Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Joannes XIII
Epistolae et decreta
Decr 16.2
Choose a text More by Joannes XIII
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9471 Epetde26
16.1
XV. BENEVENTANA SEDES ARCHIEPISCOPATUS TITULO INSIGNITUR. (Anno 969.)[MANSI, Concil. XIX, 19.]
16.1
JOANNES episcopus, servus servorum Dei, dilectissimo nobis LANDULPHO, venerabili atque merito honorabili Beneventanensis et Sipontinae S. Ecclesiae, et modo per nostrae apostolicae auctoritatis concessionem archiepiscopo.
16.2
Cum certum sit Deo servientibus ineffibilia aeterni regni praemia reservari, nobis tamen necesse est horum beneficia eis tribuere, ut in Dei laudibus ex remuneratione valeant multipliciter insudare. Et quia Beneventanensis Ecclesia, in exercendis Dei laudibus magno conatu piaque religione insistit, atque erga reverentiam sanctae et apostolicae Romanae Ecclesiae praecipue exuberasse cognovimus, quod nobis olim apud eam manentibus omnino constat inventum; debemus itaque ex ardore charitatis, atque studio divini cultus eam causa honoris ac reverentiae sublimiorem inter caeteras ordinare. Et quoniam sancta sedes est ubi beati Bartholomaei apostoli corpus requiescit, merito docet augmento cultus amplioris decorare, quoniam et ad hoc divinae miserationis respectu curam regiminis suscepimus, et ad exhibenda Deo sedula servitia, et canoras laudes potentiae suae devotos debemus sollicite invitare. Itaque praesidentibus nobis in sancta synodo acta ante confessionem beati Petri apostolorum principis septimo Kalendas Junias, propositis in medio sacrosanctis quatuor Evangeliis, praesente domino Ottone gloriosissimo imperatore augusto, Romanoque, nostro filio, nec non Romanis atque Italicis, et occidentalibus religiosis quamplurimis, atque etiam catholicis et sapientissimis totius ordinis viris; hortatu siquidem benigno ipsius praefati domini clementissimi imperatoris augusti, una cum consensu infradictorum praesulum, atque sacerdotum, omniumque clericorum S. R. E. qui inferius subscripserunt, quibus... Beneventanam cathedram velle exaltare, intervenientibus videlicet Landulpho Beneventanae et Capuanae urbium principe, seu Spoleti et Camerini ducatus marchione et duce, simulque et Landulpho excellentissimo principe filio ejus, usum pallii tibi, praefate praesul, ad sola missarum solemnia peragenda concessimus, scilicet in his festivitatibus, id est, in nativitate Domini, Epiphaniae, Purificationis sanctae Dei genitricis et Virginis Mariae, similiter et in Annuntiatione ejusdem beatae Mariae, et in paschali festivitate, et in Ascensione Domini, et Pentecoste, et festivitate S. Joannis Baptistae, et in natalitiis beatorum apostolorum, et in Assumptione beatae Mariae, pariterque in Nativitate ejusdem, simulque et in Dedicatione sanctae Ecclesiae tui archiepiscopatus, nec non et in die consecrationis, et consecratione episcoporum; tribuentes tibi insuper cum eo potestatem et honorem archiepiscopatus, ita ut fraternitas tua, et successores tui infra suam dioecesim, in locis quibus olim fuerant, semper in perpetuum episcopos consecret, qui vestrae subjaceant ditioni, scilicet sanctae Agathae, Abellini, Quintodecimi, Ariani, Asculi, Bibini, Vulturariae, Larini, Thelesiae, Alifae. Adjecimus etiam ut utaris pallio in festivitatibus B. Michaelis archangeli, et translatione B. Bartholomaei apostoli. Posteri vero tuae Ecclesiae rectores post obitum tuum consecrationem ipsius archiepiscopatus, ac honorem pallii ab hac sancta et apostolica, cui Deo auctore deservio, sede percipiant. Confirmamusque tibi successoribusque tuis similiter Sipontum et ecclesiam B. Michaelis archangeli in Monte Gargano, et Varranum oppidum cum massis, et villis, et omnibus pertinentiis ecclesiarum suarum, qualiter ab antecessoribus nostris per concessionem privilegiorum possideri videntur. Statuentes insuper apostolica censura sub divini judicii obtestatione, et validis atque atrocibus anathematis interdictionibus, ut nullus unquam alicujus dignitatis potestate praeditus homo praesumat, vel etiam quaecunque magna parvaque persona quoquo modo audeat destruere, dum profecto perenniter irrefragabili jure decernimus ut ordinata in suo esse maneant: si tamen, ut supra dictum est, successores tui a sancta Romana et apostolica sede consecrationem et usum pallii decretaliter accipere non distulerint. Si quis autem, quod non optamus, nefario ausu praesumpserit haec refragare aut destruere, vel aliquam jacturam aut molestiam inferre, sit anathematis vinculis innodatus, et cum diabolo et ejus atrocissimis pompis, et cum Juda proditore Domini nostri Jesu Christi, aeterni supplicii incendio concremandus. At vero qui pio intuitu observator, et in omnibus exstiterit custodiens hujusmodi apostolici instituti, ad cultum Dei respiciens, benedictionis gratiam a misericordissimo Domino Deo nostro multipliciter consequatur, et vitae aeternae particeps effici mereatur. Amen.
16.3
Scriptum per manum Stephani scriniarii S. R. E. in mense Maii, indict. 12.
16.4
Ego Joannes sanctae catholicae et apostolicae Romanae Ecclesiae XIII papa in hoc privilegio a nobis promulgato manu propria subscr.++ Signum dom. Ottonis piissimi imperatoris. Sico s.... Ecclesiae in hoc privilegio consensi et subscr. Joannes episcopus Galisanae Eccl. Joannes episcopus Anagninae Eccl. Marinus episcopus sanctae Sutrensis Eccl. Benedictus episcopus sanctae Terracinensis Eccl. Leo episcopus sanctae Ostiensis Eccl. Benedictus episcopus sanctae Portuensis Eccl. Gregorius episcopus sanctae Albanensis Eccl. Joannes episcopus sanctae Salernitate Eccl. Joannes humilis episcopus sanctae Castranensis Ecclesiae. Joannes episcopus sanctae Sarsinaten. Ecclesiae consensi et subscr. Stephanus episcopus sanctae Ficodensis Ecclesiae consensi. Constantinus episc.... Ignizzo episcopus Floren. Eccl. Hubertus episcopus... subscripsi. Guifridus episcopus sanctae Virodunensis Eccl. Sigulphus sanctae Placentinae Ecclesiae consensi et subscripsi. Luitprandus episcopus interfui Bozzo episcopus sanctae Astensis Eccl. consensi. Abraham sanctae Frinsigensis Ecclesiae episcopus consensi. Raterius episcopus sanctae Marsicanae Eccl. consensi et subscripsi Reginaldus sanctae Rubilanensis Ecclesiae episcopus consensi et subscripsi. Albericus S. Reatinae Ecclesiae episcopus subscr. Domninus archipresbyter S. R. E. consensi et subscripsi. Crescentius presbyter card. S. R. E. consensi et subscripsi. Theophylactus S. R. presbyter consensi et subscripsi. Benedictus archidiaconus S. R. E. consensi. Ego Bonifacius humilis diaconus S. R. E. consensi. Leo diaconus S. R. E. consensi. Joannes subdiaconus S. R. E. consensi.
16.5
Datum VII Kal. Junii per manum Guidonis episcopi sanctae Silvaecandidae Ecclesiae, et biblioth. sanctae sedis apostolicae, anno pontific. domini nostri Joannis XIII papae IV, imperatoris Ottonis Majoris 7, et Minoris II, indict. supradicta duodecima, anno Dominicae Incarnationis 969.

Intertext edge

Open linked passage

Note