Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Joannes Trithemius
Vita altera Rabani Mauri
Maur 4.3
Choose a text More by Joannes Trithemius
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
8884 Vialram
4.1
LIBER TERTIUS.
4.1
Igitur post mortem memorati archiepiscopi Moguntini Otgarii, qui fuit in ordine archipraesulum quintus, et obiit anno Dominicae nativitatis octingentesimo quadragesimo septimo, indictione Romanorum decima, mensis Aprilis die vicesima prima, in monasterio sancti Albani martyris apud Moguntiam, in capella sancti Bonifacii cum honore sepultus, anno pontificatus sui vicesimo secundo, beatus Rabanus Maurus Magnentius, abbas Fuldensis, promotione Ludovici regis, in archiepiscopum Moguntinum electus, votis procerum successit, et praefuit annis novem, mensibus quatuor. Cui substitutus Hatto in abbatia Fuldensi succedens praefuit annis septem. Rabanus itaque abbas anno aetatis suae quinquagesimo nono, qui fuit Lotharii imperatoris septimus, et quarti Leonis papae secundus, Germanorumque regis Ludovici aeque septimus, et Dominicae nativitatis, jam praenotatus in archiepiscopum ordinatus, pristinum vitae rigorem non solum in nullo minuit, sed quasi tunc primum inciperet converti ad Deum, regularis observantiae disciplinam in multis auctam usque ad mortem custodivit. A carnibus et vino imprimis abstinuit, delicias non quaesivit, nullas infirmae carnis aut mundi voluptates sive illecebras ullatenus admisit; balnea, et omne quod corpus tenerum fovet, sed mentem resolvit, damnatione perpetua refutavit, gregem sibi commissum, ut verus pontifex, fervidusque Christi minister, summa diligentia custodivit; quem verbo, exemplo simul, et hujus vitae pabulo, qua potuit sollicitudine, pavit et enutrivit. Ab ejus memoria nunquam recessit apostolica sententia Pauli dicentis: Oportet episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, castum, virtutibus ornatum, prudentem, pudicum, hospitalem, atque salutaris scientiae doctorem; non vinolentum, non percussorem, sed modestum; non litigiosum, non cupidum, et qui testimonium habeat bonum ab his etiam qui foris sunt, ut non in improperium incidat, et in laqueum diaboli. Quae omnia crebrius in mente revolvens, nihil eorum quae pontificalis ministerii officium requirere videbatur, omisit, sed irreprehensibilem se cunctis in operibus bonis semper exhibuit. Ordinatus autem fuit in archiepiscopum, sicut est dictum, vicesima sexta die mensis Junii, quae fuit sanctorum Joannis et Pauli martyrum festivitate solemnis, apud Moguntiam in ecclesia cathedrali, rege Ludovico et multis aliis praesentibus.
4.2
Eodem anno, jubente Ludovico rege, apud Moguntiam in monasterio sancti Albani martyris, circa principium mensis Octobris synodum habuit, ad quam non solum de sua provincia, sed etiam de aliis plures episcopos et abbates convocavit; quorum consilio, multa pro communi utilitate rei ecclesiasticae prudenter ordinavit.
4.3
Per idem tempus mulier quaedam, Thierda nomine, pseudoprophetissa, de partibus alienis venit ad Moguntiam: quae Salomonis episcopi Constantiensis parochiam suis vaticiniis non modice perturbaverat. Nam certam de proximo instantem consummationis saeculi diem, aliaque perplura, quae soli Deo sunt cognita, quasi divinitus sibi revelata, se scire, publice praedicabat, dicens eodem anno ultimum mundi diem imminere. Unde multi ex populo utriusque sexus timore perculsi, ad eam venerunt, oblatisque muneribus, se illius orationibus, quasi alicujus sanctae commendabant. Et, quod gravius est, sacri etiam ordinis viri doctrinas ecclesiasticas postponentes, illam quasi magistram coelitus destinatam sequebantur. Haec ad praesentiam sancti Rabani archipraesulis et aliorum episcoporum apud sanctum Albanum deducta, et diligenter de suis assertionibus requisita, presbyterum quemdam sibi ea suggessisse, et se talia, quaestus causa, in populum seminasse, professa est. Quapropter synodali judicio publice caesa flagellis, ministerium praedicationis, quod irrationabiliter usurpaverat, et sibi contra morem ecclesiasticum vendicare praesumpserat, cum dedecore maximo et manifesta confusione amisit, suisque vaticiniis tandem confusa, finem imposuit.
4.4
Gotescalcus quoque presbyter quidam, natione Gallus, ex Rhemorum dioecesi adveniens, de praedestinatione Dei novum et perniciosum seminabat errorem. Dicebat enim tam bonos ad vitam aeternae felicitatis quam malos ad mortem perpetuam inevitabiliter a Deo praedestinatos esse; et nec illis nocere, si peccent, nec malis et praescitis prodesse, si ad melioris vitae propositum convertantur, eo quod providentia Dei omnino sit infallibilis. Contra quem beatissimus archipraesul Rabanus campum disputationis latum ingressus, tam Scripturarum auctoritate quam evidentia rationis eum coram omnibus, Deo auxiliante, superavit, et vi argumentationis usque adeo reddidit mutum, quod nihil pro sua opinione amplius potuit inferre. Benedictus per omnia Deus qui perniciosissimum dogma erroris, per os famuli sui Rabani confutavit. Rationabiliter itaque a sancto Rabano convictus, superatus, et confusus in conspectu episcoporum, abbatum, et caeterorum omnium, qui fuere praesentes, correctionem assumpsit, erroremque suum publice revocavit. De sententia vero synodi sanctae ad episcopum proprium Hincmarum Rhemis transmissus est, dato prius juramento confirmationis, ne in regnum Ludovici, hoc est Germanicum, amplius rediret. Multa quoque in eadem synodo et alia fuerunt utiliter decreta, quae alibi habentur.
4.5
Verum silentio praetereundum non est, quemadmodum omnis boni hostis et inimicus, diabolus sanctis Rabani studiis adversabatur in omnibus die ac nocte; quaerens et observans ejus vitae semitas, ut eum vel a sanctitatis revocaret proposito, vel publicae neci exponeret, aut confusioni personali. Nec a male coeptis quievit, quousque tandem in brevi plurium animas subditorum subvertit. Nam cum vix duos in pontificatu menses implesset, suis pene omnibus, instigante spiritu maligno, coepit nimium displicere, quorum tanta fuit subsecuta temeritas, ut occultum de morte illius tractarent consilium! Conspirantes enim adversus eum ex clericis ecclesiae Moguntinae complures, quorum vitia et inordinatam conversationem vir sanctus rationabiliter arguebat, de laicis etiam multos nobiles et ignobiles in suam perversam societatem occulte traxerunt, et malum in proprium pontificem consilium adunarunt. Fuit autem Rabanus pontifex et in se rectus, integer, et justus; ad subditos vero zelosus, et pastorali sollicitudine vigilantissimus, qui cum ecclesiae ministros ad canonicas constitutiones, juxta officii rationem, vellet reducere, pravorum contra se mentes graviter irritavit. Et nisi providentia divina, quae nunquam in sua dispositione fallitur, aliter ordinasset, manus impiorum effugere minime potuisset. Sed non est consilium hominis contra Deum. Eodem namque tempore Rabanus archiepiscopus synodo praesidebat, apud sanctum Albanum, Ludovicus rex in civitate Moguntina procerum regni celebrabat conventum, qui homines sancti Rabani, ut Regino testatur in chronicis, conspirantes adversus dominum suum, publice convictos, cum eo pacificavit, et unicuique pro mensura delicti satisfactionem injunxit.
4.6
Anno post haec Dominicae nativitatis octingentesimo quinquagesimo secundo, indictione Romanorum quintadecima, qui fuit pontificatus beati Rabani quintus annus, iterum celebrata est synodus, rege Ludovico jubente, apud Moguntiam, in monasterio sancti Albani martyris, ipso Rabano praesidente archiepiscopo, in qua pene omnes episcopi, et abbates Franciae orientalis, Bavariae atque Saxoniae, cum Rhenanis et Mosellanis comparuerunt propriis in personis. Multa in ea synodo statuta sunt, ad communem utilitatem ecclesiae, proque morum correctione Deo famulantium clericorum, quae omnia Ludovicus ipse regali auctoritate confirmavit. Et episcopi quidem synodales quaestiones in concilio determinabant: rex autem cum principibus in civitate sedandis litibus invigilabat.
4.7
Anno Dominicae nativitatis octingentesimo quinquagesimo, indictione Romanorum tertiadecima, qui fuit sancti Rabani annus in pontificatu tertius, Germaniae populos gravissima fames oppressit, maxime circa Rhenum habitantes. Nam unus modius de frumento Moguntiae vendebatur pro decem nummis argenti, quorum sex et viginti unum hodie faciunt auri florenum. Ex qua supputatione constat unum octale frumenti, quod maldrum vocant, plus quam tres solvisse florenos dictae mensurae Moguntinensis. Morabatur autem eo tempore beatus Rabanus archiepiscopus in quadam villa parochiae suae, cui vocabulum est Wincella, quam in descensu Rheni fluminis ad dextram, ferme tribus a Moguntia distat milliaribus, et nunc ab incolis terrae Wunckel nuncupatur. In ea residens, pauperes de diversis locis advenientes quotidie plus quam trecentos suscipiebat, et alimento sustentabat, exceptis his qui in praesentia illius assidue vescebantur.
4.8
Venit autem inter alios, una dierum et mulier quaedam ex villa Crucinaco( quae nunc oppidum est) oriunda, inedia pene consumpta cum infante parvulo, cum aliis pauperibus, refocillari desiderans. Quae priusquam limen portae domus episcopalis transcenderat, prae nimia imbecillitate corruens in terram, spiritum exhalavit. Puer vero mamillam matris defunctae jacentis, quasi viventis, de sinu protrahens, et sugere tentans, multos intuentes ad fletum coegit. Quae cum beato pontifici nuntiata fuissent, ingemuit et prae nimio compassionis dolore lacrymas cohibere non potuit. Ex illa die per omnem regionem misericordiam praedicari fecit egenis, eleemosynas pro viribus auxit. Pauperibus, undecunque venientibus, necessarium praesentis vitae pabulum abundantius ministravit. Hanc ejus munificentiam in pauperes omnipotens Deus gratam habens, duplici beneficio remunerasse legitur; dum ei copiosam hujus vitae provisionem in praesenti retribuit, et animam illius tandem a corpore separatam aeternae felicitatis in coelo deliciis perpetuo satiavit. Dispersit enim hujus vitae divitias pro Christi amore, et dedit pauperibus, propter quod et Justitia ejus manet in saeculum saecuti, et convivium[ et cornu] ejus cum sanctis omnibus exaltatur in gloria. Christum Jesum unigenitum Dei Filium, cujus minister erat et pontifex, amavit super omnia, pro cujus honore fidelem se ovium ejus pastorem exhibuit, inscios docuit, pauperes pavit, errantes et per devia peccatorum praecipitatos ad viam justitiae paterna sollicitudine reduxit. Vere justus et sanctus, qui post aurum non abiit: nec in thesauris pecuniae speravit. Omnis confidentia ejus fuit in Domino, pro cujus amore caetera omnia despexit. Unde rerum temporalium curam exemplo priscorum pontificum viris commisit idoneis: quorum relevatus ministerio, spiritualibus intentius vacaret. Ea vero quae pontificale requirebant officium, in tota dioecesi per semetipsum administrabat. Lectioni divinarum Scripturarum, meditationi quoque, orationi et contemplationi, quoties a pontificali poterat ministerio vacare, semper fuit intentus, et sanctitatis exercitium, quod monachus in coenobio didicerat, etiam archipraesul factus, sine intermissione continuans, nunquam intermisit. Verbum Dei praedicare sibi commisso populo non erubuit; quippe qui se apostolorum consecutum esse ministerium recognovit. Enim vero sicut non meretur dici apostolus, qui vacans mundi negotiis vel otio, verbum Dei commissis sibi populis non praedicat, ita episcopali honore penitus est indignus, qui neglectis sive postpositis spiritualibus, sola temporalia curat. Transiens ergo per vicos, perque castella et villas, Apostolorum more, Rabanus cum clericis nonnullis et monachis, quos ad hoc ministerium novit idoneos, Evangelium Dei populo nuntiavit, delinquentes corripuit, poenitentes Domino reconciliavit. Mores clericorum totis viribus ad apostolicam institutionem reformare studuit, pro quorum directione salubri, tres libros notabiles ad Haildolfum, quartum archiepiscopum Moguntinum, antecessorem suum, prius lucubravit.
4.9
Quoties vero ab actionibus ecclesiae publicis vacabat, mansionem residentiae corporalis tenebat vel in memorata villa circa Rhenum Wincella, vel in Moguntia, circa majorem ecclesiam, in domo episcopali, aut certe in monte, haud procul a praenominato vico, qui de nomine illius dictus est Bisthofeberus, in quo nunc monasterium sancti Joannis Baptistae cernitur esse constructum. Frequenter etiam manere consuevit in coenobio sancti martyris Albani, quod in monte prope Moguntiam Richolfus, tertius archiepiscopus, construxit, anno Domini septingentesimo nonagesimo sexto, indictione Romanorum quarta, propter monachorum inibi Deo famulantium vitae sanctitatem. In monasterio etiam canonicorum Sancti Victoris, extra Moguntiam, saepius habitabat, cum propter aeris temperiem, tum propter loci et situs amoenitatem. Ibi nonnulla pro fidelium aedificationem scribens composuit, ubi et sanctus Lullus quondam archiepiscopus orationi meditationique insistere consuevit.
4.10
Hic jam reor opportunum, ut quam plura, quamque utilia scripserit volumina Rabanus iste sanctissimus pontifex, ab anno aetatis suae tricesimo usque ad finem vitae per annos ferme octo et triginta, quibus nunquam a studio Scripturarum et editione librorum cessavit, posteritatis memoriae commendem. Fuit enim, quemadmodum in superioribus dictum est, per Germaniam omnium doctissimus, qui multitudine, utilitate, facundia, et elegantia librorum a se editorum, nec praecedentem quemquam habuit similem, nec post se reliquit aequalem. Quod verum ex eo constabit facilius, si titulos librorum ejus per ordinem exprimamus, non quo sunt editi, sed a nobis collocati.
4.11
Scripsit igitur ad Frecolfum Lexoviensem in Normannia episcopum, quondam discipulum suum, de quo supra diximus, in Genesim libros quatuor; in Exodum libros quatuor; in Numeros libros quatuor; in Leviticum libros quatuor; in Deuteronomium libros quatuor; in historiam Josue libros duos; in historiam Judicum libros duos; in historiam Ruth librum unum: ad Hildowinum, abbatem sancti Dionysii super historiam Regum libros plures; in Paralipomenon libros quatuor; in Esdram et Nehemiam libros tres; in historiam Tobiae librum unum; in historiam Judith libros septem; in historiam Esther librum unum; in historiam Job libros plures; in totum Psalterium libros plures; in Proverbia Salomonis libros plures; in Ecclesiasten libros plures; in Cantica canticorum libros plures; in librum Sapientiae libros tres; in Ecclesiasticum libros decem; in Isaiam prophetam libros viginti; in Ezechielem libros viginti; in Danielem prophetam libros tres; in duodecim prophetas minores libros duodecim; in historiam Machabaeorum libros tres; in Evangelium Matthaei libros octo; in Evangelium Lucae libros tres; in Evangelium Marci libros quatuor; in Evangelium Joannis libros plures; ad Luxum Servatum presbyterum in omnes epistolas Pauli apostoli libros tres et viginti; in Actus apostolorum libros plures; in Epistolas Canonicas libros septem; in Apocalypsin Joannis libros plures; ad Gregorium papam quartum de Laudibus sanctae Crucis laboriosum et mirabile opus, libros duos; ad Haimonem episcopum Halberstatensem de Universo, libros viginti duos; de Universali natura, librum unum; ad Hailfolsum quartum ecclesiae Moguntinae archiepiscopum, de Institutione, vita et moribus clericorum, libros tres; ad Heribertum episcopum de Quaestionibus canonum librum unum; ad Reginbaldum episcopum de eadem materia, librum unum; de Benedictionibus patriarcharum, librum unum; de divinis Officiis, libros octo; de Computo ecclesiastico, libros duos; Praeparamenta septem artium liberalium, multa juvenis volumina composuit; Epigrammaton libros quatuor; de Metrica Compositione, libros tres; ad Ludovicum Germaniae regem libros et epistolas edidit plurimas, de materiis diversis et variis sibi ab eo propositis. Epistolas quoque, sermones et homelias plures, et sine certo numero scripsit, composuit, et dixit; quorum singulorum per ordinem facere mentionem nimis foret lectoribus taediosum. Multa enim et alia scripsisse creditur, quae in cognitionis nostrae ergasterium necdum pervenerunt. Haec sunt Rabani doctissimi atque sanctissimi archipraesulis opuscula, quae me legisse memini, quorum editioni per annos, sicut diximus, octo et triginta primum Fuldae monachus et scholasticus, deinde abbas, et postremo archiepiscopus sine intermissione pro Dei gloria et fidelium utilitate maxima insudavit.
4.12
Fuit enim vir sua aetate Germanorum omnium studiosissimus, et universalis facile princeps doctrinae, qui sapientia et eruditione in sua natione omnes superavit, vicitque praecedentes, nec similem post se habuit, inter sequaces. Ab eo namque tempore, quo scholasticam apud Fuldam claustralibus palaestram instituit, per annos ferme quadringentos, multi in ordine sancti patris Benedicti per totam Europam monachi doctissimi claruerunt. De quibus in primo libro virorum illustrium, ordinis nostri memorati, complures nominatim recensui, et etiam non paucos in volumine de scriptoribus ecclesiasticis dudum collocavi. Eo tempore proverbium illud verum exstitit quo dicebatur: Scientia Scripturarum in cucullis latitat monachorum. Monachi enim tunc fuerunt studiosi atque doctissimi, qui non solum Latinis, sed etiam Graecis litteris apud Germanos et Gallos studium diligens impenderent. Nostris vero monachis postremo voluptates carnis et otia lectioni Scripturarum praeferentibus, Graecarum etiam litterarum scientia pariter apud Germanos et Gallos penitus defecit. Supervenerunt nova fratrum instituta Mendicantium, et novos studiorum modos cum familiari quodam atque campestri genere scribendi attulerunt.
4.13
Rabanus autem primus inter Germanos, doctor universaliter eruditus, scientia profundus, eloquio disertus et solidus, vita emicuit et conversatione, doctissimus, religiosus atque sanctissimus; vere dignus, gratus, et acceptus Deo pontifex semper exstitit. In cujus ministerio die et nocte tam sollicite vigilavit. Quidquid facere ad honorem Dei potuit, nullo unquam tempore, nullave occasione praetermisit. Plures per dioecesim Moguntinam ecclesias de novo constituit, vetustas et ruinosas etiam multas reparavit. Monasterio Fuldensi abbas praesidens, monasticas praeposituras nonnullas condidit, et quaedam coenobia monialium sui ordinis in finibus Buchonici nemoris fundavit. Sed et alia memoratu digna gessisse multa legitur, miraculis quoque variis coruscasse memoratur. De quibus cum certum ac manifestum non constet nobis veritatis testimonium, satius duximus tacere penitus, quam incerta litteris commendare. Hoc vero quod, Meginfrido testante, cognovimus, etiam styli officio posteritati commendare non dubitamus. Rabanus etenim reverentissimus praesul, tam in abbatia Fuldensi quam in pontificatu ecclesiae Moguntinae, multas ab aemulis injurias, oblocutiones, detractiones, et contumelias, etiam a suis propriis, sine demerito sustinuit; et saepe usque ad mortem periclitatus fuit. Quae omnia pro Dei amore patientissime sustinuit, et quidquid adversi contra eum accidit, suis peccatis humiliter ascripsit. Unde non solum se patientem in adversis semper exhibuit; sed quod majoris est meriti, cuncta sibi contraria etiam voluntarie pro charitate Domini toleravit. Enimvero cum esset omnium pontificum suo tempore mansuetissimus, persecutores et aemulos suos nunquam vocavit ad poenam, nec verbo nec facto ullam de ipsis unquam petivit vindictam. Fundatus enim divinae glutino charitatis supra firmam petram, nulla tentatione potuit a Domino separari, viam timoris et amoris Domini, quam a teneris pueritiae annis recte vivendo ambulare didicit. Nemo illum vidit praeter justae rationis modestiam ira commotum, nemo reperit animo perturbatum; sed bonae conscientiae testimonio laetus, mente semper fuit pacificus, et sibimetipsi, cum Deo unitus, omni tempore tranquillus. Permansit constans in his exercitiis pietatis, et quanto se viciniorem morti sensit vel credidit, tanto mentem a caducis et vanis mundi studiis amplius elongavit. Jejuniis, vigiliis, orationibus, sacris eleemosynis, praedicationibus, et aliis bonis operibus, sine intermissione fuit intentus, et omni tempore in officina divini amoris utiliter occupatus.
4.14
Cum autem tempus ab aeterno venisset praeordinatum, quo misericors et miserator Dominus famulo suo pro meritis bonae voluntatis mercedem dare praedestinavit felicitatis aeternae, correptus febre lecto decubuit, et crescente morbo, tandem ad extrema pervenit. Qui visione praemonitus angelica ultimum sibi hujus vitae miserabilis instare certamen, exitum suum laetus Dominicis sacramentis munivit, et libris suis partim ad Fuldam, partimque ad monasterium sancti Albani, extra moenia civitatis Moguntinae, provide distributis, ad Dominum, quem toto corde semper amaverat, inter orationis verba feliciter emigravit, sexto Kalendarum Novembrium, anno Dominicae nativitatis octingentesimo quinquagesimo sexto, indictione Romanorum quarta, pontificatus sui anno nono. In cujus transitu voces canentium angelorum auditae sunt, dicentium: Iste sanctus digne in memoriam vertitur hominum, qui gaudio ducitur angelorum: quia in hac peregrinatione, etc. Mortuus est autem beatissimus archiepiscopus Rabanus apud Vinicellam, habitationis suae vicum, ad littora Rheni. Cujus sacrum corpus, sicut vivus ordinaverat, Moguntiam relatum est, et in ecclesia sancti martyri Albani cum honore sepultum. De quo sequens invenitur epitaphium, in memoriam ejus scriptum: Lector honeste, meam silvis cognoscere vitam, Tempore mortali discere sic poteris. Urbe quidem genitus sum, et sacro fonte renatus In Fulda, post haec dogma sacrum didici. Quo monachus factus seniorum jussa sequebar, Norma mihi vitae regula sancta fuit. Sed licet incaute hanc, nec fixe semper haberem, Cella tamen mihimet mansio grata fuit. Ast ubi jam plures transissent temporis anni, Convenere viri vertere fata loci, Me abstraxere domo invalidum, regique tulere, Poscentes fungi praesulis officio: In quo nec meritum vitae, nec dogma repertum est, Nec pastoris opus jure beneplacitum. Promptus erat animus, sed tardans debile corpus. Feci quod poteram, quodque Deus dederat. Nunc ergo te ex tumulo, frater dilecte, juvando Commendes Christo me ut precibus Domino: Judicis aeterni me ut gratia salvet in aevum, Non meritum aspiciens, sed pietatis opus. Rabani nempe mihi nomen, lectio dulcis Divinae legis semper ubique fuit. Cui Deus omnipotens tribuas coelestia regna, Et veram requiem semper in arce poli.
4.15
Et iste quidem beatissimi pontificis Rabani finis, in hoc mundo vivendi exstitit. Cujus sanctum corpus annis sexcentis quinquaginta novem in memorato coenobio sancti martyris Albani sepultum, in sarcophago juxta murum chori elevato permansit. Ad cujus quoque tumulum a principio magnus populi fuit concursus, et plura narrantur facta miracula; qui tamen successu temporis omnino defecit, et sacellum ejus diu sine honore permansit. Unde providentia Dei cuncta gubernantis, ad nominis sui gloriam, et famuli sui perpetuum honorem, sanctissimum corpus ejus de Moguntia ordinavit, et voluit in Saxoniam transferri anno praesenti, quo hoc scripsimus, Dominicae videlicet nativitatis millesimo quingentesimo quinto decimo, indictione Romanorum tertia. Quae quidem translatio per quem, qualiter, quando, et quorsum sit facta, speciali syntagmate descripsimus ad laudem et gloriam Dei omnipotentis, Patris, et Filii, et Spiritus sancti: qui Deus est, vivit et regnat unus per omnia saecula saeculorum. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note