Joannes VIII
Epistolae et decreta
Decr 9
Choose a text
More by Joannes VIII
—
9263 Epetde25
1
PHILIPPI JAFFE MONITUM.(Regesta Pontificum Romanorum.)
1
Quanticunque merito habetur amplum et grande, quod superest, Registri Joannis VIII fragmentum, epistolas 308 comprehendens, dolendum tamen est, quod non meliore conditione ad nos pervenit. Incuria enim sive ipsius notarii, sive, ut probabilius est, eorum qui transcripserunt, non modo corruptae magnopere et truncatae haud paucae epistolae sunt, sed ne temporis quidem in iis disponendis ubique habita ratio est; quin etiam eo usque chronologiae quasi contemptio quaedam haud raro processit, ut in permultis iisque continuis litteris, quas plane manifesto ex interioribus indiciis apparet scriptas temporibus diversis fuisse, chronicis signis omnino abjectis eodem modo substitueretur: Data ut supra. Quae verba ab inepto quodam aetatis posterioris librariolo pro: Data et caetera, apposita putem, cum praesertim quo ex codice expressum Registrum est, eum undecimo demum saeculo confectum esse testetur Pertzius in Archiv für ältere deutsche Geschichtskunde, V, 32. Sed quoquomodo sese res habeat, de epistolarum diebus nihil debuit usquam ex prava illa formula extricari.
2
I. AD ANNONEM FRISINGUENSIS ECCLESIAE EPISCOPUM. Fragm.--(Anno 873.) Ut Ecclesiae Romanae debitos redditus transmittat.
2
Efficaciam tuae fidelitatis circa sedem apostolicam, quam nimirum litteris tuis extuleras, operibus te approbare velle satis devotissime promittentem et gratanter accepimus et pro commendatione rerum Romanae Ecclesiae provisioni tuae, ut asseris, commissarum. Noveris itaque nuperrime nos litteras dilecto filio nostro Ludovico regi, sed et episcopis et comitibus Italici regni qui earum redditus nobis deferri salvos faciant, transmisisse, nihilque aliud superesse cognoscimus nisi ut aurum aliasque species quas te collegisse fateris simul cum praeteritae indictionis qui minus fuerunt redditibus sub omni plenitudine nobis per totum Septembrem futurae VII indictionis, aut per temetipsum deferas aut transmittas, sciens quia si hoc condicto tempore redditus nobis non venerint, nullius alterius nisi tuae morosae negligentiae specialiter imputandum. Precamur autem ut optimum organum cum artifice, qui hoc moderari et facere ad omnem modulationis efficaciam possit, ad instructionem musicae disciplinae nobis aut deferas, aut cum eisdem redditibus mittas, quatenus dum vile metallum beato Petro conferre festinas, ab eo aurea regni coelestis munera capessas.
3
II. AD WILIBERTUM COLONIENSEM ARCHIEPISCOPUM. Fragm.--(Anno 873.) Pallium, nisi post consuetam fidei professionem, dari non debet.
3
Optatum tibi pallium nunc conferre nequivimus, quia fidei tuae paginam minus quam oporteat continere reperimus: cum videlicet in ea nullam sanctarum universalium synodorum, in quibus fidei nostrae symbolum continetur, nec decretalium pontificum Romanorum constitutorum, secundum morem, feceris mentionem; sed nec illam propria subscriptione munieris, nec aliquem qui hanc jurejurando firmaret miseris.
4
III. AD LUDOVICUM II IMPERATOREM. Fragm.--(An. 874.) Asseruntur quaedam Ecclesiae Ravennatensi praedia.
4
Nam monasterium sanctae Mariae in Comaclo, quod Pomposia dicitur, et monasterium sancti Salvatoris in monte Feretri, aliudque monasterium quod vocatur sancto Probo, atque colonos in territorio Ferrariensi et Adriensi et Gallicata et Fanventillam Ravennati archiepiscopo non abstulimus, sed ea monasteria et loca ab antecessoribus nostris possessa reperientes possedimus hactenusque jure proprio retinemus. Alia quoque loca et villas et praedia de quibus aliquam functionem per D jam annos Ecclesiae Ravennas recepit, volumus ut pristinam functionem et dationem eadem Ecclesia deinceps recipiat. Et quia eidem Ecclesiae alia loca nec tulimus nec occupari fecimus, habeat quae hactenus habuit absque praedictis locis, id est Gallicata et massa Faventilla, et absque praefatis monasteriis, quousque in praesentia nostra et ipsa loca quae sua esse putat, nostrae potius Ecclesiae lege et ratione pertinere omnimodis cognoscetis. Datum IV Kal. Febr., indictione VII.
5
IV. AD ANSBERTUM ARCHIEPISCOPUM MEDIOLANENSEM. Fragm.--(Anno 874.)
5
Vir spectabilis Rudolphus nomine, imperatorius homo, nos nuper adierat, queritans et asseverans se uxorem suam nomine Bavam zelo pudoris fervente, obscenae suspicionis macula denotasse, ac sinistra crebrescente fama carnalis accusatione criminis impetisse. Qui cum hanc ad purgandum secundum legis propriae tenorem parentibus ejus et consanguineis tradidisset, ultra spatium anni fuerit sub criminalium reatu calumniarum retenta. Qua de re nos, aequitatis amore succensi, apostolica parentibus ejus auctoritate praecipimus quatenus mediante mense Augusto praeteritae septimae indictionis sive purgatam, sive aliter eamdem feminam viro proprio reddidissent, haud dubium quin subituram si non saecularis legis, saltem ecclesiasticae pietatis medelam. Alioquin corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi se noscent cum ea communione privandos, qui nec mundanarum vel divinarum legum censuram, nec apostolicae sedis reverentes decretum. Horum nihil, ut praedictus vir ad nos iterato veniens retulit et ipsius rei exitus innuit, agere curaverunt. Quamobrem in sacro communionis munere secundum quod illis intentando comminati fueramus, eos merito privaremus nisi alteram partem audiendam fore judicaremus. Unde quia non esse justos mediatores oportet, unius autem mediator non est, eosdem vexare longius proficiscendo nolumus, sanctitati tuae super hujuscemodi controversiae circumstantia, vice nostra delegata hortamur, ut statuto et indicto tempore venerabiles Lintfridum Ficinensem, Paulum Placentinum antistites ad certum accersias, et uxore jam memorati Radulphi missis vestris et litteris advocata, quae legis sive mundanae sive divinae sunt, super utroque conjuge incunctanter exerceas, secundum praestitutam vobis sacerdotalis mensuram duntaxat officii. Quae si post vocationem vestram, quam tertiam esse post secundam nostram procul dubio constat, ad virum proprium, collata sibi legali et indubitabili se libertate purgandi, minime redire delegerit, examenque sanctitatis vestrae subterfugiens declinaverit, a sacris et sanguinis Domini nostri Jesu Christi communione in idipsum una cum spiritu nostro convenientes, tam ipsam quam nequiter eam tuentes et defendentes consanguineos, quinimo fautores ejus et omnino communicatores, donec obediant, sequestrate.
6
V. AD LUDOVICUM REGEM GERMANIAE. (Anno 874.) Privilegia Romanae Ecclesiae non nisi centum annorum praescriptiones tolluntur. (Apud Grat., Decr., caus. 16, q. 3, c. 17.)
6
Nemo de annorum numero resultandi sumat fomentum, quia sanctae Romanae, cui Deo auctore servimus, Ecclesiae privilegia, quae in firma Petri stabilitatis petra suscepit, nullis temporibus angustantur, nullis regnorum portionibus praejudicantur. Sed venerandae Romanae leges, divinitus per ora piorum principum promulgatae, rerum ejus praescriptionem non nisi per centum annos admittunt.
7
VI. AD PAULUM EPISCOPUM. (Anno 874.) Commonitorium Paulo episcopo fungenti legatione in Germaniam et Pannoniam.
7
Non enim solum inter Italiam ac caeteras Hesperiae pronvincias, verum etiam intra totius Illyrici fines consecrationes, ordinationes et dispositiones apostolica sedes antiquitus patrare consuevit. Porro si de annorum numero forte causatur sciat quia inter Christianos et eos qui sunt unius fidei numerus certus affixus est. Cum tamen ubi paganorum et incredulorum furor est in causa, quantalibet pertranseant tempora juri[ non] praejudicant Ecclesiarum, quae corporalia nescientes arma, solum Dominum propugnatorem suum, quomodo ei placuerit misereri patientem, exspectant. Verum, si annorum prolixitas in talibus impedit, ergo Deus ipse reprehendendus, qui post quadringentos et triginta annos filios Israel de servitute Pharaonis e fornace ferrea liberavit, et qui hominum genus post longa tempora de claustris inferni et daemonum potentia eripuit.
8
VII. AD LUDOVICUM IMPERATOREM. Fragm.--(An. 875.) Excommunicatur Rainaldus Castri Felicitatis episcopus.
8
Qualiter Rainaldus Castri Felicitatis episcopus super homicidio tam penes apostolicam quam penes imperatoriam sedem publico murmure fuerit denotatus, et Gregorio dilecto filio nomenclatore misso et apocrisiario sanctae sedis nostrae cum Gregorio illustri magistro militum ac vestiario sacri nostri patriarchii apud dilectissimam filiam nostram imperatricem Augustam consistente, a matre perempti juvenis aliisque parentibus fuerit impetitus, et ad purificandum se a nobis per frequentes excommunicatorias epistolas accesserit Romam coactus, serenitati vestrae credimus manifestum. Sed quia idem Romam veniens purgationis suae tempus praeripuit, et indicta pro se synodo deputatum sibi a nobis locum, fraudulentus excedens more furis per Urbis se muros dejecit, et vera fuisse crimina, quae sibi illata sunt, indicium subterfugiens propalavit, hinc auctoritate Dei omnipotentis sanctorumque apostolorum principum et nostrae mediocritatis ab omni ecclesiastica simul et Christiana communione penitus sequestramus.
9
VIII. AD LUDOVICUM II IMPERATOREM. (Fragm.--An. 875.) Legis auctoritate dissolvitur quod contra eam fit. (Apud Grat., Decr. 1, dist. 10, cap. 9.)
9
Vides, fili charissime, quia quod contra leges accipitur, per leges dissolvi meretur.
10.1
IX. AD NEAPOLITANOS, SALERNITANOS ET AMALPHITANOS. Fragm.--(An. 875.)
10.1
Conscientia vestrae in Christo dilectionis juste dijudicet, quantum Christo aversi sunt hi qui cum ejus infidelibus contra prohibitionem Pauli tanti apostoli pollutam foederis ineunt unitatem. Cum enim regis rebellionibus quocunque participio conjunguntur, pariter majestatis criminibus obnoxii judicantur parique sententia condemnantur: quantum a corpore Christi probantur extranei, qui ejus hostibus foederati, membra ipsius tanto perniciosius lacerant, quanto vicinius Ecclesiae Dei colliminant? Item.
10.2
Quantum autem Deo sit exsecrabile cum impio foedera pangere, luculenter ex hoc deprehenditur, quod Josaphat rex Juda, qui tot de anteacta vita praeconiis extollitur, de Achab amicitiis increpatur, cum ei per Jehu prophetam dicitur: Impio praebes auxilium, et his qui oderunt Dominum amicitia jungeris. Et idcirco iram quidem Domini merebaris, sed bona opera inventa sunt in te eo quod abstuleris lucos de terra Juda. Quantum praeterea sit Deo delectabile ab inimicorum Dei pace desistere, noster Psalmographus manifestat cum dicit: Nonne qui oderant te, Domine, oderam illos, et super inimicos tuos tabescebam? Perfecto odio oderam illos, inimici facti sunt mihi. Ex quo, dilectissimi filii, patenter ostenditur quanto crimine cum pessimis pax tenetur, si propheta tantus hoc velut in hostiam Deo obtulit quod contra pravos pro Deo inimicitias excitavit. Hinc Levi tribus, assumptis gladiis per castrorum media transiens quia feriendis noluit peccatoribus parcere, Deo manus suas dicta est consecrasse: hinc Phinees peccantium civium gratiam spernens, coeuntes cum Madianitis perculit, et iram Dei iratus placavit.
10.3
Quia fidelibus et mysterium Christianitatis scientibus loqui nos credimus, per sacrarum Scripturarum testimonia longius tendere devitamus, dilectioni vestrae Donatum venerabilem episcopum, cujus laus est in sancta octava synodo, et Eugenium religiosum presbyterum, dilectos filios et consiliarios nostros, ecce dirigimus.
11.1
X. AD CLERUM SALERNITANUM. (Anno 875.)
11.1
JOANNES VIII clero et ordini Salernitano.
11.2
De illis presbyteris qui tempore sanctissimi decessoris nostri domini papae Nicolai excommunicati sacrum ministerium contingere praesumpserint, ipsi in se damnationis sicuti sancti canones statuunt, sententiam incurrerunt. Tamen quia miseratio apostolica veniam solet praestare correctis, ob multitudinem misericordiae illis hanc indulgentiam exhibemus, ut sancta communione saginati studeant tribus continuis annis per hebdomadam omni secunda et sexta feria, aut a vino, aut a cibo[ cocto ut alibi legitur] penitus jejunare, et ultra lugenda nequaquam committere.
12
XI. Excommunicantur qui de morte Romani clerici suspecti erant. Fragm.--(An. 875.)
12
Qui de homicidio Romani religiosi clerici suspecti, a nobisque canonicae suae excommunicationis intentione, mediante Junio praesentis octavae indictionis, vocati venire contempserunt, et ob hoc per nostras litteras secundo et tertio advocati, extremum vero per Joannem, Leonem episcopos omnimoda communione privati, quia apostolatus judicium hactenus subterfugisse et neque venisse neque misisse probantur: auctoritate sancti Spiritus anathematizatos esse decernimus quousque futuris Kalendis Octobribus, futurae nonae indictionis purificari canonice mereantur. Si autem neque tunc plenissimam nobis satisfactionem ostenderint, perpetuo anathemate teneantur innexi, ita ut quicunque amodo eis in cibo, potu vel oratione communicaverint, pari cum eis anathematis sententia colligentur.
13.1
XII. PRIVILEGIUM PRO MONASTERIO FULDENSI (Anno 875.) Monasterium Fuldense cum universis cellis, ecclesiis, decimis, curtibus, aliisque rebus ad idem pertinentibus exemptum ac liberum iterato declarat. (Apud Schannat., Hist. dioecesis Fuldensis, pag. 238.)
13.1
JOANNES episcopus, servus servorum Dei, SIGAHARDO religioso abbati venerabilis monasterii Domini Salvatoris, et per te in eodem venerabili monasterio successoribus tuis abbatibus in perpetuum.
13.2
Quoniam semper sunt concedenda quae rationabilibus congruunt desideriis, oportet ut devotioni conditoris piae constructionis auctoritas in privilegiis praestandis minime denegetur: igitur quia postulasti a nobis quatenus monasterium Salvatoris a sancto Bonifacio archiepiscopo constructum in loco qui vocatur Boconia erga ripam fluminis Fuldaha privilegii sedis apostolicae adminiculis decoretur ut sub jurisdictione sanctae nostrae cui Deo auctore deservimus Ecclesiae constitutum nullius alterius Ecclesiae jurisdictionibus submittatur; pro qua re piis desideriis faventes, hac nostra auctoritate id quod exposcitur effectui mancipamus, et ideo omnem cujuslibet Ecclesiae sacerdotem in praefato monasterio ditionem quamlibet habere aut auctoritatem praeter sedem apostolicam, prohibemus: insuper locum Fuldensem cum omnibus cellis, ecclesiis, decimis, curtibus, ac cunctis rebus suis, tam eis quas moderno tempore tenet vel possidet, quam quae futuris temporibus in jure ipsius loci divina pietas augere voluerit privilegii nostri praeceptione firmamus: hoc vero deliberantes decernimus, ut congruis temporibus nostrae sollicitudini ecclesiasticae intimetur, qualiter religio monastica regulari habitu dirigatur, concordiaque convenienti ecclesiastico studio mancipetur, ne forte, quod absit, sub hujus privilegii obtentu, animus gressusque rectitudinis vestrae a norma justitiae aliquo modo retorqueatur, constituimus quoque per hujus decreti nostri paginam ut quicunque cujuslibet Ecclesiae praesul vel quacunque dignitate praedicta persona hanc nostri privilegii chartam, quam auctoritate principis apostolorum firmamus temerare tentaverit, anathema sit, et iram Dei incurrens, a coetu omnium sanctorum extorris existat, et nihilominus praefati monasterii dignitas a nobis indulta perpetualiter inviolata permaneat, apostolica auctoritate subnixa. Scriptum per manum Pauli notarii, scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae in mense Octobris, indictione VI. Bene valete. Datum V Non. Octobrias per manum Gregorii nomencimissi et apocrisiarii sanctae sedis apostolicae; regnante imperatore Domino Jesu Christo, anno pontificatus domini Joannis summi pontificis et universalis papae et episcopi primo, indict. sexta.
14.1
XIII. AD MONACHOS S. VEDASTI ATREBATENSIS. (Anno 875.) Confirmat omnia contenta in diplomate Caroli imperatoris.
14.1
JOANNES episcopus, servus servorum Dei, fratribus monasterii B. Vedasti, quod vocatur Nobiliacus, vel Atrebas, ubi ipse S. Vedastus confessor Christi corpore quiescit in perpetuum.
14.2
Si utilitatibus servorum Dei pie consuluimus locaque Christo dicata apostolicis fulsimus sanctionibus, quo divini cultus servitores, inibi Deo vacantes, a turbinibus, et variis tempestatibus saecularium muniantur excursibus, nihil hoc holocausto gratius Redemptori nostro credimus offerendum. Qua de re luce clarius patet omnibus Ecclesiae filiis, quia charissimus filius noster Carolus rex, adiens limina beatissimorum apostolorum Petri et Pauli, honorifice a nobis exceptus, postquam solemniter vota regia persolvisset ad sepulcrum B. Petri, die nativitatis Domini, in ecclesia ipsius B. Petri apostolorum principis dignitatem imperialem per impositionem manuum nostrarum adeptus est. Dehinc non minus sincere quam devote a nobis expetiit ut B. Petri apostolorum principis, simulque apostolatus nostri auctoritate decerneremus privilegium Romanae atque apostolicae sedis astipulatione roboratum, fratribus jam dicti monasterii confessoris Christi Vedasti, per quod stabili jure ac sine perturbatione possiderent claustrum ac praedictum monasterium et omne quod eis per suum praeceptum concesserat ac Gallicanorum episcoporum decreto muniri fecerat. Hujus rei gratia, quia eumdem Augustum divino contactum amore id fecisse perspeximus, gratanter ejus petitionibus assensum praebuimus, decernentes apostolica auctoritate ea quae hic inserta habentur inconvulsa manere. Ad matriculam scilicet ecclesiae Maisbodvillum, Bais, Senous, Herbodcisternam, Pomerias, Herlincurtem, et in Boninicurtem mansos, et cum Longobragium, Manium, Morsele, et Sceldogotheim, Juventiacum, et in Dominica curte mansum I et in Farreolo mansum I. Ad necessaria vero fratrum, victus scilicet et potus, medietatem vici qui vocatur Hovavilla, et tabernam unam, Filciacum dominicam curtem, Theuludum, Bigartium, Hecnam- curtem, Bernevillam, Mediolanas, Puteas aquas, Angeli- curtem, vallis cum camba una, et duobus molendinis, Stagras Saltiacum, Atiamentarius, Mast, Marcheim, Seringe- him, precariam Emmonis, et Tangigarii. Ad cameram vero villas sitas in pago Batua, quae circumfluit Rhenus bicornis fluvius, his nominibus Rehxnam, Wulfrum, una cum capella ibidem posita, Rotheim super fluvium Versiam sitam. Item in altera Rotheim mansos VI, praeterea etiam ultra Rhenum praelibatum fluvium mansos numero XXXVI, pariter cum silvis appendentibus. Deinde in pago Atrebatensi Athejas, Saltiacum, Liniacum, Campanias, et in Fontanido mansos III, et in Lambras mansum I, et alterum in Hadas, et tabernam I in vico monasterii. Ad portam Bernejam villam, et in Anzinio mansum I, cum molendino et in Enez mansos V, cum molendino et decimam omnis abbatiae. Ad hospitale pauperum in Daginvilla mansos VII, in Bonejam villam, et Lentsales mansos III et quintam partem omnis decimae. Ad domum vero infirmorum omne telonium ex mercato, et has villas quas pro remedio animae suae dedit vel reddidit S. Vedasto, Frontellicurte, Cilliacum, Lutosum montem, atque Tilgidum. Has ergo villas cum omnibus appenditiis, et redditibus et mancipiis, quemadmodum per praecepti paginam ordinata sunt atque tradita, per nostri apostolatus auctoritatem sancimus, ut nulli mortalium liceat aliter ordinare, mutare, vel aliud quid quoquomodo exinde, vel parum agere, praeter quod a saepedicto filio nostro piissimo Augusto constitutum est; sed omnis ordinatio in arbitrio abbatis pendeat. Qui ergo ea quae sancta atque apostolica sedes stabilivit pro nihilo duxerit, temerarioque ausu avaritiae diabolicaeque cupiditatis instinctu qualitercunque violare tentaverit, si ex toto aut ex parte transgressor apparuerit, B. Petri apostolorum principis nostrique apostolatus auctoritate anathematis nexibus, ut fur et sacrilegus astrictus, atque ab unitate matris Ecclesiae et participatione corporis et sanguinis Christi sequestratus, cum Juda traditore Domini nostri Jesu Christi, et diabolo ejusque atrocissimis pompis in tremendo die magni examinis sententiam damnationis accipiat. At qui his apostolicis constitutionibus sincero amore observator exstiterit, benedictionem et misericordiam a Domino Jesu Christo percipiat, et partem et societatem cum eis quorum nomina sunt scripta in libro vitae Agni a constitutione mundi. Amen.
14.3
Data per manus Anastasii primiscrinii anno primo imperii Caroli serenissimi Augusti, et post consulatum ejus anno I, indictione VIII.
15.1
XIV. AD CAROLOMANNUM [ al., LUDOVICUM REGEM.] (Anno 875.) Quod Pannonica dioecesis deputata est privilegiis apostolicae sedis. (Apud Timonem, Imago ant. Hung., pag. 164.)
15.1
JOANNES episcopus dilecto filio CAROLOMANNO glorioso regi.
15.2
Multis ac variis manifestisque prudentia tua poterit indiciis deprehendere, Pannonicam dioecesim ab olim apostolicae sedis fuisse privilegiis deputatam: si apud excellentiam tuam justitia Dei locum, sicut decet, invenerit: Hoc enim synodalia gesta indicant; historiae conscriptae demonstrant. Verum quia a quibusdam hostilium turbationum simultatibus impedientibus, illuc ab apostolica sede non est diu directus antistes, hoc apud ignaros venit in dubium.....
16.1
XV. AD EPISCOPOS GALLIAE ET GERMANIAE. (Anno 876.) Vices suas in Gallia et Germania committit Ansegiso archiepiscopo Senonensi.
16.1
JOANNES episcopus, servus servorum Dei, omnibus sanctissimis episcopis per Gallias et Germanias constitutis.
16.2
Vestrae omnium innotescimus sanctitati quia pro alleviandis multiplicibus oneribus ecclesiasticis, quibus quotidie satis abundeque deprimimur quibus maxime super negotiis ex Galliarum et Germaniarum partibus nobis assidue destinatis arctamur, Ansegisum fratrem et coepiscopum nostrum Senonensis Ecclesiae praesulem, qui quoties utilitas ecclesiastica dictaverit, sive in vocanda synodo, sive in aliis negotiis exercendis per Gallias et Germanias vice nostra fruatur. Et volumus ut decreta sedis apostolicae per ipsum vobis manifesta efficiantur, et rursus quae gesta fuerint, ejus nobis relatione, si necesse fuerit, pandantur: ut majora negotia ac difficiliora quaeque suggestione ipsius a nobis disponenda et enucleanda quaerantur. Quapropter vos huic piae sanctioni omnimodis intendentes, quae super hoc apostolica auctoritate decernimus unanimes admittite. Talem quippe illum agnovimus, talemque circa sedem apostolicam devotum et in commisso fidelem reperimus, ut merito ei talia committi posse ducamus: quin et his majora conferri debere illi sine cunctatione credamus, pro sua scilicet sanctitate, et fidei merito, atque divinitus sapientiae dono concesso. Optamus vos benere valere. Data IV Nonas Januarias, indictione IX. Recitata in synodo Pontigonensi.
17.1
XVI. BULLA JOANNIS PAPAE AD CONGREGATIONEM S. MEDARDI SUESSIONENSIS. (Anno 876.) Confirmatur partitio monachorum S. Medardi Suessionensis.
17.1
JOANNES episcopus, servus servorum Dei, venerandae congregationi religiosorum monachorum venerabilis monasterii sancti et confessoris Christi Medardi, necnon et beati martyris Christi Sebastiani in perpetuum.
17.2
Quoties illa a nobis tribui pro desiderio postulantis quae omni rationi incunctanter conveniunt, animo nos decet libenti concedere et pie petentibus impartiri suffragium. Igitur omnium Christi fidelium cognoscat solertia quoniam dilectissimus filius noster Carolus imperator Augustus, beatorum Petri et Pauli apostolorum principum adiens limina, nobis mente devota suggessit quatenus eidem praedicto venerabili monasterio ad utilitatem et usum tam nominatorum monachorum, ibidem Domino servientium, per apostolatus nostri privilegium confirmaremus, et immobilia loca, quae idem Christianissimus Caesar, tam pro veneratione eorumdem sanctorum quamque pro mercedis suae augmento per regale praeceptum contulisse dignoscitur, quorum nomina inferius scripta leguntur, Berneium scilicet, Croviacum, Domno regium, Sodoleum, Berziacum una cum molendino, Berziso, mariziacos duos, atque spicarium et propter has Murocinetum, Cerniacum- vadum, sicut Hilduinus anterior abbas ad suum tenuit dominicatum, superaddens in Murocincto mansum unum, Malcas etiam et piscinas super mare et Cubonimaci cultae terrae bonaria XXIV et Ruminiaco mansos quinque, et partem prati de loco Geigio, et mansos duos in villa, quae dicitur Lentegere- vicinium; decernens, ut camera vestimentorum monachorum habeat tres villas, Capram, Albiacum, et Solmam; et hospitalis nobilium accipiat nonam ex villis ipsius abbatiae secundum priscam consuetudinem, et habeat Cauciacum simul cum lignariis de Pivone: et hospitalis peregrinorum accipiat decimam, et habeat Hatoniscurtem. Thesaurarius autem et portarius, atque hospitalarius, necnon et camerarius intra octo dierum Dominicae nativitatis, et resurrectionis Dominicae spatia, bis in anno plenariam refectionem habeant; insuper ex praefatis aliis villis terminum nativitatis dilecti filii sui Carolomanni plenariam refectionem habeant, et post ejus obitum diem nativitatis transferant in diem depositionis, similiter ex villa Bernoilo decrevit refectionem abundanter fieri eisdem monachis in anniversario Bertae amitae suae, et luminaria exhibeat ecclesiae sanctae Sophiae inferiori, et sanctae Trinitatis superiori, sicut in privilegio ejusdem pii augusti de his omnibus facto continetur: ut quidquid ab eodem illustrissimo Caesare tam de mobilibus, et immobilibus rebus, quam de thesauro collatum est, et in futuro conferetur, pro animae suae remediis firmum et inviolabile in perpetuum omnino consistat. Hujus rei gratia, quia eumdem sublimem imperatorem divino amore contactum pia egisse confidimus, congruis suggestionibus ejus favere volentes, decernimus, stabilimus, et apostolica auctoritate omnimodis confirmamus cuncta superius dicta immobilia loca cum nobilibus, seu famulis utriusque sexus, una cum thesauro ad usum et utilitatem supradictorum monachorum, utpote idem praestantissimus imperator augustali praecepto eidem monasterio ob salutem animae suae concessit, vel concessurus erit. Statuimus autem sub divini judicii obtestatione, et anathematis interdicto, ut nemini mortalium liceat quoquo modo aliquid dare de his omnibus a jure venerabilis nostri monasterii, vel utilitate monachorum auferre, alienare, subripere, aut per qualemcunque modum, vel argumentum subtrahere: sed omnia haec, et quae adhuc in thesauro ab ipso pio Caesare vel ab aliis Deum timentibus in jus, dominium, vel utilitatem nostri venerabilis monasterii ac monachorum ibidem morantium conferentur, perennibus consistat omnino temporibus. Si quis autem, quod nunquam optamus, contra hoc nostrae confirmationis praeceptum, aliter agere non formidans, aliquid inde alienare, minuere, subtrahere, vel temerario ausu mutare praesumpserit, aut aliter ordinare, praeter quod jam ordinatum est, tentaverit, vel in toto, vel in parte transgressor apparuerit, Dei omnipotentis judicio sciat se esse anathematis vinculis innodatum, et cum Diabolo, et ejus atrocissimis pompis; atque cum Juda traditore Domini nostri Jesu Christi; et cum impiis omnibus portionem habeat, et a regno Dei alienus existat. Qui vero pio in omnibus intuitu verus observator, et curator exstiterit benedictionem, gratiam, et coelestem misericordiam, sive veniam delictorum suorum a justo judice Domino Deo nostro consequi mereatur. Scriptum per manum Benedicti notarii regionarii, et sacrosanctae Romanae ecclesiae in mense Januarii, indictione nona. Bene valete, Quarto nonas Januarii, per manum Anastasii bibliothecarii sanctae sedis apostolicae, anno Deo propitio pontificatus domini Joannis quarto, imperatore domino piissimo perpetuo Augusto Carolo a Deo coronato magno imperatore anno primo, et post consulatum ejus anno primo, indictione nona.
18.1
XVII. AD HINCMARUM ARCHIEPISCOPUM RHEMENSEM. (Anno 876.) Ut in locum Hincmari ordinetur episcopus in Ecclesia Laudunensis.
18.1
JOANNES episcopus, servus servorum Dei, HINCMARO archiepiscopo Rhemensi.
18.2
Quamvis de sanctitatis tuae judicio nihil dubitassemus, quia tamen charissimus filius noster Carolus invictissimus imperator, a nobis diligentissime percunctatus, circumstantiam judicii a beatitudine tua coepiscopisque suis in Hincmarum dudum Laudunensem episcopum prolati apostolatui nostro retulit, agnovimus justum fuisse omnino judicium. Neque enim tantus princeps nisi veritate fultum quidquam poterat affirmare. Unde nefas esse duximus ejus relationi non praebere incunctanter auditum. Noli ergo jam nunc Ecclesiam Laudunensem viduatam et sine regimine pastorali dimittere; sed indifferenter electum, et de Laudunensis Ecclesiae clero, virum idoneum, et in quo omnium vota consentiant, eidem Ecclesiae praefice prorsus episcopum. Cui electioni volumus etiam missum praefati piissimi imperatoris interesse, ut sine saecularium strepitu omni latere talis eligatur, qui aptus sacris canonibus esse modis omnibus approbetur. Optamus sanctitatem tuam in Christo bene valere. Data est Romae Theodorico, jussu papae Joannis et domni Caroli novi imperatoris, per manus Anastasii bibliothecarii, in secretario ecclesiae sancti Petri, anno incarnationis Dominicae 876. Nonis Januarii, indictione IX. Et delata est ab eodem Theodorico in civitate Rhemis Hincmaro Rhemorum archiepiscopo, eodem anno et eadem indictione, V Idus Martii.
19.1
XVIII. AD ALDEFONSUM REGEM. (Anno 876.) Ovetensis Ecclesia Gallaeciae metropolitana efficitur.
19.1
JOANNES episcopus, servus servorum Dei, ALDEFONSO regi Christianissimo, seu cunctis venerabilibus episcopis, abbatibus, vel orthodoxis Christianis.
19.2
Quia igitur in cura nos totius Christianitatis B. Petri apostolorum principis sempiterna providentia efficit successores, ea Domini nostri Jesu Christi constringimur adhortatione, qua beatum Petrum apostolum monuit, dicens quadam voce[ vice privilegii]: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et tibi dabo claves regni coelorum, et reliqua. Hinc rursus imminente Domini nostri articulo gloriosae passionis, inquit: Ego pro te rogavi, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Ideoque quia vestrae notitiae fama per hos fratres limina apostolorum lustrantes, per Severum et Desiderium presbyteros[ al. presbyterum et Synderedum] nobis miro odore bonitatis est revelata, paterna vos adhortatione commoneo, in coeptis bonis operibus, gratia duce, perseverare, quatenus copiosa vos beati Petri protectoris vestri et nostra protegat benedictio. Et quotiescunque, filii charissimi, ad nos venire quilibet vestrum aut transmittere voluerit, tota cordis exsultatione et animi gaudio de ultimis Gallaeciae finibus, cui vos praeter me Dominus rectores constituit, tanquam jure filios nostros vos colligimus: et ecclesiae Ovetensi, quam vestro consensu et assidua petitione metropolitanam constituimus, omnes vos subditos esse mandamus. Et concedimus etiam praedictae sedi ut ea quae reges seu fideles[ al. quilibet fidelis] juste obtulerunt, vel in futurum, Domino opitulante, contulerint, rata firma et inconcussa manere in perpetuum praecipimus. Hos quoque latores litterarum nostrarum omnes hortor ut habeatis commendatos. Bene valete.
20.1
XIX. AD EUMDEM. (Anno 876.) Monet ecclesiam sancti Jacobi consecrari.
20.1
JOANNES episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio ALDEFONSO glorioso regi Gallaeciarum.
20.2
Litteras devotionis vestrae suscipientes, quia devotum vos esse cognoscimus erga vestram sanctam Ecclesiam, gratias vobis multiplices referimus, Dominum exorantes ut vigor regni vestri abundet[ al., abunde], de inimicis vestris victoriam vobis concedat. Nam nos, fili charissime, sicut petistis, sedulas preces Domino fundimus, ut regnum vestrum gubernet, vos salvos faciat, custodiat et protegat, et super inimicos vestros erigat: ecclesiam autem B. Jacobi ab Hispanis episcopis consecrari facite, et cum eis concilium celebrate. Et nos quidem, gloriose rex, sicuti vos, a paganis jam constringimur, die ac nocte cum illis bella committimus; sed omnipotens Deus dat[ al., det] nobis de illis triumphum. Hujus rei gratia rogamus dilectionem vestram, et animum[ nimium] deprecamur, ut quia, ut diximus, valde a paganis opprimitur aliquantos utiles et optimos Mauriscos cum armis, quos Hispani cavallos Alpharaces vocant, ad nos dirigere non omittatis. Qualiter nos recipientes, Dominum collaudemus, vobis gratias referamus, et per eorum portatorem de benedictionibus S. Petri vos remuneremus. Bene vale, dilectissime fili et clarissime rex.
21
XX. AD EPISCOPOS ET COMITES IN REGNO CAROLI CONSTITUTOS. (Anno 876.) Laudat illos quod in fide constantes erga Carolum perstiterint; et de legatis, quos ad componenda dissidia mittebat in Galliam.
21
Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui vestrae sinceritatis fideique constantiam duriorem, ut ita dixerimus, adamante erga fidelitatem invictissimi principis domni Caroli spiritalis filii nostri semperque Augusti hactenus non indebite fecit persistere, et quanti caloris in vobis charitas vigeat, dono gratiae largitatis suae clarius demonstravit, quatenus notam faceret gentibus virtutem gloriae suae, et divitias bonitatis suae ad profectum fidelium et ad correctionem infidelium omnibus revelaret. Ostendistis enim, charissimi quantum sit erga pacis et concordiae cultum vestrae benevolentiae benignus affectus, et implestis opere quod ipse a vobis exigit Christus, dicens in Evangelio: Omnia quaecunque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis; et Apostolus ait: Fides sine operibus mortua est. Unde noster apostolatus, immensae laetitiae repletus tripudio, primum quidem Deo omnipotenti sufficientes ac laudes debitas, quia nihil sine eo facere possumus, retulit, et vobis, qui studiose tanto imperatori fidem immaculatam servastis, multimodas gratiarum actiones agere dignisque vos efferre laudibus non omittit. Siquidem, dilectissimi, satis vobis prudenter consuluistis, quando aliis, quod flentes dicimus, vel sponte vel callide ac fraudulenter deceptis, vos, sicut diximus, fidei calore utentes, et Deum prae oculis habentes, noluistis iniquorum vel tyrannorum fascibus onerari vel maculari. Quin potius restitistis, pravitatibus eorum non consensistis, et peccatis alienis minime communicastis. Idcirco libere dicere valebitis: Non adhaesit mihi cor pravum, quoniam nulla pars fidelis cum infideli, Christi ad Belial, justitiae ad iniquitatem, vel lucis ad tenebras. Ergo, quia ita est, state in fide, et viriliter agite, seniorique vestro domino imperatori fidem specialiter repromissam, sicut coepistis, inconvulsam servate, et in melius confortati ejusdem honori seu profectui providete; ac ne pro temporalibus aeterna, pro corporalibus spiritalia, pro terrenis coelestia gaudia amittatis, summopere decertate, scientes quia adjuvante illo qui dicit: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit, et posse vobis coelitus dabitur, et perseverantia tribuetur: opeque summae divinitatis vestrum cor confortabitur, imo et ad omnes inimicorum insidias reprimendas confortabit Dominus mentes vestras in charitate et gratia, et tuebitur vos in saecula saeculorum: ut iterum atque iterum benedicatur Dominus et Pater Domini nostri Jesu Christi, et a nostro pontificatu, imo ab universis Christi fidelibus, vobis innumerae gratiae referantur. Porro, si qui adhuc, quod minime credimus, in aliquo laesi quicunque vestrum reperti fuerunt, hortamur ut resipiscant, et dignam emendationem se corrigendo exhibeant. Nam cujuscunque sit sublimitatis, dignitatis vel ordinis, qui cum praesentibus legatis nostris, Joanne videlicet et Joanne venerabilibus episcopis, dilectis quoque familiaribus nostris, quos voce nostra illas in partes ad examinanda simulque diffinienda canonice sive legaliter quae hoc anno inter utrosque fratres emersere negotia, convenire in loco ab eis designato, eisque satisfacere humiliter detrectaverit, auctoritate Dei omnipotentis sanctorumque apostolorum principum Petri et Pauli, nostraeque mediocritatis, veniam sibi deinceps noverint denegari, nec amodo communionis nostrae futurum fore consortem, qui socius esse noluerit disciplinae. Optamus sanctitatem vel gloriam vestram in Christo bene valere. Data XIII Kalendas Martias, indictione IX. Recitata in synodo Pontigonensi.
22
XXI. AD EPISCOPOS QUI, A CAROLO DESCISCENTES, LUDOVICO REGI ADHAESERANT. (Anno 876.) Increpat eorum infidelitatem, monetque ut resipiscant, ac legatos a sede apostolica missos benigne suscipiant.
22
Relatione vera didicimus quod dilecto ac spiritali filio nostro Carolo gloriosissimo imperatore Augusto, seniore vestro, ad limina sanctorum apostolorum Petri et Pauli principum veniente, ubique ut Christianissimum decet Ecclesiae Christi patronum, vota sua prisco jam tempore praeoptata Domino Deo humiliter exsolvente, Augustaleque diadema, sibi divinitus sine dubio collatum, per humilitatis nostrae ministerium accipiente, fratri ejus, Ludovico scilicet regi, si tamen rex jure dici debeat, qui mentis suae motus in abruptum impietatis cadentes non rexit, in regnum ipsius, collecta populi nefandi multitudine, intranti, et paganorum more Ecclesiam Dei, populum videlicet pretioso Christi cruore redemptum, in pace positum conturbanti, relictis vestris concivibus atque sodalibus, qui Deo et seniori suo fideles procul dubio esse videntur, haerere, atque cum eo adversus Dominum, gentem et populum vestrum, ab statu vestrae fidelitatis et promissione divinorum sacramentorum, contra sacri ministerii vestri officium, et contra sponsionis ac fidei vestrae jusjurandum, arma eum hostibus elevare, pariterque nefanda et impia committere praesumpsistis. Heu, proh dolor! quare tantae iniquitatis scelus sponte committere, quare tantae infidelitatis malum mundo universo, sicut Judae Iscariotae, exsecrabile in exemplum ostendere non dubitastis? Quae gens hoc audiens vos non odiat? Quod regnum vos exosos fore non judicet? Quando etiam gentibus, quae Deum verum utique ignorant, tale committere nefas videtur incongruum. Quarum pro terrenis lucris vel minis eos, quos societate et unanimitate vestra defendere salvareque ut vosmet debuistis, appetere, et cum inimicis persequi non contempsistis? Cum dicente Domino: Majorem charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat pro amicis suis, in quo scilicet vos eam, quae per dilectionem operatur, charitatem, sine qua impossibile est placere Deo, in qua totam legem et prophetas pendere scimus, nullatenus constet habuisse, quin potius Cain fratricidam diu mente gessisse. Nonne lux mundi, et sal terrae, Veritate attestante, vos estis, qui verbis pariter et exemplis, quasi luminaria mundo lucere omnibus, atque insulsas hominum mentes sapientiae coelestis sale condire instantissime debetis? Nonne vos posuit Spiritus sanctus episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo? Nonne magis vestrum erat docere populum, non autem in tam perversis rebus assensum praebere? Dolemus itaque de vobis, quasi de membris corporis Christi, dicentes cum Propheta: Ventrem meum doleo, ventrem meum doleo, sensus cordis mei turbati sunt; et iterum: Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum, et plangam populum istum die ac nocte? Quapropter monemus, hortamur, et saluti vestrae volentes pro affectu consulere, magnopere suademus ut resipiscentes, tantae iniquitatis auctore scelesto relicto, ad Deo dilectum imperatorem seniorem vestrum Augustum toto animo fidelique voluntate reverti, ac deinceps ei fideliores existere omnibus modis procuretis. Nam vestrum erat pacem annuntiare his qui prope et his qui longe sunt, dicente Domino: Supra montem excelsum ascende tu qui Evangelizas Sion. Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam; vestrumque erat annuntiare populo scelera et peccata sua, ne sanguis eorum de manu vestra a Domino requiratur, non, ut dictum est, sequi. Et ideo contaminati estis secundum Prophetam dicentem: Vae quia tacui, quia vir pollutus labiis ego sum, et in medio populi polluta labia habentis ego habito; et communicantes pravis eorum sceleribus infructuosisque operibus, vos reprehensibiles ostendistis. Tamen quia scimus procul dubio late patere viscera pietatis Dei, revertimini, et nolite de caetero jugum cum infidelibus ducere. Nolite amplius imitari eos, qui pacis sanctae foedera violant, unitatem dividunt, et in agro Dominico zizania superseminare ad propriam infelicitatem praesumunt. Revertimini et sectamini charismata meliora, nec iterum antiqui hostis versutiis pareatis; sed sicut Dei ministri, Domini praecepta sequentes, in omnibus cum jam dicto imperatore charissimo filio nostro perfecte stare satagite. Quia si cum praefato rege Ludovico vel aliquo filiorum ejus ad scandalum et regni perturbationem manere, aut eis aliquod adjutorium modo quolibet praebere tentaveritis, et non potius ad eumdem dilectum filium nostrum Caesarem Augustum certissime redieritis, atque cum eo adversus ejus inimicos viribus totis fideliter non steteritis, scitote vos per auctoritatis nostrae legatos anathemati submittendos. Praesentes autem missos nostros, Joannem videlicet et Joannem venerabiles episcopos, dilectosque familiares nostros, benigne admittite, injunctam sibi legationem intelligenter audite, et efficaciter obaudite: ut in hoc quam vere sitis filii pacis cunctis detur intelligi, et neminem possit latere mortalium. Pro Christo enim, qui est pax nostra, legatione funguntur, cum procul dubio a sede apostolica pro pace mittuntur. Optamus vos in Christo nunc et semper bene valere. Recitata in synodo Pontigonensi.
23.1
XXII. AD EPISCOPOS IN REGNO LUDOVICI REGIS BAJOARIAE CONSTITUTOS. (Anno 876.) Arguit eos quod Ludovicum regem ab invadendo Caroli fratris absentis regno non cohibuerint, monetque ut legatis, quos ad examinanda inter utrosque negotia mittit, satisfacere studeant.
23.1
JOANNES episcopus, servus servorum Dei, omnibus reverentissimis et sanctissimis archiepiscopis et episcopis in regno Ludovici gloriosi regis Bajoariae constitutis.
23.2
Apostolicae moderationis ordinem sequimur, si, Ecclesiarum Dei sollicitudinem retinentes, pro domo spiritalis Israelis murum correctionis opponimus, et concordantes animos, aut sub ecclesiasticae pacis unione complectimur, aut discordes ad concordiae gratiam revocamus, aut certe inter nos et illos qui apostatae angeli, zizanii scilicet seminatoris, fraudibus irretiti, sanctae sedi apostolicae concordare despiciunt, sartaginem ferream juxta Ezechielis prophetae magisterium collocamus. Reversurus enim ad Patrem Dominus pacis bonum discipulis attentius commendavit eamque quasi testamentum firmissimum futuris haeredibus dereliquit, dicens: Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis; et beatus apostolus Paulus ait: Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis, unum corpus, et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae; quia videlicet ad unam vocationis spem nequaquam pertingunt, si non ad eam cum proximis unita mente curratur. Quapropter sicut filii Dei qui ex testamento ejus sibi per apostolos derelicto pacem custodiunt, ita nimirum diaboli sunt filii qui pacem confundunt. Ille quippe ab initio mendax fuit, et in veritate non stetit, ejusque invidia, sicut scriptum est, mors introivit in orbem terrarum. Nam dum protoplastis invidens, deceptionis laqueum jam deceptus utique a semetipso composuit, mortis poculum mortalibus propinavit; et quos immortales obedientiae merito futuros noverat, inobedientiae venenis infecit, sicque in omnes homines mortis sententiam vitae hostis induxit. Denique eisdem laqueis, quibus protoplastos deceperat, adhuc Adae filios jugulat, et odio suae ambitionis fraterna corda dissociat: ita ut quos unum patris femur tenuerat, jam Galliae omnes non capiant, fraternis provectibus frater invideat, et quem monitis apostolicis saepius etiam in durissimis casibus obsequentem sequi despexerat, hunc a sede apostolica sibi praelatum doleat, imo ut Cain fratris hostia, scilicet obedientia, stimulatus, contra fratrem frendens occurrat: fideles ejus fraudibus diversis inficiat, ad pejerandum terribilis Dei nomen impellat, pacem regni diuturno fratris studio radicatam corrumpere gestiat, et lactatus a peccatoribus suis duntaxat complicibus acquiescens, pedes suos ad malum currere faciat, madentibus adhuc campis Fontanicis, quos in juventute sua humano sanguine tinxerat, in senectute decrepita, minarum et caedis spirans, ad fundendum Christianorum multorum sanguinem pro sua singulari ambitione discurrat. Et qui amore fratris a sede apostolica obedientiae suae merito benedictionem sperare suumque piis operibus propagare debuerat, alterius regnum pervicaciter sibi suis armis subjugare desiderat, scilicet ut quos armis acquirit, ditione possideat, et colla vetustae libertatis ingenua nova servitute prosternat. Quis hoc, dilectissimi nobis, nisi antiquus humani generis adversarius, inter tales ac tantos fratres, quos nos pari spiritus amore complectimur, per suos satellites operatur? qui dum bonorum provectibus invidet, in agro sanctae Dei Ecclesiae semper zizania seminare contendit. Quis hoc, charissimi, nisi diabolus operatur? qui Caroli virtutibus ab ineuntis aetatis principiis invidens, ejusque religiosum propositum longius propagari pavescens, levibus primo jaculis, quanquam frequentibus, lacessivit: deinde adversitatibus multis, quasi durissimis arietibus stimulavit; fideles ejus frequentissime rebellare suasit, in procinctu contra Northmannos pro Ecclesiae Dei liberatione pugnanti, et inimicos crucis Christi usque ad ultimam deditionem constringere satagenti, senioris vestri utrinque animum ad invasionem relicti imperii suscitavit: ipsos familiares, ipsum postremo filium, ad ejus exstinctionem hostiliter provocavit. Et ne quandoque ad imperium, quod ei constat non humano collatum beneficio, licet per nostrae mediocritatis ministerium, sed divino, pertingere potuisset, tota fraudulentiae suae virtute prohibuit, tota consilii sui versutia debellare contendit. Sed Deus omnipotens, cujus providentia per mutabilium rerum principes mundi latitudo gubernatur et regitur, hunc flagellis erudiri voluit, deprimi penitus, sicut vobis est cognitum, nunquam permisit. Et afflictiones sanctae suae Ecclesiae per eum specialiter, sicut divinitus revelatum fuerat, et nunc veraciter credimus, tandem aliquando revelare contendens, hunc, a decessoribus nostris, reverendae scilicet memoriae Nicolao et Adriano pontificibus, diu quidem desiderari voluit: tandem usque ad haec periculosissima tempora, quibus a Belial filiis pene tota vallatur Italia, misericorditer reservavit, angelicis ductibus vias ejus per invia loca direxit, frustratis insidiis ei compositis liberavit, paludes lubricas equitabiles reddidit, vada profundorum fluminum multis saeculis incognita transmeabilia demonstravit: ei elementis contra naturam cedentibus diffidentium corda perterruit: non solum sine sanguine, verum etiam cum magnis honoribus, hinc inde gaudentibus populis, Italiam penetrare permisit, et per apostolicae sedis privilegium, cunctorum favoribus approbatum sceptris imperialibus sublimavit: ut qui per tot annos, communibus peccatis merentibus, pro defectibus sanctae Dei Ecclesiae diversis modis affligimur, per ejus sollicitudinis expertam prudentiam consolemur, per quem Gallicanarum Ecclesiarum status, et totius religionis vigor illis in partibus plausibiliter refloruisse cognoscitur. Haec itaque hostis humani generis futura prospera praecavens, dilecti filii nostri Ludovici gloriosi regis vestri, si tamen filius dici meretur, qui apostolicae sedis monitis per antecessores nostros perque nos ipsos prolatis, semper inobedientissimus exstitit, si gloriosus dici debet, cui contra Christicolas bella geri placuit, nullos habitura triumphos, si rex dici potest, qui semetipsum regere noluit, quo minus contra fratris absentiam inglorius pugnavisset, animos incitavit, ut neque divinum timorem prae oculis retinens, neque imminens sibi judicium provectae senectutis agnoscens, neque sanguinis affinitatem fraternaque pacta perpendens; sed neque Christianae religionis disciplinam custodiens: tam decessorum nostrorum scripta quam recentia nostra monita religiosorum principum, et quod est mirabilius, contra consuetudinem tyrannorum veterum, parvipendit, et indictum sibi a nobis tempus cum mediantibus nobis cum fratre jure pacisceretur, praeripiens, quantum in se fuit per vestram negligentiam sive condessensionis andaciam, fratris absentis regnum pervasit, ac per hoc totius ecclesiae Dei pulchritudinem maculavit, pacem corrupit, religionem fugavit, et ut cum Terentio compendiose dicamus, dum in alieno bonorum extortor et legum contortor apparuit, cunctis criminibus licentiam relaxavit. Nos etenim, quamvis illum, quem interim filiolitatis amore complectimur, oppido reprehensibilem non negemus, vos tamen multo reprehensibiliores agnoscimus, qui in illis partibus sacerdotali magisterio praediti, et apostolatus nostri recentibus monitis instituti, dum ex officio vestro restitisse libere nunquam videmini, procul dubio consensisse probamini, et vos qui pastores dicimini, gregem vobis creditum quia non retraxistis, utique ad praecipitium provocastis. Et ubi est, quaesumus, quod vicem Christi in Ecclesia fungimur, si pro Christo contra insolentiam principum non luctamur; praesertim cum secundum Apostolum non sit nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates. Ubi est quod episcopi dicimur, si de sublimibus ecclesiasticae discretionis speculis gladium venientem non cernimus, cernentes ut devitetur annuntiare diffugimus? Enimvero sacerdotes non ad gratiam, sed ad pompam immerito dici cognoscimur, si quos docere debuimus sequi contendimus, si quos corrigere debuimus, saltem verbis pastoralibus non terremus. Hinc Dominus per Isaiam prophetam sacerdotum taciturnitates increpat dicens Canes muti, non valentes latrare. Hinc per Ezechielem sacerdotum negligentias arguit dicens: Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israel, ut staretis in praelio in die Domini. Ex adverso quippe ascendere est, pro defensione gregis libera voce hujus mundi potestatibus contraire; et in die Domini in praelio stare est pravis decertantibus ex justitiae amore resistere. Quod rursum per eumdem prophetam deterret inquiens: Si non annuntiaveris iniquo iniquitatem suam, sanguinem ejus de manu tua requiram. Quid ad haec dicemus, fratres? Forsitan ideo vos excusabiles creditis, quia regem non arguendum dicitis, sed monendum. Ad haec apostolica tuba respondet: Obedire oportet Deo magis quam hominibus; et Paulus Timotheo: Argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina. Item Tito: Divitibus hujus saeculi praecipe non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum suarum. Aut persecutionem quamlibet praecavistis. Sed a Domino jussum est ita: Cum vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam. Aut mortem, quae cunctis ultima poena est, timuistis. Sed idem Redemptor noster in Evangelio nos hortatus est dicens: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere.
23.3
Verum quia nihil horum, quia nec inferendum vobis ab aliquo fuerat, timuistis, restat procul dubio quia non solum secundum prohibitionem sedis apostolicae compatriotas vestros ab invasione regni alterius sacerdotaliter non vetuistis, imo cupiditati eorum vestri favoris conniventiam sociantes, quasi pulvillos sub cubito eorum manuum consuistis, et illud Vae vobis propheticum maturastis, quo dicitur: Vae his qui consuunt pulvillos sub omni cubito manus, et faciunt cervicalia sub capite universae aetatis ad capiendas animas. Quasi enim pulvillo cubitus, vel cervicalibus caput jacentis excipitur, dum correctionis duritia peccanti subtrahitur, eique mollities favoris adhibetur, ut in errore molliter jaceat, quem nulla contradictionis asperitas pulsat. Sed haec rectores qui semetipsos diligunt, his procul dubio, juxta quod beatus praedecessor noster Gregorius meminit, exhibent, a quibus se minus posse studio gloriae temporalis timent. Quid igitur, fratres, si tamen adhuc fratres dici meremini, qui sedis apostolicae salubria monita contemnentes pro Christo legatione functi non estis, vobis agendum est, nisi ut tandem aliquando cum sancta sede apostotlica sentientes, tam dilectum filium nostrum Ludovicum regem vestrum, quem paternis affectibus adhuc complectendum decernimus, quam cunctos illius regni subditos, voce libera moneatis, et ab invasione sive oppressione imperii dilecti filii nostri Caroli semper Augusti penitus compescatis? nunquamque de reliquo, sive blandimentis, sive terroribus, consensum quemlibet favoremve praestetis ad funestum praelium conferendum, et Christianorum sanguinem profundendum, si non vultis, amissis sacerdotalibus infulis, ab apostolica communione praesentialiter sequestrari, et perpetuis anathematis vinculis, quod nunquam cupimus, obligari? Nam cujuscunque sit gradus, ordinis, sublimitatis, sive professionis, qui cum praesentibus legatis nostris, Joanne Siculensi, itemque Joanne Tuscanensi, venerabilibus episcopis, quos vice nostra[ forte deest mittimus, HARD.] illas in partes ad examinanda simulque diffinienda canonice sive legaliter, quae hoc anno inter utrosque emersere, negotia, convenire in loco ab eis designato, eisque satisfacere humiliter detrectaverit, auctoritate Dei omnipotentis sanctorumque apostolorum Petri et Pauli, nostraeque mediocritatis, veniam sibi deinceps noverit denegari; nec amodo communionis nostrae, ut verbis sanctissimi nostri praedecessoris utamur, futurum esse consortem, quisquis esse noluerit disciplinae. Optamus sanctitatem vestram sedis apostolicae monitis obsequentem semper in Christo bene valere. Recitata in synodo Pontigonensi.
24.1
XXIII. AD COMITES IN REGNO LUDOVICI REGIS BAJOARLAE CONSTITUTOS. (Anno 876). Arguit eos quod Caroli regnum pervadere tentarint; monetque ut Ludovicum regem ab ea mente revocent, et ut legatis, quos mittit, satisfacere non detrectent.
24.1
JOANNES episcopus, servus servorum Dei, omnibus gloriosis comitibus in regno Ludovici regis Bajoariae constitutis.
24.2
Ministerii nostri est universalis Ecclesiae Dei sollicitudinem, secundum beati Pauli apostoli sententiam, circumferre, et quid in qualibet mundi parte congruat, sive non congruat, censoria gravitate depromere, quatenus oves Dominicae, quae vocem pastoralis nostrae sollicitudinis cognoscentes, pastorum principem humiliter audiunt, in ovile Dominum recognitae collocentur, et oves morbidae, quae pervicaciter negligunt, ab ovili Dominico, ne sanas vicini pecoris contagio laedant, quia nimirum multa corporibus transitione nocent per apostolicae auctoritatis ministerium repellantur. Scriptum quippe est: Si separaveris carum a vili, quasi os meum eris; et iterum: Auferte malum de medio vestri; et Dominus Evangelio praecipit ut si oculus, pes, vel manus scandalum nobis generat, abscindatur atque projiciatur; et illud post alia: Si Ecclesiam non audierit, sic sicut ethnicus et publicanus. Item apostolus: Si quis non obedierit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et non commisceamini cum illo. Quibus testimoniis evidentissime provocamur, ut vos, quos contemptis apostolicae sedis epistolis, regnum dilecti filii nostri Caroli Christianissimi imperatoris contra interdictum nostrum, imo contra Dei omnipotentis timorem, pervadere, sicut audivimus, pacemque sanctae Dei Ecclesiae corrumpere tentavistis, a corpore totius ejusdem Ecclesiae, quam per antecessores nostros perque nosmetipsos, vos suis epistolis commonentem audire hactenus noluistis, sequestrari praesentialiter debeatis. Sed quoniam sanctae sedis apostolicae miseratio vos interim filiorum dilectione complectitur, et dissimulare peccata vestra magis quam punire velle cognoscitur, has iterum charitati vestrae sanctae Dei Ecclesiae litteras destinamus, hortantesque instamus ut divini judicii memores, et fraterni foederis recordantes, imminentemque vestrae vocationis diem ultimum praecaventes, fraudem diabolicam, per quam mors introivit in orbem terrarum, effugiatis; discordiam, quae nutrix est cunctorum criminum quasi venenum pestiferum declinetis: ne similes ei efficiamini, de quo Salomon ait: Homo apostata, vir inutilis, graditur ore perverso, annuit oculis, terit pede, digito loquitur, pravo corde machinatur malum, et in omni tempore jurgia seminat. Pacem et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum, diligatis: quoniam sicut pacifici sunt a Domino non solum beati, sed etiam filii Dei vocati, ita Satanae sunt filii, qui pacem confundunt. Nam discordes tandiu nullum boni operis Deo sacrificium immolant, quandiu a proximorum charitate discordant. Unde per Matthaeum praecipitur: Si offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc veniens offer munus tuum. In qua Dominica praeceptione pensandum est, quorum hostia respuitur, quam intolerabilis culpa monstratur. Cum enim mala praeterita bonis operibus diluuntur, pensare debetis, o prudentissimi comites, quanta sunt mala, discordiae, quae nisi exstincta fuerint, bonum sacrificii subsequi non permittunt. Quis itaque, dilectissimi, vos ad tantae discordiae crimina nisi antiquus humani generis adversarius, provocavit? qui ex angelo factus aposta bonae messi semper zizania superseminare laborat. De cujus aviditate per apostolum dicitur: Adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret: cui resistite fortes in fide. Et certe fides sine operibus mortua est; et beatus Paulus, collatis multis virtutibus, charitatem, quae multitudinem peccatorum operit, praetuli dicens: Sive prophetiae evacuabuntur, sive linguae cessabunt, sive scientia destruetur; et infra: Nunc autem manent fides, spes, charitas; tria haec, major autem his est charitas. Unde bene per Joannem dicitur: Deus charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo. Constat ergo quia qui in Deo non manet, in diabolo manet, cujus membra sunt omnes qui jurgia seminant, et ecclesiasticam disciplinam recusant, quibus veraciter dicitur: Vos ex patre diabolo estis. Qui videlicet Caroli virtutibus ab ineuntis aetatis principiis invidens, ejusque religiosum propositum longius propagari pavescens, multis adversitatibus lacessivit, fideles ejus frequentissime rebellare suasit; in bello contra Northmannos pro Ecclesiae Dei liberatione pugnanti, eosque usque ad ultimam deditionem compellere satagenti, senioris vestri, parentum quoque, sive vestrum animum ad invasionem relicti ejus imperii, sicut et modo fecisse dignoscitur, suscitavit. Ipsos familiares, ipsum postremo filium, ad ejus exterminium hostiliter provocavit: et ne quando ad imperium, quod ei constat non humano collatum beneficio, licet per nostrae mediocritatis ministerium, sed divino, pertingere potuisset, tota fraudulentiae suae virtute prohibuit, tota consilii sui versutia debellare certavit. Sed Deus omnipotens, cujus providentia per mutabilium rerum principes totius mundi latitudo gubernatur et regitur, hunc flagellis erudiri frequentibus voluit; deprimi penitus, sicut a vobis crebro probatum est, nunquam permisit, ut scilicet futurus imperator in regni potestate disceret, quantum timere Dominum in prosperis, quantum in adversis Deo confidere debuisset. Et quidem reprehensibilis esset, si metas sui regni ingrediens fines alterius usurpasset, si fideles alterius sollicitans, ad perjurium, sicut vos fecisse probamin., compulisset, si pacem regni, sicut vos facitis, temerasset. Nunc vero, cum divinitus praescitus et praedestinatus, non a semetipso, sed ab Ecclesiae Dei filiis invitatus advenerit, sine sanguine sola sua benevolentia hujus Italiae fortissimos sibi duces devinxerit, angelico munere vias suas per invia loca directas inspexerit, frustratis insidiis ei compositis divinitus liberatum se senserit, paludes invias sibi pervias factas invenerit, vada profundorum fluminum, velut alter dux Israeliticus, exercitibus suis pene sicca repererit, miramur et obstupescimus, cur eum a Domino praelatum non intelligitis vos, qui sensibiles estis, quem elementa insensibilia sensisse videntur. Miramur et obstupescimus, cur parricidalia contra eum arma sustollitis, quem ab ipsa sua infantia multis adversitatibus fatigatum vidistis, superatum vero protegente Domino minime cognovistis. Miramur, inquam, et obstupescimus, cur eum, quem obedientiae suo merito vobis divinitus praelatum cognoscitis, non sicut revera imitabilem sequimini, sed sicut detestabilem, quantum in vobis est, persequi laboratis. Cum si exemplo illius obedientiae vos sancta sedes apostolica sibi aliquoties devotiores cognosceret, benedictionis suae vos et in hoc saeculo gratia debriaret, et in futuro ad haereditatem regni coelestis admitti suis continuis precibus impetraret. Sed quando sanctae sedis apostolicae debitam vos obedientiam servaturos putabimus, quos contra Dei omnipotentis ordinationem tam manifestis indiciis rebellare videmus? Neque enim contra Carolum est murmur vestrum, sed contra Dominum? cujus est regnum, et cui voluerit ipse dat illud, qui etiam per Salomonem dicit: Per me reges regnant; item per doctorem gentium testatur dicens: Non est potestas, nisi a Deo; et iterum: Qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit. Redite igitur praevaricatores ad cor, et quia mors non tardat, nolite differre de die in diem. Nolite socialia bella committere, nolite parricidales gladios in perniciem vestri sustollere. Nolite Fontanicum detestabile praelium revocare: quia sicut qui pro Ecclesiae Dei defensione moritur, suo sanguine coronatur, ita qui contra Dei Ecclesiam pugnans ut refuga Christianitatis perimitur, procul dubio condemnatur. Nolite, charissimi, pro brevibus vitae commodis aeternae remunerationis vobis januam claudere. Nolite pro rebus transitoriis aeternorum bonorum commoda praeterire. Quia juxta beati Marci sententiam: Nihil prodest homini si lucretur totum mundum, animae vero suae detrimentum patiatur. Hujus rei gratia generalitatem vestram, quam paterno affectu complecti volumus, his apostolicae auctoritatis litteris identidem hortamur ac obtestamur ut tandem aliquando nobiscum pariter sentientes, tam dilectum nostrum Ludovicum gloriosum regem vestrum( si tamen filius dici meretur, qui apostolicae sedis monitis semper inobedientissimus exstitit, si gloriosus dici debet, qui adhuc in senectute decrepita Christiani sanguinis effusionem desiderat, si rex dici debet, qui neque vos, neque semetipsum regere valuit, quominus absentis fratris regni pacem corrumperet), quam cunctos vestri regni homines, voce libera moneatis, et ab invasione sive oppressione imperii dilecti filii nostri Caroli semper Augusti funditus retrahatis; nunquamque de reliquo, sive blandimentis, sive terroribus, assensum quemlibet, favoremve praestetis ad funestum praelium inferendum, et Christianorum sanguinem, quod Dominus averterit, effundendum. Nam cujuscunque sit sublimitatis dignitatisve persona, quae praesentibus legatis nostris, Joanne Siculensi, itemque Joanne Tuscanensi, venerabilibus episcopis, quos vice nostra[ Forte deest misimus, HARD.] illas in partes, ad examinanda simulque diffinienda canonice, sive legaliter, quae hoc anno inter utrosque fratres emersere negotia, convenire in loco ab eis designato, eisquc satisfacere humiliter detrectaverit, auctoritate Dei omnipotentis, sanctorumque apostolorum principum Petri et Pauli, nostraeque mediocritatis, veniam sibi deinceps noverit denegari, nec amodo communionis nostrae futurum fore consortem, qui socius esse noluerit disciplinae. Optamus gloriam vestram apostolicis monitis obsequentem semper in Christo bene valere.
25.1
XXIV. AD UNIVERSOS GALLOS ET GERMANOS. (Anno 876.) De damnatione Formosi episcopi, Gregorii nomenclatoris, et aliorum qui Romae in synodo fuerant excommunicati.
25.1
JOANNES, servus servorum Dei, reverentissimis et sanctissimis confratribus nostris, archiepiscopis, episcopis, abbatibus, sacerdotibus, cunctisque judicibus, et universo populo, per omnes Gallias et Germanias constitutis.
25.2
Zelo Christianae religionis Ecclesia Dei quae penes, nos est, instinctuque dilecti filii nostri serenissimi imperatoris, imo spiramine Spiritus sancti commonita, pro diversis Ecclesiae Dei refendis incommodis contra Gregorium nomenculatorem, et Georgium generum ejus, duo scilicet iniquitatis vasa contra excelsi Dei religionem pugnantia, tam praeterito mense Februario praesentis nonae indictionis, per Petrum venerabilem Forosemproniatem episcopum penes praefatum spiritalem filium lacrymabilem suggestionem deposuit: quam nostram quoque pontificalem suggestionem pridie Kalendas Aprilis die contra eosdem per semetipsam offerre curavit. Quapropter nos per Zachariam et Gaidericum venerabiles episcopos, et Christophorum sedis apostolicae primicerium, eis suggestionum contestationem emisimus, admonentes atque jubentes ut si aliquid de conscientiae suae puritate confiderent, ad condictum venire studerent examen. At illi mollibus sermonibus et expuisitis adinventionibus se quidem venturos, et ad voluntatem nostram cuncta se emendaturos dixerunt, sed de die in diem sub obtentu aegritudinis tandiu judicii diem distulerunt, donec aut nos cum fidelibus Ecclesiae Dei potuissent perimere, aut Saracenos, quos jam per suos familiarissimos, aeque Saracenos, invitaverant, in Romanam urbem ad perditionem omnium intromittere valuissent. Cumque nos contra utramque fraudem, juvante Domino, praeparatos vidissent, et imminere sibi judicii statutum diem cognoscerent, decepti se cum quibusdam suis complicibus, videlicet Formoso episcopo, Stephano secundicerio, et Sergio magistro militum, et Constantino nomenculatoris filio, quos non nostrae conventionis judicium, sed reatus propriae conscientiae stimulabat, contra salutem reipublicae et regni dilecti filii nostri Caroli serenissimi principis, cui semper infideles fuerunt, et cujus provectioni semper detraxerunt, conspirantes nescimus quo profecturi, noctis silentio cum adulterinis clavibus portas Urbis, quae vocatur sancti Pancratii, aperuerunt, et cum suis complicibus, cumque omnibus thesauris sanctae Dei Ecclesiae, Saracenis undique populantibus, diffugerent: portasque patentes relinquentes, multis margaritis fugiendi, et Saracenis ingrediendi aditum, nisi nos divina custodia tueretur, procul cubio reliquerunt. Itaque obstupescentes in talibus, Dominicum et Grimoldum venerabiles episcopos ad evocandum eos direximus. Qui revertentes nuntiaverunt sibi a satellitibus suis fuisse responsum, nescire se quonam profecti fuissent. Judicio sane in diem alterum protelato, cum eos iterum synodice simulque et legaliter quaereremus, et habere minime valeremus, cum omni Dei Ecclesiae in basilica sanctae Dei genitricis, quae ad Martyres vocatur, synodum vocavimus, et post regulares allocutiones, sententias in eos protulimus, quarum exempla secundum ecclesiasticum morem generalitati vestrae dixerimus, ne vobis communicandi cum eis occasionis aditus tribuatur.
25.3
Quae scilicet sententia ita se habet:« Formosum Portuensem episcopum, qui a beatae memoriae domno praedecessore nostro papa Nicolao in Bulgarorum patriam destinatus, noviter in Christo regenerati regis animos adeo suis calliditatibus vitiavit, ut terribilibus sacramentis eum sibi obstrinxisse testatus sit, ne se vivo quemlibet episcopum a sede apostolica suscepisset, seque eidem terribilibus nihilominus juramentis, ut ad eum quantocius reverti debuisset, obstrictum fuisse professus sit, quique a nobis proficiscendi illuc licentiam, litteras et necessaria adjutoria impetravit: quoniam jamdudum per ambitionem a minori Ecclesia in majorem, videlicet sanctam sedem apostolicam, prosilire conatus, plurimos sibi consolatores effecit, et nunc per repertam hypocrisim retrorsum rediens, sine licentia vel conscientia nostra, propriam paroeciam deseruit, urbe discessit, et contra salutem reipublicae, dilectique filii nostri Caroli a nobis electi et ordinati principis, cum suis fautoribus conspiravit: nisi amodo intra diem decimum, id est III Kalendas Maii praesentis nonae indictionis, praesentiam suam nobis satisfaciendo monstraverit, auctoritate Dei omnipotentis, sanctorumque apostolorum principum Petri et Pauli, omni ecclesiastica communione privatum esse decernimus. Decernitis et vos ita? Responderunt omnes: Decernimus: et nisi post diem decimum quintum, id est IV Nonas Maii praesentis IX indictionis, resipiscens satisfacturus nobis occurrerit, auctoritate et judicio sancti Spiritus qui semper effugiet fictum, omni sacerdotali ministerio penitus denudatum fore judicamus. Judicatis et vos ita? Responderunt omnes: Judicamus. Qui si nec hujus dilationis miseratione commotus, humiliter se post diem 20, id est VII Idus ejusdem Maii mensis, praesentiae nostrae reddiderit, vel si in Ecclesia Dei in aliquo conturbare praesumpserit, si contra hanc communem omnium nostrum sententiam agere vel resultare tentaverit, anathema sit a Patre, et Filio, et Spiritu sancto, nunquamque in ulla synodo recuperationis spem aut satisfactionis aditum sibi noverit reservatum. Gregorium nomenculatorem, Theophylacti quondam nomenculatoris filium, qui jusjurandum fidei suae diverso modo corrumpens, puritatem sanctae Dei Ecclesiae suis fraudulentiis, avaritiis, rapinis, cupiditatibus, simulque calliditatibus, per octo ferme annorum curicula maculans, summum Romanae urbis pontificum, conjurantibus sibi dudum suis eomplicibus, factiose praecipere affectavit; et de multis palam recitatis capitulis, tam primo penes dilectum filium nostrum Carolum serenissimum imperatorem, quam postea penes nos ad generalitatem sanctae Dei Ecclesiae, per nonnulla suggestionum capitula noxius diffamatur, et pro eisdem criminibus a nobis per Zachariam et Gaudericum venerabiles episcopos, et Christophorum primicerium sanctae sedis apostolicae, cum fratre et genero suisque complicibus, juridice contestatus, examini se praesentandum fore, et cuncta quae ecclesiis vel piis locis aliisque hominibus abstulerat, sub jurisjurandi interpositione restituturum promisit: deinde conventum nostrum de die in diem fraudulenter( usquequo nos vel fideles hujus ecclesiae interimere, vel hostes Christiani nominis, id est Saracenos, quos per suos familiarissimos Saracenos jam invitaverat, intra Romanam urbem introducere potuisset) elusit; et praefinitum diem, quo canonice sive legaliter audiri debuisset, fraudulenter praeripiens, eum Georgio et Sergio magistris militum, nec non et Stephano secundicerio, aliisque suis complicibus nocturno silentio portas hujus sacrae urbis, Saracenis circumquaque imminentibus, cum clavibus adulterinis aperuit, seque contra salutem reipublicae simulque quietem imperii praefati filii nostri serenissimi Augusti, contra leges conspirando, fraudulenter proripuit, et cum omnibus pene thesauris Ecclesiae Romanae, dubium quo profecturus, excessit. Simulque Stephanum secundicerium, qui diversas ecclesias spolians per avaritiam turpisque lucri compendia tributa vetera multiplicavit, et in omnibus perversitatibus superius nominatis fratri complex et consentaneus exstitit. Necnon et Georgium Gregorii primicerii filium, qui germani proprii concubinam subripiens, eum veneno necavit: deinde post exsecrabiles Christianis incestus, vivente nepte sanctissimae recordationis Benedicti papae, cujus opibus de paupertate surrexerat, praefati nomenculatoris Gregorii filiae se fornicario more commiscuit: propter quam pene publice jam dictam legitimam uxorem peremit. De cujus homicidio, et principibus adulterinos missos eruens, adjudicante conscio socero nefandus gener impunitus exiliit. Quique post diversa homicidia, depraedationis et malignitatis genera, tam patriarchium, quam vestiarium sedis apostolicae sibi commissum, non tantum auro, argento, vel palliis, verum etiam aereis signis, vasisque privavit: et in omnibus impietatibus socerum loquens, imo praeveniens, Saracenis undique saevientibus, portas urbis cum eo fraudulenter aperuit, et cum sibi conspirationibus contra salutem reipublicae demigravit. Simulque Sergium magistrum militum, Theodori magistri militum filium, qui reverendae memoriae domno Nicolao, cujus neptem in conjugium suscipiens, ita ingratus ac inhumanus exstiterat, ut vivente eo, et in extremis posito, eidem thesauros suos ad eleemosynas faciendum cum praefatis suis complicibus abnegasset. Quique eadem sua conjuge, propter quam de maxima paupertate convaluerat, derelicta, cum Valuisindula concubina, praestito jurejurando ut eam nuptialiter sumeret, nuper effugit, et in omnibus iniquitatibus cum nominatis suis complicibus conspiravit. Sed et Constantinam, praefati Gregorii nomenculatoris filiam, quae primo per consensum patris, sub conditione jurisjurandi, legaliter Cessario Pippini potentissimi vestararii filio copulata, dein consumptis omnibus soceri sui divitiis, viventem et valentem sponsum suum sine ulla legali disquisitione deseruit, et ad Gratiani Gregorii magistri militum filii nuptias publice convolavit: postremum cum alio fugere gestiens incestum commisit, ex quo praegnans inventa praedictum Gratianum Gregorii filium maritum suum relinquens, cum rapacibus, perjuris, sacrilegis, moechis, fornicatoribus turpiter fornicatura discessit. Nisi intra diem decimum, id est III Kalendas Maii praesentis nonae indictionis, praesentiam suam nobis praefati, videlicet Gregorius, Stephanus, Georgius et Sergius, simulque Constantina, congrue satisfacientes exhibuerint, auctoritate Dei omnipotentis sanctorumque apostolorum principum Petri et Pauli omni Christiana communione privatos, cum omnibus communicatoribus et fautoribus suis, permanere decernimus. Et nisi post diem quintum decimum, id est IV Nonas Maii jam dictae praesentis indictionis, simpliciter et humiliter nobis, imo Ecclesiae Dei, saepedicti scilicet Gregorius, Stephanus, Georgius, Sergius, et Constantina, purificaturi occurrerint, eos auctoritate et judicio sancti Spiritus, cum cunctis sibi communicantibus, perpetuo anathemate condemnamus. Hi vero qui ab omni se societate removentes ad unitatem sanctae apostolicae sedis redierint, communionis et benedictionis nostrae gratiam sibi reddendam esse confidant.»
25.4
His itaque auctoritate sancti Spiritus promulgatis, omnium vestrum generalitatem his apostolicis litteris exhortamur ut has litteras per omnes dioeceses vestras publice relegentes, et ad vicinas paroecias dirigentes, praefatorum depositorum, excommunicatorum et anathematizatorum consortia quasi venenum pestiferum declinetis, neque cum eis communicantibus in cibo, potu sive colloquio communicetis, scientes eum qui eis sive communicantibus eis se in oratione, cibo, potu colloquioque miscuerit, eadem excommunicationis et anathematis censura juxta canonicum capitulum modis omnibus obligatum, nunquamque a nobis sine digna satisfactionis poenitentia sibi fore communicandum. Optamus sanctitatem vestram in Christo nunc et semper bene valere. Data XI Kalendas Maii. Recitata in synodo Pontigonensi.
26.1
XXV. AD BOSONEM COMITEM. (Anno 876.) Agit gratias quod ejus opera legati ad imperatorem pervenerint, et illis injuncta confecta sint; eumque rogat ut quamprimum auxilia sibi contra Saracenos mittenda curet.
26.1
JOANNES episcopus BOSONI illustrissimo comiti.
26.2
Charissimae tuae nobilitati laudes Christo Domino referentes, gratias agimus, et hanc praeconiis efferentes in eodem Domino gratulamur, cujus gratia nostro fultus amore, missis apostolicae nostrae sedis, facilem aditum perveniendi ad serenissimi domini Caroli semper Augusti spiritualis filii nostri praesentiam, non indebita tribuisti; et ut ea quae sibi a nobis dicenda injuncta fuerant, aure suae pietatis adverteret, et ad congruentem effectum perduceret, suadere curasti. Quod cum Deus omnipotens imperatoriae magnitudini, ut fieret, inspiraverit; te tamen, qui nostri studii cooperator effectus es, admodum collaudamus, et, ut diximus, gratias tuae industriae referentes, et pro his et pro aliis retribuere tibi vicissitudinem non omittemus. Necnon et quidquid honori tuo congruit, vel ad utilitatem tuam crescere cognoverimus, incunctanter exsequi procurabimus, et grato amore, adjuvante Domino, quousque perficiamus, elaborabimus. Tu vero, fili charissime, sicut coepisti, ad infidelium nostrorum, vel sanctae Dei Ecclesiae adversantium tyrannidem funditus abolendam magis[ Edit. Rom., magis ac magis] insiste, ut qui sanctam Romanam Ecclesiam in multis laedere non formidarunt, tali sententia, imo judicio percellantur, ut deinceps, quemadmodum es pollicitus, recuperationis locum nunquam inveniant. Caeterum quia pro maxima necessitate hujus nostrae regionis, quam Saraceni pene totam depopulati sunt, audivimus imperiale adjutorium usque ad nos esse mittendum, gloriam nobilitatis tuae nimium deprecamur, ut idem adjutorium, vel virorum exercitum, qui utinam jam praesens adesset, nullo modo illis in partibus moram pati permittat... veniendo eos exhorteris, ut urgeas, viriliterque quousque veniant pro Dei nostroque amore insistas: quia nisi citissime venerint, et nobis opem contulerint, pejora prioribus fieri formidamus; ac per hoc domno imperatori peccatum et damnum oriri poterit, et quia Ecclesia Dei, vel oves pascuae ejus fortiter discerpuntur, ipsum nomen Christus, quod absit, in gentibus blasphemari. Data Kalendis Septembris, indictione decima.
27.1
XXVI. AD LUDOVICUM REGEM. (Anno 876.) Dissensiones inter ipsum et imperatorem scribit se non posse sedare, nisi alteram prius audiat partem: interea monet ut pacem cum omnibus, et praecipue cum imperatore, servet, et subjectos compescat.
27.1
JOANNES episcopus dilecto filio LUDOVICO glorioso regi.
27.2
Epistolas tuae dilectionis, non quidem diversas suscepimus; quas relegentes, ea in eis reperimus quae nisi nos charissimi filii nostri serenissimi quoque imperatoris Domni Caroli semper Augusti prior querela pulsaret, non solum admitteremus, verum etiam priusquam putares investigaremus, atque discuteremus, rectique lance libraminis, quod et facturos nos, Deo juvante, confidimus, pensaremus. Sed quia una pars sine altera facile audiri non debet, interim deliberative non scribimus: quin potius gloriam tuam monemus, et auctoritate apostolica obtestamur, ut pacem cum omnibus et praecipue cum eodem imperatore conservans, tibi subjectos compescas, et ab omnibus scandalis vel factiosis conspirationibus usque ad nostram discussionem, sicut per te speramus, removeas. Quia nos, qui sacerdotum Domini matura volumus esse judicia, nec illi, nec tibi contra justitiam favere studemus. Hujus rei gratia, mediante sancti Spiritus gratia, per nostrae mediocritatis studium, quidquid illud est, volumus diffiniri; et quod adhuc suspendendum duximus, jam digna deliberatione, juvante Domino, dispensationis nostrae judicio terminabimus. Data Kalendis Septembris, indictione decima.
28.1
XXVII. AD CLERUM ORDINEM, ET PLEBEM SANCTAE UVALVENSIS ECCLESIAE. (Anno 876.) Invehitur in quemdam Ecclesiae Valvensis invasorem, legitimo adhuc superstite episcopo: laudat eos quod illum minime recipiendum duxerunt, simul praecipiens, ne unquam eum admittant, alioquin excommunicationis sententiam minatur.
28.1
JOANNES episcopus clero, ordini et plebi sanctae Valvensis Ecclesiae.
28.2
Quia sollicitudinis nos, quam pro omnibus Dei Ecclesiis circumspiciendis suscepimus, maxima cura constringit, ut vel provisa vitia resecemus, vel rumore comperta, ne pullulent, vigilemus; latere vos nolumus pervenisse ad nos quod quidam, calcata reverentia canonicae disciplinae, contra omne fas, imo contra legem ecclesiasticam, superstite vestro pastore velit ausu temerario vestram sinceritatem corrumpere, et( quod dictu nefas est) plebem ipsam invadere, gregemque Dominicum, videlicet vosmetipsos, discerpere, schismata generare, et Deum in hoc ad iracundiam provocare: habens quasi auctoritatem saecularium id peragendi, et quae ab eis, imo a nobis, vivente vestro episcopo, jure dari non potest, nequiter exercendi. Quod tantum fieri prohibemus, tantumque detestantes abominamur, quantum contra canonicae auctoritatis censuram, et contra divinae legis traditionem, vel veterum Patrum exempla, tale quid attentari cognoscimus, ut vivente uno episcopo, ac superstite consistente, alter vel non petitus, vel qui peti non potest nec etiam debet, sedem viventis invadat; et hanc vel sine nostro consultu, ut ita dixerim, expetat; vel quia, sicut diximus, superest, in cor ejus ascendat talia cogitandi. Verum nos primum vobis gratias agimus quia, sicut didicimus, vestro episcopo fidem debitam conservantes, eumdem invasorem non recipiendum esse proposuistis. Deinde nostri apostolatus monitis omnium vestrum devotionem hortamur, praecipimus ac suademus, ut eodem vestro episcopo vivente, nulli unquam mortalium vos conanti forte decipere, praebeatis assensum, ut vel in modico a fidelitate ipsius vestri episcopi qui nunc est, scilicet venerabilis Arnulfi, quoquo modo discedatis; quin potius omnem honorem ac reverentiam juxta sacros canones ei impendere studeatis, ut magis, unde vobis gratias referamus, habere possimus: scientes nos nullo modo in tali nefando opere consensuros, sed potius et factores et eorum consentaneos punituros. Verumtamen si hanc nostram legitimam obtestationem vos in aliquo ab his deviare cognoverimus, et habentes hanc nostram auctoritatem vos omnium ambitiosorum factionibus contraire minime senserimus, vel si quomodocunque talia facere tentanti vos consensum praebere saltem clanculo, quod absit, didicerimus, sciatis quia et vos anathemati submittemus, et illum pari sententia condemnantes, omne sacerdotalis officii ministerium, ut unquam nullis praesideat, ei perpetuo adimemus. Data, etc., indictione decima.
29.1
XXVIII. AD QUEMDAM. (Anno 876.) De Neapolitanorum duce ejus fratre queritur, qui suis monitis non parebat. Quare hortatur ut ab eo se separet; alioquin cum eo ac caeteris fautoribus anathemati subjicietur.
29.1
JOANNES episcopus...
29.2
Multa per nos per decessoresque nostros reverendos pontifices duci Neapolitanorum, imo duci caecorum, missis et epistolis discurrentibus dicta sunt, quae locum in ejus corde nullum penitus invenerunt: quia profecto viscera ipsius verba vitae aeternae recipere renuerunt: Judaeis enim Dominus dicit: Qui ex Deo est, verba Dei audit; propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis. Si quis, inquit, diligit me, sermonem meum servabit; ergo probatio dilectionis exhibitio est operis. Probatur igitur germanus tuus non diligere Deum, qui mandata ejus participando cum perfidis non custodit. Nam Joannes apostolus ait: Qui dicit quia diligit Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est. Sed nos postremo, nec etiam sic contempti, quae ad salutem ejus et cunctorum pertinebant, negleximus: unde non angelus, non legatus quilibet( ut de Redemptore nostro prophetice dictum est), sed ad salvandos eos ipse per semetipsum apostolatus noster adveniens, quid est quod debuit facere, et non fecit? licet ipse, ut cum propheta dicamus, conversus est in amaritudinem vitis alienae, et sicut aspides surdae, et obturantes aures suas, non audierit vocem incantantium, id est praedicantium, nec mutaverit versutiarum suarum colorem, aut varietatem, instar Aethiopis et pardi, quibus perfidorum Israelitarum Jeremias duritiam comparavit, unde merito abscissi sunt, ut de talibus Apostolus optat: Abscindantur, inquiens, qui vos conturbant, a Christo, id est a capite et corpore, quod est Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis. Ergo cum ita sit, prudentia tua moveri non debet, si inter tales officium cesset doctorum, sive torpenti desidia faciente rectorum, sive impoenitenti exigente crimine subjectorum. Divino enim judicio, quamvis occulto, talia fiunt, sicut in libro beati Job legitur, cum de Deo inter alia fertur: Ducit sacerdotes inglorios, et optimates supplantat, commutans labium veracium, doctrinam senum auferens; cujus sensus medulla concepta, procul dubio, scito quia in optionem unum e duobus a nobis tibi tribuitur: aut enim, secundum quod scriptum est, Exiens exibis de medio ipsorum, et pollutum non tanges; aut certe, quandiu cum talibus conversatus fueris, non poteris videri non talis, sed eris profecto illis poena, sicut consortio similis. Nam Lot chaos Sodomis fugiens, cunctis necatis civibus, salvus singulariter redditur. Sic Petrus fugiens, Herodis catenis ereptus, ad salvandas gentes eruitur. Sic Paulus, observante Damasci praeposito, teneri intra claustra perfidorum noluit, in sporta per murum submissus, ad certaminis properat campum. Verumtamen ne sanguis eorum de manibus tuis divinitus requiratur, tanquam segnis desidisque speculatoris, qui videas gladium lupumque venientem, et taceas: Insta interim( ut Apostolus monet) opportune, importune: obsecra, increpa: nemo adolescentiam tuam contemnat. Qui si te audierint, lucrifacies fratres tuos; sin autem, saltem tu salvans salva quantocius animam tuam, sciens procul dubio totius Hesperiae praesules a nobis in proximo congregandos. Quibus generaliter imminentibus, tam perfido fratri tuo quam omnibus sectatoribus et fautoribus ejus perpetuum dicemus modis omnibus anathema, nunquam deinceps penitus dissolvendum: quod si evadere satagis, in nostrique affectus finibus inveniri, in nullo prorsus ab hoc nostro recedere praecepto patere vel hortatu. Gratias praeterea referimus super his, qui per industriam tuam redempti sunt a Domino, quos redemit de manibus inimici: et scito nil te nobis acceptius oblaturum quam eos nimirum, pro quibus sanguis oblatus est Christi. Data quinto Idus Septembris, indictione decima.
30.1
XXIX. AD LEONEM ET PETRUM EPISCOPOS. (Anno 876.) Miratur eos ad se non reverti incursionibus Saracenorum lacessitum: obtestatur ut quantocius redeant. Quod si vim ab aliquo patiantur, praecipit ut fortiter se gerant, et id sibi significent.
30.1
LEONI et PETRO episcopis.
30.2
Cum vobis innumerabiles hujus Dei Ecclesiae necessitates non minus quam nobis sint cognitae, pro quibus compescendis vos ad piissimum Caesarem destinatos sub magna velocitate sensistis; miramur vos tanto tempore nobis in tanto periculo constitutis, et Saracenorum incursionibus undique laceratis, ad nos remeare usque hactenus neglexisse. Neque enim vos alicujus violentia magis quam vestra negligentia credimus retardatos, qui nescimus sub quibus argumentosis ingeniis, consiliis tamen a nobis anathematizatorum, ac fraudulentiis, more corvi tempore diluvii ad mittentem se minime revertentis, ita legationis vestrae usque nunc obliti fuistis, ut a Papia per tot dies Romam repetere minime studeretis. Cujus rei gratia vos, auctoritate Dei omnipotentis, sanctorumque apostolorum principum, obtestamur, praesentialiter ad sanctam sedem apostolicam quae vos misit, episcopatuumque vestrorum sedes quantocius redeatis. Verum si, quod absit, juxta quod a nobis anathematizatorum satellites gloriantur quorumdam violentiis retinemini, et ad mittentes vos reverti non permittimini, praecipimus vobis auctoritate Dei et Domini nostri Jesu Christi ut, memores antiquorum sanctae Romanae Ecclesiae legatorum qui nullis minis, nullis terroribus nullisque mortibus a suis legationibus discesserunt, praesentialiter auctoritate hujus epistolae initium ad nos revertendi facere studeatis, et si permissi fueritis, statim ad nos revertamini. Si vero aliquis vos impedierit, violentia quam patimini cunctis Christicolis valeat propalari nobisque continuo revelari, quatenus in eo quod contra morem gentium apostolicae sedis legatio ecce secundo naufragium passa est, citissimum consilium, confortante nos Domino, praeparemus.
31.1
XXX. AD BOSONEM COMITEM. (Anno 876.) Dolet quod sibi deprecanti auxilium contra Saracenos non tulerit. Significat Urbem magno in discrimine versari, cum ad eam oppugnandam fama sit magnum exercitum venturum: quare eum rogat ut quantocius opem ferat. Legatos ab eo detineri miratur.
31.1
JOANNES episcopus JOANNI BOSONI comiti.
31.2
Saepe gloriam tuam missis et litteris hortari ac deprecari studuimus, ut manum auxilii porrigens, contra nefandos Saracenos hostiliter occurrere tandem satageret; sed, proh dolor! nil hactenus praesidii adipisci meruimus, adeo ut nec responsum, sicut nec de aliis quibusque necessitatibus, a nobilitate tua recipere hucusque noscamur. Quapropter nimis dolentes gementesque, iterum iterumque dilectionem tuam monemus, hortamur et obsecramus, ne differas ultra, nec patiaris populum Domini ab illis divinitus fulminandis Agarenis discerpi, qui operuerunt universam superficiem terrae, sicut locustae, ita ut pene cunctis habitatoribus inde sublatis, et in praedam et gladium traditis, redacta sit in solitudinem et in cubilia bestiarum, et, quod est adhuc amplius formidandum, atque cavendum, certa relatione didicerimus, stolum amplissimum in proximo ad expugnandam urbem venturum, id est centum naves, ex quibus cum equis sunt quindecim grandes. Quod quam ingens malum et incomparabile sit si intente consideraveritis, advertetis, perditio enim istius urbis totius est mundi dispendium, imo et ipsius Christianae religionis jactura. Et ideo, secundum quod et spiritalis filius noster semper Augustus necessario tuae commisit industriae, omnium caeterarum rerum curis omissis, hoc vos convenit toto considerare mentis intuitu, et ad auxilium nostrum non modicum exercitum quantocius destinare. Si enim vestrum divinitus roboratum nobis non porrigitis validum et amplum confestim auxilium, scitote nihil amplius remanere, nisi ut nobis a vobis desperatis dimissis, vobis etiam ab hac sancta Ecclesia nulla spes ultra remaneat. Porro si in praesenti necessitate nobis aptum et sufficiens praebueritis auxilium, et nihil differentes, populo Dei, beato Petro speciali praerogativa commisso, subvenire studueritis, scitote in omni opportunitate vestra tanto nos fore promptiores, quanto fuerimus redditi ab hoste securiores. Caeterum dilectionem tuam miramur legatos retinuisse, Leonem episcopum charissimum nepotem nostrum apocrisiarium et missum apostolicae sedis, atque Petrum aeque episcopum, qui cum festinantes per vos ad divinitus protectum Augustum mitterentur, a vobis et tunc detenti sunt, et modo nihilominus non merito retinentur. Quod quia contra decus apostolicae sedis, quod nunquam factum est, profecto non dimittemus, cum hinc certi fuerimus, inultum. Cum enim nos illos pro multiplicibus Ecclesiae nostrae necessitatibus sub nimia festinatione miserimus, a vobis, quem hoc non latet, non impediri, sed ad id celerius agendum vestris, sicut credidimus, potius debuere fulciri subsidiis. Data ut supra.
32.1
XXXI. AD LANDULFUM EPISCOPUM CAPUANUM. (Anno 876.) Nuntiat legatos ad imperatorem rediisse; quem in episcoporum et optimatum conventu Romanae Ecclesiae jura recognovisse, praecipue vero terrae Capuanae pactum suo juri commisisse scribit: ideo in ejus partes se venturum promittit
32.1
JOANNES episcopus LANDULFO episcopo Capuano.
32.2
Sancta Romana Ecclesia, cujus Deo auctore praesidemus regimini, cunctis ab exordio sibi fideliter servientibus dignam in praesenti et in futuro saeculo solita est bonae retributionis mercedem rependere; tibi nihilominus reliquisque fidelibus suis utroque modo, ob vestrae fidelitatis devotionem, quam illic positi plene cognovimus, per omnia maternis visceribus favebit in proximo. Siquidem nosse volumus tuae religionis intentionem quoniam, Domino cooperante, Leone venerabili episcopo nepote nostro, ac sanctae Ecclesiae Romanae eximio apocrisiario, aliisque nostris legatis, quos nuper direxeramus, a charissimo filio nostro Carolo imperatore Augusto reversis, vobis, utpote a secreto consiliariis nostris, ratum ducimus animi ejus, Deo inspirante, circa Ecclesiarum, praesertim Romanae, quae caput est omnium, exaltationem, affectum patefacere, omne sane jus potestatis antiquitus attributum capitulariter renovamus in conventu episcoporum ac optimatum, inviolabiliter concessit habendum. Inter quae de terrae vestrae pacta, prout Christo duce voluissemus, statuere, nostro juri potestatique commisit, quatenus id quod pontificali ore nudis verbis diximus, operum ostendamus patratione, et ut pro animae vestrae exhilaratione patrum notarice stylus scribentis loquatur. Parate hospitium, quia cum novo hospitum agmine Dei gratia in vestras partes sumus venturi. Frenum coercitionis infidelibus, quantum valetis, imponite, fidelibus quoque futurae in proximum spei sublevationem promittite; Domini Dei nostri sine intermissione, hortor, misericordiam deprecamini, nostrumque adventum spectate veraciter.
33.1
XXXII. AD GUAIFERIUM PRINCIPEM SALERNITANUM. (Anno 876.) Ostendit se paratum esse firmare pactum quod fecerat; rogatque sibi ad ipsum eunti hospitium parari.
33.1
JOANNES episcopus dilecto filio GUAIFERIO glorioso principi.
33.2
Quia te non solum legatorum nostrorum inter relata fidelium circum Ecclesiae nostrae Romanae regimen, cui Christo praesidemus auctore, devotum cognovimus, tuumque strenuissimum generum Pulcari praefectum, verum etiam cum pro liberatione totius patriae, ut nobis a Christo cura commissa est, in vestras partes venissemus, pro certo fidelem reperimus: ideoque pactum quod petisti, ut promiseramus pontificali vera assertione a dilecto filio nostro Carolo imperatore Augusto, jure vobis firmandum, potestate per revertentes venerabiles legatos Ecclesiae nostrae accepta juste ac legaliter adfuturum statuere sumus parati; simulque mihi et novo agmini comitatum volo praeparetis, ut dixerim ita hospitium, fidelesque nostros incoepta corroborate fidelitate, ac infidelibus, prout potestis, frenum redargutionis imponite, nostrumque adventum, Deo duce, sperate.
34.1
XXXIII. AD GEILONEM ABBATEM TORNUTIENSEM EJUSQUE MONACHOS. (Anno 877.) Illorum omnia, vel regia, vel episcopalia privilegia, pontificia auctoritate sancit, anno Christi 876, quibus addit exemptionem ab omni cujuslibet antistitis jurisdictione.
34.1
Ex autographo in philyra, litteris uncialibus Gothicis descripto, longo pedes circiter duodecim, lato duos.
34.2
JOANNES episcopus, servus servorum Dei, GEILONI inclyto abbati, dilectisque filiis nostris in Tornutio monasterio, a spirituali filio nostro glorioso Carolo imperatore Augusto, sanctae et intemeratae semperque virgini Dei genitrici Mariae, atque pretioso confessori Christo Philiberto largito, sub regula sancti Benedicti religiosa conversatione degentibus, nunc et futuris temporibus.
34.3
Quando ad ea quae catholicorum imperatorum corda pontificalibus sunt monitis provocanda, ita ardenti desiderio, divina praeveniente gratia, tam succenduntur, ut ab eis ultro poscantur, tanto alacri et laeto sunt animo concedenda, quanto et ea ipsa quae cupiunt, si nollent facere, peti debuerant. Proinde juxta scripta petitoria filii nostri, praecellentissimi imperatoris Caroli, hujusmodi privilegium praesentis auctoritatis nostrae decreto, eidem venerabili monasterio vestris futurisque temporibus indulgemus, concedimus atque confirmamus: ut sicut ipse gloriosissimus filius noster, divino ductus amore, de villis ac facultatibus, seu stipendiis specialiter monachorum et ecclesiae ornamentorum, vel luminariorum, ac matriculariorum, seu hospitum, atque pauperum usibus servata, vel emeliorata seu aucta ordinatione praecepto suae auctoritatis firmavit privilegium quod venerabilibus fratribus ac filiis nostris episcopis illarum regionum fieri et confirmari fecit; ita sicut eodem privilegio atque praeceptis, in primis filii nostri Caroli exinde factis continentur, perpetuo inconvulsa permaneant. Quamvis enim fama fuerit hoc tenuisse ad episcopatum Matisconensem, nullaque ibi auctoritate qua teneri possit adjunctum longo interveniente tempore fuerit, melius multoque sanctius apostolicae discretionis nostrae visum fuit ut monasticis utilitatibus in praedicto monasterio confirmetur, quam laicalibus sine aliqua acquisitione sanctorum locorum depopulationibus indulgeatur. Constituimus alia auctoritate beati Petri ut nullus regum, nemo antistitum vel abbatum, seu quilibet quacunque praeditus dignitate, de his qui in praefato privilegio seu in praeceptis ipsius filii nostri Caroli ex his quae praemisimus factis continentur, vel in futuro, ab eo vel a quibuslibet aliis de proprio fuerint his specialibus usibus jure collata, sub cujuslibet causae occasione sive specie, quidquam minuere vel auferre, sive suis usibus applicare, vel aliis quasi piis causis pro suae avaritiae excusatione praesumat concedere: sed cuncta quae praefatis usibus monachorum et ecclesiae ornamentorum, vel luminariorum, matriculariorum, hospitum et pauperum oblata sunt, vel offerri contigerit, perenni tempore inlibata et inconvulsa, ac sine aliqua inquietudine, eorum usibus pro quorum sustentatione gubernationeque concessa sunt, modis omnibus profutura permaneant. Haec igitur omnia, quae hujus praecepti decretique nostri pagina continet, tam vobis quam cunctis qui in eo quo estis ordine locoque successerint, in perpetuum conservanda decernimus. Salva in omnibus quae hujus decreti pagina continentur, auctoritate et honore sanctae Romanae Ecclesiae, et sedis apostolicae privilegio. Placet etiam ut per futura tempora ipsi monachi ex scriptis habeant licentiam eligere abbatem. Si quis autem temerario ausu, magna parvaque persona, contra hoc nostrum apostolicum decretum agere praesumpserit, sciat se anathematis vinculo esse innodatum, et a regno Dei alienum, et cum omnibus impiis aeterni incendii supplicio condemnatum. Qui autem verus custos et observator hujus confirmationis exstiterit, benedictionem et gratiam et coelestem misericordiam a Domino consequi mereatur. Scriptum per manum Anastasii notarii regionarii et scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae, in mense Octobrio, indictione decima. Bene valete.
34.4
Subscriptum Idus Octobrias, per manum Christophori primicerii sanctae summae sedis apostolicae, imperante domino piissimo principe Augusto Carolo, a Deo coronato, magno imperatore anno primo, et post coronationem ejus anno primo, indictione decima.
35.1
XXXIV. AD ABBATEM ET MONACHOS HERENSES. (Anno 876.) Approbat donationem monasterii S. Porciani illi factam.
35.1
JOANNES episcopus, servus servorum Dei, GEILONI religioso abbati venerabilis monasterii sanctae Dei genitricis, semperque virginis Mariae dominae nostrae, et S. Filiberti, ac per te eidem venerabili monasterio in perpetuum.
35.2
Convenit apostolico moderamini pia religione pollentibus benevola compassione succurrere, poscentium animis alacri devotione impertiri assensum. Ex hoc enim lucri potissimum praemium a conditore omnium Domino promeremur, dum venerabilia loca opportune ordinata, ad meliorem fuerint sine dubio statum perducta.
35.3
Igitur omnibus sanctae Dei Ecclesiae fidelibus et nostris, praesentibus et futuris, notum fieri volumus qualiter reverentia tua per Adalgarium sanctissimum episcopum sanctae Aeduensis Ecclesiae nostro suggessit apostolatui, observans quod abbatiolam quae vocatur S. Portianus, quamque piae memoriae Carolus imperator, spiritualis scilicet filius noster, ob sui perennem memoriam, per praecepti seriem in eodem venerabili monasterio conferens largitus est, nostri apostolici privilegii auctoritate confirmaremus.
35.4
Nos autem, considerantes hanc petitionem salubrem fore et eidem venerabili monasterio, cui praeesse dignosceris, stabilimentum consistere, praecipue cum omnia pia loca proprium habere optemus, inclinati petitionibus tuis, a praesenti nona indictione praefatam abbatiolam cum omnibus rebus suis mobilibus vel immobilibus, sibi juste et legaliter pertinentibus, quemadmodum ex praedicto eodem Augusto concessum est, per hoc apostolicum nostrum privilegium in saepe dicto venerabili monasterio confirmamus, et perpetualiter stabilimus, et ad mercedem nostram roboramus; ita quoque apostolica auctoritate munientes decernimus ut nullus episcoporum ad negotia divina illuc, aut pro alia re peragenda, nisi a te successoribusque tuis abbatibus fuerit invitatus, ire pertentet; imo ne judiciaria potestas quamcunque vel molestiam aut destructionem quamlibet pergens facere audeat, quam secundum ipsius venerabilis monasterii ritum, et praedicti Augusti concessionem, nec non et hanc apostolicam concessionem et confirmationem ab omnibus Christi fidelibus observandam sancimus.
35.5
Si quis autem cujuslibet dignitatis homo contra hoc nostrum apostolicum privilegium, quod non credimus, in toto vel in parte ire praesumpserit, ac quod a nobis salubriter sancitum est, in aliquo frangere ausus fuerit, auctoritate Dei omnipotentis, et beati Petri apostoli, atque nostra, sciat se propria communicatione privatum; et nisi cito resipuerit ac canonicae sanctioni obedierit, anathemate perpetuo condemnatum; qui vero custos et observator exstiterit, benedictionem et gratiam a Domino Deo nostro consequi mereatur.
35.6
Scriptum per manus Anastasii notarii regionarii et scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae in mense Octobri, indictione nona. Bene valete.
35.7
Datum Idus Octobri per manum Christofori Primicerii sanctae summae sedis apostolicae. Imperante Domino piissimo Augusto Carolo a Deo coronato magno imperatore, post consulatum ejus anno primo, indictione nona.
36.1
XXXV. AD EPISCOPOS PROVINCIAE BITURICENSIS. (Anno 876.) Ut Frotario tanquam metropolitano suo deinceps obediant.
36.1
JOANNES reverentissimis et sanctissimis fratribus nostris episcopis per Bituricensem provinciam constitutis.
36.2
Quia Burdigalensem urbem, sed et totam pene provinciam quorumdam vestrum litteris, sed et Leonis apostolicae sedis apocrisiarii[ Edit. Rom. addit, sanctissimorum nostrorum] expressa relatione didicimus diversis cladibus, sed praecipue incursibus Nortmannorum deletam, et in solitudinem partim gladiis partimque captivitate deductam, necessaria rerum, ut cum sancto papa Gelasio decessore nostro dolentes gementesque fateamur, dispositione constringimur, et apostolicae sedis moderamine convenimur, sic canonum paternorum decreta librare, et retro praesulum decessorumque nostrorum praecepta metiri, ut quae praesentium necessitas temporum pro instaurandis ecclesiis relaxanda deposcit, adhibita consideratione diligenti, quantum potest fieri, temperemus Ecce enim[ Edit. Rom. addit, ne] de civitate ad civitatem episcopi trasmigrent, sancti canones provide sanciunt. Sed si hujusmodi sanctiones sine ulla discretione vel dispensatione ducimus observandas, nullam compassionem fratribus exhibemus, quos gentilium gladios passos causa fidei Christianae servandae videmus egentes, angustiatos, afflictos, hac illacque palantes incedere; praesertim cum nonnulli eorum ita sint Dei gratia illustrati, ut non solum scientia, sed et moribus; non solum verbo, sed et exemplo plurimos valeant erudire. De quorum numero quia Frotarius Burdigalensis dudum antistes, ut testatur vestra fraternitas, exstat, necessario duximus eumdem virum alii Ecclesiae praeponendum et incardinandum, Bituricensi videlicet, quae et vacans esse nobis denuntiata est, et tanti viri digna regimine: ne per minus idoneum rectorem salubre salvandarum animarum desit ei praesidium, et nos e contra ingentis culpae involvamur annexu, si tanto urgente discrimine, tantae minus consulamus Ecclesiae, propugnatori hanc probabili minime committentes. Prioribus itaque manentibus regulis inconvulsis, quae ubi nec rerum, nec temporum urget necessitas, jure convenit observari, vacante sede, Frotarium fratrem et coepiscopum nostrum in sede Bituricensi praeficiendum ordinavimus sacerdotem: ita ut in ea incardinatus, et quodammodo auctoritatis apostolicae privilegio radicatus, caetera metropolitana Bituricensis Ecclesiae ac dioeceseos jura tanquam Deo contemplante obtineat, dispenset et ordinet, omni posthac querimonia invidorum prorsus ablata. Cui vos tanquam proprio metropolitano convenit obedire, et competentem exhibere, secundum pristinum morem, reverentiam et honorem. Sane latere vos nolumus, sic nos ista interveniente non modica barbarica necessitate nunc concedere, ut tali necessitate remota, consuetudinarie ulterius non requiratur, quod removeatur etiam illud quod necessitas impetraret. Optamus sanctam fraternitatem vestram in Christo nunc et semper valere. Data VII Kalendas Novembris, indictione decima.
37.1
XXXVI. AD BITURICENSES. Ut Frotario Burdigalensi archiepiscopo, cui tandiu Bituricensem Ecclesiam committit, quandiu pagani Burdigalensem dioecesim obtineant, omnes obediant.
37.1
JOANNES episcopus clero, et plebi, et ordini sanctae Bituricensis Ecclesiae.
37.2
Suggestionis vestrae relegentes epistolam, quod ab apostolatus nostri auctoritate de confratre nostro Frotario reverendo archiepiscopo postulant, hoc nos aliorum testificationibus, et praecipue serenissimi semper Augusti, spiritalis quoque filii nostri relatione comperimus; sed et legatis apostolicae sedis, Leone videlicet venerabili episcopo, apocrisiario et misso sanctae Romanae Ecclesiae, seu Petro aeque venerabili episcopo, revertentibus, didicimus pene totam provinciam Burdigalensi metropoli pertinentem, sicut ab his qui causam illam noverunt, iidem nostri legati discere potuerunt, ita esse paganorum persecutionibus desolatam, ut non solum ipse confrater noster illic lucri aliquid subjectis conferre non possit, verum etiam habitatio fidelium inde subtracta consistat. Quapropter quia eumdem virum Frotarium reverendum archiepiscopum probis moribus actibusque praeclaris, et ad lucrum animabus hominum conferendum idoneum esse comperimus, ne talis tantusque vir otio, quo prodesse aliis valeat, minime vacet, ejusdem sanctae Bituricensis Ecclesiae, cui subestis, ei pastoralem curam apostolica auctoritate committimus, et in ipsa eum incardinandum necessario esse censemus. Cui vos ita decentem obedientiam et canonicam subjectionem humiliter exhibete, utpote revera metropolitani jura tenenti, proprio rectori et vestro antistiti convenit, et ex nostra apostolica auctoritate diffinitum advertitis, et ecce mandatum habetis: quatenus de bono vestrae obedientiae nobis Deo gratias referentibus, et vobis reverentia competenti ipsum praefatum archiepiscopum excolatis; et ille vobis, tanquam pro vobis rationem Domino redditurus, modeste praeesse studens, ut dilectos filios amplectatur. Porro sciatis quia sic ista non modica interveniente necessitate barbaro modo concedimus, ut tali necessitate remota, removeatur etiam id quod necessitas imperat. Data V Kalendas Novembris, indictione decima.
38.1
XXXVII. AD CAROLUM CALVUM IMPERATOREM. (Anno 876.) Imperatoris precibus, cum Burdigalensis provincia paganis esset devastata, Frotarium Burdigalensem archiepiscopum transfert in Ecclesiam Bituricensem.
38.1
JOANNES episcopus CAROLO imperatori.
38.2
Petitionem vestram, filiorum charissime, quam non obnegando sed dispensando dudum distulimus, nunc nos ad votum nostrum ob id vel maxime, Christo praeduce, perduxisse gaudemus quod et vestram gloriam perseverantem testificatricem cognovimus, et provincialium praesulum consentaneas probationes probavimus, et legatorum nostrorum subtilissimas disquisitiones advertimus. Quocirca, licet nos multis canonicis testimoniis provocati petitionem vestrae devotionis implere magnopere moliremur, et solius majestatis vestrae testimonio super exterminio Burdigalensis provinciae credere minime cunctaremur, tamen quia pietatis vestrae testimonio comprovincialium quoque praesulum litteras convenire, sicuti rebamur, nuper cognovimus, secundum pietatis vestrae religiosissimum libitum, Burdigalensis dioecesis episcopum, fratrem scilicet nostrum Frotarium in Bituricensem Ecclesiam cardinalem fieri decernentes, metropolitanae dignitatis privilegio iterato munire curavimus; et studii vestri solertiam, quo semper idoneos Ecclesiae viros quadam naturalis ingenii nobilitate deligitis, admirantes, congruas litteras, his quorum interest, ex auctoritate sedis nostrae direximus, atque magnanimitatem vestram, quam istius religiosi negotii circa nos incentricem cognovimus, eam nihilominus exsecutricem fore nec immerito delegamus. Quatenus propter Deum, cujus Filii pretioso sanguine tota per mundum redempta consistit Ecclesia, sic istius necessariae dispensationis instituta custodiat, ut a paternis regulis constitutis antiquitus in parte altera nunquam omnino discedat. Praeterea, quod filiolitatis vestrae petit industria, ut quorum suggestionibus dudum vestra sit dilata petitio detegamus, omnino sciatis, quia nos licet indigni simus, tamen, quoniam per consequentiam priorum nostrorum pontificum maturo cogimur esse judicio, causam tantae deliberationis ideo non facile tunc deliberandam credidimus, ne diffinisse, quod Deus averterit, minus ordinabiliter videremur. At postquam Deus omnipotens petitionem serenitatis vestrae comprovincialium praesulum testimonio decoravit, imo testimonia praesulum pietatis vestrae suffragio confirmavit, nos religiosam petitionem vestram complevimus, et suggestionibus fratrum coepiscoporumque nostrorum manus porreximus, et Ecclesiae Dei tantis necessitatibus consulentes, de thesauro pontificalis pectoris ita vobis protulimus, ut a doctrinis deviasse veteribus nullo modo videamur. Data ut supra.
39.1
XXXVIII. AD CAROLUM CALVUM IMPERATOREM. (Anno 876.) Laudat eum de judicio in Emmenum prolato, et hortatur ut cum illo clementer agat.
39.1
JOANNES episcopus CAROLO imperatori.
39.2
Super judicio vestro in Emmenum prolato, o rectissime imperator, cum coelo tota terra laetatur. Scriptum est enim: Laetabitur justus cum viderit vindictam. Cur autem dicimus laetatur, cum super judicio[ edit. Rom., judicia] Salomonis scriptum sit: Quia audivit omnis Israel judicium quod judicasset rex et timuerunt regem, videntes sapientiam Dei esse in eo ad faciendum judicium. Super quo videlicet judicio sentiendum merito ducimus quia laetati quidem benigni, tristati vero sunt omnino maligni. Ergo et hic ita datur intelligi, quia nimirum super judicio vestro laetantur justi, deterrentur injusti. Nam et omnipotens Deus, cujus et vos judicium aemulamini, terribilis peccatoribus et blandus est justis. Quia igitur super Emmeno jam exhibuistis severitatem judicii, quaesumus exhibere de caetero pietatis insigne. Imposuistis in humeros ejus onus austeritatis, adhibete jam nunc id removentem digitum lenitatis. Mementote quia hunc vobis cum Petro Paulus dilectis suis, sicut Philemoni quondam Onesimum remittit, implorans et obsecrans, quatenus eum ut sua viscera suscipiatis. Quia etsi fortassis ad horam aliquando quidem vobis inutilis, exemplum non bonum caeteris tribuens, visus est; nunc autem et vobis, et nobis, et plurimis utilis est, longanimitatis formam et patientiae cunctis ostendens. Rogamus ergo ut penes vos non sibi tam suus obsit excessus, quam fidei et amoris erga vos habiti prosit affectus. Et quia noxam propriam et poenam indictam sibi confiteri non renuit, animadversione remota quam meruit, patronos vestros, et sanctos scilicet primos apostolos se proficue adiisse et salutasse de reliquo sentiat, et de tanto sibi collato munere laetetur et gaudeat, ut ubi abundavit peccatum, superabundet, secundum Apostolum, gratia. Data pridie Kalendas Novembris, indict. decima.
40.1
XXXIX. AD IMPERATOREM ET IMPERATRICEM. (Anno 876.) Pro Madelgero qui Odelricum occiderat.
40.1
JOANNES episcopus ad imperatorem et imperatricem.
40.2
Dum non minus pro misericordiae intuitu delinquentibus exhibendo, quam judicii severitate in improbos exercenda, omnipotens Deus gloriam serenitatis vestrae imperiali voluerit sublimare decore, dignum profecto esse rati sumus pastorali cura fungentes apud majestatis vestrae excellentiam pro multorum salute, vel vitae indulgentia, praecipue illorum qui diabolico licet instinctu nefanda committentes, ad apostolorum principum Petri et Pauli fautorum vestrorum limina, divina tamen pietate commoti, venire festinant, et misericordiam humili prece implorant, toto mentis annisu intercedere, atque pro viribus consolationis opem in quantum fas est petentibus impartiri clementer. Unde pro hujus viri, Madelgeri videlicet nomine, qui adversario incitante quemdam hominem Odelricum vocabulo peremit, salute, membrorum omnium integritate, et rerum suarum restitutione, majestati vestrae suggessimus, filiorum charissime, et pro amore Dei et Domini nostri Jesu Christi, sanctorumque apostolorum, quorum limina praefatus Madelgerus adiit, nostraeque paternitatis, quam sincerissimam erga nos habetis, dilectione precamur, quatenus gratiam vestram plenariam ei reddere non dedignemini, eoque cum vestrae serenitatis respectu accepto, pro suis valeat excessibus poenitentiam fructuosam accipere, qua commissi possit piaculi noxias sordes abluere, ut spiritus salvus sit in die Domini, de omnibus ultricem dantis vindictam. Nam pro tanti itineris labore durissimo, quem veniendo perpessus est, sicut credimus, aliquantulam de peracto scelere indulgentiam meruit, ejus utique intercessionibus adjutus, cui dictum a Domino constat: Tibi dabo claves regni coelorum. Et quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis; et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis. Quod cum ita sit, precamur etiam, ut eum cum parentibus ejus qui defunctus est, paciscere jubeatis, ne majus deinceps malum, quo multorum animae noceat, perpetretur. Data ut supra.
41.1
XL. AD EPISCOPUM CARNOTENSEM. (Anno 876.) Pro Madelgero qui Odlericum occiderat.
41.1
JOANNES episcopus reverentissimo GISLIBERTO episcopo sanctae Carnotensis Ecclesiae.
41.2
Dilectionis vestrae reverentiam spiritalibus pollere virtutibus procul dubio arbitrantis, his apostolatus nostri litteris convenire, ac pro praesente viro Madelgero, qui suadente adversario quemdam hominem Odelricum nomine gladio peremit, unde divina inspiratione compunctus ad limina sanctorum apostolorum principum Petri ac Pauli, per longa itinerum spatia pro ipsius delicti abolitione venire curavit, petere studemus, ut pro amore Dei, et eorum ad quorum sacratissimas ecclesias venit, et pro suis excessibus Deum deprecatus est, necnon et pro nostrae paternitatis dilectione, illi omnes res proprias atque beneficium cum propriis honoribus quos abstulistis, cum plenaria gratia reddere non dedignemini, sicuti dilectionis nostrae consortium et charitatem circa te cupis habere sinceriter illibatam. Data ut supra.
42.1
XLI. AD ADALARDUM EPISCOPUM VERONENSEM. (Anno 876.) Commendat eum ob praeclaras virtutes, et jubet ut Romam ad concilium veniat.
42.1
JOANNES episcopus ADALARDO episcopo Veronensi.
42.2
Advertit plane prudentia tua quanto et quali circa se apostolatus noster flagret affectu, cum tuae causa provectionis non modicum sumpserimus laborem, idoneum te Christi sacerdotem merito arbitrantes futurum, et spirituatem potius quam saeculi gloriam sectaturum, cum et ipsa nimirum nobilitatis suae insignia, et sapientiae specula, talia de te speranda tribuerunt; quod quia vindicare sibi virtutum nisibus et probitate morum sanctitatem tuam comperimus, Deo innumeras gratias valde gratulanter retulimus, et in hoc, quia, secundum Apostolum, spes non confundit, experimenta didicimus: et ideo in proximo, causa ecclesiasticae simul et imperialis opportunitatis, certorum congregaturi episcoporum concilium, dilectionem tuam tanto conventui jubemus adesse. Accinge igitur sicut vir lumbos tuos, et assume tibi pennas sicut columba, et vola, et veni, et requiesce in sinu apostolicae dilectionis, ita ut pridie Kalendas Decembris, praesentiam tuam liminibus apostolicis et nostris exhibeas prorsus obtutibus. Porro si hoc impossibile asseris, VIII Kalendarum Januariarum quod hortamur et jubemus expleri, si duntaxat ab apostolicae sedis communione renuis prorsus arceri: dignum enim non est ut tantae sapientiae vir tanto procul coetui sit. Optamus sancitatem tuam in Christo bene valere. Data IV Nonas Novembris, indictione decima.
43.1
XLII. AD CAROLUM IMPERATOREM. (Anno 876.) Laudat quod sedis apostolicae legatos benigne exceperit, rogatque ut Ecclesiae Romanae praedones, qui missorum ipsius judicium latentes effugerant, requiri et coerceri jubeat.
43.1
JOANNES episcopus CAROLO imperatori.
43.2
Innumeras omnipotenti Deo grates et laudes referimus, qui cor pietatis vestrae, quod in manu sua consistit, tanta Spiritus sancti gratia replere dignatus est, quanto sollicitius vos sacras aures ad profectum Ecclesiae nobis commissae divinitus inclinantes, et apostolicae sedis legatos, Leonem videlicet apocrisiarium et missum sanctae Romanae Ecclesiae, seu Petrum, venerabiles episcopos, nostrosque dilectos, ea benignitate qua soliti estis, et eo amplius suscepistis: et illa quae vobis pro statu ac exaltatione sanctae Dei Ecclesiae suggesserunt, ad efficacem finem provenire jussistis. Vere enim, filiorum charissime, cor vestrum in manu Dei est, quia ejus consultu universa disponitis, et sapienter imperium vobis collatum moderari studetis: quia ex utero matris crevit vobiscum sapientia, et rectitudo fuit dilecta vestra amica. Et quia praeconiorum vestrorum humana lingua fari non sufficit multitudinem, ad illa quae de infidelibus nostris et vestris peracta sunt epistolariter adeamus. Vestris quidem, benignissime imperator, apprime eruditis viris et Deum timentibus, Ansegiso videlicet reverendo archiepiscopo, et Adalgario venerabili episcopo, communibus quoque fidelibus nostris, juxta quod petieramus, pro honore atque utilitate sanctae matris vestrae Ecclesiae Romanae a vobis directis, Romam pervenientibus, et quantum vobis justitia placeat, luce clarius agnovimus, et de affectu filiorum, quem erga nos conservatis, in Domino gratulati sumus: sed de infidelibus sanctaeque Romanae Ecclesiae hostibus, quos pro multis sceleribus ac pravitatibus suis ovile Christi non recipit, huc illucque latitantibus, et nefandissimos actus suos tegere molientibus, non ut oportuit, neque sicut vestri voluerunt legati, de illis potuit adimpleri. Nam ut ita fateamur, a sibi similibus infidelibus vestris et inimicis nostris, quibusdam scilicet marchionibus, quos iidem vestri legati narrabunt, occultati et effugati, nec ad se percutientes reversi sunt, nec alios suae malitiae inquinamento contaminare desistunt. Proinde clementiam vestrae celsitudinis imploramus, et per futurum Dei judicium adjuramus, ut eosdem sanctae Dei Ecclesiae hostes atque praedones, sacrilegos quoque sive tyrannos, ac per hoc a Christi collegio synodice sequestratos, studiosius requiri jubeatis, et ad lugenda mala quae impraetermisse hactenus operati sunt, sicut jam decrevistis, exsilio deputetis. Quia si ipsi qui tantum Dei Ecclesiam macularunt, impune jam vestram sanctionem diffugerint; vel si, quod evenire non debet, in vestro imperio quibuscunque, quod turpe est dicere, contra vestram voluntatem eis favorem praestantibus, tam absolute discurrerint; totum idem vestrum imperium coinquinabunt et omni Christianitati dispendium generabunt, quia cum sint ipsi oves morbidae, totum gregem contaminant, et erunt novissima illorum pejora prioribus. Ideoque major morbus majori medicina curandus est; ne si non debita vel quali decet austeritate vulnera magnum fetorem dantia radicitus resecata fuerint, totum corpus Ecclesiae tabefiat, et nobis haec sustinentibus ministerium nostrum exercere non liceat. Non enim Stephanum et Sergium ad nos fraudulenter venientes recipere noluimus, sed eos ad vestram venire jussimus majestatem. Caeterum, fili charissime, thesauros Ecclesiae nostrae, ab eisdem nefandissimis raptos ac fraudatos, ita sciatis ab ipsis etiam celatos, ut per eos qui hic de suis satellitibus remanserunt, inveniri non possint; illos vero qui noverunt ubi eos recondiderint, ne detegi possent, apud se callide retinent, et nisi ipsi capti fuerint, ubi sunt occultati nos nostrosque penitus latet, Verumtamen quid vel quantum ab uno et quantum ab alio, quantumque etiam in domibus eorum repertum sit, vestri jam dicti legati et scripto et verbis vobis, si placet, edicant. Data XVIII Kalendas Decembris, indictione decima.
44.1
XLIII. AD CAROLUM IMPERATOREM. (Anno 876.) Narrat calamitates Ecclesiae illatas a Saracenis, et imperatorem precatur ut auxilium adversus eos mittat.
44.1
JOANNES episcopus CAROLO imperatori.
44.2
Quanta et qualia per impiam gentem patiamur Saracenorum, quid dicam quia scribere quilibet stylus non sufficit, cum omnia ligna silvarum, si vertantur in linguas, enarrare non valeant? Quorum quia ex his quaedam vestra jam didicit excellentia, praedisposuit exercitum suum ad haec removenda cum valida manu dirigere. Quo nos audito, mox elevatis manibus Dominum collaudavimus, ejusque clementiam pro imperio vestro laetantes protinus exoravimus. Sed quanto, fili charissime, laetati sumus in his quae dicta sunt nobis, tanto, heu! tristati et amaricati, quia quae dicta sunt rerum non sunt effectibus consummata. Reversi quippe sunt, ut audivimus, et solis paganis gaudium, nobis autem non nisi tribulationem inenarrabilem reliquerunt. Et ecce, proh dolor! inimicis crucis Christi gratulantibus, solus fidelium coetus magna moestitudine consumitur. Christianorum sanguis effunditur, devotus Deo populus continua strage vastatur. Nam qui evadit ignem vel gladium, praeda efficitur, captivas trahitur, et exsul perpetuus constituitur. En civitates, castra, et villae destitutae habitatoribus perierunt, et episcopi hac illacque dispersi. Sola illis apostolorum principum limina derelicta sunt in refugium, cum episcopia eorum in ferarum sint redacta cubilia, et ipsi vagi et sine tectis inventi, non jam eis liceat praedicare, sed mendicare. Ecce, charissime, pervenit gladius usque ad animam; ecce dies in qua clamamus: Beatae steriles quae non genuerunt; ecce illa periculosa tempora Pauli voce praedicta. Libet ergo cum Jeremia clamare: Quis dabit capiti meo aquam, aut oculis meis fontem lacrymarum, ut plangam tantam ac talem miseriam, tale ac tantum excidium patriae? Sed et in tristitia, quin potius in ruina domina gentium, regina urbium, mater Ecclesiarum, consolatio tristium, portus periclitantium. Ecce, inquam, revera dies tribulationis et angustiae, dies calamitatis et miseriae. Praeterito quippe anno seminavimus quidem, sed non recollegimus; hoc vero anno, quia non seminavimus, nec est recolligendi fiducia. Quid de paganis dicimus, cum Christiani nihil melius operentur? quidam videlicet ex confinibus et vicinis nostris, quos marchiones solito nuncupatis. Nam ut prophetice dicamus: Residuum locustae comedit bruchus( Joel II). Et quid Saracenis incredulis, qui sunt filii ancillae, forte relinquitur ab illis qui per fidem liberae deberent existere filii? Usque ad terram depascimur. Quid enim illi faciunt, et isti pejora non faciunt? Illi terram occupant, isti cum Petro nihil ex civitatibus vel ex rure dimittunt: illi occidunt gladio, isti ablatis omnibus fame trucidant; illi in captivitatem ducunt, isti sibi in servitutem redigunt. Et cum quaeritur quis adversus hostes dimicet, inveniuntur nulli, cum scilicet eorum oppressione retenti, ad mandatum nostrum occurrere nulli prorsus inveniantur. Sed cum undique angustiati clamamus, non est qui audiat, non est qui adjuvet, non est qui salvum faciat, nisi tu, fili charissime et imperator clementissime, qui post Deum nobis factus es in refugium, et solatium, et auxilium. Quocirca totis praecordiis, totisque commoti visceribus, cum episcopis et presbyteris ac proceribus, totisque plebis nobis olim commissae reliquiis deprecamur, jube tandem aperire aures, audire gemitum et singultus omnium nostrum, porrigere manum, et praestare opem patriae periclitanti, civitati inter multas miserias et aerumnas jacenti, et huic Ecclesiae matri vestrae, a qua non solum regnandi, sed et in Dominum unum et verum credendi exordium percepistis, quaeque in ultimo, spreto bono et magno fratre, vos more Dei gratuita voluntate, tanquam alterum regem David elegit et praeelegit atque ad imperialia sceptra provexit. Cogitate itaque, Dei cultor semper Auguste, a propheta praemoniti, si haec humiliatur, ad cujus confugietis auxilium? vel ubi relinquetis gloriam vestram? Perpendite quia si haec humiliatur, non solum gloria imperii vestri periclitabitur, sed et ipsa profecto Christianae religionis cultura maxima ex parte peribit. Et idcirco talia scientes nolite, obsecro, jam differre, nolite de die in diem induciis non profuturis abuti. Cum proverbiatore clamo, et cum Salomone vociferor: Ne dicatis amico vestro, Vade et revertere, cras enim dabo tibi; et alias: Quod potest, inquit, manus tua facere, instanter operare, etc. Nescitis namque, ut cum venia vestra dicam quid superventura pariat dies. Ita ergo, fili Christianissime, de hac Ecclesia nec non et patria velociter et prudenter excogitate et ordinate, ut saltem ipsae paucissimae reliquiae salvae sint quae remanserunt, quaeque quotidie catervatim gladio et praeda dispereunt. Occurrite strenue, subvenite celeriter, et manu consolationis vestrae ab oculis nostris tandem abstergite lacrymas, quatenus super illis et praesentialiter Deo propitio gaudeatis, et in futuro, frequenti ac laudabili relicta fama superstite, cum Christo perpetes in coelestibus imperetis. Data XVII Kalendas Decembris, indictione decima.
45.1
XLIV. AD CAROLUM CALVUM IMPERATOREM. (Anno 876.) Scribit intellecturum imperatorem ex Adalgario episcopo (cui pallium concedit) cur Ecclesiae causa ex voto non processerit. Taxat Ansegisum, et Adalgarii fidem commendat.
45.1
JOANNES episcopus CAROLO imperatori.
45.2
Laudabilem quidem intentionem et pium studium vestrum pro causa Ecclesiae nostrae, matris videlicet vestrae, fili charissime, viscerabiliter habitum et bene dispositum agnoscentes, innumeras Deo gratias, qui totius boni auctor et moderator est, quique docet hominem justitiam, gessimus; sed impedivit nos Satanas, et spes nostra frustrata est, cum non ad votum nostrum et commune propositum finis rei processerit. Qualiter autem, vel quo faciente, ita causa provenerit, Adalgarius sanctissimus episcopus, quem nos, vestri amoris causa ipsiusque morum probitate non immerito moti, palliatum ad vos ecce remisimus, a majestate vestra interrogatus, et per fidem quam vobis se illaesam servaturum pollicitus est, adjuratus edicet. Illud tamen nos interim ad memoriam vestram reducimus, quod nobis olim de Ansegiso et Lantberto specialiter quodam praesagio futurorum, tanquam providus revera praenuntiastis. Est enim ita gestum ut praevidistis, et nil vos ante latuit quod postmodum intellectus nostri oculus non aspexerit. Non enim recte cum eo, sicut episcopum decuit, ambulavit; sed per versipelles anfractus incedens, multum a via rectitudinis deviavit. Quod cum exhibitum ad lucem veritatis exstiterit, penitus evasurum non credimus impunitum. Cujus scilicet certam rei poteritis circumstantiam procul dubio deprehendere, si, ut praetulimus, idem almificus vir sub testificatione vobis promissae fidei adjuratus, vos latere noluerit. Sane nosse vos volumus, quia cum saepe memoratum antistitem adeo cognovissemus vobis esse fidelem, ut crederemus nullis muneribus nullisque terroribus a suae fidei erga vos habitae sinceritate posse divelli, adhaesit animae nostrae salutis filius, et idcirco inter pontificium nostrum et imperium vestrum mediatorem illum fore decrevimus, ita ut quasi vocis utriusque sit organum, referatque vestra nobis, et quae nostra sunt vobis annuntiet, ut lapis angularis habitus in Christo Jesu, qui est pax nostra, et fecit utraque unum. Data XVI Kalendas Decembris, indictione decima.
46.1
XLV. AD RICHILDIM AUGUSTAM. (Anno 876.) Rogat ut Romanae Ecclesiae suffragetur.
46.1
JOANNES episcopus RICHILDI Augustae.
46.2
Quanto amore spiritualis filius noster piissimus imperator erga hanc sanctam matrem suam Ecclesiam flagret, ex hoc manifestissime claret quod causam illius apud se specialiter exsequendam et ordinandam in vestris proprie manibus collocavit. Cui enim congruentius et praestantius eam, quam prae caeteris spiritualiter diligit, oro, committeret, quam vobis quae ab eo sic diligi jubemini, sicut diligi a Christo jubetur Ecclesia? Unde magnopere gratulamur de vobis tot audientes praeconia, et confidimus in Domino quia onera quae portamus, tam a paganis quam a pessimis Christianis, vestri studii humeris alleviabitis, et eritis pro Ecclesia Christi apud pium conjugem more sanctae illius Esther pro Israelitica plebe apud maritum. Quia vero saepe ad Christianissimum conjugem vestrum semper Augustum diversis pro necessitatibus sive missos sive apices mittimus, ex hoc jam obsecramus et petimus, vos estote pro nobis ostium, lingua et manus: imo totum pro nobis sitis, advocatoris fungentes officiis, et omnia pro nobis in omnibus facite. Ita ut amici quidem et fideles Ecclesiae hujus per vos apud apicem vestrum locum, apud vos inveniant aditum et salubre in necessitatibus suis omnino remedium: e contra vero, inimici et infideles per vos confundantur et excludantur: quia et nos pro vobis apud omnes et in omnibus erimus, et praecipue apud beatissimos apostolorum principes Petrum et Paulum amatores et protectores vestros, ita ut paterno vos affectu semper fovere studentes, et tanquam spiritalem filiam dilectionis nostrae sinibus collocatam in Christo tractare ac tegere perpetuo satagentes, apud eos commendare assiduis precibus studeamus, et vestri memoriam ad sacrosancta corpora ipsorum semper deponere satagamus. Laetamur autem et jocundamur in Domino, quia beatam vos et felicem dicent omnes generationes; quia pio committente conjuge tam salutiferum ministerium assumpsistis, per quod scilicet et in praesenti saeculo nomen bonum, quod est super divitias multas, et coeleste acquiretis inter angelos et non finiendum imperium. Data XVI Kalendas Decembris indictione X.
47.1
XLVI. AD CAROLUM CALVUM IMPERATOREM. (Anno 876.) Commendat Wigbodum Parmensem episcopum.
47.1
JOANNES episcopus CAROLO imperatori.
47.2
Quia desiderandam nobis, et totis viscerum brachiis amplectendam dilectionem vestram nihil patimur ignorare eorum quam maxime quae ad cumulum gloriae vestri noscuntur culminis pertinere, operae pretium duximus innotescere Wigbodum venerabilem Ecclesiae Parmensis antistitem apostolorum adiisse limen et sedem, tam orationis voto quam inveniendae per nos vestrae gloriae desiderio; cujus mentis arcana subtilius investigantes, nos plane minime latuisse fatemur quod et nunc sincerae fidei erga pium imperium vestrum habendae teneatur affectu; et hoc jam olim procul dubio rerum effectibus demonstrasset, nisi sibi esset a piae memoriae priore principe causa talis injuncta, quam sine sui discrimine floccipendere nequivisset. Unde rogamus, data venia, suscipite nunc illum ut mea viscera, quia et si forte quondam vobis erat inutilis, nunc autem vobis et nobis utilis: quamvis forte non sit dicendus inutilis, qui fidem ante promissam custodiens, simile circa vos servandae fidei dedit indicium, praesertim cum sperans in Domino non perdiderit, si mutaverit, fortitudinem, dum scilicet nobis hunc informantibus, si quopiam contra vos usus est, pro vobis proponat jam totis viribus exercere. Unde non dubitamus illum se fortiorem erga fidei vestrae constantiam exhibendum, quam fuerit, quando contra imperium vestrum perhibebatur sentire. Ergo, clementissime imperator, quia ab infantia crevit vobiscum miseratio, recipite illum tanquam ab ipsa beati Petri apostoli patroni vestri confessione, et super eo mercedem habere contendite, non imputantes ei quod novissimus venerit: quia et bonus ille paterfamilias operarios undecimae horae pares fecisse describitur his qui tertia hora venere. Sed et vos non minus diligitis militem qui primo quidem in bello terga dedit, postea rediens premit fortiter hostem, quam eum qui nunquam terga dedit, et nunquam aliquid fortiter gessit. Sed quid multa? cum ecce nos ei apud pium imperium vestrum, fili charissime, fidem dicimus. Ecce nos pro illo vadem offerimus: tantum sic agat erga eum clementissima et serenissima pietas vestra, ut alii sub tegmen miserationis vestrae, hoc comperto, alacrius confluant, et per interventionem nostram quasi per immobilem pontem ad vos certatim transitum faciant. Siquidem hic in signum est ad apostolica tecta quoddam positus; cunctos ad vos terrigenas aut bene dispositus invitabit, aut a vobis male tractatus terrebit. Nam difficile esse credimus apud pietatem vestram quemquam per alios obtinere, quod per Petrum et Paulum apostolorum eximios non poterit impetrare. Data ut supra.
48.1
XLVII. AD ADALGARIUM EPISCOPUM AUGUSTODUNENSEM. (Anno 876.) Villam Tilionacum illi restituendam decernit, caeterasque possessiones Augustodunensis sedis confirmat.
48.1
JOANNES episcopus, servus servorum Dei, reverentissimo et sanctissimo ADALGARIO sanctae Augustodunensis Ecclesiae episcopo ac per te in eadem Ecclesia in perpetuum.
48.2
Divinae praeceptionis monent cunctos eloquia ut quoties res aliena contra rationis ordinem a quoquam detinetur, aequitate debeat imminente restitui. Constat siquidem villam quaedam Tilionacum proprietatis jure sancti fuisse quondam Leodegarii Augustodunensis episcopi, et ab eo sancto collatam Nazario, cujus vocabulo ipse honoratur episcopatus. Post vero cum a pravis hominibus longo tempore fuisset retenta et quasi in proprietatem eorum redacta, dilectus filius noster Carolus clementissimus imperator, super hoc subtili examinatione habita, cum eam ad jus Ecclesiae Augustodunensis pertinuisse legitime cognovisset, et possessam primo ab ea, et postea pervasam a violentis hominibus liquido didicisset, hanc praecepto suae auctoritatis ipsi episcopio reddidit et ad ipsius Ecclesiae jus revocavit, cui scilicet hanc superius nominatus sanctus Leodegarius olim contulerat. Et ideo, quia postulavit a nobis sanctitas tua ut jam memoratam villam secundum imperiale praeceptum apostolicae auctoritatis liberalitate aut privilegio Augustodunensi Ecclesiae confirmaremus, inclinati precibus tuis, supernae pietatis gratia suffragante, praedictae Ecclesiae, cui fraternitas tua praeesse dignoscitur, saepe memoratam villam, sicut antiquitus fuit, denuo confirmamus, ut hoc quod suum fuerat, et redditum nunc possident, debeat sine cunctatione perpetuis temporibus possidere vel adhaerere, hujus privilegii auctoritate confirmantes antedictam villam in praefato episcopio constituimus quod in ejusdem episcopii Ecclesia, de qua ablata fuerat, nunc reddita in ipsius dominio sine ambiguitate permaneat. Non solum autem crebro dictam villam, sed et omnes quae ejusdem Ecclesiae vel modo sunt vel futurae consistunt, in eodem episcopio confirmamus habendas, statuentes pontificali censura, sub interdictione anathematis futurique judicii, nulli licere haec quae a nobis tam super jam dicta villa quam super omnibus rebus ab eadem vel habitis vel habendis promulgata sunt, aliqua temeritate violare vel conturbare aut repetere; sed potius stabilitate perenni inconvulsa permanere in eodem pio loco decernimus. Quod si quis autem, magnus vel parvus, adversus hoc privilegium auctoritate apostolicae sedis munitum agere tentaverit, sciat se perenni judicio condemnandum et igni qui non exstinguitur mancipandum. Qui vero custos et conservator ejus exstiterit, aeternis gaudiis perfruatur, et praemiis cum angelis in coelestibus potiatur. Scriptum per manus Gregorii notarii regionarii et scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae in mense Novembris, indictione decima. Bene valete.
49.1
XLVIII. AD URSUM DUCEM VENETIARUM. (Anno 876.) Gratias agit quod apostolicae sedis monitis paruerit. Episcopos ad synodum venire jubet.
49.1
JOANNES glorioso duci Venetiarum.
49.2
Gratias gloriae tuae pro benigna devotione tua referimus, quam non solum verbis, sed et operibus erga nos studiose declaras, et frequenter ostendis: et ideo nos paterno circa te detinemur affectu; et in his quae ad tuam tuorumque pertinere ac prodesse utilitatem cognoscimus, prompti et benigni semper esse curabimus, ita ut divinis praeceptis sacrisque canonibus impedire intentionem et sanctionem nostram nunquam consentias; sed cum tibi de rebus ecclesiasticis quidquam injungimus, sicut devotus filius nos obaudias, et adimplere quae dirigimus alacri semper animo studeas, quoniam nos tanto in causis tuis, et ubi tibi opportunitas fortassis evenerit, promptiores tecum nos esse ac benigniores invenies, quanto te nos nolle a mandatis Dei aliquo modo avertere manifestius viderimus. Nam tibi, charissime, tanquam familiari nostro familiariter scribimus, quia nullius mortalis amorem praeponere Dei justitiae possumus, qui nimirum Evangelium legimus, dicens: Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus. Veniant igitur episcopi ad synodum nostram, ut, ipsis nobis rei veritatem significantibus, causam fratris et coepiscopi nostri Petri illis praesentibus facilius diffinire valeamus. Is vero qui valida infirmitate vel senectute gravatur, si ullo modo venire non potest, vicarium pro se strenuum mittat. Ille vero qui Constantinopolim ire refertur, si nondum abiit, nec abire cis Februarium mensem speratur, ab hac communi utilitate nullo modo se subtrahat; sed veniens veniat, ut omni litigio terminato, in Ecclesia Dei non nisi pax et tranquillitas perseveret. Optamus gloriam tuam semper bene valere. Data VIII Kalendas Decembris, indictione decima.
50.1
XLIX. AD FELICEM ET PETRUM EPISCOPOS. (Anno 876.) Felici et Petro sacris interdicit ob non exhibitum Grandensi archiepiscopo obsequium; eosque sub excommunicationis poena Romam ad concilium venire, et si impediti fuerint, vicarios mittere jubet.
50.1
JOANNES, FELICI et PETRO episcopis Mandanaucensi et Equilensi.
50.2
Quam ingrati et inhumani fueritis erga reverendum fratrem nostrum Petrum Ecclesiae Gradensis antistitem, in hoc maxime datur intelligi, in quo ille pro legibus paternis incolatum arripiens, nullum vestrum comitem suae peregrinationis habere promeruit; praesertim cum ad limina sit apostolorum profectus, sedemque adierit, ubi semper catholicis subvenitur, et ubi plurimi sanctorum injuriam passi, petram, a qua Petrus nomen sortitus est, refugium invenerunt. Additum autem est huic rei, quoad majoris contumaciae vestrae cumulum demonstrandum, quia scilicet non solum cum illo stantes secundum prophetam, Minime ex adverso ascendistis, et opposuistis murum pro domo Domini, sed quasi rebelles, rupto unanimitatis foedere transistis ad hostes; et cum non sitis cum illo, facti profecto estis adversus illum, sicut Dominus ait: Qui non est mecum, contra me est: in quo et ipsam bestiarum transcendistis saevitiam, parricidalibus adversus eum utentes consiliis; pro quibus omnibus apostolatus nostri vos Romam occurrere, et pro his et aliis quae corrigenda duximus, satisfacere, non semel apicibus commonuimus, sed venire hactenus modis omnibus contempsistis. Quapropter vos a sanctis mysteriis interim celebrandis auctoritate summi pastoris arcemus, jubentes ut Idibus Februariis istius indictionis, si adestis, vel si durae infirmitatis pondere non gravamini, synodo nostrae Romae celebrandae interesse inexcusabiliter maturetis; quatenus et ab objectis purgemini, et a capite, tam scilicet apostolica sede quam metropolitano vestro in nullo dividamini: Ne, quod absit, circumveniamini a Satana, qui videlicet semper dissensione gaudet: membra quippe quae capiti non haerent, inter mortua deputantur; sicuti procul dubio vos, qui nec apostolicae sedis, quae est caput omnium Christi Ecclesiarum, decretis haeretis, nec affectui metropolitani proprii, et patroni atque magistri. Jam vero si Idibus saltem Februariis occurrere contumaciter parvipenditis, tandiu estote posthac omnis Ecclesiae communione una cum vobis faventibus alieni, quandiu venire ac satisfacere super quibus impetimini, non curatis. Ecce enim venerandos forte canones tenetis prae manibus, qui tales sanciunt non communicaturos donec purgentur. Porro si quisquam vestrum nullo modo se posse venire praetenderit, vicarium suum mittat, qui et mittentem se jurejurando excuset, et in synodo vicem mittentis adimpleat. Data Kalendas Decembris, indictione decima.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).