex causa in effectus suos procedit, quod a sui natura alienum sit, siquidem in calorem, et in lucem nil aliud nisi ipsa vis ignea erumpit. Si autem quis dixerit, unum aequale sibi unum gignit; nam et Deus Pater, dum sit unum, aequale sibi unum, Deum Filium, gignit: cognoscat se nimium errare. Summa siquidem sanctaque Trinitas non est unum et unum et unum, sed simplex et individuum unum in tribus inseparabilibus substantiis, et illud unum multiplex virtute est, non numero, et non aliquod unum est, sed universaliter et infinite unum, et super omne unum, quod dici vel intelligi potest, unus ergo ab uno, non unum ab uno, Filius a Patre. Sed contra eos, qui talia dogmatizant, nunc nobis sermo non est; hoc tantum proposuimus, quantum vires suppetebant investigare, quid eo nomine, quod est nihilum, de quo Deus creditur fecisse mundum, significatur. Quisquis de constitutione mundi rationem reddere desiderat, suis sequacibus eligat, quid suadeat; nos autem nostrae ratiocinationis iter teneamus, et quoniam propemodum inter nos est confectum, omnia ex Deo, et Deum in omnibus esse, et non aliunde nisi ex ipso facta esse, quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso facta sunt omnia, quomodo quadripertita totius naturae discretio Deo conveniat, plane ac breviter recapitules, flagito.
4.22.1
In disputationibus namque, et maxime de obscuris rebus multum valet ἀνακεφαλαίωσις, hoc est, recapitulatio; breviter enim aperteque praedicta omnia in memoriam revocat, mentisque obtutibus cuncta, quae acta sunt, simul manifesta sunt.
4.22.2
MAG. De Deo, ut opinor, inter nos convenerat, quod totius universitatis conditae principium sit, et medium, et finis, non quod aliud ei sit esse principium, aliud medium, aliud finis; haec enim tria in ipso unum sunt; sed quod Theologicae contemplationis triplex motus sit. Aliter enim movetur intellectus sive humanus, sive angelicus, considerans principium omnium Deum esse; aliter cognoscens omnia in ipso, et per ipsum esse, veluti in quadam medietate; aliter contemplatur finem omnium in Deo esse, et Deum, quem omnia appetunt, et in quo quiescunt, et vivunt. Cui sensui favet sanctus Augustinus in libro octavo de Civitate Dei, tertio capitulo, de Socrate philosopho disputans: Nolebat, inquit, immundos terrenis cupiditatibus animos sese extendere in divina conari, quandoquidem ab iis causas rerum videbat inquiri, quas primas atque summas non nisi in unius et summi Dei voluntate esse credebat. Unde et non eas putabat, nisi mundata mente posse comprehendi. Et ideo purgandae bonis moribus vitae censebat instandum, ut deprimentibus libidinibus exoneratus animus naturali vigore in aeterna se attolleret, naturamque incorporei et incommutabilis luminis, ubi causae omnium factarum naturarum stabiliter vivunt, intelligentiae puritate conspiceret.
4.22.3
DISC. Perplane convenerat, quia ratio approbat.
4.22.4
MAG. Dum ergo de divina natura pure percipimus, quod omnium principium sit et causa; est enim ἄναρχος, et ἀναίτιος, hoc est, sine principio, et sine causa, siquidem nihil praecedit, quod ei principii, vel causae proportionem obtineat, ipsa vero omnium, quorum causa et principium est, naturam creat: non immerito eam dicimus creatricem naturam, et non creatam; creat namque, et a nullo creari patitur. Eandem vero, divinam scilicet naturam, finem omnium esse, ultra quem nihil, et in quo omnia aeternaliter subsistunt, et universaliter Deus sunt, cognoscentes, neque creatam, neque creatricem rite vocamus; non creatam quidem, quia a nullo creatur, neque creatricem, quia jam desinit creare, omnibus in suas aeternas rationes, in quibus aeterniter manebunt, et manent, conversis, appellatione quoque creaturae significari desistentibus. Deus enim omnia in omnibus erit, et omnis creatura obumbrabitur, in Deum videlicet conversa, sicut astra sole oriente. Videsne ergo, qua ratione unam eandemque naturam, divinam videlicet, juxta considerationem principii non creatam, sed creatricem, juxta vero finis speculationem nec creatam, nec creatricem possumus appellare? DISC. Satis video, quid vis. Dic, quod restat.
4.22.5
MAG. Rationem medietatis restare solummodo arbitror, quae duplici modo contemplatoribus suis arridet. Primo quidem, quando et creari, et creare conspicitur divina natura. Creatur enim a seipsa in primordialibus causis, ac per hoc seipsam creat, hoc est, in suis theophaniis incipit apparere, ex occultissimis naturae suae finibus volens emergere, in quibus et sibi ipsi incognita, hoc est, in nullo se cognoscit, quia infinita est, et supernaturalis, et superessentialis, et super omne, quod potest intelligi et non potest, descendens vero in principiis rerum, ac veluti seipsam creans in aliquo inchoat esse. Secundo vero, dum in extremis effectibus primordialium causarum perspicitur, in quibus creari tantummodo, non autem creare recte praedicatur. Creatur enim descendens in extremos effectus, ultra quos nil creat, ideoque dicitur creari solummodo, et non creare. Non enim ultra extremos effectus descendit, quo et creari, et creare videretur. Creatur ergo et creat in primordialibus causis; in earum vero effectibus creatur, et non creat. Nec immerito, quoniam in ipsis finem descensionis suae, hoc est, apparitionis suae constituit. Atque ideo omnis creatura corporalis, atque visibilis, sensibusque succumbens extremum divinae naturae vestigium non incongrue solet in Scripturis appellari, quod omnis contemplativus animus, veluti quidam Moyses, ascendens in summitatem theoriae, permittitur inspicere, et quod adhuc vix a sapientibus animis potest ad purum dignosci, fumigationibus terrenarum phantasiarum strepitibusque mutabilium, nec non coruscationibus subito nascentium, subitoque transeuntium impedientibus. Paucissimorum namque, terrenis cogitationibus penitus remotorum, virtute et scientia purgatorum est, Deum in his visibilibus creaturis cognoscere, sicut Abraham patriarcha ex conversione siderum cognovit, lege naturali duce, ceterique sancti Patres ante legem scriptam, et in lege, quemadmodum Moses in rubo et in montis cacumine. Apostoli dein post legem sub gratia cum Christo in monte per invisibilia quasi visibilia symbola in divina mysteria introducti sunt. Hoc autem dico, quia in spiritu apostoli transformationem Domini viderunt. Vestimenta enim ejus candida, sicut nix, visibilem creaturam, in qua, et per quam Dei Verbum, quod in omnibus subsistit, intelligitur, significabant. Audi Apostolum dicentem: Invisibilia ejus a creatione mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque ejus virtus et aeternitas.
4.22.6
DISC. Quadripertitam naturae universalis divisionem nunc clarissime video, et de Deo, et in Deo esse indubitanter intelligendum cognosco. Proinde finita hac quaestione de nihilo, et ad purum, ut opinor, deducta, ad considerationem tertiae partis universae naturae, de qua praedicatur creari solummodo, et non creare, redeundum esse censeo. Ita enim nostrum promittit propositum. Quamvis enim quidem aliae quaestiones introductae sunt, ipsa tamen principalem materiam tertio libro praestitit; ejus namque gratia diligentius investigandae incidens aliarum propositionum theoria inserta est.
4.23.1
MAG. Recte censes, tempusque postulat. Sed prius de senaria quantitate dierum intelligibilium, in qua Deus opera sua fecisse legitur, si quid promisimus, implere debemus. Breviter dicendum, partim quidem sanctorum Patrum intellectus sequentes, partim quod in animo venit ab eo, qui illuminat nostras tenebras, et quaerit in Scripturis suis quaeri et inveniri, non celantes. Infinitus siquidem conditor sacrae Scripturae in mentibus prophetarum, Spiritus sanctus, infinitos in ea constituit intellectus, ideoque nullius expositoris sensus sensum alterius aufert, dummodo ut sanae fidei catholicaeque professioni conveniat, quod quisque dicat, sive aliunde accipiens, sive a seipso, a Deo tamen illuminatus, inveniens.
4.23.2
DISC. Praecede quo vis ordine, meque attrahe. Te enim sequar, ut sensum aliorum, seu tuum in talibus cognoscam, et quod vera ratio, quae in omnibus et quaerit veritatem et invenit, edoceat, eligam; non quia jam veraces intellectus discernere a fallacibus idoneus sim, sed quod similiora veri dissimilioribus praeponere consulta veritate non temere ausim.
4.23.3
MAG. Temere quoque et inconsiderate nil velim approbare. Primordialium itaque causarum visibilium et invisibilium simul et semel conditionem divinus propheta Moyses breviter scribens, dicendo: In principio fecit Deus caelum et terram, eorumque occultam in divino consilio, incomprehensibilemque magnificentiam, prius quam in formas speciesque profluerent, inanis terrae et vacuae, aut invisibilis et incompositae, tenebrarum quoque super abyssum vocabulis significans, inchoationem quoque procreationis praeconditarum causarum in effectus suos appellatione Spiritus qui fovebat aquas, vel ferebatur super aquas, insinuans, ad mysticam senarii numeri virtutem explicandam descendit, inquiens: Et dixit Deus: Fiat lux, et facta est lux. In his autem verbis multiplex sanctorum Patrum intellectus reperitur. Quorum alii quidem angelicae, et intellectualis caelestis essentiae creationem in hoc loco sacrae Scripturae significatam esse discernunt; alii vero visibilis hujus lucis naturam, hoc est, ignem incomprehensibilem adhuc, et invisibilem creatum, quae postmodum veluti in suis fontibus emergens, in corporibus aethereis refulsit, ac veluti spatia trium dierum occulto meatu abyssum superficiei terrae undique, ut aiunt, superfusam lustrando peregit. Quod autem lucis vocabulo ignea natura, adhuc invisibilis et occulta, appellata sit, nulli mirum debet videri, cognoscenti, sacram Scripturam causarum nomine effectus, et effectuum causas appellare solere. Effectus autem igneae naturae lux est. Ignea igitur natura, in primordio rerum condita, nomine lucis postmodum ab ea processurae, et adhuc in ea latentis, non incongrue appellata est, quamvis quidam primitivam lucem fulsisse continuo arbitrentur; contra quos satis a sancto Augustino est actum. Quod autem sequitur: Et vidit Deus lucem, quod esset bona, et divisit lucem a tenebris, appellavitque lucem diem et tenebras noctem, et factus est vespere et mane dies unus, de simplici laude corporeae lucis, deque temporalibus intervallis, quibus circa tellurem lux et umbra vicissitudines suas peragunt, dictum esse existimant, qui naturam lucis corporeae conditam fuisse arbitrantur, quando dictum est: Et dixit Deus: Fiat lux, et facta est lux. Nam quia in aequinoctio vernali prima mundi conditio creditur fuisse, in quo sol aequis spatiis et supra terram et sub terra moratur, XII videlicet horis aequinoctialibus, propterea putant dictum esse: Divisit Deus lucem a tenebris. Ac si aperte diceretur, totum unius diei spatium, quod XXIV horis peragitur, aequa partitione inter diem divisit et noctem. Qui vero conditionem angelicae naturae creatione lucis significatam rectius autumant, sanctum Augustinum sequentes, divisionem lucis a tenebris aut discretionem informis materiae et formatae creaturae intelligunt, ut nomine lucis perfectio formae, tenebrarum vero informitatis confusio accipiatur, aut duplicem caelestium essentiarum theoriam. Aliter namque consideratur creatura in rationibus suis aeternis in Deo, secundum quas condita est, et aliter in se ipsa sub Deo, in quantum creatura est. Et prima quidem consideratio lucis vocabulo, secunda vero tenebrarum significatur. Ut enim lux praecedit tenebras dignitate, ita claritas aeternarum rationum, secundum quas omnis creatura facta est, praeponitur obscuritati creaturae per se ipsam consideratae. Ideoque appellavit Deus lucem diem, splendorem videlicet divinarum rationum, tenebras vero noctem, hoc est, obscuriorem in se ipsa creatae naturae speciem. Quod autem sequitur, factumque est vespere et mane dies unus, finem peractae operationis, et inchoationem sequentis significare volunt. Mane enim, id est, inchoatio sequentis operationis finis est praecedentis, et praecedentis terminus initium est sequentis. Ideoque dies unus vel primus finitur vespere, cujus mane, hoc est, initium in lucis conditione praecesserat. Haec breviter dicta ab aliis accepimus.
4.24
Nos autem primordialium causarum conditionem, sive visibilium, sive invisibilium, in factura caeli et terrae in principio, earumque in effectus suos processiones in his verbis sacrae Scripturae: Fiat lux et reliqua, volentes intelligere, dicimus, creatione lucis processionem primordialium causarum in suos effectus significari. Nam si ipsas primordiales causas, propter incomprehensibilitatem naturae suae, incognitamque omni intellectui altitudinem, tenebrarum caligine, hoc est, profundae ignorantiae densitate superfusas Scriptura perhibet, cum dicitur: Et tenebrae erant super abyssum, quid mirum, si declaratio earum in effectibus suis per formas et species lucis nomine praedicaretur per hoc: Et dixit Deus: Fiat lux, et facta est lux. Veluti quis diceret, primordiales causas, in se ipsis inconspicuas, omnemque intellectum obumbrantes, jussit Deus in formas perspicuas, speciesque intelligibiles et sensibiles visibilium et invisibilium prodire. Non enim solus Deus, verum etiam omnium rerum principia tenebrarum vocabulo, teste S. Dionysio, solent in eloquiis appellari propter incomprehensibilem infinitatem: processio vero ejus per principia in creaturas visibiles et invisibiles, suas dico theophanias, claritatis nomine meruit significari; in ipsis enim quodam modo patitur intelligi, qui omnem superat intellectum. Fiat ergo lux, inquit Deus, hoc est, procedant primordiales causae ex incomprehensibilibus naturae suae secretis in formas ac species comprehensibiles, intellectibusque contemplantium se manifestas, Et facta est lux, Deo videlicet volente, et dicente, obscuritas primordialium causarum in formas ac species processit apertas. Et divisit Deus lucem a tenebris, hoc est, segregavit notitiam effectuum ab obscuritate suarum principalium causarum. Divisio quippe lucis a tenebris est discretio rerum per formas ac species apparentium a principiis suis, in quibus omnem superant intellectum. Ideoque praedixit: Et vidit Deus lucem, quia esset bona, hoc est, placuit Deo, originales causas, ante omnem creaturam ultra omnem intellectum conditas, intellectibus sive humanis, sive angelicis luce quadam intelligentiae superfusas manifestari. Appellavitque lucem diem, et tenebras noctem, hoc est, contemplantibus animis praestitit manifestationem visibilium et invisibilium per formas et species diem appellare, eorum vero in principiis suis incomprehensibilem altitudinem omnique condito intellectui incognitam vocare noctem. Factumque est vespere et mane, dies unus. Quamvis enim inter obscuritatem causarum, et claritatem effectuum divisio intelligatur ac differentia, unus tamen idemque dies est, hoc est, unus eorum intellectus. Non enim alia creatura intelligitur in causis facta, alia in effectibus causarum condita, sed una eademque in rationibus aeternis, veluti in quibusdam tenebris secretissimae sapientiae, omnique intellectu remotae facta, et in processionibus rationum in effectus intellectibus succumbens, veluti in quadam die perfectae notitiae manifestata. Haec autem de operibus primi intelligibilis diei congrua, ut opinor, intelligentiarum proportionalitate addidi, non ut meum sensum, veluti ex me ipso repertum, aliorum intellectibus velim praeferre, quod absit, sed considerans, veris contemplationibus non admodum resistere, primordialiumque causarum in effectus suos profusionibus, de quibus nunc agimus, convenire. DISC. De operibus sex primorum dierum quoniam multi et graece, et latine multa exposuere, breviter et succincte nunc disputandum est. Et quod de prima luce a te dictum est, videtur mihi sufficere. Sive enim conditionem hujus lucis corporeae substantialiter in igne, ut S. Basilio videtur, sive caelestium virtutum formationem, ut S. Augustino, sive primordialium causarum in effectus suos generalem processionem significet, qualemcunque horum intellectuum quis obtinuerit, non longe a veritate distabit.
4.25.1
MAG. Transeamus igitur ad secundi diei considerationem. Ac prius dicendum, quod de allegoricis intellectibus moralium interpretationum nulla nunc nobis intentio est, sed de sola rerum factarum creatione secundum historiam pauca disserere Deo duce conamur.
4.25.2
DISC. Nec hoc quaero; satis enim a sanctis Patribus de talium allegoria est actum.
4.25.3
MAG. Dixit quoque Deus: Fiat firmamentum in medio aquarum, et dividat aquas ab aquis, et fecit Deus firmamentum. De firmamento omnes unanimiter consentiunt, quod non aliud eo nomine, nisi hoc caelum visibile significatur. Alii tamen extremam illam sphaeram volubilem, undique totum mundum ambientem, chorisque astrorum ornatam solummodo, alii totum spatium ultra lunam, ubi planetarum corpora et cursus esse creduntur, cum ipso extremo ambitu siderum, alii totum inane, quod circa terram volvitur, hoc est aera, et aethera, sublimissimamque sphaeram uno vocabulo firmamenti comprehendi autumant. Non enim alibi, ut aiunt, legitur aeris et aetheris conditio. Quare autem tali nomine vocatur, prout unicuique visum est, ita exposuit; alii quidem propter sustentationem superiorum aquarum, veluti supra illud corporales aquae sint; alii quia choros siderum sustineat, veluti quaedam ponderosa corpora; alii quia totum visibilem mundum intra se contineat ac firmet. Nec desunt, qui spatium corpulentioris hujus aeris eo nomine proprie vocari volunt, eo quod nubes, pluvias, imbres, nives, grandines, omneque, quod ex terrenis vaporibus in eo nascitur, firma quadam suae naturae corpulentia sustineat, quantum sustinere potest, ac veluti totum ex parte cetera spatia levioris et superioris visibilis naturae ab eo denominari. Horum vero quis rectius intelligat, legentium arbitrio dijudicandum committo. Mihi autem graeci nominis, quod est στερέωμα, considerata virtute, tale vocabulum videtur meruisse eo, quod in eo totius corporalis creaturae situs stet ac terminetur. Ultra namque firmamentum nil sensibile, vel corporeum, vel locale, vel temporale intelligitur esse. Omnium siquidem visibilium finis in ipso firmatur. Στερέωμα enim dicitur quasi στερεὰ ἅμα, hoc est, solida simul: in ipso quidem omnia solida, hoc est corporalia simul terminantur, et stant. De aquis autem, in quarum medio firmamentum fieri Deus dixit, non satis reperio quid dicam, non quod me latuerit, quid multi sanctorum Patrum de ipsis senserunt. Sanctus siquidem Basilius in Exemero suo velle videtur, aquas illas abyssi nomine vocatas, undique circa terram diffusas, rarissimasque, ac tenuissimas, super quas prius erant tenebrae, ac deinde Spiritus Dei superferebatur, et in quibus primitiva lux, veluti trium dierum spatiis, gyrans informem adhuc terrenam molem resplenduit, densatasque tertia die, et congregatas in locum unum, ut appareret arida in hoc loco significari, et in earum medio Deum dixisse firmamentum fieri. Cui omnino sensui S. Augustinus refragatur, nec tamen de ipsis aquis, intra quas Deus firmamentum fecit, satis rationem reddidit. Aliorum namque opiniones introducens, quid ipse intellexit, qua occasione ignoro, non aperuit. Eos autem ceteris praeponit, qui spatia hujus aeris, quae sunt inter aquas marinas, et fluviales infra se positas, et illas in nubibus supra se suspensas, firmamenti nomine vocari contendunt. Nullius itaque sensu refutato, quid de ipsis aquis senserim, paucis, si libet, rationibus explicabo.
4.25.4
DISC. Libet quidem, ac valde necessarium est. De hac enim quaestione adhuc, quod mihi satis videretur, a nullo est suasum.
4.25.5
MAG. Totius itaque conditae naturae trinam dimensionem esse arbitror. Omne enim, quod creatum est, aut omnino corpus est, aut omnino spiritus, aut aliquod medium, quod nec omnino corpus est, nec omnino spiritus, sed quadam medietatis, et extremitatum ratione, et spirituali omnino natura, veluti ex una extremitate et superiori, et ex altera, hoc est, ex omnino corporea et inferiori proportionaliter in se recipit, unde proprie et connaturaliter extremitatibus suis subsistit. Proinde si quis intentus inspexerit, in hac ternaria proportionalitate hunc mundum constitutum intelliget. Siquidem in quantum in rationibus suis, in quibus aeternaliter et constitutus est, et essentialiter subsistit, consideratur, non solum spiritualis, verum etiam omnino spiritus cognoscitur. Nemo enim recte philosophantium rationes corporeae naturae spirituales, imo etiam spiritus esse negarit; dum vero extremae ipsius deorsum versus inspiciuntur partes, hoc est, omnia ista corpora ex catholicis elementis composita, maxime etiam terrena, et aquatica, quae et generationi, et corruptioni obnoxia sunt, nihil aliud in iis invenitur praeter corpus omnino et corporeum. At si quis simplicium elementorum naturam intueatur, luce clarius quandam proportionabilem medietatem inveniet, qua nec omnino corpus sunt, quamvis eorum corruptione naturalia corpora subsistant ex coitu nec omnino corporeae naturae expertia, dum ab eis omnia corpora profluant, et in ea iterum resolvantur: et iterum alterum alterisuperiori quidem extremitate comparata, nec omnino spiritus sunt, quoniam non omnino corporea extremitate absoluta, nec omnino non spiritus, quoniam ex rationibus omnino spiritualibus subsistentiae suae occasiones accipiant. Non irrationabiliter itaque diximus, hunc mundum extremitates quasdam a se invicem penitus discretas, et medietates, in quibus universitatis ipsius concors harmonia conjungitur, possidere. Ponamus igitur inferiores hujus mundi partes veluti inferiores aquas. Nec immerito, dum totum, quod in hoc mundo nascitur, humore crescit atque nutritur; humida siquidem qualitate corporibus sublata, absque mora tabescunt, et decrescunt, et pene ad nihilum rediguntur. Nam et caelestia corpora ferventissima, et ignea, humida aquarum natura nutriri sapientes mundi affirmant, quod nec sacrae Scripturae expositores denegant. Spirituales vero omnium visibilium rationes superiorum aquarum nomine appellari ratio edocet. Ex ipsis enim omnia elementa, sive simplicia sive composita, veluti ex quibusdam magnis fontibus defluunt, indeque intelligibili quadam virtute rigata administrantur. Nec hoc silet Scriptura clamans: Et aquae, quae super caelos sunt, laudent nomen Dei. Quamvis enim hoc de caelestibus virtutibus quis intelligat, praedicto sensui non repugnat, dum sit divinorum eloquiorum multiplex interpretatio. Proinde harum aquarum in medio dixit Deus fieri firmamentum, hoc est simplicium elementorum naturam, quae quantum visibilia corpora superat, tantum ab invisibilibus eorum rationibus superatur, quantumque a superioribus suscipit, tantum inferioribus distribuit; quantum vero ab inferioribus recipit, tantum superioribus restituit, referens iis omne quod ab iis defluxit. Quam prophetico spiritu legislator admonitus firmamentum appellavit. Abyssum namque intelligibilium rationum super se positarum firma et inseparabili sua simplicitate fulcit; fluxum vero mutabilium corporum, et maxime arida et humida qualitate compositorum, dum temporali vicissitudine resolvuntur, in seipsam retrahit, inque sua universali soliditate, ne pereant, custodit. Neque hoc ignorant, qui philosophiae studiis imbuti, transfusionem naturarum in se ipsas cognoscunt. Causae quidem enim in elementa, elementa in corpora descendunt, soluta corpora per elementa in causas suas resiliunt, ipsa etiam corpora in se invicem transeunt. In diluvio aer versus est in aquam, iterumque reversa est aqua in aera. Dixit itaque Deus: Fiat firmamentum in medio aquarum, hoc est, fiat soliditas simplicium elementorum inter profunditatem rationum suarum, et mutabilem fluxum corporum eorundem concursu compositorum, et dividat aquas ab aquis, hoc est, corpora composita, locis dispersa, temporibus mutabilia, generationi et corruptioni distributa discernat a simplicibus rationibus locorum temporumque varietate carentibus, generatione et corruptione liberis, immutabili lege stabilitis. Inter simplicitatem autem causarum et elementorum talis est differentia, quod illa causarum quidem absque locorum et temporum natura intelligitur, ista vero locis temporibusque carere non potest; in eis enim continetur, et quod illa omnibus accidentibus absoluta semper sit, ista aliquando accidentia recipit, aliquando deponit; deponit quidem in universalibus, in particularibus recipit.
4.26.1
Generaliter autem in omnibus sex primorum dierum operibus intelligendum est, ubicunque Scriptura commemorat: Dixit Deus: Fiat lux, fiat firmamentum, et cetera in reliquis diebus, primordialium causarum specialem conditionem significari, quarum universaliter creatio nomine caeli et terrae praemissa est; ubicunque vero: Et facta est lux, et fecit Deus firmamentum, et factum est ita, earundem primordialium causarum in effectus suos per genera et species processionem. Vocavitque Deus firmamentum caelum. Juxta romanae linguae etymologiam caelum dicitur a pictura siderum, quasi caelati instar, ut Plinio placet, juxta vero graecam proprietatem οὐρανός, quasi ὅρος ἄνω, hoc est, visio desuper. Merito ergo firmamentum universalium elementorum οὐρανός, id est, caelum appellatur, quoniam omnem compositam corporeamque creaturam altitudine naturae supereminet. Sunt, qui tenuissimas aquas supra firmamentum, hoc est, super choros siderum esse putant; sed eos refellit et ratio ponderum, et ordo elementorum. Alii vero veluti vaporabiles aquas, et paene incorporeas supra caelum argumentantur ex pallore stellarum. Dicunt enim, stellas frigidas esse, atque ideo pallidas; frigiditas autem non est, ut aiunt, ubi aquarum substantia deest: minus considerantes quod dicunt; nam et ubi ignis est substantialiter, ibi et frigiditas. Siquidem crystallum, cum sit frigidae naturae, carere tamen ignea virtute, quae omnia penetrat corpora, nullus sapiens dixerit. Ignea itaque vis, ubi ardet, calor est; ubi non ardet, frigus est; et non ardet nisi ubi materia sit, in qua ardeat, et quam consumat. Ideoque solares radii per aetherea spatia diffusi non ardent; in subtilissima enim ac spirituali natura ardendi materiam non reperiunt. Descendentes autem ad corpulenti aeris spatia, veluti quadam materia operationis inventa, flagrare incipiunt, et in quantum ad crassiora corpora perveniunt, in tantum vim suam ardendo exercent in his, quae caloris virtute solvuntur, vel solvi possunt. Dum vero sursum versus in extrema mundi intervalla tenuissima, spiritualique naturae proxima eriguntur, non invenientes materiam flagrandi, nullum calorem gignunt, illuminationis tantum operationem ostendentes. Ideoque aetherea, ac pura, et spiritualia corpora caelestia ibidem constituta lucida sunt semper, caloris autem expertia, ac per hoc et frigida, et pallida esse creduntur. Proinde planeta ille Saturni nomine vocatus, quoniam choris siderum vicinus est, pallidus et frigidus esse dicitur; solare autem corpus, dum medium mundi spatium possidet, quantum siquidem, ut aiunt philosophi, a terra ad solem intervalli est, tantum a sole ad sidera, medietatem quandam intelligitur obtinere. Ab inferioribus enim naturis corpulentiam quandam, a superioribus vero spiritualem subtilitatem ad subsistentiam sui recipit, ac veluti contrarias utriusque mundi partis, superioris videlicet et inferioris, in se colligit qualitates, quarum contentione veluti quadam statera ponderatum naturalem suum situm non sinitur deserere, gravitate quidem inferioris partis superius ascendere, levitate vero superioris inferius inclinari non permittente. Proinde splendidi coloris videtur esse, qui color medius est inter pallidum et rubrum, partem quidem ex palliditate frigidorum siderum supra, partem vero ex rubedine calidorum corporum infra in contemperantiam sui splendoris accipiens. Planetae vero, qui circa eum volvuntur, mutant colores secundum qualitatem spatiorum, in quibus discurrunt, Jovem dico, et Martem, Venerem, et Mercurium, quae semper circulos suos circa solem peragunt, sicut Plato in Timaeo edocet. Atque ideo dum supra solem sunt, claros ostendunt vultus, dum vero infra, rubros. Non igitur pallor siderum cogit nos intelligere, aquae elementum ullo modo supra caelum esse, dum ipsa palliditas ex caloris absentia nascatur. Sed quoniam de his longum est exponere, quicquid ratio exigit naturae, redeamus ad propositum. Et factum est vespere et mane dies unus. Eadem interpretatio est, quam et in primi diei consummatione praediximus. Quamvis enim alia contemplatio est spiritualium mundi rationum in primordialibus causis, alia in simplicibus et universalibus elementis, alia in compositis particularibusque corporibus, unus tamen idemque intellectus est totius mundi universitatis. Et haec expositio in ceteris diebus observanda est, ubicunque interponitur: Et factum est vespere et mane dies unus. Sat de secunda die, quantum brevitas exigit, est dictum. DISC. Sat plane ac verisimile, quamvis multis, ac pene omnibus ignotum.
4.26.2
MAG. Sequitur ergo, ut de tertia die strictim dicamus. Dixit autem Deus: Congregentur aquae quae sub caelo sunt in locum unum, et appareat arida, factumque est ita. De congregatione aquarum in locum unum opinio illa, quam plurimi expositores hujus Scripturae a S. Basilio Caesareae Cappadociae antistite sumptam sequuntur, omnibus nota est, quoniam cogitantibus ea facillima occurrit, quae infinitam aquarum, undique circa molem terrae adhuc informem et invisibilem diffusarum, spatia aeris et aetheris adhuc implentium, et primitivae lucis ambitu splendentium, tenuissimam ac veluti vaporalem quantitatem tertia die in unum locum congregatam autumat; in cujus medio firmamentum factum fuisse secunda die credit, super quod superiorem aquarum partem suspendi putat, inferiores autem praedictae abyssi diffusiones in unum collectas, hoc est, intra conclusi suis littoribus oceani ambitum congregatas, ut appareret arida, locusque aeri et aetheri daretur. Sed haec opinio, consulta veritate, multis rationibus videtur titubare, et inconsequens omnino, falsisque imaginationibus resultans. Non enim credimus, S. Augustinum sequentes, neque veritati convenire judicamus, molem illam terream primo omnium fuisse creatam, vel illam abyssum undique circa eam diffusam, deindeque firmamentum in medio aquarum factum, deinde inferiorum aquarum sub caelo remanentium in unum locum collectionem, neque ullum borum localiter temporaliterve aliud praecessisse, siquidem haec omnia, ceterarumque visibilium rerum natura simul et semel condita sunt, suis temporibus et locis ordinata et constituta, nulliusque eorum generatio in formas et species, quantitates et qualitates, generationem alterius temporalibus morulis praeoccupavit, sed simul ex aeternis suis rationibus, in quibus essentialiter subsistunt in Verbo Dei, unumquodque secundum genus et speciem suam, numerosque individuos processere. Senaria namque sex primorum dierum quantitas, et intelligibilis divisio, de causis conditarum rerum, deque primo earum impetu simul in primam mundi hujus constitutionem intelligitur, et quod simul et semel a Creatore factum est, senarii numeri perfectione a Spiritu sancto per prophetam distinguitur non tempore, sed intelligibili distinctione, ut per numeri virtutem divinae operationis perfectio indicaretur. Hic namque numerus suis partibus impletur, nec totum partes superat, nec partes totum. Ut enim vox praecedit verbum non tempore, sed causa; de voce siquidem fit verbum, veluti de quadam materia informi corpus quoddam formatum: sic de causis adhuc incognitis, ac veluti visibilibus formis adhuc carentibus omnium rerum visibilium conditio, nullis temporum spatiis vel locorum interpositis, simul in formas numerosque locorum et temporum producta est. Et qui de materia informi mundum fecit, quemadmodum non aliunde accepit materiam, de qua faceret, sed a seipso, et in seipso et accepit et fecit; ita neque loca extra se quaesivit, in quibus faceret, neque tempora spectavit, quorum intervallis opus suum perageret, sed in seipso omnia fecit, qui locus omnium est, et tempus temporum, et seculum seculorum, qui simul operatus est, omnia enim in momento oculi facta sunt. Nam et ea, quae per cursus temporum distincta generationem acceperunt, et accipiunt, et acceptura sunt, simul et semel in ipso facta sunt, in quo et praeterita, et praesentia, et futura simul et semel et unum sunt. Praedicta itaque opinione repulsa quaeritur, quales aquae erant sub caelo, quae congregatae sunt in locum unum, et quis est locus ille unus? Aquae siquidem sensibiles, quae vulgari vocabulo maris vel abyssi vel oceani appellantur, mox, ut ex occultis suis causis eruperant, in sua propria specie, et quantitate, et qualitate, in loco suo, hoc est, inter terram et aera hunc terrae proximum apparuere, littoribus suis cinctae, partim in gremiis telluris, veluti in quibusdam poris magni cujuspiam corporis occulte discurrentes, partim superficiem ejus aperte contegentes, et in quibus locis dispersae fuerant, quando unum proprium non habebant, in quem postmodum coartatae terminos definitos non transgrediuntur. Quattuor etenim principalia hujus mundi corpora ex quattuor simplicibus elementis composita, terram dico, aquam, et aera, et aethera, cum omnibus, quae in eis, et de eis facta sunt, simul et semel species suas acceperunt et loca, et numeros, et tempora, et intervalla, et differentias, et proprietates, mensuras quoque, et pondera, et omne, quod in eis sentitur, vel sensum superat, et intelligitur, vel intellectum fugit. Sed si quis de talibus physicas reddiderit rationes, quia sensu corporeo comprehendi non possunt ab his, qui solummodo sensibilia cogitant, aut spernetur, tanquam nihil dicat, aut allegorizare putabitur nescientibus naturam sex motibus suis discernere. Physica siquidem substantiales naturae rationes, Ethica vero rationabiles ipsius vel irrationabiles motus considerat.
4.26.3
DISC. Edissere, quaeso, quodcunque de hac quaestione solvenda videtur tibi verisimile, neminemque verearis, quoquo modo ferat, sive non intelligat, quod dicas, luce veritatis repercussus, sive spernat veneno invidiae corruptus, sive veterum opinionum zelo contentiosus.
4.26.4
MAG. Post narrationem mundanae constitutionis, extremarum videlicet ipsius partium sive invicem disparium, incorporalium dico rationum simpliciumque, secundum quas est condita, et compositorum corporum, generationi et corruptioni, locis quoque temporibusque obnoxiorum, quae quidem extremitates aquarum vocabulo propter causas praedictas appellatae sunt, medietatisque quattuor elementorum, quae firmamenti, caelive nomen acceperunt, ad contemplationem infirmae ejusdem partis, omnium scilicet corruptibilium corporum, prophetica intentio videtur descendere, veluti ad tertiam naturae conditae theoriam. Primo siquidem generaliter primordialium causarum in suos effectus processionem ex incognitis arcanisque naturae sinibus, quasi quibusdam tenebris, in lucem formarum multiplicium perspicuam intellectibusque contemplantium, vel sensibus manifestam expressit; deinde secundo contuitu triformem mundi conditionem, in rationibus videlicet et universalibus elementis, inque corporibus particularibus atque compositis considerans, ad ipsorum solubilium et corruptibilium corporum, quae infimum totius creaturae obtinent locum, speculationem pervenit. Quoniam igitur omnium corporum, ex quattuor simplicium elementorum coitu compositorum, ex maximis usque ad minima pervenientium, triplex consideratio est: aliter enim in iis materia inspicitur, aliter forma et species, quae, materiae adjecta, omne solidum atque sensibile corpus efficit; siquidem sola materia carens specie nullum corpus peragit, quia per se informis est, adjecta vero specie corpus perfectum fit; aliter essentia et substantialis forma, quae veluti fundamentum immobile formatam suffert et continet materiem: necessarium erat, substantialem formam ex materia formata rationabili contuitu segregare. Maxima autem corpora dixi terram, aquam, aera, aetheraque, caelumque, in quibus innumerabilis maximorum corporum, et mediorum, et minimorum quantitas multiplicatur. Quae tamen omnia, hoc est maxima, et media, et minima, ex quattuor purissimis, simplicissimis, invisibilibusque per se clementis constituuntur, quoniam in ea resolvuntur; nullum enim elementum per se corporeo sensu attingitur. Si ergo, ut praedictis rationibus demonstratum est, quattuor illa pura elementa firmamenti vel caeli vocabulo a Scriptura propter suae naturae simplicem virtutem meruerunt appellari, nimirum omnia corpora ab eis et sub eis ineffabili eorum coitu constituta, aquarum sub caelo positarum possunt nomine comprehendi. Nec immerito; nam non solum mutabilia sunt, verum etiam generationi et corruptioni subjecta. Etenim illa, quae caelestia vel aetherea dicuntur corpora, quamvis spiritualia et incorruptibilia videantur esse, necessario tamen, quoniam per generationem et compositionem inchoaverunt fieri, ad finem suae solutionis et corruptionis pervenient. Si autem caelestia corpora necessariam sui solutionem expectant, veritate dicente: Caelum et terra transibunt; et Psalmista: Opera manuum tuarum sunt caeli, ipsi peribunt, et similia S. Scripturae testimonia, quid de infimis mundi corporibus est aestimandum, quae quotidie nascuntur atque solvuntur? Itaque si in omni corpore sive caelesti, sive terreno, sive aquatili instabilis inundatio materiae informis prospicitur; ita enim definitur, materia est mutabilitas rerum mutabilium capax omnium formarum, instabilitasque mutabilis formae, qua ipsa materia specificata formatur; ipsa namque est qualitativa forma, quae adjuncta materiae corpus efficit; qualitativam quidem formam dico illam, quae ex qualitate sumpta et quantitate sensibus corporeis apparet, materiaeque instabilitati adhaerens, cum ipsa semper fluctuat, generationem et corruptionem patiens, incrementa et detrimenta per quantitates et qualitates recipit, multisque ac variis differentiis, quae extrinsecus ex qualitate locorum, aerum, humorum, ciborum similiumque occasionum accidunt, succumbit: nonne verisimile videtur, rectaeque rationi conveniens, ipsam mutabilitatem materiae cum ipsa forma qualitativa, quae ei adhaerens eundem aestum assiduae fluctuationis turbidaeque patitur, aquarum sub caelo simplicium elementorum positarum tropico nomine significari? Substantialis vero forma vel species, in genere suo incommutabiliter subsistens, quae nullo modo cum corpore ex materia et qualitativa forma composito mutabilitatem patitur-- non enim cum corpore incipit, quamvis in corpore nascatur, sine quo per seipsam in genere suo essentialiter permanet, neque cum eo corrumpitur, quoniam omnis essentia, et virtus, et operatio cum corruptibilibus et mutabilibus nec corrumpi, nec mutari possunt propriis suae naturae subsidiis solidata,-- aridae, hoc est, terrae vocabulo non incongrue appellatur. Congregentur ergo aquae, quae sub caelo sunt, in locum unum, et appareat arida. Nisi enim contemplativus animus fluctuantem materiae adhaerentisque ei formae instabilitatem, veluti quosdam aestuantes fluctus, in unum intelligentiae locum, unus namque intellectus est materiae et adhaerentis ei formae, quoniam unum corpus efficiunt, prius colligat, forma illa substantialis, naturali soliditate suae naturae semper stabilis, mentis oculis apparere non poterit. Ut enim diffusio aquarum telluris soliditatem, ne sensibus corporeis appareat, cooperit: ita corruptibilium corporum mutabilitas et innumerabilis multiplicatio subsistentis eis formae stabilitatem ab intellectualibus oculis, naturas rerum contemplantibus, aufert, ne per seipsa a corporibus discreta consideretur perspicua. Et quemadmodum recedentibus aquis, inque alveum suum undique collecte cumulatis, littora longe lateque nuda, ac sicca, solidaque patescunt: sic instabilitate corruptibilium rerum mentis contuitu ab incorruptibilibus naturis uno contemplationis tenore segregata, mox formarum substantialium, et specierum immutabilis pulcherrimaque soliditas in generibus suis animi obtutibus arridet. Arida autem dicitur substantialium formarum stabilitas. Nec immerito; quoniam nuda et absoluta est omnium accidentium operimento Omnis enim forma et species, in generali simplicitate, qua subsistit, considerata, accidentium concursu omnino est libera; corpora vero, quibus subsistit, omnino accidentium capacia sunt. De forma autem substantiali, semperque permanente, deque ipsa mutabili ex qualitate et quantitate materiae copulata, in primo libro satis, ut opinor, est actum. Et nunc breviter de iisdem repetendum, ne ulla ambiguitas legentibus relinquatur. Substantialis forma est ipsa, cujus participatione omnis individua species formatur, et est una in omnibus, et omnis in una, et nec multiplicatur in multiplicatis, nec minuitur in refractis. Non enim major est forma illa, verbi gratia, quae dicitur homo, in infinita humanae naturae per individuas species multiplicatione, quam in illo uno et primo homine, qui primus particeps illius factus est; nec minor in illo erat, quam in omnibus, quorum corpora ex illo multiplicantur: sed in omnibus una eademque est, et in omnibus tota aequaliter, in nullis ullam varietatem vel dissimilitudinem recipiens. Eadem ratio est in omnibus substantialibus formis, in equo, in bove, in leone, ceterisque animalibus, in surculis quoque et herbis similis regula naturaliter constituitur; forma vero illa, materiae adhaerens ad constitutionem corporis, varia semper, atque mutabilis, inque diversas differentias secundum accidens dispersa. Non enim ex naturalibus causis visibilium formarum multiplex differentia procedit in una eademque substantiali forma, sed extrinsecus evenit. Hominum siquidem inter se dissimilitudo in vultu, in quantitate et qualitate singulorum corporum, morum quoque, et conversationum varietas non ex humana natura, quae una eademque est in omnibus, in quibus est, et sibi semper simillima, nullamque varietatem recipiens, sed ex his, quae circa eam intelliguntur, contingit, ex locis videlicet, temporibusque, ex generatione, et qualitate et quantitate alimoniorum, regionum, aerum, in quibus quisquis nascitur, seu nutritur, et ut universaliter dicam, ex omnibus, quae circa substantiam intelliguntur, et non ipsa substantia sunt. Ipsa enim simplex et uniformis est, nullisque varietatibus seu compositionibus obnoxia.
4.27
Quisquis ergo actu rationis omnia, quaecunque extrinsecus circa propriam substantiam singularum formarum, hoc est, circa individuas et specialissimas species uniuscujusque formae, verbi causa, hominis, equi, bovis, piscis, volatilis, herbarum, lignorum intelliguntur vel sentiuntur mutabilia, veluti quadam multarum aquarum inundatione semper fluctuantia, ab ipsa intima substantia, circa quam volvuntur, dum sit ipsa incommutabili suae naturae tenore stabilita, segregare potuerit, inque unum locum congregaverit, hoc est, unius ejusdemque definitionis ambitu concluserit, dicens, omne, quodcunque circa propriam substantiam vel intelligitur, vel sentitur, varium et mutabile est, eamque inundationibus suis cooperit, ut vix ad purum dignosci, quid sit, valeat: ipse aquas, quae sub caelo sunt, divinis admonitionibus in unum locum jubetur congregare, ut appareat arida, hoc est, ut occulta substantialis forma, circa quam accidentium fluctus exaestuant, intellectualibus oculis naturas rerum discernentibus, clare perluceat. De eo autem, quod omnium rerum, quae definiri possunt, locus sit communis eorum, vel propria definitio, in primo libro satis, ut opinor, disputatum est. Et vocavit Deus aridam terram, congregationesque aquarum appellavit maria. Vocabulorum geminatione in operibus trium primordialium dierum, in primo videlicet appellavit lucem diem, et tenebras noctem, in secundo vocavit Deus firmamentum caelum, in tertio vocavit Deus aridam terram, congregationesque aquarum appellavit maria, duplicem totius creaturae speculationem significari arbitror. Aliter enim in causis, aliter in effectibus una eademque res theoriae speculationibus intimatur. Et vidit Deus quod esset bonum. Visio Dei totius universitatis est conditio. Non enim aliud est ei videre, et aliud facere, sed visio illius voluntas ejus est, et voluntas operatio. Merito autem omne, quod vidit Deus, est bonum. Divina siquidem bonitas bonorum omnium causa est, imo etiam omnia bona ipsa est. Nullum enim per se bonum est, sed in quantum bonum est, participatione illius boni, quod per se solummodo substantiale bonum est, bonum est. Nemo enim bonus, nisi solus Deus. Vidit ergo Deus quod esset bonum, hoc est, vidit seipsum in omnibus bonum. Non enim Deus vidit nisi seipsum, quia extra ipsum nihil est, et omne, quod in ipso est, ipse est, simplexque visio ipsius est, et a nullo alio formatur ipsa nisi a seipso. Et ait: Germinet terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum, cujus semen in ipso sit super terram. Virtutem herbarum lignorumque in primordialibus causis conditam per haec verba prophetica commemorat, quae virtus vis seminum a sanctis Patribus solet appellari, in qua species illa animae, quae dicitur nutritiva et auctiva, operationem suam exercet, generationem videlicet seminum administrans, et quae genita sunt nutriens, incrementaque eis per numeros locorum et temporum distribuens. Et quoniam omne, quod in natura rerum visibiliter apparet, non aliunde nisi ex occultis naturalis et substantialis formae sinibus, quam aridae, vel terrae vocabulo significatam praediximus, originales causas generationis suae recipit, propterea scriptum est, germinet terra herbam virentem et cetera. Ac si aperte diceretur, vis seminalis herbarum et lignorum, quae in intimis substantiarum rationibus causaliter creata est, in formas et species sensibiles per generationem procedat. Quae processio primordialium causarum in effectus suos sequentibus Scripturae verbis explanatur: Et factum est ita, et protulit terra herbam virentem, et ferentem semen juxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque semen secundum speciem suam. Videsne, quemadmodum divina Scriptura genera et species manifestissime declarat? In quibus causaliter et invisibiliter subsistunt, quaecunque per generationem in quantitatibus et qualitatibus in notitiam corporalium sensuum erumpunt. Si cui autem videtur, quod ista explanatio, quam de tribus primis diebus juxta vires intentionis nostrae protulimus, non secundum historiam sit, sed secundum leges allegoriae, intentus prospiciat quadriformem sophiae divisionem.
4.28
Et est quidem prima πρακτική, activa, secunda φυσική, naturalis, tertia θεολογία, quae de Deo disputat, quarta λογική, rationalis, quae ostendit, quibus regulis de unaquaque trium aliarum sophiae partium disputandum. Quarum una virtutes, quibus supplantantur vitia, penitusque eradicantur, investigat; altera rationes naturarum, sive in causis, sive in effectibus; tertia quid de una omnium causa, quae Deus est, pie debeat aestimari; quomodo autem et virtus, et natura, et Deus rationabiliter quaeritur, quarta, ut diximus, edocet, diligenterque considerat, cui praedictarum sophiae partium narrationem historicam de conditione rerum adjungere debeat. Et si non penitus philosophiae expers est, non alicui nisi physicae copulabit. Et si ita est, intueatur, quod a nobis allegorice dictum, et, ut opinor, inveniet. In prima siquidem die primordialium causarum generaliter in effectus suos sensibus vel intellectibus comprehensibilem processionem, conditione lucis significatam, diximus. Quod autem primordiales causae rerum omnium substantiae sint in divina sapientia substitutae, testis est S. Ambrosius in Exemero suo, dicens: Animadvertit vir plenus prudentiae, Moyses videlicet, quod visibilium et invisibilium substantiarum rationes et causas rerum mens sola divina contineat. In secunda triformem mundi hujus constitutionem, ex rationibus videlicet suis, simplicibusque elementis, corporibusque compositis perfectam, aquarum vocabulo, firmamentique in medio earum facti, non incongrue, ut reor, descriptam existimavimus. Tertiam vero mundi hujus considerationem in segregatione eorum, quae in eo mutabilia sunt, ab his, quae naturae suae subsidiis custodita, incommutabiliter in eodem permanent statu constituta, hoc est, in discretione omnium mutabilium accidentium rationabili contuitu ab immutabili substantialium formarum soliditate, aquarum congregatione, terraeque apparitione divinam Scripturam insinuasse arbitrati sumus. Nec immerito, quoniam frequentissimus divinorum eloquiorum usus est, visibilium rerum significativis vocibus, invisibilium rerum naturales subsistentias rationesque ad exercitationem pie philosophantium significare. Nec mirum, cum saepissime spiritualium et invisibilium rerum nominibus corporales sensibilesque assuescat innuere. Cujus reciprocae metaphorae dum sunt multa exempla et innumerabilia, praesenti negotio cumulare, omnibusque in divina Scriptura exercitatis manifestissima, longum videtur atque superfluum; paucis tamen exemplis utamur. Quod natum est ex carne, caro est, hic totus homo originali peccato nascens carnis nomine vocatur; et quod natum est ex spiritu, spiritus est, totus homo ex regeneratione in Christo renascens vocabulo spiritus exprimitur. Et si quis dixerit, non totus homo ex carne nascitur, sed sola hominis caro, respondebo: non igitur totus homo ex spiritu nascitur, sed sola anima. Et si ita est, sequitur, gratia baptismatis corporibus non prodest. Si autem totus homo, anima videlicet et corpus, in Christo renascitur, et spiritus efficitur, necessario totus homo in Adam ex carne nascitur, et caro est. Ac sic concluditur, et carnem appellari spiritum, et spiritum carnem. Verbum Dei vocatur caro, et caro verbum, et similia, in quibus simul et συνεκδοχή intelligitur, et μεταφορά. Non ergo allegorizavimus, dum nomine lucis species rerum visibiles et intelligibiles, tenebrarum vero significatione causas substantiales, omnem sensum et intellectum superantes, in mente divina aeternaliter substitutas, divinam Scripturam insinuasse diximus, aquarum vero, et firmamenti in medio aquarum symbolicis appellationibus hujus mundi visibilis triplicem substitutionem, in causis videlicet suis, quas S. Ambrosius substantias rerum visibilium in mente divina praeconditas appellat, et in universalibus elementis, quae Graeci catholica στοιχεῖα vocant, eo quod sibi invicem conveniant et concinant. Στοιχείωσις enim est διατύπωσις, hoc est, conformatio. Illorum namque concursu omnia corpora visibilia conficiuntur. Ideoque Athenienses στοιχεῖα litteras appellant, quarum compositione articulata vox perficitur. Nec immerito. Dum enim viritim considerantur pura et a se invicem segregata, videntur esse contraria; frigus siquidem calori, humiditas siccitati contradicit; dum vero in se invicem miscentur, omnium rerum visibilium harmonia quadam mirabili atque ineffabili compositiones efficiunt. Re namque vera non elementorum substantiae, sed qualitates dissentiunt. Quas videlicet compositiones, quoniam solvi, et in ea, quorum coitu efficiuntur, redire possunt, aquarum, quae sub caelo sunt, vocabulo congruentissime Propheta significavit. Quoniam vero harum rerum visibilium corporeis sensibus subjectarum duplex speculatio est; aliter enim in eis subjectas et immutabiles subsistentias, quibus proprie subsistunt, aliter accidentia, quae augeri et minui patiuntur, instabilique motu semper variari non desinunt, speculamur: necessarium erat, mutabilia ab immutabilibus segregari, hoc est, accidentia a substantiis intellectuali dijudicatione discerni, et mutabilia quidem veluti instabilium aquarum, ac semper fluctuantium, immutabilia vero, suaeque naturae stabilitate subsistentia, solidae telluris aridaeque vocabulo significari. In his ergo omnibus nulla allegoria, sed nuda solummodo physica consideratio tractatur, mutuatis sensibilium nominibus ad significanda invisibilia frequentissimo divinae Scripturae usu. Sed ne S. patris Basilii reverendissimos videamur spernere intellectus, quid de hoc senserit, quantum mihi datur intelligere, breviter intimabo. In quarta Homilia in Genesin: Congregentur, inquit, aquae in congregationem unam. Ne influens aqua recipientes se regiones superfundens, crescensque semper, et alias ex aliis implens, omnem contigua includeret Epirum, eo jussa est congregari in congregationem unam. Ac per hoc saepe fluctuans ex ventis mare, et in altitudinem maximam sublevatis fluctibus, mox, ut littora tetigerit, in spumam solvens impetum, revertitur. An me non timebis, dicit Dominus, ponentem terminum mari arenam, in firmissimo omnium sabulo, ne videlicet violentiae invecti maris refrenantur. Alioquin quid, inquit, prohiberet rubrum mare, omnem Aegyptum, dum sit humilior, intrare, et cooperire Aegypto pelagus incumbens, si non praecepto esset Creatoris impeditum. Nam quia humilior est rubro mari Aegyptus, quidam volentes opere sibi invicem pelagos conjungere Aegyptium et Indicum, in quo rubrum est mare: propter hoc prohibiti sunt conatibus, et primus inchoans Sesostris Aegyptius, ac postea volens perficere Darius Medus. Haec a me dicta sunt, ut intelligamus praecepti virtutem: Congregentur aquae in congregationem unam, hoc est, nulla a seipsa recedat, sed in prima collectione congregata permaneat. Deinde dicens: Congregentur aquae in congregationem unam; ostenditur, quia multae erant per multos modos segregatae aquae. Juga namque montium, profunda vallium irrigua, aquarum collectionem habebant; et adhuc campi multi et planities, nil maximorum pelagorum magnitudinis indigentes, et sulci multi, et convalles secundum alias et alias figuras, cava omnia undarum tunc plana, conjuncta sunt, ipsis divino praecepto ad unam congregationem undique aquis collectis.
4.29
His atque hujusmodi verbis praedicti auctoris aperte suadetur, ob hanc causam multitudines aquarum, ubique per cava et plana terrarum diffusas, in congregationem unam divino praecepto fuisse collectas, ne totam terrae superficiem inundationum suarum cumulationibus cooperirent, et ut ad usus humanae habitationis appareret arida, herbis arboribusque decorata, diversis animalium formis copiosa, amplissimis Oceani, diversorumque pelagorum littoribus cincta, et ab impetu fluctuantis maris, arenosis obicibus divinae jussionis virtute roboratis munita. Divini siquidem praecepti vigore validissimus undarum furor refrenatur et repercutitur, ne plana terrarum et humiliora se loca obruant. Haec autem, ut dixi, subjungere volui, ne forte quis diceret, quare gloriosissimi sacrae Scripturae expositoris sensum omnino praeterire ausi sumus.
4.30.1
DISC. Provide cauteque. Non enim debemus divinorum Patrum intellectus ullo modo negligere, seu annullare, praesertim cum nos non lateat, eos saepissime simpliciter disputasse, capacitatem audientium non satis idoneam ad profundissimos spiritualis virtutis naturalium rationum percipiendos intellectus providentes. Atque ideo non temere dixerim, ut opinor, deiferum Basilium, superna gratia illuminatum, simplicius exposuisse sex primorum dierum intelligibilium operationes, quam intellexerat, sermonem simplicitati auditorum coaptans. Siquidem homiliariter ad populum locutus est, et quod simul et semel a Deo factum fuisse altius cognoverat, veluti temporum morulis dispertitum propter eos, quorum sensus moras temporum, locorumque distantias superare nescierat, exposuit. Quod et ipse sublimissimus prophetarum Moyses fecisse dignoscitur. Non enim semel et simul potuit narrare, quod semel et simul Deus potuit facere. Siquidem et nos, qui adhuc in tenebris ignorantiae palpebrantes lucem veritatis conamur aspicere, non omne, quod simul mente concipimus, verbis explanare valemus; omnis namque ars, in animo sapientis universaliter formata, diversis literarum et syllabarum, dictionumque temporalibus morulis, necessario particulariter ordinateque in aures discentium diffunditur. Non ergo praedictum Patrem debemus arbitrari simpliciter intellexisse, quod simpliciter videtur exposuisse. Quis enim audebit divinum luminare reprehendere, dum nesciat, quantum in seipso potuit, lucere, lumenque suum minus capacibus temperanter voluit distribuere! Nam non facile crediderim, magnum praeconem sapientiae, plenissimum virtute, intellexisse aut cogitasse, inertem molem telluris, tenebrosam, infinita adhuc abyssi inundatione undique coopertam, per moras temporum prius fuisse conditam, ac postea peracto duorum dierum spatio, per intervalla temporum transactorum, veluti inchoante tertia luce, denudatam abysso illa, qua tegebatur, in congregationem unam collectam. Haec enim omnia et cetera, quae de sex primordialium dierum operibus divina Scriptura commemorat, simul et semel divino praecepto absque ullis temporalibus intervallis, suis rationibus, secundum quas condita sunt, distincta et facta fuisse, et in species suas producta, beatissimus perspexerat, ut arbitror, Basilius. An aliud ex verbis ipsius in nona homilia Exemeri sui intelligendum? Intellige, inquit, Verbum Dei per creaturam currens, tunc incipiens, et usque nunc operans, et in finem perveniens, donec mundus consummetur. Utque sphaera cum ab aliquo impellitur, si proclivo quodam accipiatur, et propria conformatione, et commoditate regionis fertur in proclivum, nec prius stans, quam aequalitas camporum ipsam suscipiat: sic natura existentium, uno praecepto mota, in generatione et corruptione creaturam plane percurrit, generum consequentias per similitudinem salvans, donec ad ipsum descendat finem. Equum quidem equi facit successorem, leonem leonis, aquilam aquilae, et nunc quodque animalium consequenter successionibus conservatum, usque ad consummationem universitatis transmittit. Intuere vim similitudinis. Verbum Dei, inquit, per omnia ab initio creaturae usque ad finem universitatis semper operans omnia et movens percurrit; uno namque praecepto, veluti unam quandam sphaeram, unam naturam eorum, quae sunt simul et semel facta, movet in genera et species, quae currens veluti in proclivum quoddam voluta, currere non desinet, donec ad finem universitatis, veluti ad quandam quietem perveniat. Unum igitur Dei Verbum uno praecepto unam existentium naturam fieri jussit, quam simul et semel et condidit, et in species proprias produxit. Ut enim uno praecepto, repetito tamen sexies a Theologo, naturam omnium simul creavit, ita ipsa natura simul in omnes coepit currere creaturas, nec ulla alteram locorum seu temporum numeris seu spatiis praecessit.
4.30.2
MAG. Juste recteque magnum virum praedicas, nec aliter de ipso est sentiendum. Pulchre igitur, segregata multitudine accidentium stabilitate substantiae, multiplex ipsius vis, per diversas species visibiliter erumpens, herbarum lignorumque significationibus insinuatur. Omnis enim species in genere, et omne genus in substantia naturaliter continetur. Item omnis substantia per genera in formas speciesque proprias vim suam exserit, et hoc totum, vita illa, quae in seminibus operatur, divini praecepti virtute jussa administrat. Ideoque herbas lignaque, animalia fixa in loco physici non irrationabiliter appellant. Sunt enim animata corpora, locorum et temporum intervallis crescentia, suisque locis, in quibus crescunt, fixa. Et notandum, quod quemadmodum aquarum collectio per se stare non potest, nisi mole terrae sustineatur, sive interius per occultos poros, sive exterius per apertas inundationes discurrens, sive stagnis lacubusque stans: ita accidentium inundatio non nisi in subjecta substantia consistere praevalet, sive in occultis subjecti sinibus lateant, ut sunt qualitates et quantitates, causaliter, sive foras erumpant, et in aliqua materia appareant, ut sunt moles corporeae diversis coloribus superfusae, sive stabilia sint, ut species atque figurae, quae adjectae mutabilitati materiae visibilia efficiunt corpora, statu quodam speciali conformata, et in unum colligunt, ne subito solvantur, inque fluxus suae mutabilitatis speciem, qua continentur, deserentia labantur et refluant. Sed ne in talibus diutius immoremur, ad quartam mundanae constitutionis transeamus speculationem.
4.31.1
DISC. Series disputationis ita exigit. Nam si per singula, quaecunque de talibus et quaerenda et solvenda sunt, quis investigare voluerit, prius ei tempus deficiet, quam ad finem omnium, quae tractanda sunt et ad purum discutienda, valeat pervenire.
4.31.2
MAG. Peracta itaque duarum inferiorum visibilis hujus mundi partium, terrae videlicet et aquae, formationis narratione, imo etiam simul ac semel, absque ullis temporalibus morulis, divino praecepto in generibus suis et speciebus formatarum, locis quoque, certisque finibus circumscriptarum speculatione, mox ad superiorum partium, aeris dico et ignis, constitutionem divinus cosmographus mentis intuitum convertit, dicens: Dixit autem Deus: Fiant luminaria in firmamento caeli, et dividant diem ac noctem, et sint in signa, et tempora, et dies, et noctes, et annos, et luceant in firmamento caeli, et illuminent terram; et factum est ita. Audisti conditionem generalem omnium luminarium caelestis firmamenti in primordialibus causis ante omnem diem, et tempus, et locum; audi eorundem processionem in effectus suos, in species proprias multiplicatam, locorum intervallis discretam, temporum curriculis volubilem, motu stabili, statuque mobili compactam. Fecitque Deus duo magna luminaria, luminare majus, ut praeesset diei, et luminare minus, ut praeesset nocti, et stellas, et cetera, quae de operibus quartae lucis Scriptura commemorat. De firmamento, dum de secunda die tractabamus, quae nobis verisimilia visa sunt, exposuimus. Non enim, ut opinor, aliud firmamentum secundo die est factum in medio aquarum, et aliud, in quo quarto die facta est series caelestium luminarium. Siquidem si aliud esset, fortassis Scriptura non sileret, sed diceret, fiant luminaria, et firmamentum caeli, sicut dixit: Fiat firmamentum in medio aquarum. Nunc autem, quoniam non dixit, fiat firmamentum, sed fiant luminaria in firmamento, clare datur intelligi, unum idipsumque esse firmamentum, quod secundo die in medio factum est aquarum, et in quo postmodum non spatio temporis, sed distantia propheticae visionis, siderea luminaria condita sunt. Cum igitur tria corpora maxima mundi sint, ut philosophi perhibent, quorum unum infimum, mediumque totius mundi, instar centri in circulo seu sphaera, aridam vel terram divina vocavit auctoritas, segregatione aquarum tegentium se specificatum, herbarum lignorumque pulcherrima varietate coopertum, sive quis simpliciori sensu visibilem hanc molem in medio mundi positam, oceani limbo circumcinctam, terrae aquarumque vocabulis significatam, sive altiori intellectu substantiae ab accidentibus dijudicationem intellexerit; herbarum vero et lignorum nominationibus, sive haec ornamenta sensibilia, quibus aestivis temporibus terrena vestitur superficies, vi seminum erumpentia, telluri radicitus fixa, humore nutrita et corpulentia, sive intelligibiles species, ex intimis naturalibusque substantiae sinibus procedentes, instar herbarum lignorumque de terra nascentium praeceperit; aliter namque in omni sensibili corpore quantitatis molem, qualitatibus suis subjectam, corporeis sensibus consideramus, aliter invisibilem substantiam, speciesque proprias in ipsa subsistentes mentis acie intelligimus, secundum quas rerum omnium visibilium et invisibilium numerositas multiplicatur, universalitas colligitur, proprietas custoditur: ad aliorum duorum maximorum mundi corporum theoriam prophetica intentio conversa est. Fiant luminaria, inquit, in firmamento caeli. Recordaris, ut opinor, de hoc nomine firmamenti in medio aquarum constituti, dum de eo tractabamus, nostri intellectus. DISC. Recordor sane. Si non me fallit memoria, convenerat quidem inter nos, nil probabilius eo nomine significari, quam quattuor simplicium elementorum universitatem, quae dum per se purissima sint, et incomprehensibilia omni corporeo sensu, et ubique universaliter diffusa, invisibili suo meatu, proportionabilique coitu in se invicem, omnia corpora sensibilia perficiunt, sive caelestia sint, sive aerea, sive aquatica, sive terrena, sive maxima sint, sive minima, sive media, et, ut universaliter dicam, tota caelestis sphaera, et omnia, quae in ea, et extra eam a summo usque deorsum continentur, eorum concursu nata sunt, et quicquid in ordine seculorum vicissitudine rerum corruptibilium nascitur, ab ipsis procedit, et in ipsa resolvitur. Haec autem vocantur a Graecis πῦρ, ἀὴρ, ὕδωρ, γῆ, hoc est, ignis, aer, aqua, terra, ex nominibus maximorum corporum, quae ex eis componuntur, denominata. Ubi notandum, quod non ex coitu substantialium elementorum, dum sint incorruptibilia et insolubilia, sed ex eorum qualitatibus sibi invicem proportionaliter copulatis corpora sensibilia conficiuntur. Qualitates autem quattuor elementorum notissimae sunt quattuor: caliditas, humiditas, frigiditas, siccitas, ex quibus omnia corpora materialia adjectis formis componi, physica perhibet theoria. Quarum quidem activas esse duas philosophi dicunt, caliditatem et frigiditatem; passivasque duas, humiditatem et ariditatem. Dum enim caliditas humiditati, et frigiditas ariditati naturali quodam coitu miscentur, omnia, quae in terra et mari nascuntur, procreationem accipiunt. Quod etiam Poeta intelligebat, dicens: Tum pater omnipotens fecundis imbribus aether Conjugis in gremium laete descendit.
4.31.3
Patrem siquidem igneam qualitatem, quae est caliditas, fecundos vero imbres aquaticam, quae est frigiditas, appellavit; conjugis vero gremium fertilitatem humiditatis, quae est qualitas aeris propria, et ariditatis, quae est terrae qualitativa proprietas, vocando, unius veluti uxoris nominatione terram cum sibi proximiori et corpulentiori aere significavit. Hinc colligitur, ut duae qualitates activae sibi invicem contrariae, caliditatem dico et frigiditatem, duabus passivis sibimet oppositis, humiditati videlicet et ariditati copulatae, occasionem omnibus in terra et in aquis nascentibus praebeant generationis et incrementorum. Et ne quis miretur, frigiditatem, dum sit proprie aquarum, de superioribus hujus aeris partibus veluti in gremium terrenae ariditatis descendere, cognoscat, aquas in nubibus suspensas frigidiores esse marinis fluvialibusque fluentis. Si autem ad haec quis dixerit, quare ergo multi philosophorum, teste S. Augustino, affirmant, ignem et aera agere, aquam vero et terram pati, si aqua frigida ariditati terrae mixta in seminibus agit, et non patitur, huic satis est respondere, aquam frigidam esse et humidam, sed humiditatem ab aere, frigiditatem vero a seipsa recipere. Ea qualitate, quam ex vicino sibi elemento suscipit, actum calidi patitur; ea vero, quae sua est, semper in seminibus agit. Quis enim naturalium rationum peritus ignorat, solam sinceramque caliditatem absque aliquo ex frigiditate temperamento, aut solam sinceramque frigiditatem sine quadam caliditatis mixtura cujusdam corporis nullam generationem agere, aut ex sola humiditate, seu sola ariditate sine utriusque contemperantia nullum corpus naturali passione nasci? In his tamen, in quibus mundanae philosophiae studium exercetur, longius immorari non valde est necessarium. Proinde paucis his de quattuor qualitatibus quattuor universalium elementorum praelibatis, quae, quoniam medietatem quandam inter primordiales causas et composita corpora obtinent, firmamenti nomen acceperunt, ad luminarium, quae in ipso constituta sunt, expositionem properandum video.
4.31.4
MAG. Recte vides. Si ergo nomine firmamenti quattuor simplicissima universalissimaque mundi elementa vocantur, quid tibi videtur? Num illa quattuor ubique in omnia corpora, sive aetherea, sive aerea, sive aquatica, sive terrena diffunduntur connexa, ita ut nullum sensibile corpus possit reperiri, quod illorum omnium careat concursu? An quaedam ex quibusdam, non autem omnia ex omnibus confluunt?
4.31.5
DISC. Huic quaestioni facillimum est satisfacere, quoniam a mundi philosophis quaesita est, et rationabiliter inventa. Aiunt enim, intra ambitum mundi hujus sensibilis nullum corpus intervallis longitudinis, latitudinis, altitudinis dimensum posse fieri, in quo quattuor elementorum natura, quamvis invisibiliter, non valeat intelligi. Nam sicut omne, quod sensus corporeus in eis attingit, non aliunde nisi ex qualitatum quattuor elementorum confluxu in se invicem suae constitutionis materiem recipit; ita omne, quod in eisdem, in quantum corpora sunt, rationabilis investigatio invenit, nil aliud est praeter ipsorum simplicium et inseparabilium elementorum uniformiter conventum. Ideo autem additum est, in quantum corpora sunt, ne quis existimaret, nos substantias rerum, seu genera, seu species, seu illam vitam, quae omnia corpora, in quibus motus vitalis cognoscitur, et animare et nutrire perhibetur, in hoc loco tetigisse vel tractasse. Haec enim ultra omnem universaliter corpoream naturam et sunt, et intelliguntur, et sine quibus nulla corporea natura, sive incomprehensibilis sit sensibus corporeis, ut sunt quattuor illa elementa, de quibus nunc agitur, sive comprehensibilis, ut sunt diversarum qualitatum materialium rerum sensibilem constitutionem praestantium conventus. Quamvis itaque qualitatum quaedam quidem in quibusdam corporibus plus, quaedam vero minus sensibus appareant, synodus tamen ipsorum catholicorum elementorum una eademque uniformiter commensurabilis in omnibus est. Mens siquidem divina examinationem totius mundani corporis inter duas extremitates sibi invicem e contrario oppositas aequali lance libravit, inter gravitatem dico et levitatem, inter quas omnis constitutio visibilium corporum ponderata est. Proinde omnia corpora, in quantum gravitatem participant, in tantum terrenarum qualitatum capacia sunt, hoc est, soliditatis, et stabilitatis; in quantum vero ex levitate attrahunt, in tantum qualitates caelestes participant, inanitatem dico et mutabilitatem; media autem, quae simili libramine extremitates attingunt, aequali participatione illarum qualitates possident. In omnibus autem quattuor elementorum universalium unus idemque motus est, et status, et capacitas, et possessio.
4.31.6
MAG. Probabiliter responsum est. In hoc enim omnes physici consentiunt. Ubique igitur sunt per totum sensibilem mundum aequali mensuratione atque concursu quattuor purissima elementa, firmamenti vocabulo divina auctoritate appellata. DISC. Jam datum est, et ratione inventum. Graecorum quoque nominum interpretatio testis est; siquidem πῦρ ignis propterea dicitur, ut arbitror, quia per poros, hoc est, occultos meatus omnia penetrat. Nullum enim corpus est, ex quo ignis excuti non valeat, collisione quadam attractus. Nam et attritus undarum scintillant, nec omnino currerent, si caliditatis expertes essent. Quid dicam de coloribus, qui de lucis natura absque dubio procedunt? Nonne omnibus corporibus superfusos esse videmus? Aer nominatur, id est, spiritus, quia per omnia spirat. Nulla namque sensibilis natura est, quam subtilissimus aer penetrare non possit. Quod ex odoribus et sonis possumus argumentari. Non enim invenies corpus, quod quendam odorem olfacientibus, aut quendam sonum pulsantibus non reddat. Ὕδωρ vocatur, id est aqua, quasi εἰδος ὁρώμενον, hoc est, species visa. Nulla siquidem corporea res est, ex cujus superficie, attritu quodam levigata, imago quaedam resultare non valeat. Ἄχθος appellatur terra ex gravitate. Non enim ullum corpus est, quod proportione sui ponderis naturalem suum locum non appetat, sive in medium mundi, sive in extrema vergatur. Nec hunc sensum refutat illud aliud nomen terrae, quod est γῆ, quod proprie vallem significat; siquidem uniuscujusque creaturae est vallis locusque, in quo propria sua definitione circumscribitur. Cum ergo aliquod corpus perspexeris si in eo colorem lucis senseris, subesse igneum; si sonum, seu spontaneum, seu artificialem, subesse aereum; si ex plana superficie naturae, seu arte quandam imaginem resultare, subesse aquaticum, ubi enim non resultat, ibi non est defectus naturae, sed industriae, ubi aliquem appetitum naturalis stationis sursum versus seu deorsum, subesse terrenum intellige elementum, multaque alia sunt argumenta naturalia, quibus quattuor elementorum inseparabilis concursus in omnibus compositis corporibus semper et ubique indubitanter cognoscitur.
4.31.7
MAG. Quae a te dicta sunt, rata mihi verique similia videntur. Quod ergo scriptum est: Dixit autem Deus: Fiant luminaria in firmamento caeli, ita intelligere debemus, ac si aperte diceretur: Fiant siderea corpora clara lucidaque in quattuor elementis ubique diffusis, ex eorum qualitatibus composita. Etenim aliter in eis subjecta corpora, suis spatiis collocata intelliguntur, aliter claritas ab iis per universa mundi elementa ubique refulgens. Siquidem aliud est album, aliud albedo. Nec id ipsum est clarum, et claritas; unum namque subjectum, aliud accidens. Divino itaque praecepto, quo imperatum est: Fiant luminaria in firmamento caeli, vehicula lucis, ut ait S. Basilius, quibus circa mundi ambitum certis temporum intervallis, veheretur, facta sunt. Et vide, quam provide loquitur Scriptura. Non dixit, fiat luminare majus, et luminare minus, sed Fiant luminaria. Generaliter enim omnium caelestium corporum lucentium super terram conditionem expressit. Quorum quaedam quidem non longe a terra statuta sunt, ut luna, quae centum viginti sex millibus stadiorum, teste Pythagora, a telluris mole exaltatur in altum. Ideoque vicina terris appellatur, in cujus umbram saepe incidens, solari luce deserta, defectum luminis patitur. Illudque spatium, quo luna distat a terra, tonum philosophi, hoc est, spatium cum rationabili quantitate vocant. Duobus siquidem modis harmoniae vocum periti tonos dicunt. Nam et diastemata, hoc est, sonorum intervalla, et analogias, hoc est, eorum proportiones tonos appellant. Quaedam vero in medio mundi, ut sol, omnesque planetae, qui circa eum volvuntur. Quaedam in superioribus mundi partibus, ut sunt astrorum chori.
4.32.1
DISC. De circulis, deque interstitiis caelestium lucidissimorumque corporum, multiplex variaque sapientum mundi opinio est, et ad nullam certam rationem, quantum mihi videtur, deducta. Ideoque, quaeso, si quid de talibus verisimile aut rationi conveniens tibi visum est, explanare non differas. MAG. In longum nos mittis, cum videas, ad reliqua, quae de operibus sex dierum dicenda sunt, potius properandum, hujusque libri prolixitas terminum exigat, praesertim dum vix de talibus, quae nunc exigis, ulla opinio sit ratione subnixa, vel ab ullo philosophorum plene deprompta. Non quod illi, ut arbitror, non intellexerint, alioquin non recte physici aut philosophi appellarentur, sed quod nullus illorum, quos adhuc legimus, pure et indubitanter horum rationes satis reddere videatur. Veruntamen ex his, quae ipsi sparsim scripserunt, certisque argumentationibus rerum experimento approbaverunt de telluris lunaeque interstitiis, quiddam verisimile tibi aperire non negarim. Lunam namque centum viginti sex millibus stadiorum a terra distare, ex ipsius eclipsi absque ullo errore, ut aiunt, exploratum est. Umbram siquidem terrae, quam noctem vocant, circulum lunae attingere, ipsa prodit natura. Globus enim illius detrimentum suae lucis non pateretur, si solari radio, in regionem umbrae incidens, non privaretur. Ac per hoc subtracta omni ambiguitate conficitur, tanto spatio lunam a terra elongari, quanto intervallo noctis umbram ratio docet protendi. Protenditur autem noctis umbra usque ad lunae circulum. Noctem igitur centum viginti sex millibus stadiorum in altum erigi manifesta edocet ratio. Quo autem argumento centum viginti sex stadiorum millia lunam a terra distare indubitanter approbari possit, diligentioris inquisitionis indiget. DISC. Plane. Adhuc enim de hac quaestione nulla mihi ratio satisfaciens refulsit.
4.32.2
MAG. Intentus itaque perspice, quae mihi verisimilia de his videntur a philosophis inventa. Ex gnomonica quippe, hoc est, horologica speculatione praedictum spatium et quaesitum subtiliter ab iis est, et absque ulla ambiguitate repertum. Quorum doctissimus in omni geometrica et astrologica supputatione Eratosthenes traditur fuisse. Scaphia siquidem dicuntur rotunda ex aere vasa, quae horarum ductus, styli in medio fundo siti proceritate, discriminant. Qui stylus gnomon appellatur; a quo, veluti quodam centro, lineae ducuntur in extrema scaphiorum. Quae lineae totum horologii ambitum in XXIV spatia discriminant, hoc est, in XXIV horarum morulas, quibus totius caelestis sphaerae amplitudo circa terram convolvitur, donec ad eundem situm naturalis horizontis, quem pridie tenuerat, revertatur. Praefatus itaque Eratosthenes, motum umbrae styli per spatia horologii diligenter animadvertens, aperte intellexit, unam eandemque rationem esse in motu umbrae per horarum intervalla circa horologii stylum, inque noctis circuitu per earundem horarum spatia circa telluris ambitum; in tantum, ut omne, quod in vasis horoscopi, hoc est, signiferi, perspicitur, simili speculatione de motu caelestium corporum intelligatur. Vernali itaque aequinoctio umbrae styli prolixitas mediam gnomonis mensuram efficit in Meroe, insula Nili, et Syene, civitate Aegypti. Ipsa autem medietas styli, diametros est totius ambitus horologii. Ac per hoc et umbra styli in aequinoctio diametros est et styli et horologii. Et quia omnis diametros ab ipsa sphaera, seu circulo, cujus diametros est, duplo superatur, necessario umbra styli circuli duplicis rationem reddit; duplo enim vincitur ab ipso circulo seu sphaera, cujus medietas constituitur. Nam et denarii numeri, veluti cujusdam circuli, quinarius diametros est. Hac itaque ratione horologii perspicue intellecta, vir sagacis ingenii Eratosthenes ambitum totius terrae subtili indagine requisivit. Ac primum quidem cognovit, ambitum aequinoctialis circuli, qui totum orbem terrarum, totamque caelestem sphaeram in duas aequales secat partes, trecentis sexaginta partibus compleri. Quarum duodecimam portionem, hoc est, triginta partes, duabus horis oriri seu occidere, seu de loco, per quem moventur, recedere indubitanter intellexit. Itaque quod umbra in horologio sensui indicat, hoc caelestium corporum incessabilem motum efficere ratio probat. Non enim umbra styli per horologica intervalla moveretur, si non aetherium corpus cum sideribus suis circa terram circumvolveretur. Quod ergo valet moles terrae in medio mundi, hoc valet stylus in medio horologii. Et quemadmodum umbra styli circa seipsum per ambitum scaphii circumducitur, ita nox, quae est umbra terrae, circa ipsam terram undique per spatia aeris lunam a terra segregantis circumvehitur. Sol autem idem de corporibus et terrae, et styli umbram jacit. Qui quidem, sicut in aequinoctio, meridiano tempore, in illis partibus orbis terrarum, quae aequinoctiali circulo appropinquant, in Meroe dico et Syene, umbram gnomonis facit tantae proceritatis, ut diametrum ipsius, hoc est, medietatem seu paulo plus, possit attingere, ita ex omni mole telluris ubique umbram protendit, ut ad circulum lunae, seu paulo superius, exaltetur. Quod ipsius lunae probat defectus. Si enim aliquotiens umbra terrae ultra lunarem circulum non extenderetur, non fortassis solaris lucis casum ipsa luna pateretur. Nam, ut aiunt philosophi, lunaris circuli centrum terra est; quamvis aliquando in signo tauri altius paululum elongari ab eo aestimetur, ubi altissima apsis, hoc est, altitudo sui circuli putatur esse, ideoque non inaequalitas sui ambitus circa terram, verum umbrae altitudo causa eclipseos ejus aestimanda est. Eratosthenes igitur umbrae terrae altitudinem ex gnomonis ad umbram suam comparatione investigans, cognoscensque, non ultra ipsam terrae diametrum exaltari, tanta enim altitudo noctis est, quanta spissitudo telluris intra aequinoctialem circulum mensuratae, prius ambitum terrae quaesivit, ut ex eo diametrum posset invenire. Amplitudine siquidem circuli seu sphaerae reperta, facile est, lineam, quae dividit in partes aequales, incunctanter dignoscere. Proinde per Geometricos regis Ptolemaei, quanta portio telluris esset inter Meroen et Syenem, certior factus per similitudinem umbrae, meridionali tempore aequinoctialis diei in septingentis stadiis unam partem invenit compertam. Quam trecenties sexagies, hoc est, per longitudinem aequinoctialis circuli multiplicans, absque ullo errore amplitudinem totius telluris in ducentis quinquaginta duobus millibus stadiorum reperit. Septingenta namque stadia trecenties sexagies multiplicata ducenta quinquaginta duo millia stadiorum colligunt. Quem numerum aequaliter dividens, medietatem illius, hoc est, centum viginti sex millia stadiorum in diametro telluris, inque lunae ac terrae intercapedine intellexerat esse. Exinde quantum perfecti numeri in his omnibus vigent, senarius videlicet et septenarius et octonarius, in quibus maxima symphonia musicae naturaliter constituitur, quae diapason vocatur! Habet enim octo sonos, septem spatia, sex tonos. Senarius namque numerus per seipsum multiplicatus, id est, sex sexies, triginta sex efficit. Quo numero si septem millia multiplicaveris, invenies totius orbis ambitum: siquidem septem millia tricies ac sexies, aut triginta sex septies millies multiplicata, ducenta quinquaginta duo millia stadiorum faciunt, quo numero totius telluris amplitudo concluditur. Si autem senarium sui diametri, qui est ternarius, quantitate multiplicaveris, decem et octo numeri summam conficies, per quam septem millia stadiorum multiplicata diametrum totius terrae consummant. Septem siquidem millia decies et octies, seu decem et octo septies millies, centum viginti sex millia faciunt; qui numerus stadiorum et terrae diametrum, et lunae atque telluris intercapedinem collocat. Proinde non irrationabiliter lunae terraeque intercapedo, totiusque telluris complexio, toni proportione contineri a philosophis pronuntiatur. Quattuordecim namque millia stadiorum, decies et octies multiplicata, ducenta quinquaginta duo millia faciunt, ambitum videlicet terrae; diametrum vero ejus, lunaeque ab ea distantiam, septem millia stadiorum decies et octies multiplicata peragunt. Decem autem et octo, comparati ad decem et sex, quos bis octo mensurant, toni obtinent proportionem; major enim numerus tonum minorem colligit, octavamque ejus partem, qui est binarius. Nam quemadmodum novem ad octo proportione epogdoa, ita decem et novem ad decem et sex harmonicis speculationibus coaptantur. Omnis siquidem numerus major, minorem se et octavam minoris partem continens, epogdoos in numeris, in musicis vero tonus vocatur. His ergo rationibus et orbis ambitus, ejusque diametros, et spatium, quo luna distat a terra, et noctis altitudo incunctanter comprehensa sunt. Si autem quaeras, cur et Plinius secundus, et Ptolemaeus, in Geographico suo, ut Martianus scribit, non plus quam quingenta stadia singulis partibus distribuunt, qui numerus, trecenties sexagies multiplicatus, ambitum telluris juxta Eratosthenis supputationem comprehendere non poterit, non mihi facile occurrit, quid respondeam. Si enim dixero, Eratosthenen plus terrae magnitudinem, Plinium vero et Ptolemaeum minus existimasse, non videbitur verisimile, quod inter summos auctores mundanae sapientiae tanta dissonantia sit, ut alii amplitudinem terrae ducenta quinquaginta duo millia stadiorum, alii centum octoginta millia argumententur amplecti. Quingenta siquidem stadia tricenties sexagies, CLXXX millia stadiorum faciunt. Qui numeri a se invicem discrepant LXXII millibus stadiorum. Praesertim cum praedicti sapientes, solertissimique naturarum inquisitores, in numero partium aequinoctialis, seu Zodiaci circuli, consentiant: omnes enim unanimiter trecentas sexaginta pronuntiant. Si dixero, minora stadia hunc, Eratosthenem dico, mensurasse, ac per hoc majorem numerum singulis partibus dedisse, illos vero majora ideoque pauciora, quomodo hoc probabile judicabitur? Nam utrique stadium CXXV passibus mensurari confirmant. Mihi itaque videtur inaequalitatis hujus causa quantitatis passuum inaequalitatem substetisse. Fieri enim potuit, ut duos mensores, quorum unus statura major, alter minor, majoribus minoribusque passibus stadium unum mensurare, indeque stadia majora minorave in mensura unius partis computari. Quisnam non crediderit, Herculem, quem primum juxta Olympum montem stadium fertur mensurasse, majoribus incomparabiliter passibus et pedibus mensuram stadio dedisse, quam ceteri, qui post eum stadia mensurabant? Nam ex quantitate stadii, quod ipse primus mensuraverat, passuum gressuumque ejus, ac pedum magnitudo, ex pedum vero amplitudine totius staturae illius altitudo aestimata est. Quid ergo mirum, si una eademque unius ejusdemque partis intercapedo et quingenta simul, et septingenta stadia capiat, et unumquodque stadium eodem numero passuum et gressuum, pedumque computari, ipsos autem passus et gressus ac pedes non ejusdem quantitatis esse, in quibusdam quidem majores, in quibusdam minores, ita ut majoribus mensurata, stadia quingenta, minoribus vero septingenta unum id ipsumque unius partis spatium implerent? Habet autem stadium juxta graecam supputationem jugera VI, cubitos C, passus CXXV, gressus CCXL, ulnas CCCC, pedes DC. Verum amplitudine terrenae molis, noctisque altitudine, quae ejusdem mensurae est, cujus etiam telluris diametros rationabili argumentatione repertis, ambitus lunaris, circuli prompte quaerentibus occurrit. Triplicata siquidem noctis altitudo circuli lunaris, diametrum efficit: centum namque viginti sex millia stadiorum, tertio repetita, CCCLXXVIII millia faciunt. Est igitur lunaris circulus in millibus stadiorum CCCLXXVIII. Si autem diametrum duplicaveris, erit totius circuli ambitus in in DCCLVI millibus stadiorum. De mensura autem lunaris corporis multorum varia opinio est. Multi enim dicunt, globum lunae telluris amplitudini aequalem esse; et hoc argumentantur ex eclipsi solis, putantes lunam solares radios ab omni terra auferre posse. Sed aequinoctiali circulo appropinquantes, de magnitudine lunae, ut Martianus scribit, verisimiliora tradunt, et ex defectu solis rationabiliter approbant. Dicunt enim, umbram lunae, momento solaris defectus, duodevicesimam telluris partem occultare. Et quia omne corpus triplici umbra sua, quam metaliter jacit, majus est, lunae corpus sextam terrae partem in amplitudine sua habere colligitur. Ac per hoc, quoniam duodevicesima, hoc est et octava decima totius terrae portio, est in XIV millibus stadiorum, sequitur, ut ipsa octava decima pars triplicata amplitudinem lunaris globi perficiat. XIV autem, ter ducta, XLII faciunt. Quadraginta igitur duo millia stadiorum amplitudinem lunae comprehendunt. Tot enim millia stadiorum sextam terrae obtinent partem. Quadraginta namque duo millia sexies, vel sex millia quadragies bis, CCLII millia stadiorum cumulant. Et miraberis, senarii numeri et septenarii reciproca virtute lunae atque telluris amplitudinem comprehendi. Septem siquidem sexies, vel sex septies, XLII, lunae videlicet globum; et iterum XLII sexies, CCLII, terrae scilicet spatium, in gyro amplexantur. Hosque omnes numeros in millibus stadiorum computari, ratio indicavit, ad cumulum perfectissimae naturalium mundi corporum constitutionis manifestandum. Omnis siquidem perfectionis cubica solidaque millenarii numeri formatio significatrix est. Status itaque naturae senario, motus septenario, utriusque autem immutabilis ratio millenario significatur. Est enim rerum omnium status mobilis, et motus stabilis, aeternis rationibus perfectissime constitutus. Nec sine ratione philosophi haec omnia stadiis metiebantur. Quinarius namque numerus ἀνακαταστικὸς est, hoc est, in seipsum rediens; quotienscunque multiplicaveris per seipsum quinarium, in se ipsum redire necesse est. Primus itaque quinarii cubicus motus stadium perficit, quinquies quinque quinquies CXXV passus. Ac per hoc non irrationabiliter et motus mundanorum corporum et status eo numero colligitur; qui et cubicus est, et volubilis, et in seipsum revertens. Haec de spatiis inferiorum mundi partium diximus, magnorum philosophorum ratiocinationes secuti, non affirmantes incunctanter, ita se habere, sed quae verisimiliora certisque regulis propinquiora visa sunt proferentes, tuis petitionibus satisfaciendi molimine. DISC. Mihi sufficiunt, quae a te de talibus prolata sunt. Ceterum cui haec vel non satis rata, vel non satis insinuata videntur, alios aliorum quaerat intellectus. Multipliciter enim ex diversis auctoribus mundanae constitutionis ratio tractata est. Verum quia de magnitudine, deque intervallis inferiorum mundi corporum, lunae dico ac terrae, quae rationi convenire inspiciuntur, investigata sunt, de spatiis aetheris quaedam breviter velim audire. Ea siquidem aut sola, aut maxime, in speculationibus divinae in quarta intelligibili die operationis discutienda nemo ambigit.
4.32.3
MAG. Nimium moramur in quarto die.
4.32.4
DISC. Minus eruditis, discereque cupientibus, naturamque rerum investigantibus, si forte hanc nostram disputationem lecturi fuerint, non nimis videbitur, ut arbitror, praesertim cum rationi non conveniat, de inferioribus mundi partibus quaedam rationabiliter tractari, superiores vero omnino intactas relinqui.
4.32.5
MAG. Jamdudum inter nos confectum est de solari globo, medio libramine gravissimae levissimaeque naturae, circulari motu, per mediam signiferi lineam, circa inferiora mundi spatia aeternaliter ferri.
4.32.6
DISC. Confectum plane, certisque rationibus suasum, nec naturae situs aliter fieri sinit.
4.32.7
MAG. De magnitudine ipsius solaris globi neque secularium literarum eruditi, neque divinarum Scripturarum expositores certam definitionem proferri permittunt. Nam et Plinius secundus in naturali historia, et sanctus Basilius in Exemero suo, magnitudinem solis omnino prohibent definiri. Non enim umbra ejus est, cujus argumento experiremur, quantae sit magnitudinis. Nam neque telluris lunaeve amplitudo inveniretur, nisi umbra earum, metaliter jacta, certis dimensionibus extenderetur. Ac per hoc corpus solare, quoniam nullam umbram in infinitum progredi sinit, sed pro rationibus corporum, quorum umbrae sunt, certis dimensionibus concludit, suae magnitudinis infinitatem manifestissime aperit.
4.32.8
DISC. Nec hoc quaero, neque ab aliquo quaerendum existimo. Non enim oculorum conjectura praevalet, ubi ratio sedem argumenti non habet. Quanto autem spatio a terra elongatur, juxta philosophorum existimationem exponas, postulo.
4.32.9
MAG. Primus enim omnium philosophorum, ut aiunt, Pythagoras interstitium terrae ac lunae in millibus stadiorum CXXVI prodidit; quod postmodum, ut diximus, Eratosthenes ex umbra terrae lunaeque defectu incunctanter approbavit. Cujus interstitii duplici proportione solem a luna in altum elongari, idem Pythagoras fertur tradidisse. Sed qua ratione illud existimaverit, multorum diversa sententia est.
4.33
Veruntamen quoniam ipse juxta rationes musicas totius mundi fabricam et volvi et mensurari certis argumentationibus conatus est asserere, quod nec divina negat Scriptura, dicens: Et concentum caeli quis dormire faciet, possumus explorare, non aliam ob causam hoc dixisse, nisi ut ostenderet in spatiis siderum musicorum diastematum rationabiles proportiones. Proinde in medio totius spatii, quod est a terra usque ad sublimissimam sphaeram, qua omnia sensibilia circumscribuntur, solis ambitum cognoscens, unam diapason a terra ad solem, alteram a sole usque ad extremum mundi ambitum non irrationabiliter existimavit. Diapason autem dupli proportione modulatur. Ut ergo in diatonico genere, verbi gratia in harmonia sonorum, bis diapason ex bis duplo coaptatur; prima quidem diapason a principali principalium usque ad μέσην, id est mediam, secunda vero ex μέση usque ad νήτην ὑπερβολαίων, hoc est ultimam excellentium, protenditur: ita et totum spatium a terra ad solem diapason ratione coaptatur, medium quippe sol obtinet locum, et a sole ad duodecim sidera, hoc est, ad extremum stellarum motum alia diapason conjungitur. Ideoque rationibus harmoniae, quae dicitur bis, diapason intervallum a terra ad sphaeram constitutum esse arbitratus est. Ac per hoc conficitur, ut diametros terrae, tertio multiplicata, terrae solisque intercapedini, quemadmodum et lunaris circuli diametro, aequalis sit. Proinde et in diametro lunaris circuli, inque terrae ac solis interstitio unum et id ipsum spatium mensurabitur. In utroque enim millia stadiorum CCCLXXVIII computantur. Itaque duplicato hoc numero, intercapedinem terrae extimaeque sphaerae reperies in millibus stadiorum DCCLVI, et miraberis naturae concordiam. Quot enim millia stadiorum sunt in longitudine lunaris circuli, tot sunt in altitudine a terra usque ad signa spatii: in utrisque namque DCCLVI millia stadiorum colliguntur. Si vero solaris circuli diametrum vis cognoscere, telluris diametrum CXXVI millia stadiorum septies multiplicabis, et habebis DCCCLXXXII millia stadiorum in diametro solaris gyri. Quo numero bis ducto, ipsius gyri longitudo colligetur in millibus stadiorum mille millies DCCLXIV millia. At si quaesieris diametrum totius sphaerae caelestis, tali reperies argumento. Longitudinem lunaris gyri, hoc est, DCCLVI millia stadiorum duplicabis; addes etiam diametrum terrae, CXXVI millia stadiorum: et colliges diametrum sphaerae in millibus stadiorum mille millies DCCXXXIV millia. Quo numero bis facto, ambitus totius mundi existimatur comprehendi in millibus stadiorum mille millies ter, insuper etiam adjectis CCLXVI millibus stadiorum, ut senarii numeri perfectione totus mundus concludatur. Hactenus de argumentationibus philosophicis, mundi spatia investigantibus. Si cui vero haec superflua videntur, cum sacrae Scripturae testimoniis nec roborentur, nec tradita sint, non nos reprehendat. Nam et ille non potest approbare, haec ita non esse, sicut nos non possumus affirmare, ita esse.
4.34.1
Et quamvis in divinis Scripturis de talibus mundanorum corporum dimensionibus magnitudinum et intervallorum nihil definitum reperiatur; Ecclesiastes enim: Altitudinem, inquit, caeli et latitudinem terrae et profundum abyssi quis mensus est? ubi plus allegoriam, quam historiam intelligendam existimarim; non enim mundum istum ultra intelligentiam rationabilis naturae constitutum dixerim, cum propter eam factus sit: divina tamen auctoritas rationes rerum visibilium et invisibilium non solum non prohibet, verum etiam hortatur investigari. Invisibilia enim ejus, ait Apostolus, a creatura mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Non parvus itaque gradus est, sed magnus et valde utilis sensibilium rerum notitia ad intelligibilium intelligentiam. Ut enim per sensum pervenitur ad intellectum, ita per creaturam reditur ad Deum. Nam non, sicut irrationabilia animalia, solam superficiem rerum visibilium oportet nos intueri, verum etiam de his, quae corporeo sensu percipimus, rationem reddere debemus. Acutius videt aquila speciem solis, acutius videt sapiens homo situm illius, et motum per loca et tempora. Quid si homo non peccaret, inque similitudinem jumentorum caderet, num possessionis suae, mundi hujus, perfectos terminos ignoraret, quos naturae legibus justissime regeret? Oportebat enim alium angelum esse, qui in creaturis sensibilibus Deum laudaret, qui nec post delictum naturae dignitatem omnino perdidit. Manet enim in eo rationabilis motus, quo rerum notitiam appetit, neque falli vult, quamvis in multis fallatur, non tamen in omnibus. Et si duo vestimenta Christi sunt tempore transformationis ipsius candida sicut nix, divinorum videlicet eloquiorum litera, et visibilium rerum species sensibilis: cur jubemur unum vestimentum diligenter tangere, ut eum, cujus vestimentum est, mereamur invenire, alterum vero, id est, creaturam visibilem, prohibemur inquirere? Et quomodo, et quibus rationibus contextum sit, non satis video. Nam et Abraham non per literas scripturae, quae nondum confecta fuerat, verum conversione siderum Deum cognovit. An forte simpliciter, sicut et cetera animalia, solas species siderum aspiciebat, non autem rationes eorum intelligere poterat? Non temere hoc de magno et sapienti theologo ausim dicere. Et si quis nobis in culpam reputaverit, quod philosophicis ratiocinationibus usi sumus, videat populum Dei Aegypto fugientem, ejusque divino consilio admonitum spolia ferentem, ipsisque spoliis irreprehensibiliter utentem. Praesertim cum et ipsi mundanae sapientiae periti non in hoc reprehensibiles facti sunt, quasi in rationibus visibilis creaturae errarint, sed quia auctorem ipsius creaturae non satis ultra eam quaesierint, cum Creatorem ex creatura deberent invenire; quod solus Plato legitur fecisse. Si vero praefatae mundanorum corporum, eorumque interstitiorum dimensiones propterea incredibiles alicui videntur, quoniam ipsa corpora majoris amplitudinis esse cogitantur a multis, quam ut praedictis stadiorum numeris possint comprehendi, intentus legat arcae Noe mensuras, cujus trecentorum cubitorum erat longitudo, quinquaginta cubitorum latitudo, triginta cubitorum altitudo, et videat, quomodo in tam parvo spatio cubitorum ex omnibus animantibus mundis septena et septena, ex immundis vero duo et duo poterant comprehendi cum alimoniis suis, insuper etiam Noe cum filiis et uxoribus, praesertim si ipse cubitus teste sancto Augustino, quo et arca Noe, et arca Testamenti, et tabernaculum ceteraque veteris Testamenti mystica opera mensurata sunt, non amplius quam duarum palmarum semis mensuram obtinuerit, ipsaque palma a summitate pollicis usque ad summitatem minimi digiti mensurabatur. Plus ergo tenet divina virtus et naturarum ratio, quam quod machinatur humana cogitatio. Et ne videamur ad divinae virtutis miracula confugere, tanquam non valentes rationibus naturae, quod suademus, affirmare, non aliter cogitas, ut arbitror, terram in medio mundanae sphaerae positam, quam vides centrum in fundo cujusdam circuli seu globi; imum siquidem mediumque in creaturis obtinet locum.
4.34.2
DISC. Non aliter, una vero eademque ratione.
4.34.3
MAG. Nec alio modo partes signiferi deduci ad terram, nisi eo, quo lineae in circulo ad centrum. DISC. Aequali lege.
4.34.4
MAG. Et quamvis non ejusdem spatii sint in signifero et in tellure, idem tamen ductus rationabilium linearum, et eaedem partes a summo usque deorsum.
4.34.5
DISC. Prorsus.
4.34.6
MAG. Quod autem de partibus intelligitur, id ipsum de stadiis aestimandum non negas.
4.34.7
DISC. Imo assero.
4.34.8
MAG. In quantum ergo seu partes seu stadia centro terrae appropinquant, in tantum angustioris latitudinis sunt: e contrario autem in quantum elongantur a terra, in tantum propagantur spatia.
4.34.9
DISC. Non aliter circularis sinit figura. MAG. Quid itaque tibi videtur de mensoribus terrae per partes et stadia ceteraque intervalla, quos Graeci geometricos vocant? Num arbitraris, eos terram mensurasse pedibus, aut passibus, cubitove, seu similibus mensuris?
4.34.10
DISC. Non facile hoc crediderim fieri posse in tanta diversitate montium et vallium. Nam et camporum planities tantae aequalitatis non est, ut simili progressu possit mensurari. Terra siquidem non solum gravitate ponderis, verum etiam causa inaequalitatis partium suarum infimum in naturis possidet locum. Similitudo namque partium facit ordinem elementorum; similiora enim sibi suis partibus, altiora sunt etiam suis sedibus.
4.34.11
MAG. Fortassis ergo corporeo visu?
4.34.12
DISC. Ne id quidem; fallit enim sensus, ejusque judicio nihil est committendum. Exterior siquidem sensus, quamvis rationi non renuntiat, nisi quod extrinsecus patitur, interioris tamen judicium de his, quae per corpus recipit, saepissime fallitur, fractum in aqua remum, duplicem lunam seu candelam, seu aliud quid per praevaricationem sensus, hoc est, per radiorum, qui ex pupillis oculorum sparguntur, segregationem geminatum existimans.
4.34.13
MAG. Quomodo ergo metiebantur?
4.34.14
DISC. Virga prius, ut aiunt, geometrica, quam Graeci radium vocant; quae quinque passus cubico motu multiplicans, hoc est quinquies, unum stadium mensurabat. Uno autem stadio reperto, facile erat, multa stadia per plana Aegypti, quae mater talium dimensionum dicitur, invenire.
4.34.15
MAG. Quomodo praeter Aegyptum terrae partes, tanta inaequalitate ad mensurandum difficiles, explorabant?
4.34.16
DISC. Non, ut aiunt, pedibus, neque radiis, sed sola rationis argumentatione, horologiis videlicet, ex umbrarum similitudine, singularum partium intercapedinem incunctanter invenientes. Tantum namque una pars, hoc est, quotidianus solis in signifero progressus in terra patet, quantum similitudo umbrarum horologii obtinet.
4.34.17
MAG. Latitudinem ergo partium et stadiorum ex mensura, qua terram attingunt, colligebant.
4.34.18
DISC. Nec sic existimabant; sed primum altissimos montes mensurantes, quot millibus stadiorum ex terrae planitie in altum erigerentur; verbi gratia Olympum, cujus verticem decem millibus stadiorum autumant sublimari, Pindum, Rhodopen, Acroceraunia, Atlantem, veluti lineam quandam rationabili ductu de summitatibus montium in aeris spatia porrectorum extendere inchoabant, eamque aequali semper a terra intervallo, instar rotundissimi circuli, circumferentes, donec ad eundem locum, quo coeperat, perveniret, aequis undique spatiis telluris ambitum mentis contuitu perspexere.
4.34.19
MAG. Dimensiones geometricas talibus argumentis ita primo repertas non contradixerim. Ac per hoc stadia illa, quae prope terram veluti angusta putabantur, paulatim juxta montium altitudinem telluris superficie elongata, non jam stricta et ad amplitudinem terrenae molis ambiendam incommoda, sed, dum sint eadem et juxta terram, et ab ea longius praedictis spatiis remota, irrationabilium cogitationum falsa imaginatione abjecta ad mensuram terrae sufficiunt. Hinc est, quod et Plinius amplitudinem terrae, ducta rationabili linea, geographica speculatione, per cacumina altissimorum montium mensurari existimat; aliter enim circularis dimensio telluris non proveniret.
4.34.20
DISC. Sat de his est actum.
4.34.21
MAG. Redeamus itaque ad Scripturam. DISC. Tempus invitat.
4.34.22
MAG. Fiant, inquit, luminaria in firmamento caeli, et dividant diem ac noctem. Ac si plane diceretur: luminaria, quae in firmamento caeli facta sunt, dividant inter se diem ac noctem. Quod Psalmista declarat, dicens: Qui fecit luminaria magna, solem in potestatem diei, lunam et stellas in potestatem noctis. Non quod dies et nox semper non sint circa ambitum telluris, sed quod, ubicunque sol praesens est, semper illuminandi potestatem habet; ubi autem absens est, lunae stellarumque splendor umbrarum caliginem, ne omnino animalium obtutibus impenetrabilis sit, raram lugubremque facit. Et sint in signa et tempora, et dies et annos. Signa intelligimus in hoc loco non sidera, sed praesagia quaedam futurae serenitatis, seu tempestatis; quae maxime ex coloribus caelestium luminarium solent habere experimentum. Tempora autem vocat generaliter cursus et reditus siderum, certis morarum intervallis, ad eundem motum situmque locorum divina providentia revocatos naturali dierum annorumque revolutione. Et luceant in firmamento caeli. Siquidem nullum sidus defectum sui luminis patitur, sed semper omnia in aethereis spatiis absque ulla obumbratione refulgent, excepto lunae globo, qui, quando in regionem umbrae descendit, solari radio desertus, videtur obscurari. Propterea ait: Et luceant in firmamento caeli, et illuminent terram. Et factum est ita: in causis videlicet originalibus, ex quibus in species proprias, et quantitates, et intervalla, et motus, et splendores processere. Proinde sequitur in species causarum processio. Fecitque Deus duo magna luminaria, luminare majus, ut praeesset diei, solem videlicet, cujus praesentia diem efficit, et luminare minus, lunam dicit, cujus et quantitas et lux incomparabiliter a sole superatur, ut praeesset nocti. Luna siquidem ab octava usque ad vicesimam secundam, aut totam noctem circa plenilunium in aequinoctiis, aut partem ejus ceteris temporibus illuminat. Quoniam vero, dum sit in coitu solis, aut hinc inde propinquis partibus, noctis tenebras luce sua penetrare non sinitur, succurrunt stellae, quarum claritate umbrarum densitas rarescit. Propterea dixit: et luminare minus, ut praeesset nocti, et stellas, et posuit eas, stellas videlicet, in firmamento caeli. Ac si dixisset, fixit eas in firmamento caeli. De choris namque siderum hoc dictum intelligimus; qui quamvis cum mundo volvuntur, fixi tamen in iisdem sedibus semper manent, etsi stante mundo chori siderum solummodo circumvehantur, ut quidam philosophorum volunt; ordo tamen, ac series stellarum, stabilisque positio non transmutatur. Ut lucerent super terram. Naturae ordinem pulchre describit Scriptura. Quamvis enim caelestia luminaria sub terris lucere humana opinione putentur, rerum tamen ratio incunctanter edocet, nullam naturam terra inferiorem posse esse. Medium siquidem infimumque totius mundanae constitutionis obtinet locum, ac per hoc nulla corporea creatura infra eam intelligitur. Proinde omnia mundi spatia et corpora, quae circa terram undique sunt, sive mobilia sint, sive stantia, super eam naturaliter creata sunt; ideoque ait: ut lucerent super terram. Ubicunque enim luxerint, sive infra horizontem in inferiori hemisphaerio, ut humanus existimat usus, sive supra horizontem in superiori hemisphaerio, quod ideo superius dicitur, quia in eo sidera hominibus apparent, naturali rerum situ super terram lucent. Et praeessent diei et nocti. Hoc superius expositum est. Et dividerent lucem a tenebris, id est, ut segregarent noctem et diem, ut sole apparente dies esset, luna vero ac stellis nox. Et notandum, quod divisio ista lucis atque tenebrarum non in ipsis luminaribus sit, sed in terra habitantibus. Illa enim semper lucent, et semper eis dies est, nullamque noctem patiuntur. Sedes namque eorum, absque ulla intermissione, et sua et solari luce resplendent, nec minus interdiu, quam noctu claritatis suae gratiam mundo distribuentia. Terrenis itaque habitatoribus, quibus per vicissitudines dies noctesque proveniunt, caelestia luminaria lucem dividunt a tenebris. Assidua namque circumvolutione circa telluris ambitum alibi lucem praestant, alibi auferunt. Ut enim nil aliud est dies, nisi lucis praesentia ita nil aliud nox praeter ipsius absentiam. Ideoque etiam lucidissima nox, quoniam non omnino tenebras expellit, noctis nomen non amittit. Sed jam, quantum brevitas exigit, de quarta die satis est dictum. Ideoque de operibus quintae intelligibilis lucis quaedam dicenda sunt.
4.34.23
DISC. Ita consequens ordo rerum expetit.
4.35
MAG. Dixit etiam Deus: Producant aquae reptile animae viventis, et volatile super terram sub firmamento caeli. Praedictis quattuor diebus conditionis naturarum nulla commemoratio animae legitur, neque simpliciter tantum et absolute, neque cum additamento viventis. Et cur hoc, non immerito quaeritur. Denique de hac rerum theoria diversa multorum sententia est. Sunt enim, qui dicunt, elementa hujus mundi, caelum dico cum suis astris, aetheraque cum planetis, aera cum suis nubibus, ventorumque spiritibus, fulgoribus etiam, ceterisque. perturbationibus, aquam quoque, motumque ipsius fluctivagum, terram similiter cum omnibus herbis arboribusque, non solum anima, verum etiam omni specie vitae omnino carere. Ideoque, ut aiunt, in operibus quattuor primorum dierum nullius animae seu vitae significatio introducitur. Plato vero, philosophorum summus, et qui circa eum sunt, non solum generalem mundi vitam asserunt, verum etiam nullam speciem corporibus adhaerentem, neque ullum corpus vita privari fatentur, ipsamque vitam, seu generalem, seu specialem, vocare animam fiducialiter ausi sunt. Quorum sententiae summi expositores divinae Scripturae favent, herbas, et ligna, cunctaque de terra orientia vivere affirmantes. Neque aliter rerum natura sinit. Si enim nulla materia est, quae sine specie corpus efficiat, et nulla species sine substantia propria subsistit, nulla autem substantia vitalis motus, qui eam contineat, et subsistere faciat, expers esse potest; omne enim, quod naturaliter movetur, ex vita quadam motus sui principium sumit: necessario sequitur, ut omnis creatura aut per seipsam vita sit, aut vitae particeps, et quodammodo vivens, sive in ea motus vitae manifeste appareat, sive non appareat; veruntamen latenter administrari per vitam species ipsa sensibilis indicat. Audi Augustinum in libro de vera religione: Si quaeritur, inquit, quis instituerit corpus, ille quaeratur, qui est omnium speciosissimus. Omnis enim species ab illo est; quis est autem hic nisi unus Deus, una veritas, una salus omnium, et prima atque summa essentia, ex qua est omne, quicquid est, in quantum est, quia in quantum est, quicquid est, bonum est? Et ideo ex Deo non est mors. Non enim Deus mortem fecit, nec laetatur in perditione vivorum, quoniam summa essentia fecit omne, quod est, unde et essentia dicitur, mors autem non esse cogit, quidquid moritur. Nam si ea, quae moriuntur, penitus morerentur, ad nihilum sine dubio pervenirent; sed tantum moriuntur, quanto minus essentiae participant. Quod brevius ita dici potest: tanto magis moriuntur, quanto minus sunt. Corpus autem minus est, quam vita quaelibet, quoniam, quantulumcunque manet in specie, per vitam manet, sive qua unumquodque animal, sive qua universa natura mundi administratur. Ut enim nullum corpus est, quod propria specie non continetur, ita nulla species est, quae cujuspiam vitae virtute non regitur. Proinde si omnia corpora naturaliter constituta quadam specie vitae administrantur, omnisque species genus suum appetit, omne autem genus a generalissima substantia originem ducit, omnem speciem vitae, quae diversorum corporum numerositatem continet, ad generalissimam quandam vitam recurrere necesse est, cujus participatione specificatur. Haec autem generalissima vita a sapientibus mundi universalissima anima, totum quod intra caelestis sphaerae ambitum comprehenditur, per species suas ministrans, vocatur; divinae vero sophiae speculatores communem vitam appellant. Quae dum sit particeps illius unius vitae, quae per se substantialis est, omnisque vitae fons et creatrix suis divisionibus visibilium et invisibilium vitas juxta divinam ordinationem distribuit, quemadmodum sol iste sensibus notus radios suos ubique diffundit, non tamen ita vita in omnia pervenit, sicut solares radii. Illi siquidem non omnia penetrant; interiora etenim multorum corporum non transeunt. Vitae vero nulla creatura, seu sensibilis, seu intelligibilis, expers esse potest. Nam et corpora, quae nostris sensibus videntur veluti mortua, non omnino vita relinquuntur. Ut enim illorum compositio atque formatio administratione propriae vitae, ita etiam solutio et infirmitas et reditus in ea, ex quibus deducta sunt, ejusdem obsequio peragitur. Semina siquidem, terrae commendata, nisi prius moriantur, non reviviscunt, et mors eorum solutio materiae et speciei est, eademque vita, quae vivificat vim seminum, et per vim semina, priusquam solvantur, in solutione non deserit, sed iis semper adhaeret, imo etiam ea solvit, moxque, nulla mora interstante, vivificare, hoc est, in eandem speciem revocare incipit. Ubi enim esset illa vita solutionis corporum tempore, nisi in ipso soluto? Ut enim illa cum compacto non compingitur, ita cum soluto non solvitur, neque cum renascente renascitur, nec plus vegetat totum simul conjunctum, quam in partes disjunctum, neque major, id est, potentior in toto, quam in parte; nec minor, hoc est, impotentior in parte quam in toto. Haec ejusdem namque regiminis est in cunctis. Ipsa etiam solutio, quae mors corporis dicitur, nostris sensibus et materiae solutio est, non ipsi naturae, quae inseparabilis est in seipsa, ei simul et semper est, nec spatiis locorum et temporum segregatur. Homo siquidem non desinit esse homo. Homo autem corpus et anima est. Si autem semper homo, semper igitur anima et corpus. Et quamvis partes hominis a se invicem segregentur; anima enim deserit usitatum post generationem sui corporis regimen, qua deserente corpus solvitur, partesque illius propriis elementorum sedibus redduntur: naturali tamen ratione et partes ad totum referri non desinunt semper et inseparabiliter, et totum ad partes; relationis siquidem ratio nunquam potest perire. Proinde quod corporeo sensui videtur segregari, altiori rerum speculatione semper simul et inseparabiliter subsistere necesse est. Nam et corpus humanum, sive vivum, sive mortuum, corpus hominis est. Similiter anima humana, sive corpus suum simul collectum regat, sive in partes dissolutum, ut videtur, sensibus regere desinat, anima tamen hominis esse non cessat. Ac per hoc datur intelligi altiori rerum intimatione, non minus eam administrare corpus per elementa dispersum, quam una compagine membrorum conjunctum. Quod vera ratio indubitanter edocet. Si enim anima spiritus est, per se omni corporea crassitudine carens, ipsa quoque elementa, in quae corpus solvitur, quantum per se simpliciter subsistunt, spirituali naturae proxima sunt: quid mirum, si incorporea anima partes corporis sui in proximis sibi naturis custoditas rexerit? Facilius enim similia sibi, quam dissimilia potest attingere. Dissimilia autem sunt sibi crassa, et corruptibilia corpora; similia vero tenuissima, et nullo modo corruptioni obnoxia. Non enim credendum est, corporeas partes, ex compagine spissi corporis dissolutas, in ipsis elementis, in quibus salvantur, crassitudinem suam non deserere, et non in ipsorum elementorum levissimas spiritualesque qualitates transire, non ut penitus non corporea, sed ut spiritualia corpora, sicut et ipsa sint elementa. Quod etiam viventis adhuc corporis argumento promptissime vales approbare. Partium siquidem ipsius quaedam quidem ponderosae sunt, et in crassitudinem densatae, ut sunt ossa, carnes, nervi quoque, ac venae, omnes etiam humores, quibus moles tota irrigatur, et nutritur, et fabricatur; haec enim omnia ex aquatili, terrenaque qualitate in constitutionem corporis sumuntur; quaedam vero levissimae, nulloque gravitatis, seu crassitudinis pondere impeditae, quaqua versum, prout anima jusserit, nulla mora interstante confestim perveniunt, ut est visus, et auditus. Quas partes corporis esse ex igne et aere deductas, nemo recte philosophantium abnegarit. Est enim, ut ait sanctus Augustinus, luminosum aliquid in oculis, aereum quiddam mobile et sonorum in auribus. Visus siquidem est lux quaedam, ex cordis igne primum nascens, deindeque in summitatem verticis ascendens, in eam videlicet partem, quae a Graecis dicitur μήνιγξ, a Latinis vero membranula, qua cerebrum et ambitur et custoditur, per quosdam poros ad supercilia pupillasque oculorum derivata, unde velocissimo impetu, solarium radiorum instar, foras prosiliens, prius propinqua loca et corpora, seu longissime constituta, tanta velocitate attingit, quam palpebra oculorum et tautonis supercilia. Auditus quoque est subtilissimus quidam tinnitus, qui ex pulmonum spiritu primo procedens, sursumque in praedictam capitis partem consurgens, per suos occultos meatus in aurium cocleas diffusus, foras erumpit, vicinisque partibus aeris seu longius positis se miscens, quicquid in eo sonuerit, absque ulla tarditate recipere festinat. Has itaque partes corporis subtilissimas, spiritualibusque naturis vicinas, quamvis ex interioribus spissae molis originem attrahant, foras tamen in tantum porriguntur, ut longe extra eam aestimentur separari. Extenditur enim visus ad recipiendas visibilium rerum colorabiles species: extenditur auditus ad vocum seu aliorum sonituum, percussione aeris erumpentium, prosodias, quas formas coloresque vocum dicimus in se imaginandas. Ceteri enim tres sensus intra terminos corporis contineri videntur, quamvis olfaciendi sensus foris protendi non incongrue, ut arbitror, existimetur. Hoc autem totum in seipsa simplex, omnique corporali quantitate, localibusque spatiis anima carens, in corpore, quod regit, sua praesentia peragit. Et dum ipsa nullo loco contineatur, locales tamen partes sui corporis, ubicunque sint, vivificat atque gubernat. Non enim cumulo carnalium membrorum localiter concluditur, nec cum sensibus foras porrectis localiter porrigitur. Adest autem potentialiter ad recipiendas phantasias, quae in sensuum suorum instrumentis, ubicunque sint, formantur. Quo argumento naturalis virtutis ipsius, et illocalitatis magnitudo cognoscitur. Uno siquidem eodemque temporis momento, et siderum in radiis oculorum per aethera sparsis, et vocum in auditu per aera diffuso, et odorum in olfactu seu intra corpus seu extra, et saporum in gustu, in tactu quoque omnium, quae tactui accidunt, phantasias, hoc est imagines, primum quidem nullis temporum morulis mirabili celeritate ex corporalibus numeris in sensualibus formatas sentit, per occursores recipit, per progressores introducit, per recordabiles memoriae commendat, per rationabiles ordinat, per intellectuales approbat aut improbat, secundum regulas divinorum numerorum, qui supra eam sunt. Quorum exemplaria perspiciens, et de numeris intra seipsam constitutis judicat, deque corporalibus et sensualibus, qui utrique extra se sunt. Octo siquidem numerorum ordines ratio invenit. Quorum primus et summus est supra intellectum in aeternis causis, secundum quem discernit anima rationalis omnia, sicut ait Apostolus: Spiritualis homo judicat omnia, ipse autem a nemine judicatur. Duo quoque omnino et extra et infra animam sunt, quorum quidem unus et extimus in corporibus est, ex quibus corporei sensus formantur, in quibus phantasiae fiunt, alter in ipsis corporeis sensibus formatur, et ipse est phantasiarum primus ordo, in instrumentis sensuum constitutus, in oculis dico et auribus ceterisque sensuum sedibus. In ipsa vero anima quinque numeri computantur naturaliter insiti: occursores, qui primum occurrunt phantasiis, easque recipiunt; post hos progressores, veluti duces quidam ad urbem memoriae; ad quam dum phantasiae pervenerint, a recordabilibus introducuntur; deinde rationabiles per urbem distribuunt, prout intellectuales jusserint. Turma siquidem phantastica veniens per visum specialiter in memoria possidet locum. Similiter per auditum ceterosque sensus intrantes, suis sedibus in eadem urbe recipiuntur. De quibus omnibus quisquis plenius scire desiderat, legat magnum Augustinum in sexto de Musica, et in libris Confessionum; magnumque Gregorium Nyssaeum in sermone de imagine. Quid ergo mirum, si anima rationalis, post solutionem corporis sui, in partibus ejus per elementa diffusis aliquid agat occulta naturali administratione, omnique corporeo sensu remota, quandoquidem et in vivente adhuc corpore simulque collecto, quantum sensibus videre, non solum in cumulo membrorum, verum etiam in sensibus longe ab ipso porrectis regiminis sui virtutem exercet.
4.36
Sed redeamus ad generalissimae vitae considerationem, cujus manifestandae potestatis in corporibus gratia haec introducta sunt de rationabili vita, non autem de omni vita, quaecunque corpus administrat. Hoc autem dico propter irrationabilium animalium animas, de quibus multorum varia sententia est. Alii namque dicunt, eas post corporis interitum vivere, alii vero, cum corporibus interire, nec diutius manere. De qua quaestione pauca paulo post dicemus. Generalissime igitur vitae prima maximaque divisio est in eam differentiam, quae rationabilem ab irrationabili segregat. Et rationalis quidem vita angelis hominibusque distributa est; sed in angelis, veluti specialis significationis causa, intellectualis dicitur, in hominibus vero rationalis. Veruntamen consulta veritate, et in angelis, et in hominibus intellectualis et rationalis est; ideoque communiter de iis praedicatur vita intellectualis et rationalis. Ad differentiam tamen relinquitur, ut ipsa vita intellectus in angelis, in hominibus anima vocitetur. Non enim alia ratio mihi occurrit, quae prohibeat, angelicam vitam animam vocari rationalem; quemadmodum non prohibet, humanam rationalem intellectum, praesertim dum angeli caelestia sua corpora, in quibus saepe apparent, possident. Ac per hoc, si corpora habere perhibentur, quid obstet, ne illorum vita anima dicatur, ignoro, nisi sola, ut praediximus, vocabulorum differentia, quomodo et angelos ad imaginem Dei factos non dubitamus. Ubi enim est ratio et intellectus, ibi imaginem Dei deesse nullo modo crediderim. Solum tamen hominem ad imaginem Dei factum manifeste divina perhibet Scriptura. De Platone sileo, ne videar sectam illius sequi, qui definit, angelos esse animalia rationabilia immortalia. Ad differentiam ergo humanae naturae ab angelica substantia relictae sunt hae significationes, anima videlicet rationalis, et imago Dei. Irrationabilis autem vita dividitur in eam, quae sensum participat, inque eam, quae eo caret. Et una quidem omnibus animalibus sentiendi virtutem habentibus distribuitur, altera vero omni sensu carentibus materiis, quae species vitae herbarum lignorumque dominari perhibetur, et infra quam nullam speciem vitae ratio invenit. Proinde creatae vitae quattuor differentiae in quattuor speciebus colliguntur: intellectualis in angelis, rationalis in hominibus, sensualis in bestiis, insensualis in germinibus ceterisque corporibus, in quibus sola species vestigium vitae manifestat, ut sunt quattuor mundi elementa, sive simplicia sint per se, sive composita: terram dico, aquam, et aera, aetheraque. Ac per hoc non immerito dicitur homo creaturarum omnium officina, quoniam in ipso universalis creatura continetur. Intelligit quidem ut angelus, ratiocinatur ut homo, sentit ut animal irrationale, vivit ut germen, corpore animaque subsistit, nullius creaturae expers. Extra haec enim nullam creaturam invenis. Sed fortassis quis dixerit, haec omnia in angelo quoque contineri. Cui respondeo, sensum animalibus distributum non posse subsistere, nisi in corpore ex quattuor elementis constituto. Non enim erit visus, ubi non est ignis, neque auditus, si aer desit; humore subtracto nec olfactus remanebit nec gustus; terrae absentia totum abstrahit tactum. Corpora vero angelica simplicia spiritualiaque sunt, omnique exteriori sensu carentia. Non enim sensibilium rerum notitiam per phantasias corporum accipiunt, sed omnem corporalem creaturam in causis suis spiritualibus spiritualiter perspiciunt, quemadmodum visuri sumus, cum ad aequalitatem naturae eorum transmutabimur. Sensu itaque corporeo carent angeli, quia super ipsum sunt; ac per hoc totius irrationabilis vitae expertes, sive sensualis, sive omni sensu privatae, compositis corruptibilibusque corporibus non gravantur. Proinde multa reperies in homine, quae nequaquam natura recipit angelica; non autem subsistit in angelo seu in alia creatura, quod naturaliter homini non insit. Et ne dicas, si ergo omnis species vitae in homine est, non unam, sed multas, et a se differentes vitas continet, habens irrationalem et rationalem, sensualem simul et germinalem: intuere diligentius humanae animae potentias, quae dum sit unius ejusdemque subsistentiae, et virtutis, et operationis in omnibus simul corporibus humanis et generaliter, et in singulis specialiter, cunctos tamen vitales motus, administrationesque in corpore suo, intra seu extra potest peragere. Siquidem ultra corporeos sensus et ratiocinatur et intelligit, ut angelica vita; in sensibus corporeis sentiendi vim exercet similitudine irrationabilium, suam rationabilitatem non deserens; nutrit, et auget corpus suum, ut illa, quae sensu caret, herbasque ac ligna penetrat; ubique in se ipsa tota, et in omnibus tota, totos sensus suos custodit. In ossibus ergo, et unguibus, et capillis vim germinalis vitae aperit; quae partes nostri corporis, quoniam aeri perviae non sunt, nullum sensum participant. In quinquepertito sensuum instrumento irrationabili vitae communicat, quae animalium ratione carentium propria subsistit. In his omnibus per se ipsam quamvis saepe irrationabiliter moveatur, ratione sua carere natura non sinit. Omne autem, quod potest praeter has praedictas virtutes, vivificandi scilicet nutriendique ac sentiendi per sensus, sive agat, sive patiatur, extra corpus suum agere vel pati recta ratione cognoscitur. His itaque de divisionibus deque differentiis generalissimae vitae praecognitis ad praedictae quaestionis reserationem, quantum datur nobis intelligi, redeamus, quoniam ipsius occasione haec de generali anima seu vita interposita sunt.
4.37.1
Est enim quaesitum, quare in operibus quattuor primordialium dierum nullius vitae seu animae commemoratio facta sit, quinto autem die subito erumpens Scriptura: Producant, inquit, aquae reptile animae viventis. Nec simpliciter dixit reptile animae, sed cum additamento viventis, quasi anima non sit vivens. Et est causa, ut opinor, species illa, quam in divisionibus generalis vitae extimam posuimus. Et merito, quoniam omnis intellectus et rationis expers subtili naturarum indagatione reperitur; ac veluti nulla vita, seu anima, seu vivens anima sit, siletur a Scriptura, ut intelligamus eam novissimam ac imperfectissimam essentialiter creatae vitae participationem. Ac per hoc plus inter corporales numeros, quam inter vitales connumerandum divina sanxit auctoritas. Recte igitur in operibus quattuor dierum, in quibus species caelestium terrestriumque essentiarum ex causis primordialibus producuntur in apertum, et perfectionem suae formationis accipiunt, hujus vitalis motus nulla significatio interposita est. Nam et in tertia die siletur, in qua herbarum lignorumque germinatio de terra praecipitur, in quibus administrationis suae virtutem corporeis sensibus manifestat. Non quod ipsa species vitae in natura rerum proportionaliter subsistendi locum non obtineat; non enim parvipendenda est vis illa naturalis, quae omnia, quae terrae radicitus inhaerent, et ex terra oriuntur, secundum infinitam numerositatem surculorum herbarumque et nutrit et auget, inque species proprias, juxta singulorum generum similitudinem, et naturalem consequentiam florum, fructuum, seminum, per numeros locorum et temporum producit. Verum quoniam extra corpus nil agere praevalet, nec perfectae vitae, corporibusque absolutae, virtutem in se manifestat; in numeris corporalis naturae potius, quam in speciebus generalis vitae, divina, ut praediximus, auctoritate deputata est. Et quoniam ipsa per se, germinalis videlicet vita, sine altioris vitae, sensualis dico et rationalis, communione potest intelligi, rationalis vero et sensualis absque illa nullum corpus vegetare naturaliter sinuntur, donec in superioribus animarum viventium formis insinuantur, a sacra Scriptura reservata est. Anima siquidem omni sensu carens, motu quoque vitali veluti omnino carere videtur. Ac per hoc anima solummodo dicitur, non autem vivens anima. Nec hoc mirum. Si enim in infantibus in utero conceptis aut ex utero egredientibus talis anima existimatur, veluti rationis intelligentiaeque omnino expers, cum et rationabilis et intellectualis sit, quamvis rationis et intellectus indicia in recentibus adhuc et imperfectis corporis particulis non possit manifestare: quanto magis anima illa, intelligentiae viribus et rationis et sensus naturaliter destituta, non immerito animae viventis vocabulo non debuit in Scriptura significari?
4.37.2
DISC. Hunc sensum approbo, et naturae rerum propheticisque sermonibus convenire perspicio. Veruntamen quoniam multi sunt, qui herbarum lignorumque corporeas moles omnino vitalem motum non habere contendunt, dicentes humore, quo virescunt, et nulla alia vita vegetari, tuam praedictam de hac re disputationem gravi quadam auctoritate velim roborari, quae aperte pronuntiaret, herbas arboresque qualicumque specie vitae administrari.
4.37.3
MAG. Non te latet, ut arbitror, omnium philosophorum de mundo disputantium de hac parte naturae unanimem esse sententiam. Aiunt enim, omnia corpora, quae intra hunc mundum sensibilem continentur, vitali motu contineri, sive in statu sint, sive in motu.
4.37.4
DISC. Omnibus philosophantibus ac philosophos legentibus illud notissimum est. Nam et Plato in Timaeo, et Plinius secundus in Naturali Historia, manifestissime de his nos edocent.
4.37.5
MAG. Si itaque sanctorum Patrum testimonia quaeris, audi nobilissimum Basilium, Caesareae Cappadociae antistitem, in septima homilia in Genesin: Educant aquae, inquit, reptilia animarum vivarum. Nunc primum animatum animal creatur. Germina enim et arbores, etsi vivere dicantur propter participationem nutritivae et auctivae virtutis, ast non etiam animalia, neque animata sunt. Gregorius item Nyssaeus, qui etiam Nazianzenus vocatur, praedicti Basilii germanus frater, in sermone de Imagine capite octavo: Docet, inquit, ratio in tribus differentiis vitalem animalemque virtutem considerari. Una enim quaedam est, quae solummodo incrementum dat et nutrit; et vocatur auctiva et nutritoria, quia in augmentum ejus, quod nutritur, quicquid conveniens est, affert. Ipsa etiam germinalis dicitur, et circa germina consideratur; necesse est enim etiam in germinibus vitalem quandam virtutem sensus expertem intelligi. Altera vero praeter hanc species vitae est, quae et hoc habet, quod praedicta possidet, insuper etiam per sensum administrari accepit. Quae species in natura rerum irrationabilium est. Nam non solum nutrit et auget, sed etiam sensualem operationem perceptionemque habet. Perfecta vero in corpore vita in rationabili, humana dico, formatur natura, et nutritiva est, et sensualis; et rationem participat, et animo ministrat. Idem in eodem sermone, quinto decimo capite: Tres, inquit, secundum vitalem virtutem differentias ratio invenit: primam quidem nutritivam, sine sensu, secundam vero nutritivam quidem et sensitivam, expertem vero rationalis operationis, item tertiam rationabilem et perfectam, omnemque virtutem penetrantem. Augustinus in libro de vera Religione: Non sit nobis, inquit, religio cultus illius vitae, qua dicuntur arbores vivere, quoniam nullus sensus in illa est. Et ex eo genere est ista, qua nostri corporis numerositas agitur, qua etiam capilli et ossa vivunt, quae sine sensu praeciduntur. Hac autem melior est vita sentiens, et tamen vitam bestiarum colere non debemus. Non sit nobis religio vel ipsa perfecta et sapiens anima rationalis, sive in ministerio partium stabilita, sive in ministerio universitatis. Et haec testimonia praedictorum Patrum ad ea roboranda, quae diximus, sufficiunt, ut opinor.
4.37.6
DISC. Sufficiunt quidem, et ad alia transeundum. M. Vide itaque, quam pulchrae ingreditur series rerum, divinis ordinata eloquiis. Quinto siquidem die conditionem animalium quinquepertito sensu pollentium primum depromit.
4.38.1
Sed de anima omnium irrationabilium animalium non mediocriter moveor, qua ratione plurimi sanctorum Patrum cum corporibus eam interire, nec diutius permanere posse affirmant. Basilius siquidem in nona homilia in Genesin ait: Educat terra animam vivam. Quare, inquit, terra animam educit, nisi ut discas differentiam animae pecoris ab anima hominis? Et paulo post: Cognosces quomodo anima hominis facta est; nunc autem audi de irrationabilium anima, quoniam, juxta quod scriptum est, omnis animalis anima sanguis ejus est. Sanguis autem concretus in carnem mutari consuevit; caro vero corrupta in terram resolvitur: consequenter terrena quaedam est anima jumentorum. Educat ergo terra animam viventem. Vide consequentiam animae ad sanguinem, sanguinis ad carnem, carnis ad terram: et iterum revolvens per eadem redi a terra in carnem, a carne in sanguinem, a sanguine in animam, et invenies, quia terra est jumentorum anima, ne existimes, antiquiorem esse corporis sui substantiam, neque permanentem post carnis solutionem. Gregorius quoque Nyssaeus in sermone de Imagine capitulo decimo sexto: Si autem, inquit, quaedam in creatura nutritoriam operationem habeant, seu iterum quaedam sensitiva administrantur potentia, neque illa sensum, neque haec intellectum participant; si vero in anima intellectuali et rationali perfectionem habet omne, quod non ita est, aequivocum quidem animae esse potest, non tamen vere anima, sed quaedam operatio vitalis, vocatione animae utens. Sed si ita est, ut illi volunt, cur generalis vitae principalis divisio est in animam rationalem et intellectualem, et in animam ratione et intellectu carentem? Quare sub uno genere vitae duae species sibi invicem contrariae ponuntur? Non enim rationale et irrationale sibimet adversantur, sed differentiam specierum unius generis exprimunt. Vivere autem et mori sibimet omnino opponuntur: unum enim habitum significat, alterum privationem; habitus autem et privatio sibimet contradicunt. Si ergo post solutionem corporis una species manet, altera perit, quomodo carum genus totum suum servabit? Ut enim pereunte genere omnes species illius perire necesse est, ita intereuntibus speciebus illorum genus interire ratio cogit; genus enim in suis speciebus salvatur, et species in genere. Si autem formarum, seu specierum, sub uno genere constitutarum, quaedam quidem mori possunt, et moriuntur, quaedam vero nec possunt mori, nec moriuntur, quid de ipsarum genere dicemus? An et ipsum in quibusdam peribit, in quibusdam non peribit? Non enim integrum potest permanere, quod quasdam suas partes patitur perdere, ac per hoc non erit genus, sed generis ruina. Si enim omnium corpore et anima constitutorum unum genus est, quod animal dicitur, quoniam in eo omnia animalia substantialiter subsistunt; nam et homo, et leo, et bos, et equus in ipso unum sunt, et substantiale unum: quomodo illius generis omnes species peribunt, ea sola permanente, quae hominibus est distributa? Ac per hoc, si una species sola permanserit, ceteris intereuntibus, peribit etiam genus, quod nequaquam in una specie stabit. Quemadmodum enim una species ullum genus efficit, non video. Cum enim genus multarum formarum seu specierum substantialis unitas sit, quomodo stabit genus, ubi multarum formarum specierumve substantialis unitas non permanet? Quod autem multae species unum sint in genere, sanctus Dionysius edocet in capite de perfecto et uno dicens: Neque enim est multitudo non participans unius; sed multa quidem in partibus, unum in toto; et multa accidentibus, unum in subjecto; et multa in numero aut virtutibus, unum specie; et multa speciebus, unum in genere. Proinde si omnes species in genere unum sunt, quomodo illud unum ex parte peribit, ex parte permanebit? Et si illud unum substantiale unum est, quomodo peribit, cum in omni creatura haec tria incorruptibiliter, sine incremento vel decremento permaneant, substantia, virtus, et operatio? Et si omnium animalium corpora, quando solvuntur, non ad nihilum rediguntur, sed in elementorum qualitates, quarum concursu materialiter facta sunt, redire naturalis ratio perspicue perhibet: quomodo eorum animae, cum profecto sint melioris naturae, qualiscunque enim anima sit, meliorem esse omni corpore nemo sapientum denegat, omnino perire possunt, dum rationi non conveniat, quod deterius est, manere et salvari, quod vero melius, corrumpi et perire, et quod compositum est, in suis partibus disjunctis custodiri, simplex autem omnique compositione carens dissolvique nequiens interimi? Omne autem corpus compositum esse, omnem vero animam simplicem, quis sophiae studentium nesciat? Et quod his omnibus mirabilius, quare, qui irrationabiles animas post solutionem corporis interire asserunt, nec immerito, ut aiunt, quoniam de terra sumptae sunt et in terram resolvuntur, magnis laudibus irrationabilis animae virtutem in sensibus exaltant, et rationabilis animae in sensibus corporeis virtuti praeferunt? Quis enim hominum acute videt, ut aquila et dorcas? Quis pollet odorifera vi, ut canis? Et ne longum videatur de irrationalis animae potentia in sensibus singulorum animalium disserere, quid de diuturnitate memoriae irrationabilium est dicendum? Canis Ulyssis post annos viginti dominum suum recognovit. Camelus injuriam a magistris patiens multo annorum spatio aptum ultioni suae spectat locum, dum sit ipse memor semper injuriae. De naturalibus autem eorum virtutibus pauca sufficiunt exempla. Tantae castitatis ferunt esse gryphum, qui dum semel conjugale consortium perdiderit, semper castitatem suam inviolatam conservat, prioris conjugii memorans. Quod etiam de turture naturarum inquisitores tradunt. De pietate ciconiarum erga parentes Basilius scribit: patre siquidem senescente, et prae nimia senectute indumenta plumarum perdente, nati undique circumstant, suisque pennis effovent, et escas copiose praeparantes, etiam in volatu validum praestant auxilium, quietum volatile utrinque levantes; ac sic illud in omnibus adjuvant. Hae igitur omnes naturales virtutes quomodo irrationabili animae possent inesse, si terra esset, ut aiunt praedicti Patres, de terra orta, et in terram iterum resoluta, aut si vere substantialis anima non esset, invenire non possum. Et si anima terra est, et terra corpus, quomodo corpus anima vocatur, cum differentia naturali longe a se invicem discrepent? Et si corpus est anima, necessario habebit vitam, quae eam vivificet; nullum siquidem corpus est, quod vita et specie careat, alioquin non erit corpus. Ac per hoc erit anima animae, seu vita vitae. Sed nemo existimet, nos talia dicere veluti sensum sanctorum Patrum destruentes, sed potius, quid de his rationabilius tenendum, pro viribus nostris quaerentes, hoc est, utrum irrationabiles animae corporibus solutis intereunt et in terram solvuntur, an in generibus suis corporum suorum administrationem deserentes salvantur, illud ubique, quod veris ratiocinationibus quaesitum et repertum et conclusum, inconcusse tenentes, quod omnis vita, sive anima corpus regitans, participatione unius primordialis vitae seu animae subsistere seu vitam acceperit, quam participationem, sive in administratione corporum sit, sive non sit, omnino deserere naturalis non sinit ratio. Nullius ergo sensum praejudicando talia dicimus, sed legentibus suadendo studiosius quaerere, et quod iis probabilius videtur, consulta veritate, indubitanter sequi. Verumtamen crediderim, sanctos philosophicosque viros, solertesque in veraci rerum indagatione, hujusmodi doctrinam publice protulisse propter insipientes homines, carni omnino, sicut bruta irrationabiliaque animalia, deditos, ne sic in carnem caderent, ejusque desideriis servirent, sed ut talis irrationabilis creaturae vilitate territi, ad rationabilis naturae dignitatem, in qua conditi sunt, moribus cerrectis se erigerent. Quod ipse Gregorius in duodecimo capite de Imagine plane aperit. Nam postquam dixit, irrationabilem animam non esse vere animam, paulo post subjunxit: Discant amatores carnis non valde de visibilibus secundum sensum alligare intelligentiam, sed in animarum observationibus vacare; vera quippe anima in hominibus consideratur, sensus vero etiam in irrationabilibus aequaliter habetur.
4.38.2
DISC. Unusquisque quod vult eligat, et quod eligit sequatur: nos autem ad ea, quae restant, consideranda transeamus.
4.39.1
MAG. Producant aquae reptile animae viventis, et volatile super terram sub firmamento caeli. Hic quoque subaudi animae viventis, ut intelligas volatile animae viventis. Plus enim animae viventis indicia in sensibus volatilium, quam piscium dignoscuntur. Nam, ut ait Basilius, auditus in piscibus tardus est, visu obtusiore propter aquam vident, et neque multa memoria in illis est, neque phantasia, neque consuetudinis cognitio. Haec autem omnia non minus in avibus, imo omnia plus quam in hominibus pollent. Merito autem quaeritur, quare volatilia ex aqua producta dicantur. Credibilius namque videretur, quemadmodum animalia terram habitantia de terra perhibentur creata, ita etiam pisces solummodo, aquae quidem possessores, de aqua; volatilia vero, quae aëra tranant, de aëre quoque creari. Sed huic quaestioni rationabiliter occurritur, si aquarum natura consideretur. Quarum duae species sunt, una quidem marina et fluvialis, crassiorisque qualitatis, altera vero vaporalis et nebulosa, leviorque. Et crassior quidem terrena soliditate fulcitur, levior vero aërea suspenditur serenitate, donec in crassitudinem vertatur et ponderositatem, quam exilitas ejus sustinere non potest. Hinc conficitur naturali consideratione, reptilia animae viventis, hoc est, omnium piscium genera et species ex crassiori aquarum specie, volatilia vero similiter in generibus et speciebus suis ex leviori creari. Et quoniam aëris hujus, qui est inter lunam et terram, spatium in duas partes dividitur, quarum superior serena quidem est, nullisque perturbationibus, quae ex terrenis aquaticisque vaporibus in aëre nascuntur, obnoxia, inferior vero humida est et corpulentioris qualitatis, motibus ventorum, conglobationibus nubium, ceterisque, quae ex vicinitate terrae aquarumque efficiuntur, accommodata: quidquid ex illa parte aëris humidae aquosaeque qualitatis gignitur, ex aëre creari non incongruum est credere. Non enim possent volatilia hanc partem aëris terris aquisque vicinam transmeare, si aëreae naturae omnino essent expertia. Jam vero dum in eis et levitas pennarum, et ossium concavitas, et volitandi facilitas dignoscitur, apertissime datur intelligi, non solum ex aqua, verum etiam ex aëre creata. Quod etiam ex amphibiorum natura facillime perspicitur, quae et in aqua et in aëre, vel in aqua et in terra vivunt. Volatilium namque quaedam sunt, quae vicissim et in aëre degunt et in aqua, et dum in aqua vivunt, piscium formam, dum vero in aëre, volatilium induunt. Et hoc per sex menses mutata specie faciunt; sex enim in aqua natitant, et sex in aëre volitant, et in terram sicut cetera volatilia descendunt. Et haec species avium gregatim semper sive in aëre, sive in aqua incedit, et fulica appellatur. Ex quo datur intelligi, utriusque elementi, aëris videlicet et aquae substantiam volatilia participare. Sunt autem amphibia, hoc est, dupliciter viventia, et in terra et in aqua, phocae et crocodili multaque similia. Est etiam aliud argumentum, quo conficitur, volatilia ex humido aëre facta esse; spirant enim et respirant, ideoque et in terris et in aëre habitant, aqua vero suffocantur, cui semper supernatant, praeter illa amphibia, quae sponte undis se mergunt. Pisces vero, de aqua ac paene sola spissa creati, quoniam spirare et respirare, sicut terrena et aërea animalia, non possunt, tactu terrae et aëris citissime pereunt, non tamen spiratione et respiratione omnino privantur. Nam si penitus privarentur, penitus non dormirent; dormiunt autem, ut ait Plinius, pisces; pulmones igitur spirantes et respirantes habent. Sed ipsum spiritum non ex isto corpulentiori aëre, sed ex illo tenuissimo, omniaque corporea penetrante accipiunt. Quoniam igitur pisces et volatilia plus ceteris animalibus ex humida natura ac paene sola creari eorum qualitates manifeste declarant; humida namque sunt et frigida: propterea ex aquis produci divina Scriptura commemorat. Et intentus aspice: non dixit producat aqua, sed producant aquae, ut intelligas, aquarum, ut diximus, duas species esse, crassiorem quidem in pelago et fluminibus, leviorem vero in aëre. Ideoque distinxit narrationem, dicens: Producant aquae, deinde subjungit: reptilia animae viventis, et volatile super terram. Ac si aperte diceret: aquarum una species crassior quidem pisces, altera vero, quae levior est, volatilia producat. Quod etiam ex ipsis corporibus quis potest dignoscere. Pisces siquidem crassiorum corporum ponderositate gravari, volatilia vero pennarum levitate in altum sublevari videmus. Quod autem ait: super terram sub firmamento caeli, aperte significat, volatilium corpora terreno pondere non omnino praegravari, sed super terram in aëra, cujus humida qualitate condita sunt, subvehi sub firmamento caeli. Quoniam subtilitati et spiritualitati simplicium elementorum, quae, sicut exposuimus, firmamenti seu caeli vocabulo divina significant eloquia, nulla species animalium, quemadmodum avium, naturali similitudine appropinquat, iure sub firmamento caeli volatilia fieri jussa sunt, hoc est, in vicinia purissimorum ac pene incorporalium elementorum qualitatis. Sub firmamento itaque caeli volatile creatur, hoc est prope, infra tamen spiritualium corporum levissimam exilitatem. Hactenus de conditione piscium et volatilium in primordialibus causis. Eorum vero in genera et species processio sequitur: Creavitque Deus κητῆ grandia, et omnem animam viventem, et reliqua. Κῆτος, hoc est bellua, neutrius generis est apud Graecos, et singularis numeri; pluraliter autem, sicut et cetera apud eos neutralia nomina, α litera terminatur, τὸ κῆτος, τὰ κητέα: deinde per synaeresin duarum syllabarum in unam, hoc est ε et α in η, κητέα, κητῆ; et duorum accentuum, acuti videlicet et gravis, in unum, id est in circumflexum; κῆτέα enim in penultima acuitur, in ultima vero gravatur; κητῆ autem in fine circumflectitur. Sed huic libro, ne longius progrediatur, finis est imponendus, ut arbitror, si tibi videtur.
4.39.2
DISC. Videtur quidem, et jamdudum, si prolixitas rationum non retardaret, terminum postulaverat. Explicit liber tertius ΠΕΡΙ ΦΥΣΕΩΝ.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).