Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Versio operum S. Dionysii
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/joannes-scotus-erigena810-877" aria-label="More works by Joannes Scotus Erigena"> —
⋯
More
Original / primary: 9184 Veopsdi
9.7.1
INCIPIUNT CAPITULA DE ECCLESIASTICA IERARCHIA. CAPITULUM VII. De perficiendis in dormientibus.
9.7.1
His autem definitis, necessarium dicere aestimo, et quae a nobis sacre in dormientibus perficienda sunt. Etenim neque hoc commune est sanctis et immundis: sed sicut diversa forma est utrorumque vitae, sic et ad mortem venientes, qui quidem sacram habent vitam, in veras promissiones divinitatis respicientes, tanquam veritatem suam in ea, quae secundum ipsam est, resurrectione contemplaturi, cum firma et vera spe in laetitia divina ad mortis summum veniunt, velut ad finem divinorum certaminum, in perfectissima et non deficiente vita et salute, quae secundum eos erunt omnino scientes per futuram suam universalem resurrectionem. Sanctae enim animae, ad eam in mala secundum hanc vitam potentem cadendo conversionem non venientes, in ea iterum generatione in conversibilem habebunt deiformosissimam transordinationem. Munda autem sanctarum animarum conjuga et coeuntia corpora conscripta et commilitantia secundum divinas suas collocationes, in animarum incommutabili secundum divinam vitam fundamento conrecipient propriam resurrectionem. Eo quod enim unita erant secundum hanc vitam sacris animabus, velut membra Christi facta, deiformem et incorruptibilem, immortalemque et beatam recipient quietem. In his ergo sanctorum est quies in laetitia et immutabili spe, in divinorum certaminum perventura summum. Immundorum vero alii quidem in non subsistentiam irrationabiliter aestimant redire: alii vero corporalem in semel corrumpi propriarum animarum conjugationem, velut incompactam eis existentem deiformem vitam et beatam quietem, non intelligentes, neque satis in divina scientia eruditi, inchoaverunt jam secundum nos in Christo deiformosissimam vitam. Alii autem corporum aliorum distribuunt animabus conjugationes, injuste agentes, hoc in ipsis, ut aestimo, suspicantes divinis animabus, et sacris retributionibus non recte privantes ad finem venientia divinissimorum cursuum. Alii autem nescio quomodo ad materiales notiones revocati dixerunt, conformem hujus vitae sanctis promissionem sanctissimam et beatissimam quietem, et escas proprias mutata vita his, qui in angelis injustis sunt, projecerunt. Sed non recidet quis a sacratissimis viris in tales errores, sed confestim se suscepturos esse Christiformem quietem, scientes, cum in finem venient hujus vitae, in incorruptionem suam viam veluti propinquiorem jam factam manifestius vident, et donationes divinitatis laudant, et divinae delectationis implentur, ad ea, quae retro sunt, conversionem non in aliquo timentes, sed bene scientes, quia possessa bona firmiter et aeternaliter habebunt. Coinquinationibus autem pleni et immundis maculis, qui quidem sacram quandam consecuti sunt doctrinam, ipsi vero eam ex proprio animo perdite projicientes, in corrumpentes sponte se dederunt concupiscentias, cum ad finem veniunt hujus vitae imparati, ut eis bene spernens manifestat eloquiorum divina legislatio, perditas propriis passionibus voluptates aliis oculis inspicientes, et sacram vitam, qua stulte recesserunt, beatificantes, miserabiliter et coactive rescinduntur hac vita, ad nullam sacram spem manuducti propter pessimam vitam. Talium autem nullo futuro secundum dormitationes sanctorum virorum, ipse quidem ad finem veniens propriorum certaminum, laetitia sancta repletur, et cum delectatione multa ad viam ascendit divinae iterum generationis. Dormientis autem domestici secundum divinam habitationem et similem conversationem, ipsum, qui est, beatificant ad palmiferum optate venientem finem, et victoriae causali gratulatorios cantus referunt, adhuc et se venturos fore ad similem optantes quietem: accipientes vero eum, ad summum sacerdotem ducunt, tanquam ad coronarum divinarum donationem. Ipse autem cantans suscipit et perficit secundum legem sacram in sanctis dormientibus perficienda.
9.7.2
Mysterium in sancte dormientibus.
9.7.3
Congregans divinus sacerdos sacrum chorum, siquidem sanctifico fuerit ordine dormiens, in conspectu divini altaris inclinans eum, initiatur ad Deum oratione et Eucharistia. Si autem sanctis monachis aut sacro populo ordinatus est, ad honorabile sacerdotium ipsum inclinat ante sacerdotalem introitum. Deinde perficit ad Deum eucharistialem orationem summus sacerdos. Consequenter ministri in divinis eloquiis prolatas non mendaces promissiones de sacra nostra resurrectione legentes, sacre cantant confitentes hoc et potentes psalmicorum eloquiorum cantus. Deinde ministrantium primus resolvit catechumenos, et praedicat jam dormientes sanctos, cum quibus dignatur modo defunctum coordinata recitatione, et hortatur omnes petere in Christo beatam consummationem. Deinde accedens divinus summus sacerdos, orationem sacratissimam super eo facit. Et post orationem ipse summus sacerdos saluta dormientem, et post eum praesentes omnes. Salutantibus autem omnibus infundit dormienti oleum summus sacerdos, et pro omnibus orationem sacram faciens, reponunt in domo honorabili corpus cum aliorum coordinatorum sanctorum corporibus.
9.7.4
Theoria .
9.7.5
Sed haec quidem si viderint aut audierint immund apud nos perficienda, late ridebunt, ut arbitror, et erroris nostri miserebuntur. Non oportet autem ad hoc mirari. Si enim non crediderint, ut eloquia aiunt, neque intelligent. Nos autem invisibilia perficiendorum inspicientes, Jesu luciduco dicamus, quomodo non irrationabiliter summus sacerdos in aeque militantem chorum introducit et imponit dormientem. Significat enim mirabiliter, secundum illas erunt omnes in ipsa iterum generatione vocationes, puram hic propriam vitam implentes. Utpote si deiformem quis habuit hic et sacratissimam vitam, quantum viro Dei imitabile licitum est, in divinis erit per seculum futurum et beatis quietibus. Alii autem ejus per extremam formae demissionem sacram tamen conformes et ipsae recipient sanctas retributiones. Pro hac divina justitia summus sacerdos gratias agens, orationem sacram facit, et colendam laudat thearchiam, tanquam destructivam contra omnes injustae et tyrannicae potentiae, transducentemque nos in proprias justificationes. Divinarum quoque promissionum lectio et cantus manifestatoria quidem sunt beatissimarum quietudinum, in infirmitate habentes consummationem aeternaliter gravabunt: dormientis vero divinitus receptiva, viventium autem adhuc exhortativa ad similem consummationem. Intende, quia nunc non omnes juxta consuetudinem purgandi ordines resolvuntur: soli vero sacris expelluntur choris catechumeni. Etenim ipse quidem ineruditus est universaliter omnis sacrae hostiae, et ad nullum, neque parvum neque magnum, sacre consummandorum inspicere ei fas est, tanquam neque sacrorum contemplativae virtutis participans per praelucentem et luciferam theogenesiam. Ceteri vero purgandorum ordines in doctrina quidem jam fiunt sacrae traditionis. Stulte autem ad ea, quae inferius sunt, iterum currentes, oportet in ea, quae ante sunt, propriam reductionem perficere, divinorum quidem, quantum in symbolis, sacre aspectibus et communicationibus rationabiliter segregantur. Nocebunt enim immunde eorum participantes, et ad plurimum divinorum et suum venient contemptum. Non inconvenienter autem adsunt in nunc perficiendis, aperte edocendi et videntes secundum nos formidinem mortis, et sanctorum retributiones a veris eloquiis laudatas, et caligines fore talibus immundis infinitas. Permittitur enim eis aeque utile, videntes sacre consummatum ex ministrativa recitatione socium vere existentem a seculo sanctorum mirabiliter praedicatorum. Et fortassis et ipsi ad simile desiderium venient, et ex ministrativa scientia edocentur, beatam vere esse in Christo consummationem.
9.7.6
Deinde accedens divinus summus sacerdos oratiotionem sacram super dormiente facit, et post orationem ipse summus sacerdos eum salutat, et deinde praesentes omnes. Ipsa igitur oratio divinam bonitatem deprecatur, omnia quidem dimittere per humanam infirmitatem commissa dormienti, ordinareque eum in lumine et regione viventium, in sinibus Abraham et Isaac et Jacob, loco quo expellitur dolor et tristitia et angustia. Hae quidem ergo, ut arbitror, clarae sanctorum beatissimorum retributiones. Quid enim fortassis fiat perfectissimae laetitiae et illuminatrici immortalitati componderatum, etsi maxime nostris proportionibus significativis omni altiores animo promissiones significatae, et activa earum veritate relictas habent nominationes? Verum enim esse eloquium aestimandum, quia oculus non vidit, nec auris audivit, et in cor hominis non ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se. Sinus autem sunt, ut arbitror, beatissimorum patriarcharum et reliquorum sanctorum omnium divinissimae et beatissimae quietes deiformes, suscipientes omnes in eis ineffabilem et beatissimam consummationem. Dicas forte, utique haec quidem recte dicta esse a nobis: dubitare vero hoc, quare divinam bonitatem summus sacerdos deprecatur, peccatorum petens dormienti remissionem et deiformibus aequipotentem et lucidissimam partem. Si enim retributiones recipiat omnis a divina justitia, quae in praesenti vita bonorum aut alterorum peregit, finivit autem secundum hanc vitam proprias operationes qui dormivit, quomodo per quandam summus sacerdos orationem in alteram requiem transvehet ultra dignitatem ejus? Et quidem ibi vitae retributionem habebit partem unusquisque, bene scio eloquia sequens: Sepsit enim, inquit, Deus adversum se, et feretur unusquisque per corpus ad quae gessit, sive bona, sive mala. Quia vero justorum orationes et secundum hanc vitam, quanto magis post mortem in his, qui digni sunt sacris orationibus, operantur tantummodo, eloquiorum nos edocent verae traditiones. Aut quid a Samuel Saul annullatus est? Quid autem Hebraeorum populo profuit prophetica oratio? Etenim tanquam si quis sole propria donante lumina, illaesis oculis in participatione solaris luminis petit fieri, proprios aspectus exterminans: sic ad impotentes concupiscit et superfluas spes, qui sanctorum summe mirabilium orationes, et secundum naturam eorum sanctas operationes exagitans, negligentia divinis donis et manifestissimis deiformibus mandatis recedet. Dico autem, eloquia sequens, utiles omnino sunt in hac vita sanctorum orationes secundum hunc modum. Si quis divina appetens dona, et ad participationem eorum sacrum habitum habens, tanquam propriae cognoscens parvitatis, veniens ad quendam sanctorum virorum, dignatus fuerit eum sui fieri adjutorem et conservum, lucrabitur omnino ex hoc omnes superantem utilitatem. Consequetur enim quae petit divinissima dona, recipiente eum divina bonitate, et propriam verenti conscientiam, et in sanctis confessione, et petitarum sacrarum petitionum laudabili desiderio, et consequenti et deiformi habitu. Est enim et hoc divinis judiciis promulgatum, divina dona dignis participando in ordine divinissimo donari per dignos tradere. Hunc ergo si quis dehonoraverit sacrum ornatum, et ad militarem aestimationem veniens, sufficientem seipsum aestimaverit ad divinum colloquium, et sanctos contempserit, et unam aut petitiones indignas Deo et non sacras petierit, et desiderium divinis non corroboratum habuerit et sibimet consequens, consequetur per seipsum indisciplinabilem petitionem. De dicta autem oratione, quam summus sacerdos superorat dormienti, in nos venientem ex divinis nostris ducibus traditionem dicere necessarium. Divinus summus sacerdos explanator est, ut eloquia aiunt, divinarum justificationum: angelus enim Domini omnipotentis est. Didicit ergo ex Deo traditis eloquiis, quia sancte viventibus lucidissima et divina vita secundum dignitatem a justissimis jugis redditur, despiciente bonitate divinae humanitatis ingenitas eis ex humana infirmitate maculas, quoniam quidem nemo, ut et eloquia aiunt, mundus a sorde. Haec quidem ergo summus sacerdos scit promissa ex veris eloquiis: petit autem continuo fieri, et donari sancte viventibus sacras retributiones: simul quidem in Dei imitationem deiformiter efformatus, et aliorum donatas, proprias expetens gratias: simul autem et non mendaces promissiones sciens futuras, et praesentibus manifestans aperte, quia ab eo secundum legem sacram expetendae omnibus erunt juxta divinam vitam consummatis. Non enim summus sacerdos divinae justitiae ypopheta peteret aliquando nisi Deo amabillima, et ab eo donari divinitus promissa. Propter quod immundis non orat haec dormientibus, quoniam non solum ypophetico in hoc avertetur ordine, et quid ierarchicorum superbe audebit, a perfectionum principe movendus, et quia rectam orationem consequitur, ab justo eloquio et ipse non immerito audiens: Petitis, et non accipitis, quia male petitis. Non ergo divinus summus sacerdos expetit divinitus promissa, et amabilia Deo, et omnino donanda, et hoc propria deiformiter habitu ostendens bonorum amico Deo, et praesentibus aperte manifestans sanctis futura dona. Sic et discretivas habent summi sacerdotes virtutes, manifestatores divinarum justificationum, non ut ipsorum irrationabilia desideria sapientissima divinitate ministratorie sequente, sed ut ipsis ypophetice submovente perfectionis principe spiritu vocatos Deo juxta dignitatem segregantibus: Accipite enim, ait, Spiritum sanctum: quorumcunque dimittitis peccata, dimittuntur; quorumcunque tenetis, retenta sunt. Et divinas revelationes sanctissimi Patris illuminato eloquia ajunt: Quodcunque ligaveris in terra, erit ligatum in caelo; et quodcunque solveris in terra, erit solutum in caelo, tanquam Evangelista illo et omni juxta ipsum summo sacerdote, secundum in eo factas paternarum justificationum revelationes, manifestator et consummator Dei amicos adducente, et impios exhaereditante. Sacram enim illam theologiam, ut eloquia aiunt, non per seipsum motus, neque carne et sanguine revelantibus, sed a Deo invisibiliter eum propria docente respondit. Divinis igitur summis sacerdotibus, sic et discretionibus et omnibus ierarchicis virtutibus utendum, quomodocunque consummationis princeps eas divinitas moverit. Aliis autem sic in summos sacerdotes, in quibuscunque agunt ierarchice, attendendum, tanquam a Deo commotos. Spernens enim vos, ait, me spernit. Sed redeamus in dictae orationis consequentia. Perficiens enim eas summus sacerdos, et ipse salutat dormientem, et deinde praesentes omnes. Delectabilis enim est et honorabilis omnibus deiformibus secundum divinam vitam consummatus. Post vero salutationem infundit dormienti oleum summus sacerdos. Memento autem, quia secundum sacram theogenesiam ante divinissimum baptisma, prima participatio sacri symboli donatur perficiendo post universalem prioris vestimenti depositionem unctionis oleum. In fine autem nunc omnium super dormientem oleum infunditur. Et tunc quidem olei unctio ad sacra certamina vocat consummandum: nunc vero infusum oleum manifestat, secundum ipsa sacra certamina militantem et consummatum dormientem. Haec perficiens summus sacerdos reponit in domo pretiosa corpus, cum aliorum aeque potentum sacris corporibus. Si enim in anima et corpore Deo amabilem vitam, qui dormivit, vivebat, pretiosum erit cum sancta anima commilitans ei corpus secundum divinas collocationes. Inde divina justitia cum proprio corpore ipsi donabit retributas quietes, tanquam coeunti et comparticipanti sanctae aut contrariae vitae. Propter quod et sacrorum divina legislatio divinas communicationes ambobus donat: animae quidem in pura contemplatione et scientia perfectorum, corpori vero per divinissimum tanquam in imagine unguentum, divinae communicationis sacratissima symbola totum hominem sactificans, et universalem ejus salutem sacrificans, et consummatissimam ipsius resurrectionem futuram fore denuntians per catholicam sanctificationem. Consummativas autem invocationes non est justum in Scripturis interpretantibus, neque mysticum earum, aut in ipsis operatas ex Deo virtutes ex occulto ad commune educere: sed ut sacra nostra traditio habet, in pomposis doctrinis eas ediscens, et ad diviniorem habitum et anagogen amore divino et operationibus perfectus, ex teletarchica illuminatione ascendet ad excelsissimam earum scientiam. Quod autem et pueros nondum divina intelligere potentes, sacrae participes fieri divinae generationis, et sacratissimorum divinae communicationis symbolorum, videtur quidem, ut ais, immundis blasphemo risu dignum, si audire non valentes edocent summi sacerdotes divina, et non intelligentibus imagines trandiderint sacras traditiones. Et quod adhuc risibilius, quomodo pro eis alii abrenuntiationem dicunt et sacras confessiones. Oportet autem tuam ierarchicam intelligentiam non angustari in errantibus, sed et timens simul et eorum luciducatus gratia diligens defendere adversus pro eis prolatas insidias, proponentem et hoc juxta legem divinam, quantum non in nostra scientia omnia divina circumscribuntur, multa autem a nobis ignotorum causas habent divinas, nobis quidem ignotas, notas vero nostrum melioribus ordinibus. Multa autem et excelsissimas essentias latuere, et a sola diligenter cognita sunt sapientissima et sapientifica thearchia. Veruntamen quia et de hoc ea dicimus, quae quidem deiformes nostri sancti perfectores, ab antiqua eruditi traditione, in nos adducebant. Aiunt enim, quod quidem est verum, quia secundum legem divinam reducti infantes ad habitum sacrum venient omni perficiendi errore et immunda vita. Multumque hoc divinis nostris ducibus in animum veniens, probaverunt recipi infantes secundum hunc sacrum modum. Itaque naturales adducendi pueri parentes tradere puerum cuidam eruditorum bonorum divina paedagogo, et de cetero a se puerum perficit, tanquam a divino Patre et salutis sacrae anadocho. Hunc ergo summus sacerdos confitentem juxta divinam educare puerum vitam, repetit abrenuntiationes confiteri et sacras confessiones, non, ut illi forsan ridentes dixerunt, alium pro alio divina docens. Neque enim hoc ait sic: Pro puero ego abrenuntiationes aut sacras confessiones facio, sed quia puer abrenuntiat: hoc est, confiteor puerum credere in sacrum sensum venientem nostris anagogis: abrenuntiaturum quidem universaliter contrariis, confiteri autem et operari divinas confessiones. Nihil ergo, ut aestimo, inconsequens, si secundum divinam puer anagogen educatur, ducem et anadochum sacrum habens, habitum sibi divinorum insinuantem, et custodem a contrariis peritum. Tradit autem puero sacris symbolis summus sacerdos, ut in eis conversetur, et neque formetur ad vitam alteram, nisi divina contemplantem semper, et communionem eorum in profectibus sanctis factam, habitumque sacrum in eis fortem, educatumque pulchre a divino anadocho. Tanta, o puer, et sic bona nostrae Ierarchiae videntur mihi uniformia spectacula. Ab aliis autem similiter intentius animo non haec tantum visa sunt, lucidiora autem multa et deiformiora. Et tibi, ut arbitror, omnino lucebunt splendidiores formae, et divinissimis dictis in ascensionibus utenti ad excelsiorem radium. Trade igitur, o amice, et ipse mihi perfectiorem illuminationem, et ostende meis oculis quascunque videre poteris pulchriores formas et uniformiores. Confido enim ego, quia his, quae dicta sunt, repositos in te divini ignis ascendens usque vapores. Explicit liber de ecclesiastica Ierarchia.

Intertext edge

Open linked passage

Note