Joannes VIII
Epistolae et decreta
Decr 71.2
Choose a text
More by Joannes VIII
—
9263 Epetde25
71.1
LXX. AD SERGIUM MAGISTRUM NEAPOLITANUM. (Anno 877.) Dolet ipsum saepe monitum foedus cum Saracenis solvere noluisse; praecipit ut tandem pareat: sin minus, minatur se iterum eum excommunicaturum; pollicetur, si fideles legatos miserit, benigne se suscepturum.
71.1
JOANNES episcopus SERGIO magistro Neapolitano.
71.2
Dum verbi Dei semen in pectore tuo etiam per memetipsum post crebros missos et litteras seminassem, exspectabam non verborum folia, sed fructus operum promereri: sed quia super hac parte spes nostra frustrata est, cogor in vocem Domini per Isaiam prophetam adversus Israeliticam plebem prorumpere, clamans: Quid est quod debui ultra facere vineae meae, et non feci? an quod exspectavi ut faceret uvas, fecit autem labruscas? Verum quia, ut cum Apostolo dicam, eadem vobis scribere mihi quidem non pigrum, vobis autem necessarium est; semel te tuosque adhuc admonere non abnuo ut ab infidelium consortio declinetis, et a tam profano tandem aliquando foedere recedatis. Quod si nos audieritis, non solum bona quae cupitis affluentius ex nobis habebitis, sed et magna praemia coelitus assequemini; sin autem, non solum nos spirituali vos iterato gladio percellemus, sed et hi qui non sine causa materiales gladios portant, cum sint sanctae Ecclesiae validi defensores et fervidi zelatores, cunctis adversis et prosperis conculcatis, adversus vos protinus arma corripient, et vindices contra vos impugnatores ejus celerius properabunt. Quae nos scientes, quia vos anima et corpore salvos reddere cupimus, haec vobis denuntiamus et cavenda praecipimus. Caeterum miramur quomodo vos in litteris vestris, quas in ipsa paschali festivitate suscepimus, inculpabiles tentetis astruere, cum piaculum vestrum totus qui desertus est mundus, et sanguis de terra, qui effusus est, clamet: praeveniente autem gratia Dei, cito credimus fore ut et vos resipiscentes a vinculo quo annexi tenemini, convenientius absolvamini, et de tua tuorumque salute ipsi cum coelestibus choris pari gaudio perfruamur. Porro si missos destinatis fideles, quibus credere procul dubio valeamus, libenti eos et benigno suscipiemus affectu; et quidquid desiderio vel voto vestro cederit, gratanter administrabimus, fidentes, quod nil impossibile, nil allegaturi sint inconveniens: e contra vero si finetenus pacti jugum cum infidelibus ducere proponitis, scitote profecto quia, ut cum Apostolo fatear, in virga veniam ad vos. Data V Idus Aprilis, indictione decima.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).