Joannes Scotus Erigena810-877
De divisione naturae
Natu 6.28.2
Choose a text
More by Joannes Scotus Erigena
—
9177 Dedina
6.28.1
Sed neque daemones, inquit, natura mali. Etenim si natura mali[ hoc dicit, quia daemones ex bono creati sunt, et naturaliter subsistunt, et conversi a bono sunt deserentes illud], neque ex bono, neque in existentibus, neque ex bonis conversum natura et semper mali existunt. Sequitur, sibimet sunt mali an aliis? Siquidem sibimet; an corrumpunt seipsos? Si autem aliis; quomodo corrumpunt, essentiam an virtutem an actionem? Siquidem essentiam; primum quidem non juxta naturam. Natura enim incorruptibilia non corrumpunt, sed acceptiva corruptionis,[ hoc est nullam naturam corrumpunt, quia nulla natura acceptiva est mali]. Sequitur, neque hoc omni et omnino malum, sed neque corrumpitur quidquam existentium, secundum quod essentia et natura, sed defectu( ordo verborum: sed infirmatur ratio harmoniae et commensurationis defectu naturalis ordinis) juxta naturam ordinis, harmoniae et commensurationis ratio infirmatur manere similiter habens,( id est, dum similiter natura manet). Infirmitas autem non est perfecta: si enim perfecta esset, et corruptionem et subjectum tolleret, essetque talis corruptio et suimet interitus, ideoque ut talis non malum, sed deficiens bonum. Quod enim omnino expers est boni, neque in existentibus erit. Eadem etiam est ratio de potentiae et actionis corruptione.[ Sicut natura corrumpi non potest, ita virtus et actio naturalis corruptionem non recipiunt]. Deinde, quomodo daemones ex Deo facti sint mali? Bonum enim bona adducit et substituit. Verum dicet aliquis, dicuntur mali, sed non secundum quod sunt, ex bono enim sunt, et bonam sortiti sunt essentiam, sed secundum quod non sunt, infirmi, ut Eloquia aiunt, servare suum principium. In quo enim, dic mihi, daemonas vitiari dicimus, si non in cessatione habitus et operationis, quae versantur circa divina bona? Alioquin, si natura mali sunt daemones, semper sunt mali: atqui malum instabile est. Si itaque semper eodem modo se habent, non sunt mali: semper enim idem esse boni proprium est. Si vero non semper mali, neque natura mali sunt, sed angelicorum bonorum indigentia. Sed non omnino expertes sunt boni, secundum quod et sunt, et vivunt, et intelligunt, et omnino est quidam in illis appetitus motus: mali autem esse dicuntur, eo quod in naturali operatione sunt infirmi. Depravatio igitur est eis malum, et rerum illis convenientium desertio frustratioque, atque imperfectio et impotentia, facultatisque in eis perfectionem conservantis infirmitas, et abactio, et dilapsio. Quid vero aliud in daemonibus malum? Furor irrationalis, concupiscentia demens, imaginatio praeceps. Sed haec etsi in daemonibus sunt, non omnino, neque in omnibus, neque haec per se mala. Etenim in aliis animalibus non habitus horum, sed privatio est et corruptio animalium et malum; habitus vero animalis naturam, quae isthaec habet, servat et constituit. Non itaque malum est daemonica gens, qua secundum naturam est, sed qua non est. Neque totum bonum illis datum, mutatum est, sed ipsi a toto bono dato exciderunt. Neque dicimus angelicas donationes illis datas unquam mutatas fuisse, sed et integri sunt, et plane conspicui, quamvis ipsi non vident, dum facultatem claudunt, qua bona sua possunt intueri. Itaque quod sunt, et ex bono sunt, et boni, et bonum pulchrumque appetunt, dum esse, et vivere, et intelligere existentia desiderant; et privatione, et fuga, et prolapsione bonorum eis convenientium dicuntur mali, suntque mali, secundum quod non sunt; et non existentis cupidi, malum appetunt. Intuere vim verborum, et quantae subtilitatis sunt. Primo quidem universaliter breviterque comprehendens, daemones natura malos non esse, dicendo sed neque daemones natura mali, rationem subjunxit: etenim si natura mali, neque ex bono, Deo videlicet, qui solus a seipso bonus est, creati sunt; omne quippe, quod ab eo creatum est, bonum est, non enim ex bono malum fieri potest; neque in existentium naturarum numero computantur; neque ex bonis conversum natura, hoc est, neque ex bonis angelis natura in malitiam perversae voluntatis conversi sunt. Haec enim vocabula praefatus auctor praevaricatoribus angelis solet imponere. Conversum, hoc est conversionem ex bonorum natura, et casum a sapientia. Et semper mali existunt; a superioribus assumitur negatio: et neque semper mali existunt. Nam quod natura malum est, non potest semper existere. Naturam quippe mali et malitiae aeternam esse impossibile est. Substantia autem daemonum nunquam peribit. Natura itaque mali non sunt. Deinde argumenta per interrogationes subdidit, dicens: Sequitur, sibimet sunt mali, an aliis? Ac si dixisset: si natura mali sunt, necessario aut sibimet mali sunt, aut aliis. Et siquidem sibimet, an corrumpunt seipsos? Utique corrumpunt. Quod impossibile est fieri; nulla siquidem natura seipsam corrumpere potest; accidens est enim omni naturae sui corruptio. Ac per hoc si natura daemonum mala est, sibimet non est mala, quoniam seipsam non sinitur corrumpere; malum quippe non mali, sed boni est corruptio. Si autem aliis natura bonis mali sunt, quomodo ea corrumpunt, utrum essentiam eorum, an virtutem, an actionem? Ac si diceret: harum trium nullam possunt corrumpere. Haec enim tria, essentiam dico, et virtutem, et actionem in omnibus incorruptibilia sunt, quoniam in his tribus omnis natura subsistit. Et hoc est quod sequitur: Siquidem essentiam; primum quidem non juxta naturam, hoc est, non illam essentiam, qua subsistit natura. Natura enim incorruptibilia, essentiam videlicet, virtutem, et actionem, non corrumpunt, sed acceptiva corruptionis, hoc est, quae possunt corrumpi, ut sunt naturalia accidentia, qualitates dico et quantitates, ceteraque, quae augeri ac minui possunt, et in subjecto quodam intelliguntur. Sed neque illa corrumpuntur a malo; augeri enim accidentia substantiae, vel minui, neque malum est, neque corruptio, sed profectus quidam atque defectus capacitatis substantiarum. Ideo ait: Neque hoc omni et omnino malum, hoc est, neque acceptiva corruptionis a malo corrumpuntur, quia neque omnino malum. Nam in hoc loco una negatio bis ponitur sic: neque hoc omni et neque omnino malum. Quid enim corrumperet, quod omnino non est? Nam omnis corruptio, quae in natura rerum mutabilium intelligitur, aut defectus perfectionis est, aut de specie in speciem transitus materiae, aut generalium in specialia et specialium in generalia transmutatio quae omnia non mala, sed mutabilium rerum naturales qualitates et quantitates et conversiones intelliguntur. Cetera vero hujus capituli plana sunt, et expositionis non indigent. Apertissime namque docet, nihil eorum, quae sunt, secundum essentiam et naturam posse corrumpi, defectum vero naturalis ordinis, et commensurationis infirmitatem, quibus duobus mutabilia eodem modo semper manere non possunt, corruptionis vocabulo vocitari, et quod ipsa corruptio non malum sit, sed deficiens bonum. Si enim malum esset, in natura rerum non existeret. Docet etiam, daemones non secundum quod sunt, malos esse, ex optimo enim sunt, optimaeque participes essentiae, sed secundum quod non sunt, mali dicuntur. Et quid in eis malum dicitur, aperte declarat, infirmitatem videlicet eorum, qua servare suum nolunt principium, summum scilicet bonum, ex quo sunt, negligentiam quoque eorum, qua divinorum bonorum habitudine et actione vacant, ceteraque, quae de miseria daemonum luculentissime a praefato magistro dicta sunt, deque naturae eorum bonitate, et quod nihil donationum, quas in conditione sui acceperunt, in eis commutatum sit aut ab eis demptum, sed integritatem et claritatem suae naturae semper manere, quamvis non intelligant suas speculativas virtutes, quas ad contemplationem sui Creatoris, si vellent, insitas habent, fugientes a vero lumine, et cadentes ex connaturalium sibi optimorum angelorum contemplativa virtute, appetentes, quod non est: et hoc est totum, quod in eis malum et malitia dicitur. Vidisti ergo, quod natura daemonum et bona sit, et a summo bono facta, et quod non secundum quod sunt, sed secundum quod non sunt, mali dicuntur. Ac per hoc naturali necessitate sequitur, quod in eis est a summo Deo factum, solummodo in eis permansurum, nullo modoque puniendum, quod autem ex Deo non est, illorum videlicet malitia, periturum, ne in aliqua creatura, sive humana, sive angelica, malitia possit fieri perpetua et bonitati coaeterna. Similiter de morte et miseria intelligendum, ne vitae et beatitudini quid contrarium atque coaevum intelligatur. Porro si universaliter malitia, et mors, aculeusque ejus, quod est peccatum, omnisque miseria, insuper etiam novissimus inimicus, nequitia videlicet diabolica, universalisque impietas,[ aut ipsa certe mors], de natura rerum abolebitur: quid restat, nisi ut sola universalis creatura omni faece malitiae et impietatis purgata, omni morte corruptionis libera, penitusque absoluta remaneat? Et haec est generalis universae creaturae, quae a servitute liberabitur, resurrectio, mysticaeque terrae, naturae videlicet, renovatio. De qua Propheta praedixit: Auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum revertentur; emittes spiritum tuum, et creabuntur, et renovabis faciem terrae. Qui etiam laetari Dominum in operibus suis dicit, deficientibus peccatoribus a terra et iniquis, ita ut non sint. Quomodo enim quis ex peccato nominabitur, peccato non existente; aut iniquus, iniquitate destructa? Sicut ait idem Propheta: Non resurgent impii in judicio. Nam quando humanitas in resurrectione restaurabitur, omni impietate et malitia et morte absolvetur. Ac per hoc neque mali, neque impii resurgent; sola siquidem natura resurget, impietas vero et malitia aeterna damnatione peribunt.
6.28.2
DISC. Quis est ergo ille aeternus ignis, quod supplicium, ardensque sulphurei stagnum ignis, vermis quoque non moriens, ceteraque tormenta, quae divina eloquia diabolo omnibusque ejus membris futura esse pronuntiant? Si secundum historiam rerumque visibilium proprietatem putantur fore, necessario in aliqua parte mundi sensibilis sensibiliter erunt. Et si ita est, mundus iste aut totus aut aliqua pars ejus reservabitur, in qua damnandi perpetuo damnabuntur. Ac per hoc non solvetur omnino, neque consummabitur, hoc est, in causas suas non reversurus est, quando Deus omnia in omnibus erit. Ipsa est enim, ut praediximus, consummatio mundi, et non alia, Deum omnia in omnibus esse. Et quod est gravius, quid punietur, si nullum substantiale subjectum, quod puniri possit, nullo modo remanserit? Porro si totus mundus, universaliterque tota creatura, quae a Deo facta est, in aeternas causas, in quibus subsistit, non est reversura, tota adhuc nostra ratiocinatio irrita ponitusque dissoluta residebit.
6.28.3
MAG. In vanum laboravimus, si ita fuerit, sententiaeque sanctorum Patrum, quas introduximus, redigentur in risum, quod absit. DISC. Succurre itaque, deque praedictis tormentorum speciebus, quas divina non mendax promittit historia, probabilem redde rationem.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).