Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Joannes Trithemius
Vita altera Rabani Mauri
Maur 3.10
Choose a text More by Joannes Trithemius
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
8884 Vialram
3.1
LIBER SECUNDUS.
3.1
Hactenus, reverendissime praesul, et princeps illustrissime Alberte, primum de Vita sancti Rabani praedecessoris tui librum, auxiliante Domino Deo, continuavimus, in quo conversionem ejus ad institutiones monasticas, studium quoque et eruditionem scripturarum aperta narratione digessimus, ut quo fervore divini amoris simul et fraternae charitatis vir tantus conversationem suam incoeperit, posteritatis memoriae perpetuo commendaremus. Nunc autem, in sequenti libro, quem secundum adjicimus, primo tempus quo Fuldensi monasterio praefuit abbas, quantum si[ Forte, se] vires nostrae tenues nimium extendunt, stylo commendare pergimus, ut historiam ordine debito non fraudemus, verumtamen non pollicemur, nos omnia scripturos quae in abbatia gessit; sed ex multis consignamus paucissima, ut pote qui propter negligentiam scriptorum invenire nequivimus, quae restabant, potiora.
3.2
Anno igitur Dominicae nativitatis octingentesimo vicesimo quinto, indictione Romanorum tertia, mortuus est Aegiso, Fuldensis monasterii abbas quartus, anno regiminis sui quinto, vir moribus et vita religiosus, et divinarum Scripturarum amator praecipuus. Post cujus sepulturam Rabanus Maurus Magnentius, doctor et scholasticus, monachorum celeberrimus, fratrum electione communi abbas in ordine quintus instituitur, anno aetatis suae tricesimo septimo, et praefuit annis duobus et viginti, pastorem se ovium Christi exhibens, in omni sanctitate vitae spectabilem, et in opere semper efficacem. Primus Fuldae abbas fuit a beato Bonifacio archiepiscopo institutus sanctus Sturmus, natione Anglicus, anno Domini septingentesimo quadragesimo tertio, indictione Romanorum undecima, praefuitque annis sex et triginta. Post quem Baugolfus abbas praefuit annis viginti quinque. Cui successit Rathgarius annis sedecim. Quo mortuo, Aegil abbas praefuit annis quinque. Et illo vita defuncto, sanctus Rabanus, in ordine fratrum quintus, ut diximus, fuerat ordinatus. A fundatione itaque monasterii Fuldensis, usque ad ipsum Rabanum, per annos octoginta duos, abbates per ordinem quatuor exstiterunt. Rabanus itaque memorati coenobii quintus abbas institutus anno praenotato, qui fuit annus Ludovici regis Francorum Pii decimus, Eugenii papae secundi, annus quoque secundus, et Othgarii archiepiscopi Moguntini primus, in humilitate pristina perseveravit, et vitam, sicuti consueverat, in omni puritate mentis et corporis coram Deo indesinenter continuavit. Deum munda conscientia dilexit super omnia, pro cujus amore contempsit universa. In toto corde suo mandatorum ejus semper memor exstitit, et nunquam a bono studio cessavit. In oratione tam devotus et continuus exstitit, ut nemo, conversationis ejus ignarus, putasset illum lectioni Scripturarum vel momentaneo[ Forte, momento] potuisse intendere, vel novae compositionis quidquam lucubrare. Rursus in legendis divinis Scripturis, in lucubrandis quotidie ferme novis voluminibus, atque in docendis instituendisque ad pietatem divini cultus, ad regularis disciplinae observantiam, et morum integritatem monachis commissis, nec minus in ordinanda cura domestica, tam frequens fuit et sedulus, ut orandi nullum videretur habere momentum. Amor quippe Dei, quo totus ardebat incensus, non permisit esse otiosum, quoniam, sicuti expertus verissime beatus testatur Gregorius, amor Dei nunquam est otiosus. Speratur enim magna, si est; quod si operari renuit, profecto verus Dei amor nunquam fuit.
3.3
Beatus itaque abbas Rabanus ovium Christi sollicitus, parum indulgens suae infirmitati naturae, omne tempus, quod occupationibus rei familiaris subripere potuit, orationi et studio impendit. Monachum habuit nomine Strabum, patria Francum, ex urbe Praeapolitana oriundum, virum in omni scientia divinarum humanarumque litterarum doctissimum, carmine ac prosa longa exercitatione peritum, nec minus vitae merito, quam Scripturarum eruditione venerandum, quem post se monachorum scholae praefecit, et introductum docendi modum observare, et continuare mandavit. Qui Strabus et prosa et carmine plura scripsit. Ipse denique Rabanus, vigilantissimus pastor, munus docendi propter abbatiam penitus non deseruit, nec a componendis voluminibus cessavit. Amator nempe Dei sincerus, quoties opportune potuit, docendi officium, ut prius, repetivit. Unde quo liberius vacare posset interius, procuratores rerum temporalium sufficientes constituit et idoneos, de quorum fidelitate non potuit dubitare. Regnum Dei ante omnia quaerere studuit, et de rebus transitoriis se nimis anxie nunquam intromisit. Et quia Deum in toto corde suo dilexit super omnia, hujus vitae ab ipso necessaria consecutus est, magna in abundantia. Circa regimen tamen animarum valde sollicitus exstitit, et oves Christi sibi commissas verbo salutis, exemplo sanctitatis, et pabulo necessariae sustentationis studiosissime pascere curavit, sub ejus regimine monasterium Fuldense rebus atque personis crevit quotidie, et fama sanctitatis monachorum ejus per totum Francorum se regnum diffudit.
3.4
Praecipue tamen abbatis Rabani opinio doctrinae et sanctimoniae in ore fuit omnium celebris et gloriosa, non solum apud Germaniae Francos, sed apud Gallicanos quoque et Italos. Cujus viri fama reges et principes, episcopos et doctores quoslibet, etiam longius distantes, in ejus venerationem permovit. Omnes incomparabilem ejus mirabantur doctrinam, et conjunctam eruditioni sanctitatem laudibus continuis praedicabant ubique. Ex omni regno Francorum, quod tunc erat unum, Germanis et Gallis, ad audiendum illum certatim confluebant viri multarum facultatum periti, et se fore beatos existimabant, qui ad ejus fuissent familiaritatem admissi. Multi quoque principes, nobiles et cives Rabani magisterio filios suos commiserunt imbuendos, variis atque magnificis praeceptorem donis et muneribus honorantes. Quos ille tanta sedulitate docuit, qua major excogitari vix potuisset. Fuit enim laborum patiens, et qui sibi nihil onerosum aut grave judicabat, quod vel ad Dei honorem, vel ad proximi pertinebat utilitatem, unde sibi soli natus videri non voluit, qui salutem aliorum semper ut propriam quaesivit. Ad regimen animarum, Deo providente, valde fuit idoneus, vigilantia, pietate, discretione, prudentia, opere, et doctrina nulli secundus. Non erat penes illum acceptio personarum, sed electio sola meritorum: qui statim, ut abbas ordinatus fuerat, ut justitiae magistram, in omnibus Benedicti patris sequebatur regulam, a qua in omni vita sua nunquam temere declinavit. In ipsa namque regula sic abbas Benedictus mandat abbati:« Non praeponatur ingenuus ex servitio convertenti, nisi alia causa rationabilis existat. Enim vero sive servus, sive liber, omnes unum in Christo sumus, et sub uno Domino aequalem servitutis militiam bajulamus, quia non est apud Deum personarum acceptio. Solummodo in hac parte apud ipsum discernimur, si humiles et meliores caeteris in bonis et sanctis operibus inveniamur.» Haec et alia monasticae perfectionis instituta sanctus abbas Rabanus, una cum evangelicis praeceptis atque consiliis observatione studuit adimplere continua, et fidelem se Christi ministrum atque vicarium in monasterio exhibuit. In doctrina sua regulam custodivit apostolicam, in qua Paulus amator Christi praecepit, dicens ad discipulum: Argue, obsecra, increpa, id est, misce discreto examine temporibus tempora, et terroribus blandimenta. Dirum magistri et pium patris affectum subjectis sibi monachis exhibuit, quando indisciplinatos et duros corde severius arguit, obedientes vero mansuetos et humiles, ut in melius proficerent, paterno affectu benivolus obsecravit. Nunquam dissimulavit peccata delinquentium, sed mox ut oriri coepissent vitia, radicitus amputavit. Honestiores enim et animis generosiores, prima vel secunda admonitione blandus corripuit, et oratione mansuetissima confestim ad sanitatem mentis revocavit; improbos vero, si qui occurrissent, duros corde, superbos et inobedientes, non verbis modo, sed etiam verberibus et abstinentia severius castigavit, sciens scriptum, quia stultus non corrigitur verbis. Et iterum: Percute filium tuum virga, et liberabis animam ejus a morte[ Al., de inferno]. Meditationem Dominicae passionis in corde suo singulari devotione quotidie solebat revolvere, et pro morte Salvatoris innocentissima lacrymans et gemens gratias referre. Fertur enim sanctam in consuetudinem duxisse, ut nunquam cibum sumeret, nisi prius gratias agens, vitam, actus, et passionem Domini, et Salvatoris nostri Jesu Christi, ab incarnatione incipiens ad ascensum ejus in coelum per singulos articulos meditando, gemendo, et orando percurrisset. In argumentum est veritatis opus illud de Laudibus sanctae Crucis, in quo summa diligentia et devotione mysteria Dominicae passionis enodavit. Nisi enim patienti Christo magnopere fuisset compassus, tanta laudum praeconia nunquam in ejus passionis memoriam scribere potuisset. Verum quia mentem Christo compatientem habuit, vires, quas negavit infirmitas, pietas ministravit. Omnium namque spiritualium exercitiorum Dominicae passionis est maximum, in quo monachus, qui recto et sapido modo fuerit assiduus, cito magnum inveniet conversationis internae profectum. Monachum in hac sancta meditatione homini mundano praeposui, propterea quod exutus negotiis saecularibus ad meditationem Dominicae passionis, vitae et mortis aptior jure censetur.
3.5
Rabani autem conversatio multum segregata fuit a mundo, propterea factus est Deo proximus, et sibi per binarium in ternario monastice unitus. Hujus sanctissimae conversationis ad monadem ternarii mysterium nemo utiliter intelligit, qui adhuc vitiorum pulvere sordescit. Quisquis enim purgatus a voluptatibus carnis, et segregatus a vanis mundi sollicitudinibus in domo Domini secus solum habitat, jam oculos mentis apertos habere laudabiliter incipit, et nihil praeter Deum solum vel amat vel metuit. Quo sanctissimo purgationis genere beatissimus abbas Rabanus mirifice illustratus, Deum super omnia timuit: in cujus apparere conspectu aut reus, aut a bono opere vacuus horribile judicavit. Quocirca futurae sibi mortis imaginatione crebro perterritus, cui esset villicationis suae rationem quandoque redditurus, sedulo cogitabat, sciens artem esse omnium artium regimen animarum. Continuum ergo futurae rationis reddendae memoriam revolvebat in mente, sciens nimirum culpae pastoris incumbere, quidquid in ovibus suis paterfamilias minus utilitatis potuerit invenire. Propterea summo conatu sic statuit vivere, ut, quantum fragilitas permittit humana, securior appareret coram Deo in reddenda ratione. Unde non minus opere quam sermone, verum se omni tempore pastorem ovium Christi studuit exhibere. Et ob id omnia quae discipulis docuit esse contraria in suis factis ostendit non agenda. Omnipotenti Deo se gratum cunctis actionibus exhibere studuit, quem pura conscientia, mundo corde, et ferventissimo charitatis desiderio amavit. Ad se ipsum recta conversatione semper ordinatus exstitit, et a semitis justitiae minime declinavit. Ad subditos quoque suos debita sub vigilantiae cura ordinatum se praebuit, quorum utilitatem et profectum in omnibus quaesivit. quaesivit. In charitate proximi propter Deum ardens fuit et fervidus, nulli gravis, inquam, nulli injuriosus, nulli molestus, sed neminem laedens benefecit universis. Evangelicis obedienter inhaerens praeceptis, bonum, quod sibi fieri, secundum rectum rationis judicium, voluit; prior ipse aliis sedulo impendit. Omnes in Christo sincere dilexit, omnes honore praevenit, et cunctis pro viribus benefacere curavit. Semetipsum sibi pro Christi amore veraciter abnegans, evangelicis mandatis, ac monasticis institutionibus suam in cunctis voluntatem subjecit; mortificatisque perniciosis desideriis, et voluptatibus carnis, Christianae arma patientiae assumpsit, et sub confessionis ordine martyrio non caruit, utpote qui corpus suum jejuniis, vigiliis, orationibus, disciplinis, et aliis duris exercitationibus monasticis sine intermissione graviter maceravit, carnibus, vino et quibuslibet esculentis lautioribus semper abstinuit: fabis, pisis, et oleribus naturae indigentiam utcunque sustentavit. Quasi paradisi delicias amavit jejunium, et necessitatibus carnis semper praeposuit animae nutrimentum. Quidquid necessitatibus suis potuit subripere, in usus mox pauperum censuit erogare. Nam pientissimus cum esset in pauperes, et abbas Fuldae, et archiepiscopus Moguntiae, tanta eos commiseratione prosecutus est, ut de crastino nullam videretur habere providentiam. Unde et a bonis viris, Deumque timentibus pater nominabatur inopum, et hospes egenorum. Ab illis vero, quos auri cupido insatiabilis avaritiae flammis incenderat, non pius, non misericors, non munificus, sed prodigus, vane gloriosus, et dissipator substantiae Christi, per injuriam, potius nuncupari consuevit. Ita virtus semper habet osores, qui Pharisaeorum et Scribarum exemplo, bonum, quod negare in proximo nequeunt, in partem malam atque sinistram temere pervertunt. His similia beatus Rabanus ab improbis passus est multa, qui cum pietatem ejus in pauperes haud negare possent, vanitatis studio ascribere non timebant, asserentes illum vanae laudis amore ductum eleemosynas facere potius, quam pro honore Dei. Sed vir Domini militans sub fide Christi, qui radio divini amoris stabili jam firmitate ardebat, nec vana blateronum curavit obloquia, nec a bono, quod inchoaverat, opere propterea cessavit, quamvis non modo detractionibus suorum, sed etiam conviciis urgeretur. Nec tamen mirum, si in tanta congregatione bonorum inveniebantur etiam nonnulli minus perfecti, aut mali, cum inter duodecim apostolos Christi unus fuerit inventus traditor esse magistri; et e septem primis ecclesiae diaconibus sui exstiterit nominis auctor erroris. Verumtamen non dereliquit Omnipotens famulum suum in tribulatione, quem in camino paupertatis multipliciter probatum invenit esse fidelem, ac stabili firmitate voluntatis bonae pene invicibilem. Nullus eorum, quibus Dei amor cordi fuerat, et sacrarum studium Scripturarum, facientem eleemosynas virum Dei molestabat in aliquo; sed ex monachis illi, quos ministros et dispensatores rerum domesticarum constituerat, facibus avaritiae succensi, bonis obnitebantur studiis sui pastoris. E quibus unus fuit, nomine Edelhardus, patria Francus, homo plus aequo in rebus mundi sollicitus, quem pater majorem cellerarium domus constituerat, cujus historiam infelicitatis ut scribamus, ratio postulat aequitatis.
3.6
Clementissimus inopum pater publico mandavit edicto, ut quoties extra tribus monasterii aliquis morte commutaret hanc miserabilem vitam, ejus praebenda in cibo et potu integra, et sine diminutione, per dies triginta continuos pro animae defuncti salute pauperibus deberet erogari. Contigit autem anno Rabani abbatis duodecimo, qui fuit Dominicae nativitatis octingentesimus tricesimus septimus, indictione Romanorum quintadecima, plures in Fuldensi coenobio monachos, vocante Domino, ab hac miseria futuram transmigrare ad vitam. Unde vir sanctus, et defunctis compatiens et pauperibus vivis, ipsi Adelhardo, dispensatori domus, scriosius mandavit, coram omnibus dicens ei:« Cura, frater, quam diligentissime, ut praebendas defunctorum fratrum meorum plenas et integras, sicuti pro eorum salute constitui, singulis fideliter pauperibus distribuas. Quod si negtexeris, animam tuam in districto Dei judicio ream fore noveris, et puniendam.» Respondit Adelhardus, se patris jussa libenter facturum. Sed, o virus mortiferum, quam noxia est semper claustralibus avaritia, quos et propriae salutis facit immemores, et contra puritatem monasticam in superbia pertinaces. Adelhardus piger ad obedientiam, tardus ad pietatem, et ardens totus ad avaritiam, pauperum inopiam neglexit, et nimia cupiditate seductus, suffragia mortuis debita fraudulenter subtraxit. Nam partim contemptu abbatis, cujus obluctabatur pietati, partim avaritia, non minus quam tepiditate perniciosa, datus in reprobum sensum, quiescentium in Domino praebendas, aut in totum retinuit, aut infideliter pauperibus ministravit. Sed non tulit aequitas divina tantam ejus temeritatem sine vindicta. Quadam namque die, cum externis rerum curis nimium occupatus, hora jam esset tardior, et dormientibus caeteris per locum capitularem solus tenderet in dormitorium, lucernulam ex more in manibus gestans, vidit illic per gyrum monachos consedere plurimos, consueto schemate nigro indotos, et nimio terrore correptus, quid ageret, nesciebat. Erat enim tardior hora noctis, qua conventum simul tunc adunatum suspicari non potuit. Unde cum diligentius intueretur, singulas fratrum nuper vita defunctorum umbras esse cognovit, quibus stipendia subtraxerat ordinata, et ultra modum perturbatus animo, retrocedere tentabat. Sed nimius pavor, sanguine concitato in adversum, et crura obrigescere fecit et pedes, usque adeo, quod se movere de loco non potuit. Consurgunt mox impetuose spirituum defunctorum terribiles umbrae, prostratumque nimio pavore videntes, indumentis, virtute occulta, spoliarunt, ac dorso, non solum ut nobis est consuetudo castigandis nudato, sed insuper corpore toto miserum caedunt, sensibiliter virgis verberant, percutiunt, horribili vocis imagine consonantes:« Arripe[ Forte, Accipe], infelix, avaritiae, quam meruisti, vindictam, post triduum graviora recepturus, posteaquam nobiscum inter mortuos fueris computatus.» Evanescentibus mox umbris, remansit Adelhardus jacens, ut mortuus. Circa medium vero noctis, cum fratres consurgerent ad laudes matutinas, flagellatum miserum repererunt, in loco capitulari jacentem, mortuo quam vivo similiorem. Qui deportatus ad infirmitorium, et ad se tandem, fratrum ope, reversus, quid viderit, et quae mala perpessus fuerit, audientibus revelavit, et quod die tertia moriturus, juxta verbum apparentium sibi spirituum, praedixit. Et ne somnium existimarent, aut solius passionem mentis:« Cernite, inquit, plagas, et verberum considerate livores, quia nemo sic dormiens, absque impressione aliqua violenta extrinsecus poterit signari.» Intuebantur miserabili severitate perculsum astantes, nec lacrymas poterant continere, inter quos sanctus pastor Rabanus ovi nimis periclitanti ampliori compatiebatur affectu charitatis et piae commiserationis. Curavit ergo sollicitus, quod officium requirebat abbatis, jamque viribus deficientem, paterno monebat affectu de commissis poenitentiam agere, et de misericordia Dei nullatenus desperare. Quem etiam salubri admonitione contritum et poenitentem, sacramentis praemunivit Dominicis, morientemque precibus Domino instantius commendavit. At ille sub magno et aperto signo verae contritionis die tertia migravit e vita. Quo mortuo, beatissimus abbas Rabanus omnipotenti Deo sacrificium hostiae salutaris pro remedio animae illius obtulit, jejunia et orationes et sibi et fratribus indixit, eleemosynas auxit, et in salutem ejus, quidquid boni poterat, misericorditer impendit. Cum ecce defunctus, tricesima die post mortem suam, in cella oranti Rabano post matutinas visibilis et squalidus apparuit, et quid pateretur, etiam habitu et assumpto schemate quodammodo demonstravit. Ad quem nihil territus vir Domini ait:« Quomodo est, frater, et quid circa te nunc agitur, qui tam squalidus mihi appares? Dic mihi, per Dominum precor, quid tibi profuerunt orationes nostrae, castigationes et jejunia?» Cui respondit spiritus:« Orationes vestrae omnipotenti Deo gratae et acceptae fuerunt, mihique non in parvum relevamen profuere poenarum, sed plenam obtinere veniam nequeo, donec fratres nostri ascenderint in coelum purgati, quos ego in carne positus, mea tenacitate ac negligentia in poenis purgatoriis retardavi. Nam et praebenda mihi alioquin debita ipsis in subsidium provenit, sicuti divina justitia ordinavit. Sed oro te, pater, duplicentur praebendae pauperum, et confido quod Dei miseratione citius liberabor.» Promisit vir sanctus, quod postulavit defunctus. Duplicavit egenis praebendas, et orationes continuavit. Unde post alios triginta dies iterum claro schemate defunctus apparuit vivo pastori, se jam tunc liberatum retulit, Domino Deo et Rabano gratias egit. Ex eo tempore Fuldenses monachi pavore tam miserabilis historiae perculsi, et curam satisfaciendi pro mortuis tribus adhibuere sollicitam, et abbatis sui praecepta, sine contradictione, ac si divinitus emanassent, custodire satagebant. Nam cum hujus facti apud eos memoria, qui tunc inter mortales vivebant, penitus esset indelebilis, mentes omnium tanto perculserat metu pavoris, quod non solum debitas vita defunctis fratribus praebendas distribuebant integras, et plenas in usus pauperum, sed unus etiam quisque de sua portione victus quotidie subtrahens aliquid sibi libens in subsidium contulit egenorum.
3.7
Fecit et aliam valde necessariam constitutionem beatus abbas Rabanus, quae, ut fertur, usque in praesentem diem in monasterio servatur. Sciens enim quam sit monachis frequens conspectus mulierum periculosus, illis maxime qui juniores aetate in timore Domini adhuc minus exercitatos habent sensus, de consilio duodecim seniorum cunctis perpetuo mulieribus ad monasterium interdixit accessum. Quae sancta constitutio ut robur obtineret perpetuum, transitum femineo sexui per aquilonarem urbis portam, extra quam situm est monasterium, perpetua sanctione prohibuit et negavit. In hujus primordio constitutionis matrona quaedam nobilis, curiositate feminea superata, sancti abbatis inhibitionem contemnens, adjunctaque sibi familiarium turba, per vetitam urbis portam exivit, et ecclesiam monasterii praesumptuosa temeritate intravit. Quae mox, a daemone arrepta, horribiles coepit emittere voces, astantesque nimio pavore perterruit. Quam ligatis manibus sui reportarunt in oppidum, et salutem ejus cum lacrymis Rabani et monachorum precibus commiserunt. Verum, Domino permittente, tam crudeliter in eam saeviebat daemonium, quod intra paucos dies mori fuit compulsa, daemonio in ea sine intermissione clamante:« Pro me data est sententia Dei quoniam nemo, sola morte excepta, me ab hoc vasculo ejiciet.» Similia nonnullis constat postea contigisse mulieribus, quas sub simili praesumptione daemonium invasit. In festis tamen sancti Bonifacii martyris et dedicationis hodie mulieribus ad ecclesiam monasterii tantum accessus permittitur, quod beati Rabani, et multis postea temporibus penitus negabatur.
3.8
His et aliis multis per virum Dei laudabiliter constitutis, et mirabiliter patratis, nemo de ejus sanctitate poterat dubitare, cujus nutui omnes tam promptam cernebant divinam adesse potentiam. Unde nomen ejus in toto regno Francorum factum est magna celebritate gloriosum, et multi de remotis terrae provinciis ejus fama eruditionis et sanctitatis excitati, ad videndum illum et audiendum quotidie confluebant, qui conversatione ac moribus ejus perspectis, ad meliora profecerunt. Multis in abbatia Fuldensi virtutibus coruscavit et signis, quorum a nobis memoriam, nimia intercapedo temporis abscondens, oblivione perpetua sepelivit. Ita mortalibus semper vilescunt praesentia, ut quantumlibet excellenter suis temporibus dicta seu facta insignium virorum, non solum commendare litteris despiciant, sed etiam laudem adhibere meritis eorum dignam contemnant. Veterum magnifice gesta et legunt avide, et laudibus celebrant, sed contemporaneos sibi viros, etiam si veteribus sint meliores, quasi notos, et ob id minoris pretii, spernendo meritis privant. Tam est iniqua mortalium de rebus aestimatio semper, ut incognita miretur, et laudibus celebret; nota vero, et sibi praesentia, tanquam nihilum vilipendat: fidem majorem incertis scriptis praestans alienis, quam scientiam vel aestimationem oculis propriis. Hinc fit injuria multis, qui magna fecerunt in hoc mundo temporibus suis, et scriptorum vel penuria, vel negligentia, nullam, aut parvam, apud posteritatem, memoriam sunt consecuti. Sic Rabanus, sanctissimus abbas, magnas fecit in diebus suis virtutes, nec tamen condignam meritis a scriptoribus accepit memoriam. Refert enim supradictus auctor, Meginfridus, in volumine de Temporibus gratiae, Rabanum hunc, beatissimum abbatem, suis ad Deum orationibus caecos illuminasse duos, claudos gressibus formasse quatuor, de humanis etiam corporibus plures ejecisse daemones, et multis aliis claruisse miraculis. Sed quo haec facta sint ordine, non satis luculenter expressit, propterea tamen de sanctitate illius dubitandum non est, quod vitam ejus non invenimus ex ordine ab antiquis compositam, cum similia multis sanctorum acciderint.
3.9
Verum si quis de hujus viri sanctimonia dubitat, libros, quos magno labore quondam edidit, attentius revolvat. Optima scripsit, quoniam divino spiritu illustratus, pure, sancte et irreprehensibiliter in medio pravae nationis vixit. Nec aliter vivere potuit, qui tam sancta docuit et scripsit. Nam cum esset ardens in divino amore, nullum sine spirituali exercitio tempus praeteriit, quippe qui se totum Dei servitio mancipavit. Legit utilia, scripsit sancta, docuit recta, operabatur coelestia, et sine intermissione meditabatur divina. Haec illum sancta conversatio, et nobis merito venerabilem fecit in terris, et cum sanctis Dei omnibus gloriosum reddidit in coelis. Deo juvenis in monasterio coepit vivere, ac bene coepta fideliter usque ad mortem continuavit. Monachus fuit innocens, abbas in Deo semper proficiens, archiepiscopus inter praefectos excellens, fraternae charitatis amator et cultor ferventissimus exstitit, et salutem omnium studiosissime quaesivit. Unde zelo divini amoris accensus, multis coenobiis, quae tunc fundabantur de novo, et monachos ex suis dedit rogatus, et doctrina praeclaros abbates. Infirmiores quosque, et minus in observantia regulari zelosos atque perfectos, in monasterio secum detinuit, et sub virga disciplinae ad meliora quotidie compellere non cessavit. Ad monasteria vero noviter fundata, non misit infirmos, sed fortes, non tepidos et carnales, sed moribus et eruditione consummatos atque perfectos. Anno regiminis sui abbatialis tertio decimo, qui fuit Dominicae nativitatis octingentesimus tricesimus octavus, indictione Romanorum prima, cum Erlafridus quidam comes in Calba monasterium in memoriam sancti Aurelii pontificis, apud Hirsaugiam, Spirensis dioecesis, novum a fundamento construxisset, missa legatione in Fuldam cum precibus Otgari archiepiscopi Moguntini et[ Forte ad] Rabanum abbatem, monachos ab eo petiit, et ejus dispositioni coenobium, quod erexerat, commendavit. Qui pro Dei reverentia, precibus annuens supplicantis, Lutbertum Hirsaugiae primum abbatem constituit, cui de suis, monachos in omni religione perfectos monastica, quindecim numero conjunxit. Ad monasterium quoque Novae Corbeiae, quod in Saxonica regione, quae nunc Westgallia nuncupatur, fundari coepit, anno Dominicae nativitatis octingentesimo vicesimosecundo, indictione Romanorum quinta decima, monachos postea consummatos destinavit, viros eruditos atque sanctissimos, inter quos sanctus Altfridus, postea quartus in Hildelsheim pontifex, unus exstitit: per quem Deus multa signa et miracula fidelibus ostendit. Ad alia quoque plura coenobia, eo tempore noviter constructa, beatus Pater abbates misit et monachos, quorum nomina brevitatis amore silentio pertransivimus, ut pote qui ad finem historiae rationabiliter festinamus.
3.10
Cum itaque reverendissimus abbas Rabanus in lege monastica irreprehensibiliter viveret, et multos verbo et exemplo ad justitiam erudiret, saevit in eum totius boni adversarius, et variis modis viri propositum enervare, penitusque subvertere laborabat, et multis variisque nocendi mediis virum sanctum aggressus, cum animi ejus constantiam nequaquam posset perfringere, subditorum ejus mentes ad odium pastoris callida studuit machinatione provocare. Anno igitur nativitatis ejus quinquagesimo septimo, ut Meginfridus( Fuldae postea monachus) est auctor, facta est inter eum et monachos ejus, sollicitante diabolo, gravis quaedam et nociva dissensio, cujus tamen causam non expressit. Quam Ludovicus Germanorum rex, frater Lotharii imperatoris ac regis Italiae, filius Ludovici primi cum audivisset, missis ad Fuldam nuntiis, Rabanum ad se vocavit abbatem, et monachorum temeritatem regali auctoritate compescuit, venientemque cum honore suscepit, et biennio ferme secum in curia regali detinuit. Interea monachi Fuldenses, poenitentia ducti, oratores miserunt ad regem, humili supplicatione rogantes, ut ablatum sibi redonaret abbatem. Quod tamen facere, propter causam rationabilem, et abbas ipse renuit, et rex admittere nullatenus consensit. Mansit ergo in aula regia beatus abbas Rabanus biennio, usque ad mortem Otgarii archiepiscopi Moguntini, monachis interim lamentantibus.

Intertext edge

Open linked passage

Note