Jonas Aurelianusc.760–841
De cultu imaginum
Imag 2.10
Choose a text
More by Jonas Aurelianusc.760–841
—
8873 Decuim
2.1
LIBER PRIMUS
2.1
Disertissimos viros et eloquentissimos, atque catholicae et apostolicae fidei invictissimos defensores, Hispaniam protulisse manifestum est. Quorum imitanda exempla et documenta sequenda quia in promptu habentur, et Ecclesiae amplectuntur, ab eis, Christo favente, non ab jure[ Forte abire] sancta salubriter instruitur et fovetur Ecclesia. Sed quoniam saepissime et haeresiarchas simplicitatem catholicae fidei perversis dogmatibus commaculare conantes, et multifariis superstitionibus auctoritati sanctae Dei Ecclesiae contraeuntes, creavit, et hactenus creare non cessat, cunctis valde fidelibus dolendum est. Ut igitur caeteros omittam, emersit ex eadem Hispania, tempore sanctae memoriae Caroli piissimi atque invictissimi Augusti, quidam Felix nomine, actu infelix, Urgelitanensis civitatis episcopus, qui, juncto suo sceleratissimo errori Eliphanto Toletanae urbis episcopo, secundum humanitatem non esse proprium filium Dei, sed adoptivum praedicare ausus est, et hac virulenta doctrina uterque Hispaniam magna ex parte infecit. Deinde apostolorum Christi actus imitari videri volentes, cum ipsi non apostoli Christi, sed praecones essent hostis antiqui, unusquisque separatim diversas provincias, eadem sua insana doctrina imbuendas, appetivere. Eliphantus scilicet Asturias et Galliciam, cujus discipulos apud Astures me aliquando vidisse memini, quos et catholicorum virorum regionis illius, qui eorum vesanae doctrinae secundum sanam doctrinam rationabiliter renitebantur, relatu, perspicuitatisque meae probatu, secundum eorum actum et habitum, certissimos antichristos esse liquido deprehendi, manifeste cernens in illis illud beati Ambrosii compleri. Habitus mentis in corporis statu cernitur. Et illud cujusdam: Frons hominis propriae mentis depromit amictum. Qualis vultus erit, talia corda gerit. Quibus verissime et apertissime cognitis, et quia jam secundum apostolicum praeceptum, ut ab eadem sua erronea praedicatione desisterent admoniti fuerant, et tamen in eodem errore permanebant, ut haereticos devitavi. Porro idem Felix, cum multis apud Septimaniam eumdem haustum pestiferum propinaverit, eum tamen Galliae Germaniaeque, quantum in illo fuit, propinare voluit. Sed, divina gratia adminiculante, nullum apud Galliam Germaniamque ejus error locum invenire quivit, quoniam non solum apud Germaniam studium litterarum et amor sanctarum Scripturarum, verum etiam apud eamdem Galliam( quae sola, teste Hieronymo, monstra non habuit, sed viris semper fortibus et eloquentissimis abundavit), ejusdem memorabilis viri solertissimo studio et ferventissimo desiderio actum est ut, Domino opem ferente, in sibi commissae Ecclesiae filiis et liberalium artium apprime disciplina et divinarum Scripturarum perfecte polleret intelligentia; quibus milites Christi, ut pote invictissimis armis muniti, ejus vesanam doctrinam propulsaverunt. Ejusdem namque principis jussu in unum coacti, adhibita etiam sanctae Romanae Ecclesiae auctoritate, eumdem Felicem damnaverunt, imo cum auctore sui erroris, Nestorio, quem imitatus est, perpetuo anathemati mancipaverunt. Memorato autem orthodoxo principe Carolo rebus humanis exempto, gloriosus filius ejus Ludovicus, pietate, sapientia et fortitudine, tanto non impar genitori, paternum( quia sic Deus voluit) triumphaliter sortitus est imperium. Quo feliciter imperante, idem Felix in quodam discipulo suo nomine Claudio, ut pote( ut verbis beati Hieronymi utar) Euphorbus in Pythagora, renascitur: utique, etsi non ut pridem fidei catholicae regulam, ecclesiasticas tamen traditiones quam venenatis telis per eumdem discipulum suum jaculari nisus sit, breviter memorandum est. Antiquus etenim hostis, inimicus generis humani, ecclesiasticae quietis impatiens, qui non cessat lolium malitiae suae, quantum sibi divinitus permittitur, in agrum sanctae Dei Ecclesiae jugiter superserere, exagitavit memoratum Claudium quibusdam insidiarum suarum furiis, et in tantam audaciam prorumpere suasit, ut contra Ecclesiae auctoritatem nonnulla frivola et inepta scriptitarit, quae in subsequentibus demonstrabuntur. Reor igitur eum opinatum quod obeunte piae memoriae pio principe Carolo, adeo in Ecclesia, quam sanctis praecedentibus meritis idem inclytus filius ejus, nutu divino, regendam tuendamque suscepit, cognitionem divinarum Scripturarum labefactaverit, ut eam suae vesanae doctrinae arietibus conquatere et ad sibi cedendum passim convertere posset; sed quantum hac opinione seipsum irriserit, liquido claret. Quo niam ejusdem piissimi principis solertissimo studio, ita quotidie, Domino opitulante, ad meliora succrescit, ut omnibus sanae fidei perspicuum sit eam et in fidei sinceritate salubriter roborari, et in cognitione divinarum Scripturarum sapienter dilatari et spiritaliter fructificari. Quae etiam ita super firmissimam petram fundata consistit, ut nec portae inferi ei praevalere, nec vis fluminum, nec flatus ventorum a suo eam fundamento possint quoquo modo amovere. Unde non inconvenienter de illa illud decantatur evangelium:« Venerunt flumina, flaverunt venti, et non potuerunt eam movere, fundata enim erat supra petram.» Quia igitur idem charissimus Deo princeps, divinoque plenius amore succensus, et coelesti gratia adjutus eamdem Ecclesiam sibi creditam instanter erudit, armisque spiritalibus munit, et dictis et exemplis incessanter ad alta sustollit, dignum est ut, sicut pater illius magistri ejusdem Claudii, adhibita sanctarum Scripturarum auctoritate, damnavit errorem, ita nihilominus iste gloriosus filius ejus, nulli pietate, sapientia et fortitudine secundus, discipuli ejusdem Felicis vesanas damnet blasphemias, divinarumque Scripturarum telis confodiat, Ecclesiamque commissam, Christo secum pugnante, ab his et hujuscemodi erroribus immunem liberamque reddat. Quod quidem qualiter ejus pio sagacissimoque studio actum sit, in processu hujus operis, Deo annuente, patebit. Is itaque de quo agitur, exortus ex eadem Hispania, ejusdemque Felicis discipulatui ab ineunte aetate inhaerens, per aliquod tempus in palatio memorati gloriosissimi ac serenissimi, Deoque amabilis Augusti, in officio presbyteratus militavit. Sed ut aliorum utilitati doctrina praedicationis evangelicae, quae illi admodum inesse videbatur consuleret, ipsius piissimi principis clementia praesul Taurinensis subrogatus est Ecclesiae. Qui dum super gregem sibi creditum pro viribus superintenderet, eumque praedicationis suae instantia ad amorem coelestis patriae, quantum videbatur, accendere satageret, vidit eum inter caetera quae emendatione digna gerebat, superstitiosae, imo perniciosae, imaginum adorationi, qua plurimum nonnulli illarum partium laborant, ex inolita consuetudine deditum esse. Unde immoderato et indiscreto zelo succensus, non solum picturas sanctarum rerum gestarum, quae non ad adorandum, sed solummodo( teste beato Gregorio) ad instruendas nescientium mentes, in ecclesiis suis antiquitus fieri permissae sunt, verum etiam cruces materiales, quibus ob honorem et recordationem redemptionis suae sancta consuevit uti Ecclesia, a cunctis parochiae suae basilicis dicitur delevisse, evertisse et penitus abdicasse: sed quia errorem gregis sui ratione corrigere neglexit, et eorum animis scandalum generavit, et in sui detestationem eos quodammodo prorumpere coegit. Nam si beati Gregorii dictis ad Serenum Massiliensem episcopum scribentis obedienter parere, nec non et apostoli Pauli salubria facta sequi, voluisset, nequaquam tam irrationabili facto se praecipitem dedisset. Sicut enim ex libro Actuum apostolorum didicimus, atque Historiae tripartitae auctoritate astipulante cognoscimus, cum venisset idem beatus Paulus Athenas, et civitatem repletam idolis conspexisset, aras ab illis honoratas non destruxit, sed ratione ignorantiam redarguit, veritatis jura monstravit. Dicitur etiam Claudium eumdem adversus reliquias sanctorum non contemnendas( ut pote quorum mors pretiosa in conspectu Domini, eorumque sepulcra, ut a sanctis Patribus traditum est, honoranda) quaedam nefanda dogmatizasse, et usque nunc dogmatizare. Quae licet series litterarum suarum manifeste non indicet, ex his tamen quae innuit, et ex veridica quorumdam fidelium relatione, ita se rem habere liquido claret. Quapropter verisimile videtur hujus novitii sanctae Ecclesiae hostis animam ex duorum animabus priscorum compactam, atque uno corpori indeptam, Vigilantii videlicet et Eustathii, qui, ut verbis Sedulii utamur, ambo errore pares, quanquam sunt diversa secuti. Licet enim in plurimis ab alterutro desciverint, in contemnendis tamen sanctorum martyrum reliquiis eorumque sepulcris dehonorandis, et nonnullis ecclesiasticis traditionibus reprehendendis, unum perversissime senserunt. Quorum alterius error a beato Hieronymo, sanctae Dei Ecclesiae eximio doctore, veritatisque fidelissimo assertore, et vesani erroris experientissimo exsecratore, strenue superatus; alterius vero in Gangrensi concilio perpetuo anathemate a sanctis Patribus est destructus. Necesse est ergo ut quicunque hujuscemodi damnatorum errores imitatur, et canonica auctoritate percellatur, et eorum perpetuo anathemati societur. Is quippe de quo agimus, quia non simpliciter graditur, sed a recto tramite aberrans, sanctorum Patrum terminos jactanter transgreditur, non frustra, sed quodam, ut creditur, vaticinio, Claudii sortitus est nomen. Quoniam, quanquam magistri sui( quod qui nos regit longe faciat!) non videatur aperte sequi errorem, in eo tamen quod ecclesiasticae auctoritati claudicando contraire nititur, non immerito nomen Claudii sortitur, eorumque numero jure asciscitur de quibus Psalmista: Filii, inquit, alieni mentiti sunt mihi, filii alieni inveterati sunt, et claudicaverunt a semitis suis. Quidam sane sanctae religionis proposito venerandus, et honestate vitae imitandus, debitoque honore nominandus, Theodemirus Pater monachorum, nunc jam rebus humanis exemptus, cum jam longe lateque fama crebrescente, ab eodem Claudio talia geri et praedicari contra auctoritatem ecclesiasticam didicisset, charitatis officio ductus, et unicae gentis amore provocatus, eidem Claudio, ut ab his se quae reprehensibiliter agebat et docebat compesceret, litteris charitate refertis mandari curavit. Ille e contra, fraternae admonitionis impatiens, turbidaque indignatione permotus, non solum in illum juste se redarguentem, verum etiam in omnes sanctae catholicae et apostolicae Ecclesiae sincerissimos cultores, Galliam Germaniamque incolentes, Christoque Domino devotissime militantes, et ab imaginum superstitiosa adoratione immunes, diversarum reprehensionum ac vituperationum jacula intorsit, eosque et idololatriae abominatione, et falsae religionis superstitione, et innumeris aliis sceleribus irretitos, sicut textus suarum litterarum demonstrat, appellare non erubuit. Unde mirari satis hominem nequeo, ut qui disciplinam recte loquendi nescit, non solum docere, verum etiam alios reprehendere, et, quod his ineptius est, in reprehensionem peritorum virorum librum praesumpserit evomere. Verum nisi ob ejus errorem vanissimum refellendum, et quorumdam simplicium deceptionem cavendam, videlicet ne illius pestifera doctrina eorum quoquomodo miserabilis fieret ruina, nequaquam illius imperita scripta in manibus forent sumenda. Quoniam si ab his qui litteraria arte imbuti sunt vel tenuiter discutiantur, pene nihil in eis reperitur quo ars recte loquendi et scribendi non offendatur, exceptis his quae de aliorum opusculis furtim subripuit, et quibusdam subtractis atque mutatis, compilatoris usus officio, ut sua, suo inseruit operi. Fertur interea in suggillationem ejusdem abbatis totiusque Gallicanae Ecclesiae, tantae prolixitatis evomuisse libellum, ut magnitudine sua quinquagenis psalmis Davidicum superaverit Psalterium, de quo non nisi quoddam excerptum in manus parvitatis nostrae est perlatum, cujus hoc est exordium: TITULUS LIBRI. Apologeticum atque Rescriptum Claudii episcopi adversus Theodemirum abbatem.
2.2
Quam absurdissima et ridiculosa, quamque auribus virorum peritorum tituli istius sit fastidiosa constructio, ipsorum puerorum qui adhuc liberalibus initiantur disciplinis, facile aperteque potest probari judicio. Sed idcirco certae personae ejusdem tituli rusticitatem patenter non adscribimus, quia incertum habetur utrum dictatori an scriptori, vel certe exceptori, ascribenda sit. Ad sequentia ergo, quae propria tua, o Claudi, esse non ambigimus, apostrophen facimus, et non de his quae in eodem opere tuo perverse scripsisti cum aliis, sed magis tecum manum volumus conserere. Ais namque contra memoratum Theodemirum venerabilem abbatem:
2.3
« Epistolam tuam, cum adjunctis super capitulis, plenam garrulitate atque stoliditate, per quemdam accepi rusticum portitorem, in quibus capitulis denuntias te turbatum, ita inquiens, eo quod rumor abierit ex Italia de me per omnes Gallias, usque ad finem Hispaniae, quasi ego sectam quamdam novam praedicaverim contra regulam fidei catholicae, quod omnino falsissimum est.» Esto haec apologetice Theodemiro abbati scripseris, cur a caeterorum laesione, intemperantior insontes naevis inficis falsitatis? Nam si diligenter eadem scripta tua animadversa fuerint, procul dubio non solum in eumdem Theodemirum abbatem, sed etiam in Italos, et Gallos, atque Germanos, venenum quod lethaliter potasti, utique lethaliter eructasse reperieris. Enimvero si per singula monstruosorum verborum tuorum constructiones reprehendendo discutere coeperimus, magni erit operis exsecutio, opportunique temporis supervacua impensio, quas lectoris prudentissimo judicio tempore suo reprehendendas relinquentes, quem sensum textus litterarum tuarum contineat, pro captu intelligentiae nostrae scrutari nitamur. Videris itaque primum in earumdem litterarum tuarum exordio impatientiae et levitatis atque iracundiae arguendus, eo quod fraternae dilectionis immemor, postposita moderata dictione et gravitate sacerdotali, tibi amicabiliter familiariterque scribentem, garrulitatis et stoliditatis elogio denotaveris. Ais etiam post pauca:
2.4
« Nec mirum est si de me ista dixere diaboli membra, qui ipsum caput nostrum et seductorem et daemoniacum proclamaverunt.» Quos itaque hoc loco diaboli membra, qui ipsum caput nostrum et seductorem et daemoniacum proclamaverint, solutis moderationis habenis, vocitas, nisi Gallos, ad quos superius tuum rumorem pervenisse, et in subsequentibus ora sua ad te blasphemandum aperire scripsisti? Unde patienter te interrogo quinam potius diaboli membra vocandi sint, utrumne illi qui nec haeresi, nec schismate, nec alio quolibet errore ab ecclesiastica auctoritate scinduntur, an illi qui, superbiae fastu elati, ei quodammodo resultare praesumunt. Qui cum responderis: Insultatores, imo impugnatores, merito diaboli membra appellari, alteri hujuscemodi erroribus subactae, non Gallicanae Ecclesiae, tam funestum nomen poterat aptari, quae caput suum Christum non, more infidelium Judaeorum, daemoniacum, quod utique illorum proprium est, eorumque qui spiritu agitantur immundo, sed in Spiritu sancto daemonum ejectorem et fideliter credit et veraciter praedicat. Seductorem porro, quem stylo inerti in malam absolute posuisti partem, demonstras te in hoc dicto, sicut et in aliis multis, inscium ecclesiasticae traditionis fore, quae seductorem, juxta documenta sanctorum Patrum, et in bonam et in malam accipit partem. Patet enim te dicta beati Augustini in Expositione Evangelii Joannis Evangelistae, de cujus dictis nihil te latere jactitabas, penitus ignorasse, quae ita se habent: Alii dicebant: Bonus est, alii autem non, sed seducit turbas. Dictum est enim hoc ad eorum solatium, qui postea praedicantes verbum Dei futuri erant ut seductores et veraces: si enim seducere decipere est, nec Christus, nec apostoli ejus. nec quisquam seductor debet esse Christianus; si autem seducere, aliunde aliquem ad aliud persuadendo ducere est, quaerendum unde et quo: si a malo ad bonum, bonus seductor est; si a bono ad malum, malus seductor est. Si tanti viri, o Claudi, dicta nota tibi fuissent, non tam praecipitanter, aperto ore spumosisque labiis seductorem solummodo in malam partem posuisses. Quapropter quia constat nos veraciter caput nostrum Christum, non ut membra diaboli, sicut scripsisti, sed eum magis, ut illius fidelia membra, bonum seductorem credere, et proclamare, et praedicare: procul dubio aequissimum est quod tam detestabile vitium non exsecranti, sed potius infideliter jaculanti, ascribendum sit. Sequitur in eodem opere tuo:
2.5
« Ego enim, inquis, non sectam doceo, qui unitatem teneo, et veritatem proclamo, sed sectas, et schismata, et superstitiones, atque haereses inquantum valui compressi, contrivi, expugnavi, et expugnare in quantum valeo, prorsus Deo auxiliante, non cesso.» Mirari satis nequeo, quanquam artis grammaticae ignarum, utcunque tamen exercitatum in divinis Scripturis sensum habentem, tanta oblivione captum, ut te neges sectam docere et unitatem profitearis tenere, et veritatem proclamare: cum utique praedicator Christi et sectam docere et unitatem catholicae fidei tenere et veritatem possit praedicare. Illam sectam dicimus, quae finem boni sectatur. Unde ait beatus Augustinus in libro de Civitate Dei: Nulla est igitur causa philosophandi, nisi finis boni. Quamobrem, quae nullum boni finem sectatur, nulla philosophiae secta dicenda est. Item idem paulo post: Proinde quoniam Marcus Varro, has quatuor adhibens differentias, id est, ex vita sociali, ex academicis novis, ex Cynicis, ex isto vitae genere tripartito, ad sectas ducentas octoginta octo pervenit, et quae aliae possunt similiter adjici his omnibus, quoniam de sectando summo bono nullam inferunt quaestionem, et ideo sectae non sunt nec vocandae sunt, etc. Haec beatus Augustinus de secta quae solummodo summum bonum sectatur, adversus philosophos dixerit. Caeterum, quod secta et in bonam et malam accipiatur partem, apostolico instruimur documento: in bonam siquidem, sicut habes in Epistola ad Timotheum: Sectare vero justitiam, veram fidem, charitatem, pacem cum his qui invocant Dominum de corde puro; in malam autem, sicut habes in Epistola ejusdem apostoli ad Galatas: qui inter caetera opera carnis sectas quoque duodecimo ponit loco. Sectae igitur Latine, Graece dicuntur haereses: a sectando quippe sectae nominantur. Quod autem ais te et schismata et superstitiones pro viribus compressisse, videris procul dubio tibi contrarius existere. Ille namque qui irrationabiliter subjectarum sibi plebium mentes scandalizare traditionesque ecclesiasticas tam impudenter reprehendere, et tot tantisque sanae fidei sincerissimis cultoribus abominationum nomina non metuit ascribere, nequaquam compressor, sed potius erector et auctor schismatum ac superstitionum judicandus est. Quod vero dicis sectas et haereses te contrivisse et expugnasse, magna tibi fallaciter promittis. Si contritae sunt, cur instinctu diabolico rursus emergunt? Si expugnatae, cur redeunt, et ecclesiasticae auctoritatis pacem jaculantur? Verum si catalogus illustrium virorum qui in procinctu fidei viriliter decertavere, et haeretica agmina catervatim subruere, exacte recenseatur, nequaquam tuum nomen in eo reperietur. Haereses porro quas adhuc, ut dicis, expugnare non cessas, cum nusquam in tota mundi latitudine a se expugnari aut sciantur, aut audiantur, nullos compendiosius quam auditores tuos opinari possis, quos forte, quia schismati tuo socios facere nequis, idcirco ut haereticos te expugnare scribis. Sequitur:
2.6
« Hoc autem, inquis, idcirco provenit, quia postquam coactus suscepi sarcinam pastoralis officii, missus a pio principe, sanctae Dei Ecclesiae filio, Ludovico, veni in Italiam, civitatem Taurinis, inveni omnes basilicas( contra ordinem veritatis) sordibus anathematum et imaginibus plenas.» Horum verborum valde informem constructionem, barbarismis ac soloecismis oppletam, spernendo omittimus, sensum ut possumus indagantes. Verum est, inquam, quod intulisti quod a pio principe, sanctae Dei Ecclesiae filio, domino Ludovico Taurinensi Ecclesiae praelatus sis: utrum coacte, ut asseris, an sponte, soli Deo relinquitur. In eo vero quod inerti constructione prosequeris, ita inquiens:« Inveni omnes basilicas sordibus anathematum et imaginibus plenas, calumniaris praedecessores tuos easdem basilicas, non servitute divina, sed anathematibus replevisse, et non solum illos, verum etiam plebem illius parochiae in ejusdem basilicae anathematibus, non cultibus divinis eatenus deseruisse. Quod si verum est ut omnis clericalis ordo parochiae tuae, relicto cultu divino, pro Deo sordes anathematum colat et adoret, largissimis fidelium lacrymis lugendum et plorandum est, Deique immensa misericordia suppliciter exoranda, ut hujusmodi a salute propria aberrantes cito resipiscant, et ad viam veritatis redeant, eumque qui jure colendus et adorandus est, colant et adorent. Sed credibile est quod, licet et in cultu et adoratione imaginum, ignorantia fallente, aliquid temporis insumpserint, nullo tamen pacto ab unitate fidei catholicae defecisse et ad idola conversi esse credendi sunt. Unde constat quod hujusmodi errorem non tam granditer et indiscrete sordibus anathematum comparare, sed magis temperato usus sermone, ignorantiae debueris deputare. Porro si quippiam praedecessores tui, salva fide Christi, simpliciter tenuerint, nequaquam decuerat eos, jam in coelestis Patrisfamilias domo quiescentes, a successore suo tam arroganter longe lateque diffamari et elogio anathematis denotari, praesertim cum nil obesset sanae doctrinae praesentium simplicitas incauta priscorum. Quanti autem sit delicti, quantaeve arrogantiae, qui, ut sua laudabiliter statuat, aliorum errata indiscrete et irrationabiliter reprehendit, non est meum dicere. Sanctorum inde Patrum documenta affatim prae manibus habentur: legantur, discutiantur, eorumque dictis, ne in talibus delinquatur, salubriter obediatur. Reor itaque, si coram adfores, Claudi, te forte responsurum: Idcirco imagines anathemata appellasse, eo quod se ea adoratione adorantes, quae soli Deo debetur, anathema efficiunt. Bene quidem responderes, quia nobiscum, imo cum omni catholica Ecclesia, in hac sententia sobrie concordares. Omnis quippe res divinitus prohibita, etsi non natura sui, eadem tamen prohibitione qua prohibita est, sese contra fas appetentem, colentem, adorantem, in exitium anathematis demergat necesse est. Unde est illud in libro Josue: Anathema in medio tui, Israel. Ob cujus reatum Achan, Dominici praecepti transgressor, grandine lapidum occubuit. De qua re multa alia in divinis eloquiis exempla reperiri possunt. Verum, quanquam haec ita se habeant, in vituperationem tamen ac reprehensionem praedecessorum tuorum, et in eo quod eumdem errorem discrete, rationabiliter ac patienter corrigere detrectasti, quam procaciter ac culpabiliter egeris, nemo nisi qui sanum non sapit ignorat. Subnectis post haec in prosecutione tua:
2.7
« Et quia quid homines colebant, ego destrui[ pro destruere] solus coepi.» Veritus es forsan ne asinos putareris dicere, ideo voluisti homines nescio quid colentes ex superfluo ponere: et quanquam conjici datur quod subaudiri voluisti, aut imagines, aut cruces, aut reliquias sanctorum martyrum, aut certe pretiosa corpora eorum; sed quid horum subaudiri volueris ignorantes. Hoc nobiscum te scire scimus, quod cultus adversarum rerum sit, proprieque rationalium creaturarum. Bruta vero et irrationalia animalia non colunt, sed coluntur: idcirco quam superflue homines posueris, ipse videto. Si igitur a cultu superstitiosarum rerum homines rationabiliter( ut decuerat) avertisses, laudabiliter utique egisses, et reprehensione indiscretae actionis caruisses. Sed quia hoc facere renuisti, reprehensione dignus existis. Quod vero ais: Ego destrui solus coepi, cum dictionem tuam forsitan schemate quod vocatur ὁμοιοτέλευτον ornare voluisti, in vitium soloecismi incidisti. Jam itaque quem litterae tuae sensum contineant, discutiamus. In eo quod ais:« Ego destrui[ destruere] solus coepi,» videamus an forte spiritu prophetiae afflatus, ad ruinam tuae tam incompositae distinctionis hoc texueris: sed in eo quod te solum destruere dixisti, procul dubio veritati contraisti, quoniam non tu solus, sed alii quilibet in suis frivolis et ineptis dictionibus destruendi sunt, et non solum in hujusmodi dictionibus, verum etiam in his quae male et perverse sentiunt. Discutiamus etiam secundum modum quem te dicere voluisse arbitramur, quoniam alio propositum tuum atque materia tendit, alio dictatio decurrit. Ut enim artis grammaticae nescius, pro infinito activae significationis, quod est, destruere, posuisti infinitum passivae, quod est destrui. Struere quippe verbum, habet contrarium, destruere; quapropter quoniam structuram cultus, quem te destruxisse gloriaris, non permisisti, idcirco valde imperite atque inconvenienter destruere verbum posuisti. Nam et in eo quod te solum destructorem dixisti, utrumne bonarum an certe sinistrarum te praedices rerum eversorem, ancipiti nutare quisque poterat sententia, nisi forte in eo eam absolvere nitaris, quo verbi sancti Eliae prophetae videris abuti, ita dicentis: Domine, altaria tua destruxerunt, prophetas tuos occiderunt, et remansi ego solus, et quaerunt animam meam. Sed quid Elias a Domino audierit, optime nobiscum nosti. Quantam vero, dum tibi soli tanta attribuis, eximiis doctoribus sanctae Dei Ecclesiae injuriam ingeras, tibi consulendo necesse est perpendas: si tu solus, o Claudi, destructores perversorum dogmatum, rerumque superstitiosarum, ergo excipiuntur omnes doctores qui pro sola catholica Ecclesia fortiter agonizaverunt, et agonis sui bravium jam feliciter adipiscuntur. Et si caeteros excepisti, beatum Augustinum, quem constat inter omnes Latinos doctores disertissimum exstitisse doctorem, sanctaeque Dei Ecclesiae fortissimum defensorem et propugnatorem, excipere nullatenus debueras. Iste enim, etsi non solus, divina tamen sibi suffragante gratia, aliis facundius copiosiusque diversarum haeresum et schismaticorum perversa statuta fortiter rationabiliterque evertit, destruxit atque substravit. Quem, quia ejus salutiferis doctrinis jugi meditatione assuefactus, inter caeteros, magnarum laudum praeconiis merito efferre solitus eras, nullo pacto excipere debueras. Verum si ejus documentis contentus esse voluisses, nunquam te solum male structarum rerum destructorem gloriatus fuisses: et si illum saltem tibi socium asciscere dignatus esses, destructio tua, quia illius doctrina duce rationabilis foret, tanta utique haberi potuisset. Igitur quia non solum beato Augustino, sed etiam aliis eximiis doctoribus, te superciliose praetulisti, merito solitaria destructionis tuae gloriatio, in immensum sese extendens, in irritum deducitur. Vae namque eidem gloriationi tuae( juxta illud Ecclesiastis) imminet, quia non habens fotum ex consortio aliorum, frigore solitario torpet, et cum ceciderit, non habebit sublevantem. Quod vero subnectis:
2.8
« Idcirco aperuerunt omnes ora sua ad blasphemandum me, et nisi adjuvisset me Dominus, forsitan vivum deglutissent me.» Id nulli nisi tibi imputandum est. Debueras siquidem cavere ne sectatores Christi tam infauste reprehenderes, eisque sacrilegii notam inureres, traditionesque quas sibi a sanctis Patribus traditas sancta simpliciter tenet Ecclesia, etsi non voto tuo, saltem silentio, gravitate magistra comprobare. Oportet namque ut unusquisque fidelis injuriam sibi illatam aequanimiter ob Dei amorem ferat. Ecclesiasticae vero auctoritatis vituperationem ac reprehensionem, sanctorumque Dei contemptum, patienter quis ferre potest? Restat igitur te auctorem esse hujus delicti, qui in suggillationem auctoritatis ecclesiasticae ejusque devotorum famulorum tam blasphema verba evomuisti, non eos, quos propter haec ad te( ut astruis) blasphemandum, tuisque naeniis rationabiliter resistendum, sua ora aperire compulisti. Sequitur paulo post in eisdem scriptis tuis:
2.9
« Cum enim distincte dicatur non faciendam similitudinem omnium quae in coelo sunt, aut quae in terra, non de solis similitudinibus alienorum deorum intelligitur dictum, sed et de coelestibus creaturis.» Haec itaque et nostra sententia est. Verum est, inquam, sanaeque fidei congruentissimum, nullam prorsus similitudinem omnium quae in coelo, vel quae in terra, vel quae subter terram sunt, faciendam, cui cultus aut adoratio, quae soli Deo debetur, quodammodo exhibeatur. Quia igitur Deus ubique est omniaque continet, et nusquam continetur, estque invisibilis, teste Apostolo, omni creaturae ejus, idcirco, ne corporeus credatur, et horum quae dicta sunt similitudinem nobis facere inhibetur. Sed cum hujusce sententiae manifestus sit sensus, qui utique a sanctis Patribus nobis copiosissime constat expositus, et non satis ad rem de qua agitur pertineat, intuendum est ne forte similitudinis nomine, imagines sanctorum et historias rerum gestarum in ecclesiis ob pulchritudinem et recordationem depictas, volueris comprehendere. Quod si ita est, quaero abs te cur, praecipiente Domino, Moyses duos cherubim aureos et caetera quae in Exodo leguntur in tabernaculo Domini fecerit, et Salomon in domo Domini similitudines boum et leonum expresserit? Quod cum responderis, sicuti te responsurum credimus, haec in mysteriorum figura praecessisse, nullatenus tamen negare poteris quin similitudines coelestium terrestriumque creaturarum exstiterint. Et si illa, non a Deo ad adorationem, sed ut typos futurorum praetenderent, in tabernaculo in domo Domini sunt facta, sinantur a te imagines sanctorum et historiae quaeque sanctorum, non ut adorentur, sed potius ut quamdam pulchritudinem reddant, et quarumdam praeteritarum rerum memoriam sensibus imperitorum ingerant, in ecclesiis depingi. Creaturam vero adorari, eique aliquid divinae servitutis impendi, nefas ducimus, hujusque sceleris patratorem detestandum et anathematizandum libera voce proclamamus, isque quantae sit punitionis Dominus terribiliter intonat dicens: Sacrificans, nisi Domino soli, eradicabitur. Quod vero subjungis, ita inquiens:
2.10
« Aut quae in honore Creatoris humanus sensus ponit excogitare;» quo sensu accipi queat, non satis elucet. Nihil autem de Deo sibi corporeum, ut videris voluisse intelligi, humanus sensus cogitando permittitur imaginari. Illud quoque satis mirari non possum, cum de omni similitudine non facienda, secundum Decalogi praeceptum, assumpseris quamdam lascivam, agilitate praecipitatus, conclusionem ejusdem praecepti, quam praetermisisti, exponere tentaveris, quae hujusmodi est: Non adorabis ea, neque coles, ego sum Dominus Deus tuus, fortis, zelotes, et caetera quae sequuntur. Liquet igitur, ut pace tua dixerim, in eodem facto te minus perite egisse; quod enim adorationem et cultum multiplicibus et incongruentibus verbis exponere voluisti, et regulam rectae locutionis offendisti, et ad sensum quem expleri voluisti, non plene pervenisti. Debueras siquidem sanctorum Patrum in eisdem verbis explanandis expositionem, non tuam propriam sequi, quod quia facere renuisti, ut dictum est, vim proprietatemque eorumdem verborum non satis expresse declarasti. Alia quippe est adoratio quae non nisi soli Deo debetur, alia quae a mortalibus, humilitatis et subjectionis gratia, aeque mortalibus exhibetur. Rursus alius est cultus quo non nisi divinae potentiae famulandum est, et alius est qui non solum rationabilibus, verum etiam irrationabilibus creaturis juxta modum proprium impenditur. De diversitate itaque cultus habes una nobiscum beatum Augustinum in libro de Civitate Dei decimo plenissime docentem: Hic est enim, inquit, divinitati, vel, si expressius dicendum, deitati debitus cultus, propter quem uno verbo significandum, quoniam mihi satis idoneum non occurrit Latinum, Graeco( ubi necesse est) insinuo quid velim dicere. Λατρείαν quippe nostri, ubicunque sanctarum Scripturarum positum est, interpretati sunt servitutem. Sed ea servitus quae debetur hominibus, secundum quam praecepit Apostolus servos dominis suis subditos esse debere, alio nomine Graece nuncupari solet. Λατρεία vero, secundum consuetudinem qua locuti sunt qui nobis divina eloquia condiderunt, aut semper, aut tam frequenter ut pene semper, ea dicitur servitus quae pertinet ad colendum Deum. Proinde si tantummodo cultus ipse dicatur, non soli Deo deberi videtur. Dicimur enim colere etiam homines, quos honorifica vel recordatione vel praesentia frequentamus. Nec solum ea quibus nos religiosa humanitate subjicimus, sed quaedam etiam quae subjecta sunt nobis perhibentur coli. Nam ex hoc verbo, et agricolae, et coloni, et incolae dicuntur: et ipsos deos non ob aliud appellant coelicolas, nisi quod coelum colant; non utique venerando, sed inhabitando; tanquam coeli quosdam colonos; non sicut appellantur coloni qui conditionem debent genitali solo, propter agriculturam, sub domino possessore, sed sicut ait quidam Latini eloquii magnus auctor: Urbs antiqua fuit, Tyrii tenuere coloni. Ab incolendo enim colonos vocavit, non ab agricultura. Hinc et civitates a majoribus civitatibus, velut populorum examinibus, conditae, coloniae nuncupantur; et per hoc cultum quidem non deberi nisi Deo, propria quadam ratione verbi hujus, omnino verissimum est: sed quia et aliarum rerum dicitur cultus, ideo Latine uno verbo significari cultus Deo debitus non potest. Nam et ipsa religio quamvis distinctius non quemlibet, sed Dei cultum significare videatur; unde isto nomine interpretati sunt nostri eam quae Graece θρησκεία dicitur; tamen quia Latine loquendi consuetudine, non imperitorum, verum etiam doctissimorum, et cognationibus humanis atque affinitatibus, et quibuslibet necessitudinibus dicitur exhibenda religio, non eo vocabulo vitatur ambiguum, cum de cultu Divinitatis vertitur quaestio, ut fidenter dicere valeamus religionem non esse nisi cultum Dei; quoniam videtur hoc verbum a significanda observantia propinquitatis humanae insolenter auferri. Pietas quoque proprie Dei cultus intelligi solet, quem Graeci εὐσεβείαν vocant. Haec tamen et erga parentes officiose haberi dicitur. More autem vulgi hoc nomen etiam in operibus misericordiae frequentatur: quod ideo arbitror evenisse, quia haec fieri praecipue mandat Deus, eaque sibi, vel pro sacrificiis, vel prae sacrificiis placere testatur. Ex qua loquendi consuetudine factum est ut et Deus ipse dicatur pius: quem sane Graeci nullo suo sermonis usu εὐσεβεῖν vocant, quamvis εὐσεβείαν pro misericordia illorum etiam vulgus usurpet. Unde in quibusdam Scripturarum locis, ut distinctio certior appareret, non εὐσεβείαν, quod ex bono cultu, sed θεοσεβείαν, quod ex Dei cultu compositum resonat, dicere maluerunt. Utrumvis autem horum nos uno verbo enuntiare non possumus. Quae itaque λατρεία Graece nuncupatur, et Latine interpretatur servitus; sed ea qua colimus Deum, vel quae θρησκεία Graece, Latine autem religio dicitur; sed ea quae nobis est erga Deum vel quam illi εὐσεβείαν, nos vero non uno verbo exprimere, sed Dei cultum possumus appellare: hanc ei tantum Deo deberi dicimus, qui verus est Deus, facitque suos cultores deos. Quicunque igitur sunt in coelestibus habitationibus immortales et beati, si nos non amant nec beatos esse nos volunt, colendi utique non sunt. Si autem amant et beatos volunt, profecto inde volunt, unde et ipsi sunt. Satis igitur abundeque sufficiunt lectoris prudentiae de diversitate cultus haec quae a beato Augustino dicta protulimus. Porro de adoratione quae mortalibus humilitatis et subjectionis gratia aeque mortalibus exhibetur, multa in divinis eloquiis exempla reperiuntur, e quibus illud est in libro Geneseos: Surrexit, inquit, Abraham et adoravit populum terrae, filios videlicet Heth. Et alibi in eodem libro: Cumque adorassent Joseph fratres sui, et cognovisset eos, quasi ad alienos durius loquebatur. Et paulo post: Igitur ingressus est Joseph in domum suam, attuleruntque ei munera, tenentes in manibus, et adoraverunt proni in terram. Et in libro Melachim: Inclinavit, inquit, se Bethsabee, et adoravit regem. Et paulo post: Nuntiaveruntque regi, dicentes: Adest Nathan propheta; cumque intrasset ante conspectum regis, et adorasset eum pronus in terram, dixit Nathan regi ea quae ibi sequuntur. Haec paucis dicta sint. Caeterum cui cordi fuerit divinarum Scripturarum paginas diligenter legere, hujusmodi adorationis uberiora potest perfacile testimonia reperire. De adratione vero quae soli Deo debetur, multa et innumera in utroque Testamento exstant salutifera documenta. Quae cum plurima et innumera sint, adeo ut non facile etiam ab ipsis peritissimis et eloquentissimis viris explicari queant, restat ut expositiones eorum quae a sanctis Patribus sancto Spiritu afflatis digestae sunt et ad nostram notitiam perlatae, paucas de multis, brevitati studentes, huic operi subnectamus. Scribit utique Origenes in Expositione Epistolae ad Romanos:« Cum possent, inquit, homines Deum agnoscere, ab ejus cultu declinantes, ad imagines hominum adorandas et animalium se diverterunt. Ut enim breviter et omnia in unum collecta definitione dicamus, adorare alium praeter Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, impietatis est crimen. Idem item in eodem opere: Ego sic arbitror accipiendum quod, verbi causa, si quis in quolibet metallo, aurei, vel argentei, vel ligni, vel lapidis, facit speciem quadrupedis alicujus, vel serpentis, vel avis, et statuam illam, non idolum, sed similitudinem fecit, vel etiam si picturas ad hoc ipsum statuat, nihilominus similitudinem fecisse dicendus est. Sermo Dei universa complectens, simul abjurat et abjicit, et non solum idolum fieri vetat, sed et similitudinem omnium quae in terra sunt, et in aquis, et in coelo; addit autem et dicit: Non adorabis ea, neque coles. Aliud est colere, aliud adorare. Potest quis interdum et invitus adorare, sicut nonnulli regibus adulantes, cum eos in hujusmodi studia deditos viderint, adorare se simulant idola, cum in corde ipsorum certum sit quia nihil sit idolum. Colere vero est toto hic affectu et studio mancipari. Utrumque ergo resecat sermo divinus, ut neque affectu colas, neque specie adores. Hieronymus in expositione Danielis prophetae: Notum tibi sit, inquit, rex, quia deos tuos non colimus, et statuam auream quam erexisti, non adoramus. Sive statuam, ut Symmachus, sive imaginem auream, ut caeteri transtulerunt, voluerimus legere, cultores Dei eam adorare non debent. Ergo judices et principes saeculi, qui imperatorum statuas adorant et imagines, hoc se facere intelligant quod tres pueri facere nolentes placuerunt Deo. Et notanda proprietas: deos coli, imaginem adorari dicunt, quod utrumque servis Dei non convenit. Item idem in Expositione Ezechielis prophetae: Et septuaginta viri de senioribus domus Israel, et Jezonias filius Saphan, stabat in medio eorum stantium ante picturas, et unusquisque habebat thuribulum in manu sua, et vapor nebulae de thure consurgebat. Quando dicit septuaginta viros fuisse de senioribus domus Israel, qui tenerent thuribula manibus, ostendit multos alios fuisse presbyteros qui hoc non faciebant, sed forsitan peccatis aliis tenebantur: unumque nomine Jezoniam filium Saphan stetisse in medio eorum quasi principem sceleris atque sacrilegii eorum qui, omissa religione Dei, colebant idola, et in templo non adorabant Deum, cujus erat et templum, sed picturas parietum. Sanctus Augustinus in libro septimo de Civitate Dei: Unum verum Deum, id est omnis animae corporisque creatorem, colere quisque contendat. Non ideo peccat quia non est colendus quem colit, sed quia colendum, non ut colendus est, colit. Qui vero et rebus talibus, id est turpibus et scelestis, et non Deum verum, id est, animae corporisque factorem, sed creaturam quamvis non vitiosam colit, sive illa sit anima, sive corpus, sive anima simul et corpus, bis peccat in Deum, quod et pro ipso colit quod non est ipse, et talibus rebus colit qualibus nec ipse colendus est. Item idem in libro X de Civitate Dei: Multa denique de cultu divino usurpata sunt quae honoribus deferrentur humanis, sive humilitate nimia, sive adulatione pestifera, ita tamen ut quibus ea deferrentur, homines haberentur, qui dicuntur colendi et venerandi; si autem multum eis additur, et adorandi: quis vero sacrificandum censuit, nisi ei quem deum aut scivit, aut putavit, aut finxit? Item idem in eodem opere, lib. X: Putaverunt quidam angelis deferendum honorem( vel adorando vel sacrificando) qui debetur Deo, et eorum sunt admonitione prohibiti, jussique haec ei deferre cui uni fas esse noverunt. Imitati sunt angelos sanctos etiam sancti homines Dei. Nam Paulus et Barnabas in Lycaonia facto quodam miraculo sanitatis putati dii, eisque Lycaonii victimas immolare voluerunt, quod a se humili pietate removentes, eis in quem crederent annuntiaverunt Deum. Et post pauca: Quaecunque igitur immortalis potestas quantalibet virtute praedita, si nos diligit, sicut seipsam, ei vult esse subditos, ut beati simus, cui et ipsa subdita beata est. Si ergo non colit Deum, misera est, quia privatur Deo; si autem colit Deum, non vult se coli pro Deo: illi enim potius divinae sententiae suffragatur, et dilectionis viribus favet, quia scriptum est: Sacrificans diis eradicabitur, nisi soli Deo. Nam ut alia nunc taceam quae pertinent ad religionis obsequium quo colitur Deus, sacrificium certe nullus hominum est qui audeat dicere deberi, nisi Deo soli. Item idem in eodem opere libro X: Non itaque debemus metuere ne immortales et beatos uni Deo subditos non eis sacrificando offen damus. Quod enim nonnisi uni vero Deo sancti de beri sciunt, cui et ipsi adhaerendo beati sunt, procul dubio neque per ullam significantem figuram, neque per ipsam rem quae sacramentis significatur, sibi exhiberi volunt. Daemonum est haec arrogantia superborum atque miserorum, a quibus longe diversa pietas subditorum Deo. Item idem in eodem opere: Nos autem martyribus nostris non templa sicut diis, sed memorias sicut hominibus mortuis, quorum apud Deum vivunt spiritus, fabricamus. Nec ibi erigimus altaria, in quibus sacrificemus martyribus, sed uni Deo, et martyrum et nostro, sacrificium immolamus, ad quod sacrificium sicut homines Dei, qui mundum in ejus confessione vicerunt, suo loco et ordine nominantur, non tamen a sacerdote qui sacrificat invocantur; Deo quippe, non ipsis sacrificat, quamvis in memoria sacrificet eorum, quia Dei sacerdos est, non illorum. Ipsum verum sacrificium corpus est Christi, quod non offertur ipsis, quia hoc sunt et ipsi. Item idem in libro Quaestionum Veteris ac Novi Testamenti: Christiani, inquit, ut pote pauperes quos stultos vocant, unum Deum colunt in mysterio, ex quo sunt omnia, nec aliquid quod ab eo conditum est venerantur. Ipsum enim solum sufficere sibi et abundare sciunt ad salutem. Item idem post pauca: Non ergo nobis videtur ut quod homo facit adorari debeat. Factor enim a factura, non factura a factore adorari judicatur. Item idem in Expositione psalmi CXIII: Noli ergo addere manus hominum, ut ex eodem metallo quod fecit verus Deus, velis facere falsum deum, imo falsum hominem, quem pro vero venereris Deo, quem quisquis pro vero Deo in veram amicitiam reciperet, insaniret: ducit enim et affectu quodam infirmo rapit infirma corda mortalium formae similitudo, et membrorum imitata compago. Item idem in eodem opere, psalmo XCVI: Homines autem in sanctos attendite, qui sunt similes angelis. Cum inveneritis hominem aliquem sanctum servum Dei, si volueritis illum colere, et adorare pro Deo, prohibet te, non vult sibi arrogare honorem Dei, non vult tibi esse pro Deo, sed tecum esse sub Deo. Et post pauca: Sic et sancti angeli illius gloriam quaerunt quem diligunt, ad ejus cultum, ad ejus adorationem, ad ejus contemplationem omnes quos diligunt rapere et inflammare student, ipsum illis annuntiant, non se, quoniam angeli sunt, et quia milites sunt, non norunt gloriam quaerere, nisi imperatoris sui. Item post pauca: Nemo dicat: Timeo ne irascatur mihi angelus, si non illum colo pro Deo meo. Tunc enim tibi irascitur, quando ipsum colere volueris; bonus est enim, et Deum amat. Quomodo daemones irascuntur si non colantur, sic angeli indignantur, si pro Deo colantur. Item idem in epistola ad Maximum grammaticum: Scias, inquit, a Christianis catholicis quorum in vestro oppido etiam Ecclesia constituta est, nullum coli mortuorum, nihil denique adorari quod sit factum et conditum a Deo, sed unum ipsum Deum, qui fecit et condidit omnia. Item idem in libro de vera Religione inter caetera ita dicit: Ad percipiendam veritatem nihil magis impedire quam vitam libidinibus deditam, et falsas imagines rerum sensibilium, quae nobis ab hoc sensibili mundo per corpus impressae, varias opiniones erroresque generarent: nec errorem in religione esse potuisse, si anima pro Deo suo non coleret animam aut corpus, aut phantasmata sua, quae nihil sunt aliud quam de specie corporis corporeo sensu attracta figmenta. Item in eodem: Non sit nobis religio humanorum operum cultus, meliores enim sunt ipsi artifices qui talia fabricantur, quos tamen colere non debemus. Non sit nobis religio in phantasmatibus nostris, melius est enim qualecunque verum, quam omne quidquid pro arbitrio fingi potest: et tamen animam ipsam, quamvis anima vera sit, cum falsa imaginatur, colere non debemus. Melior est vera stipula quam lux inani cogitatione pro suspicantis voluntate formata, et tamen stipulam quam sentimus et tangimus dementis est credere colendam. Item idem in sermone evangelico de potestate data daemonibus ut abirent in porcos: Noli, inquit, inclinari angelis, ut eis sacrificandum putes, nolunt enim: quando facis, non intelligunt; dili gunt si cum eis adores quem adorant. Item idem in libro de Quantitate animae: Homo autem quilibet alius, quanquam sapientissimus et perfectissimus, vel prorsus quaelibet anima rationis compos atque beatissima, amanda tantummodo et imitanda est, eique, pro merito et ordine, quod ei congruit deferendum, nam Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. Item idem in libro de vera Religione: Non nobis religio corporum aethereorum atque coelestium cultus, sed ejus cujus contemplatione beati sunt. Neque enim et nos videndo angelum beati sumus, sed videndo Veritatem, qua etiam ipsos diligimus angelos et his congratulamur. Nec videmus quod eo paratiores et nullis molestiis interpedientibus perfruuntur, sed magis eos diligimus, quoniam et nos tale aliquid sperare a communi Domino jussi sumus. Quare honoramus eos charitate, non servitute. Nec eis templa[ construimus], nolunt enim se sic honorari a nobis, quia nosipsos, cum boni sumus, templa summi Dei esse noverunt. Fulgentius, in libro de Fide ad Donatum: Quia ipse Deus sibi soli praecipiens tantummodo serviendum, seque jubens a fidelibus adorandum, prorsus interdixit ne quis audeat creaturam adorare creaturaeque servire: propterea in fine illius praecepti, de omnibus quae creavit ita loquitur: Non adorabis ea, nec servies eis. Et post pauca: Vera enim religio in unius constat Dei servitio. Item idem post pauca: Si veraciter unum Deum cum Patre Filium vera fides adorat, quae sic Deo novit a creaturis omnibus serviendum, ut noverit creaturae non deberi divinae servitutis obsequium. Firmianus Lactantius lib. II de falsa Religione: Duplici ratione, inquit, peccatur ab insipientibus. Primum quod elementa, id est, Dei opera Deo praeferunt; deinde quod elementorum figuras humana specie comprehensas colunt. Item ipse: Nihil aliud adoremus, nihil colamus, nisi solius artificis parentisque nostri unicum nomen. Item: Supra ergo, non infra est Deus, nec in ima, sed in summa potius religione quaerendus est. Et infra: Nihil colendum est quod oculis mortalibus cernitur. Poterant siquidem de cultu et adoratione, quae soli Deo debetur, uberiora sanctorum Patrum dicta sufficienter proferri, nisi ob prolixitatem vitandam praetermitterentur. Sequitur ex opere Claudii
2.11
« Dicunt isti, inquis, contra quos Ecclesiam defendendam suscepimus.» Optima et egregia gloriatio tua. Supra dixisti, magna tibi tribuendo, te sectarum et schismatum superstitionumque atque haeresum compressorem et contritorem existere; et nunc infers et contra imaginum adoratores Ecclesiam Dei defendendam te suscepisse. Pluraliter scilicet eorum personam assumens, ita inquiens:« Dicunt isti contra quos Ecclesiam Dei defendendam suscepimus,» et singulariter eis respondens, paulo post subjicis:« Cui respondemus.» Omittimus itaque hanc dictionem vitiosam tuam, quae apud grammaticos soloecismus per numeros vocatur, eamque caeteris vitiosis et incompositis tuis dictionibus sociandam relinquimus, intellectum tantummodo ejus qui vitiosus vitiose prolatus est rimantes. Beatus igitur Augustinus contra paganos agens, Ecclesiam Dei defendendam se suscepisse non immerito scribit, quorum infidelitatem potenter rationabiliterque redarguit, sanctamque Ecclesiam ad eorum infidelitatem refellendam ac superandam, saluberrimis monitis instruit, imo armis spiritalibus affatim munit; tu vero nihil tale uspiam legeris fecisse. Unde mirari non satis possum cur gloriatus fueris te Ecclesiam Dei defendendam solum suscepisse. Sed quoniam ejusdem doctoris verbis abutens, imaginum adoratores parochiae tuae tanta invectione percellendos judicasti, cultores tamen sincerissimos sanctae Dei Ecclesiae Galliam incolentes, et ab hac superstitione immunes( quos tam in praecedentibus quam in subsequentibus scriptis tuis falsae religionis atque superstitionis cultores vocitas), in eadem persecutione tua minime videris excepisse. Illud quod imaginum adoratores, tibi, ad suum errorem muniendum, respondisse scripsisti, ita inquiens:
2.12
« Non putamus imagini quam adoramus aliquid inesse divinum, sed tantummodo pro honore, cujus effigies est, tali eam veneratione adoramus.» Una autem reprehendimus ac detestamur, quia cum eorum scientiam non subterfugit imaginibus nil inesse divini, majori digni sunt invectione, eo quod debitum honorem Divinitati impenderint infirmo et egeno simulacro. Quantumque hujusce erroris sectatores ac defensores a vera exorbitent religione, non opus est per singula mea declarare narratione. Idipsum etiam nonnulli Orientalium, qui eodem sceleratissimo mancipantur errori, se objurgantibus respondere solent. Tribuat Dominus sua gratuita pietate ut tandem aliquando et isti et illi ab eadem eruantur superstitione, et apostolicis disciplinis salubriter instructi, traditioni revocentur ecclesiasticae. illud autem quod adnectis:
2.13
« Quia si sanctorum imagines in daemonum cultum venerantur, non idola reliquerunt, sed nomina mutaverunt.» Et continuo subjungis:« Si scribas in pariete, vel pingas imagines Petri et Pauli, Jovis et Saturni, sive Mercurii, nec isti sunt dii, nec illi apostoli; nec isti, nec illi homines, ac per hoc nomen mutatur, error tamen et tunc et nunc idem ipse permanet semper.» Quis non intueatur in hac prosecutione tua, levitatis et indiscretionis plena, sicut et in caeteris fecisti, Galliam te quoque complexum? Quae utique imagines sanctorum ob praemissas causas et habet et habere sinit: eas vero adorari, et in daemonum cultum venerari, magnae detestationi et abominationi habet. Non igitur, ut asseris, colit idola, et nomen mutavit, quia reliquit diabolum, et secuta est Christum, ac de infideli facta est fidelis. Porro imagines sanctorum, ut dictum est, habet, non tamen eas in daemonum cultum veneratur. Nam et illi qui nimio et indiscreto amore ob honorem sanctorum eorum imaginibus supplicant, nescio an temere idololatrae sint vocandi. Videntur sane potius ab hac superstitione, adhibito rationis moderamine, revocandi, quam idololatrae, cum utique sanctae Trinitatis fidem veraciter credant et praedicent, nuncupandi. Caetera vero in eadem assertione tua faciunt nobiscum, excepto eo quod in ea ultimum posuisti, ita inquiens:« Ac per hoc nomen mutatur, error tamen et tunc et nunc idem ipse permanet semper.» Quod superioribus, ubi dixisti:« Non idola reliquerunt, sed nomina mutaverunt,» non inconvenienter aptari potest. Item ais:
2.14
« Certe si adorandi fuissent, vivi potius quam mortui, ut tu posuisti, adorandi esse debuerunt.» Ut ponere debueras, adorandi fuissent, aut certe adorari debuerant.
2.15
« Id est, ubi similitudinem Dei habent.» In his verbis nobiscum sobrie sentis: de qua re sufficientia divinae Scripturae testimonia habentur, quae hic brevitatis causa non ponuntur. Quod autem illico subnectis:
2.16
« Non ubi pecorum, vel, quod verius est, lapidum, sive lignorum vita, sensu et ratione, ut tu posuisti, carentem.» Ut ponere debueras;« carentium similitudinem habent.»
2.17
Quantum ab his qui sanum sapiunt perverse dissentias res ipsa liquido prodit, plena quippe sunt blasphemiae verba quae in contemptum sanctorum impudenti ore protulisti. Nimium ergo et infeliciter errando a sensu cunctorum fidelium discrepasti, quando sanctorum pretiosa corpora quae Deo dedicaverunt, et in quibus officiosissime ei servierunt, quae utique organum sancti Spiritus exstiterunt, pecoribus et, ut verius te scripsisse dixisti, lapidibus et lignis coaequasti. Hac quippe prosecutione tua, qua te sanctorum corpora despectui habere manifestas, errorem Eustathii et Vigilantii omnino sequi convinceris. Uterque igitur, sicut jam praemissum est, reliquias sanctorum contemnendas et alia multa contra statuta ecclesiastica insaniendo dogmatizavit, et idcirco merito sub perpetuo anathemate haereticorum collegio datus est. Si igitur, ut astruis, sanctorum corpora similitudinem pecorum habent, ergo non more humano terrae mandanda sunt, sed juxta cujusdam erroneum dogma( Diogenem scilicet Cynicum dico) feris avibusque projiciantur, aut certe quaquaversum, velut lapis inutilis et lignum infructuosum, dispergantur. Quis catholicorum, rogo te, tam impia tamque blasphema verba patienter vel legere, vel audire possit? Quis, inquam, nisi mentis inops tam profana non exsecretur dicta? An nescis paganis moris fuisse ossa martyrum, quos diversissimis generibus mortium necabant, ne a Christianis honorabiliter sepelirentur, diversissimis modis occuluisse, aut igni concremasse, aut certe feris avibusque exposuisse? Hoc videlicet per hos, quantum eis possibile fuit, caventibus impuris spiritibus, ne per cineres sanctorum augmentarentur beneficia mortalium, confunderetur pertinacia infidelium, et detegeretur dolositas ipsorum. Ad sanctorum quippe cineres, ut beatus Hieronymus adversus Vigilantium scribit, daemones rugiunt, et de obsessis corporibus aufugiunt, et alia multa innumera, eorum interventu suffragante, et Christi gratia cooperante, fiunt. Ad pecorum vero cadavera, et ad lapides, et ad ligna nil tale fieri haud dubium est. Scribit itaque beatus Augustinus in libro Civitatis Dei octavo: Nempe, inquit, spiritus fallax, cujus instinctu Hermes ista dicebat, per eum ipsum coactus est confiteri, jam tunc illam terram sepulcrorum mortuorum, quos pro diis colebant, fuisse plenissimam, sed dolor daemonum per eum loquebatur, qui suas futuras poenas apud sanctorum martyrum memorias imminere moerebant. In multis enim talibus locis torquentur et confitentur, et de possessis hominum corporibus ejiciuntur. Joannes Chrysostomus in homilia de Natali Machabaeorum: Quam speciosa, inquit, et grata festivitas nobis enituit, et totius anni diebus splendidior dies hodierna praefulget? Non densatis solis radiis illuminata praeclarius, sed de lumine martyrum supra coruscum fulguris micantem illustrata sublimis, multis enim solibus illustriores sunt martyres et magnis luminaribus clariores; propterea hodie, si dici potest, coelo ipso ornatior terra laetatur. Sed in hac comparatione non attendas cinerem sanctorum corporum, nec favillam reliquiarum carnis, omniaque ossa consumpta temporibus, sed aperi oculos fidei, et vide eos divina virtute et gratia Spiritus sancti amictos, et divini luminis claritate radiantes. Hi ergo ipsi de superno Solis circulo in terram radii, Christo emittente, jaciuntur, et a corporibus suis prosilientes corusca luce fulgoris, sicut speciem Ecclesiae gaudentis illustrant, ita faciem diaboli invidentis obcaecant. Nam ut audaces latronum duces, sive impii sepulcrorum effossores, si forte dum praedas agunt, aut spolia capienda conquirunt, in arma vel ornamenta imperatoris incurrerint, quamlibet cupidi praedarum, tamen agnitis regis insignibus deterrentur ut fugiant, neque cominus accedere vel attingere audeant, unde sibi non compendium procedere, sed periculum praevident imminere, si quid inde audeant usurpare. Ita profecto et daemones, qui vere latronum et principes et magistri sunt, ubi coronatorum martyrum corpora viderint posita, longe illico a conspectu eorum pavidi fugiunt et absiliunt. Non enim naturam eorum attendunt, sed in arcanam dignitatem et gloriam Christi, qui in agone certaminum induta corpora martyrum suorum sicut arma portavit. Hujusmodi enim arma non angelus, non archangelus, non ulla alia creaturae virtus induta est, sed ipse Dominus virtutum et angelorum, sicut Paulus clamat, II Corinth. XIII dicens: Si experimentum quaeritis praeliantis in me Christi. Pretiosa enim sunt martyrum corpora, quoniam plagas pro Domino susceperunt, et quia stigmata propter Christum membris suis impressa ferunt; et sicut corona regalis, undique decorata, fulgores varios emittit, ita et sanctorum martyrum corpora, sicut pretiosis lapidibus, exceptis pro Christo vulneribus distincta, omni regum diademate pretiosiora et spectabiliora redduntur. Haec ille. Quia igitur his et innumeris aliis sanctorum Patrum documentis declaratur quod sanctorum corpora pretiosa sint, et a cunctis fidelibus veneranda et honoranda, liquet profecto quia infidelium est ea contemnere, et fidelium ea humaniter terrae mandare, et ob ejus amorem pro cujus nomine passi sunt, honorare. Quorum alterum impietatis est quidem, alterum vero pietatis constat esse indicium. Quapropter quisquis ea contemnenda judicat, aut corporibus pecorum, vel lapidibus, aut certe lignis simillima esse contendit, non Christianus, sed Eustathianus et Vigilantianus, et, quod verius ferendum est, infidelis habendus est. Quod si( ut perversissime sentis) pretiosa corpora sanctorum, pecorum, vel lapidum, et lignorum similitudinem habent, quid dicturus es de miraculis quae, Christi potentia operante, apud eorum memorias mirabiliter fiunt? Manifestum est enim cunctis fidelibus eorumdem sanctorum corpora multis magnisque miraculis divinitus honorari, nec immerito? Aequum quippe est ut qui corpora sua membra justitiae utiliter exhibuerunt et in eis diabolum triumpharunt, tam evidentibus coruscent miraculis, quatenus praeclaris divinae remunerationis appareat indiciis quam pretiosa sit mors in conspectu Domini, et quod magna sit eorum virtus apud Altissimum. At si nunc corpora sanctorum in pulverem cineremve jam pene redacta, tantis divina pietate munerantur miraculis, quantis putas resurrectionis tempore perpetuis donabuntur praemiis? Quod autem corpora defunctorum, maxime justorum, non sint abjicienda, sed potius terrae mandanda, docet beatus Augustinus in libro de Civitate Dei primo: Nec contemnenda sunt, inquit, et abjicienda corpora defunctorum, maximeque justorum atque fidelium, quibus tanquam organis et vasis ad omnia bona opera sanctus Spiritus usus est. Si enim paterna vestis et annulus, ac si quid hujusmodi tanto charius est posteris, quanto erga parentes major exstat affectus: nullo modo ipsa spernenda sunt corpora, quae utique multo familiarius atque conjunctius quam quaelibet indumenta gestamus. Quod vero corpora sanctorum sint a fidelibus honoranda, scribit beatus Hieronymus ad Riparium contra Vigilantium: Honoramus, inquit reliquias martyrum, ut eum, cujus martyres sunt, adoremus. Honoramus servos, ut honor servorum redundet ad Dominum, qui ait: Qui vos suscipit, etc.. Tantorum autem doctorum salutiferis declaratur documentis, quod sanctorum corpora non sint( secundum naenias et ineptias tuas) pecoribus, vel lapidibus et lignis coaequanda, sed magis a cunctis fidelibus pio amore amplectenda et honoranda. Quia ergo liquet te negare non posse quod sanctorum corpora non sint his rebus quas scripsisti comparanda, sed magis ab Ecclesiae catholicae filiis honoranda, et quod ob meritorum praerogativam tot tantisque rutilent miraculis, necesse est ut, omni obstinatione remota, humiliter confitearis te errasse quando ea pecorum et lapidum, et lignorum similitudinem habere dixisti: et licet pertinaciae deditus hoc facere contempseris, veritate tamen et ratione evidenter errasse convinceris. Utrum autem ipsi exanimis corporibus suis praesto sint, cum beneficia praestantur mortalibus, necne, beati Augustini salutiferis documentis, scribentis in libris de Civitate Dei et in libro de Cura agenda pro mortuis, nec non beati Gregorii libro Dialogorum, plenissime instruimur, ad quorum lectionem diligentem curiosumque mittimus lectorem. Sequitur in eodem opere tuo:
2.18
« Ex qua re, inquit, summopere pensandum est, quia si opera manuum Dei non sunt adoranda et colenda, quanto magis opera manuum hominum adoranda et colenda non sunt? Prorsus nec in honore eorum quorum similitudines esse dicuntur.» In hujus sententiae sensu nobiscum sobrie sapis. Verum est, inquam, quia neque opera manuum hominum sunt adoranda et colenda, illo videlicet cultu et adoratione qui solius Divinitatis est. Opus namque manuum Dei corpora sanctorum praecedentia opusculi tui te dixisse produnt, quae non adoranda adoratione Divinitati debita, sed pio sunt amore amplectenda et honoranda, ut pote sancti Spiritus templa sacrata. Sed et illud quod subjungis:
2.19
« Quia si imago, quam adoras, Deus non est, nequaquam veneranda est honore sanctorum, qui nequaquam divinos sibi arrogant honores;» omnino approbamus congruumque fidei catholicae esse judicamus. Item paulo post:
2.20
« Et ideo, inquit, sciendum summopere est quia non solum qui visibilia figmenta atque imagines colit, sed etiam quamlibet, sive coelestem, sive terrenam, sive spiritalem, sive corpoream creaturam, vice nominis Dei colit, et salutem animae suae quae a Deo solo est, ab illis sperat, de illis est, de quibus dicit Apostolus: Et coluerunt, et servierunt creaturae potius quam Creatori.» His tuis verbis breviter respondemus: Nos figmenta et imagines non colimus. Imagines tamen et habemus, et habentibus non praejudicamus. Quisquis vero visibilia figmenta atque imagines, et sive coelestem, sive terrenam, sive spiritualem, sive corpoream creaturam pro Deo colit, creaturae non Creatori servire convincitur. Salutem sane animae nostrae a solo Deo dari fideliter credimus; sed quia, meritis nostris praepedientibus, eam ab eo nancisci non meremur, si suffragiis coelestium, sive spiritualium creaturarum illius nos compotes fore veraciter confidimus, nequaquam creaturae, ut scripsisti, sed potius Creatori servire comprobamur. At si per sanctorum suffragia salus animarum non acquiritur, utquid eorum intercessio in missarum celebrationibus et caeteris humillimis supplicationibus apud divinam majestatem flagitatur? Salus igitur animae, scimus quia non nisi a Deo datur, sed fideliter credimus quod per eorum interventum nobis immeritis ab eo largiatur, et pro eo quod id credimus et speramus, non creaturae, sed Creatori nostro servimus. Item ais:
2.21
« Quid te ad falsas imagines humilias et inclinas? Quid ante inepta simulacra, et figmenta terrena, captiva, corpore incurvas? Rectum te Deus fecit, et cum caetera animalia prona et ad terram, situ urgente, depressa sint, tibi sublimis status et ad coelum atque ad Dominum vultus rectus est. Illuc intuere, illuc oculos tuos erige, in supernis Deum quaere: ut carere inferis possis, ad alta et coelestia suspensum pectus attolle. Quid te in lapsum mortis cum insensata imagine, quam colis, sternis? Quid in ruinam diaboli per ipsa et cum ipsa cadis? sublimitatem serva qua natus es; persevera talis qualis a Deo factus es.» Haec non tua, Claudi, sed beati Cypriani sunt martyris verba, e quibus quaedam subtraxisti, quaedam immutasti, et ut tua propria posuisti. Scribit itaque idem eximius doctor ad Demetrianum, idololatriae cultui deditum haec verba, ita inquiens: Quid te ad falsos deos humilias et inclinas? Quid ante inepta simulacra et figmenta terrena captivum corpus incurvas? Rectum te fecit Deus: et cum caetera animalia prona et ad terram situ vergente depressa sint, tibi sublimis status et ad coelum atque Deum tuum vultus erectus est: illuc intuere, illic oculos tuos erige, in supernis Deum quaere, ut carere inferis possis. Ad alta et coelestia suspensum pectus attolle. Quid te in lapsum mortis cum serpente( quem colis) sternis? Quid in ruinam diaboli per ipsum et cum ipso cadis? sublimitatem serva qua natus es; persevera talis qualis a Deo factus es: cum statu oris et corporis animum tuum statue; ut cognoscere Deum possis, te ante cognosce. Mirari nequeo satis quod tam clanculo alterius verba furari volueris, et quod idem furtum alios latere posse ratus sis. Nescisne quid Dominus de furantibus verba sua per prophetam dicat? Credo etiam te legisse Cassiodorum, qui quale officium sit compilatorum in explanatione plenissime exsequitur Psalmorum. Constat igitur te in hoc facto imperite et reprehensibiliter egisse, et idcirco necesse est ut ingenue fatearis te in eodem facto errasse. Verum quincunque sua errata confiteri detrectat, aliorum procul dubio libera fronte nec reprehendere nec corrigere valet, audiens a Domino: Quare tu enarras justitias meas, et assumis Testamentum meum per os tuum? Tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones meos retrorsum. Et in Evangelio: Quid ergo vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem quae est in oculo tuo non consideras? et reliqua. Quia ergo certum est alterius verba tua propria fecisse violenter, quaero ab te cur in loco ubi beatus Cyprianus posuit:« Quid te ad falsos deos humilias et inclinas?» Tu« falsas imagines» scripseris? Ille falsos deos dixit, quia veri non sunt: imagines porro, si imagines sunt aut hominum, aut quarumlibet aliarum rerum, quomodo falsum sit eas imagines non esse, non satis video. Quod si responderis eas falsas esse idcirco quia nihil veritatis in se habent, quoniam cum habeant similitudines humanorum corporum, non tamen vera sunt corpora, idcirco eas merito falsas appellari: imagines tamen in veritate eas esse nullatenus negare poteris. Quod cum non possis, justa reprehensione supervacue falsas eas posuisse denotaris. Nam et in eo quod paulo post posuisti:« Quid te ante inepta simulacra et figmenta terrena captiva, corpore incurvas?» utquid figmenta terrena captiva ducere volueris, necesse est ut exponas. Quid figmenta terrena sint, non ignoramus; captiva vero quomodo dici possint, merito quaeritur. Si captiva sunt, a quo in hujusmodi captivitatem devenerunt? Quod cum tua expositione non egeat, quia ipso dictu absurdum est, constat te tam vesano furore correptum, ut prorsus nescias quid dicis. Exstant et alia quae de verbis ejusdem sanctissimi viri furtim usurpasti, et non eo ordine verborum quo ab ipso posita, vel eo sensu quo dicta sunt, sed ad peregrinum quemdam intellectum violenter pro libitu tuo retorsisti. Quae si, ut a te immutata et posita sunt, lectoris prudentia discuti et examinari coeperint, quantae absurditatis, quantaeve reprehensionis sint; et quam coacte fluenta, quae limpida hausisti, pede pravi intellectus turbaveris, liquido patebit. Item ais:
2.22
« Sed dicunt isti falsae religionis atque superstitionis cultores: Nos ob recordationem Salvatoris nostri crucem pictam atque in ejus honorem imaginatam colimus, veneramur atque adoramus.» Quos supra membra diaboli, hos hic infausto et impudenti ore falsae religionis atque superstitionis cultores appellas, causamque protinus reddere videri vis, cur falsae religionis atque superstitionis cultores appellantur, eo quod scilicet ob memoriam passionis Christi crucem pictam atque in ejus honorem imaginatam colant, venerentur atque adorent. Quod ergo ob recordationem redemptionis suae sancta Ecclesia ex sanctorum Patrum traditione crucem Christi veneretur, adoret, colat, non cultu et adoratione quae solius Divinitatis est, sed eo potius unde[ de quo] satis abundeque supra dictum est, nemo nisi qui ab ecclesiastica traditione dissentit, ignorat. Unde ob recordationem salutiferae passionis Dominicae annuatim in sanctissimo die Parasceves, secundum traditionem ecclesiasticam, crucem Christi adorat, id est, supplicando salutat, quae etiam totum diffusa per orbem in Christi laudem prorumpens gratulabunda canit: Crucem tuam adoramus, Domine, et sanctam resurrectionem tuam laudamus et glorificamus. Et iterum: Ecce lignum crucis, in quo salus mundi pependit; venite, adoremus. Et beatus Gregorius, de cujus dictis nemo nisi immemor salutis suae ambigit, in libro Sacramentorum ita meminit: Deus, qui unigeniti tui Domini nostri Jesu Christi pretioso sanguine humanum genus redimere dignatus es, concede propitius ut qui ad adorandam vivificam crucem adveniunt, a peccatorum suorum nexibus liberentur. Quaero abs te, Claudi, si aliquando hanc orationem Domino decantasti, cum a te ventum fuit ad locum adorandae crucis, quid ibi dixeris: sed reor te imitatum Judaeos, quos Apostolus flendo inimicos crucis Christi dicit, adeo ejusdem crucis inimicum factum, ut verbum adorandae crucis aut penitus praeterieris, aut certe immutando juxta familiarissimum tibi modum aliud pro alio dixeris, sicut in verbis beati Cypriani martyris convinceris fecisse. Quapropter, sicut in evertendis imaginibus sanctorum et ab ecclesiis penitus pellendis, beati et excellentissimi doctoris Gregorii scribentis ad Serenum Massiliensem episcopum, saluberrimis dictis contumaciter contraisti: ita nihilominus in abdicandis ab ecclesia Christi crucibus et despectui habendis, ejusdem doctoris factis et dictis irreverenter imprudenterque comprobaris obviasse. Scribit itaque idem doctor ad Januarium episcopum, ita inquiens: Judaei, de civitate vestra huc venientes, questi nobis sunt quod synagogam eorum quae Caralis sita est, Petrus qui ex eorum superstitione ad Christianae fidei cultum, Deo volente, perductus est, adhibitis sibi quibusdam indisciplinatis, sequenti die baptismatis sui, hoc est, Dominica[ in] ipsa festivitate Paschali, cum gravi scandalo sine vestra occupaverit voluntate, atque imaginem illic genitricis Dei, Dominique nostri, et venerandam crucem, vel pyrrhum albam qua de fronte surgens indutus fuerat, apposuisset. Et paulo post: Considerantes, inquit, hac de re vestrae voluntatis intentum ac magis judicium, his hortamur affatibus, ut, sublata exinde, cum ea qua dignum est veneratione, imagine atque cruce, debeatis quod violenter ablatum est, reformare. Item idem ad Recharedum regem Wisigothorum scribit inter caetera ita: Crucem quoque latori praesentium dedimus vobis offerendam, in qua lignum Dominicae crucis inest, et capilli beati Joannis Baptistae, ex qua semper solatium nostri Salvatoris per intercessionem praecursoris Domini habeatis. Scribit etiam Beda venerabilis presbyter, modernique temporis hujus peritissimus ac praeclarissimus doctor, in Historia Anglorum, qualiter eodem beato Gregorio dirigente salubriterque docente, Augustinus episcopus cum sociis suis Britanniam venerit, regemque Anglorum adierit, ita dicens: Post dies ergo aliquot venit ad insulam rex, et residens sub dio, jussit Augustinum cum sociis ad suum ibidem advenire colloquium. Caverat enim ne in aliquam domum ad se introirent, vetere usus augurio, ne superventu suo si quid maleficae artis habuissent, eum superando deciperent. At illi non daemoniaca, sed divina praediti virtute veniebant, crucem pro vexillo ferentes argenteam, et imaginem Domini Salvatoris in tabula depictam, litaniasque canentes, pro sua simul et eorum propter quos venerant salute aeterna Domino supplicabant. Et post pauca: Fertur autem quia appropinquantes civitati, more suo cum cruce sancta et imagine magni regis Domini nostri Jesu Christi hanc litaniam consona voce modularentur: Deprecamur te, Domine, in omni misericordia tua, ut auferatur furor tuus, et ira tua a civitate ista, et de domo sancta tua, quoniam peccavimus, alleluia. Attende, hortor te, Claudi, patienter, quantus qualisque doctor, et superius crucem juxta praemissum modum adorandam, et in scriptis crucem venerandam astruat, venerationisque causa ac benedictionis, Recharedo regi crucem miserit, quantaque doctrina discipulum suum Augustinum sociosque ejus imbuerit, ut crucem et imaginem Dei nostri Jesu Christi ad fera corda gentilium domanda et praedicanda, et ad fidem Christi convertenda, secum ferret: et perpende quia sanae sobriaeque ejus doctrinae tua insana et inepta resultat doctrina. Quoniam quod ille de cruce et imaginibus sanctorum disertissima assertione et cautissima institutione tenendum docuit, homo tu portentuosis disputationibus labefactandum oblatras. Scito ergo quia nisi tua errata humiliter confiteri et corrigere praepropere studueris, procul dubio ad periculum salutis tuae et ad ruinam gradus tui, tanti doctoris excellentissimis dictis et discretissimis institutionibus contraria dogmatizasti: Utquid, rogo te, tam vesano furore raperis, ut Julianum Apostatam imitatus, crucem imaginem Christi gestantem ab ecclesia abstuleris, ac ne a fidelibus, juxta traditionem ecclesiasticam, in basilicis Christi haberetur inhiberis? Utquid etiam vexillum crucis exhorrescis? Nescisne quia daemonum est ejusdem crucis vexillum exhorrescere? Quid, rogo, sorduit tibi tantum crux Christi? Puto sane quia si te cruce Christi redemptum fideliter credidisses, nunquam te infestum ejus inimicum et exsecratorem atque abdicatorem constituisses. Per crucem namque mortis auctor superatus est, et mortalibus vita reddita est. Et nemo fidelium nisi spiritaliter cruce Christi vectus, mare hujus saeculi transire et ad portum salutis aeternae valet pervenire. An ignoras quia arma fidelium est crux Christi? Hoc vexillo frontes fidelium muniuntur. Hoc quippe vexillo hostes invisibiles pelluntur. Per hoc signum cuncta nobis sanctificantur. Unde scribit beatus Augustinus in Expositione Evangelii Joannis, homilia sexagesima quarta. Quid est, inquit, quod omnes noverunt signum Christi? quod signum nisi adhibeatur sive in frontibus fidelium, sive ipsi aquae ex qua regenerantur, sive oleo quo chrismate unguntur, sive sacrificio quo aluntur, nihil horum rite perficitur. Sed nunc interim de mysterio crucis, quod apostolicus sermo exsequitur, et beati Augustini copiosissima, imo salutifera expositione, scribentis in libro de Doctrina Christiana, nec non et in paulo ante memorata homilia Evangelii Joannis, plenissime instruimur: Non est nostri propositi ut aliquid hic disputetur. Quantae vexillum crucis virtutis, quantaeve laudis sit, quia me imparem materiae tantae praesentio ad intelligendum, et elinguem ad proferendum, satius ratus sum interim meis temperare verbis. Attamen cum ad eum locum ventum fuerit ubi, in dehonorationem crucis, asinum adorandum docuisti, et multa, ut mentis inops, deliramenta subtexisti, quid inde sancti et eximii doctores exponendo dixerint, ad tua inconcinna dicta refutanda, prout Deus annuerit, breviter subdendum est. Constat igitur et evidenti ratione declaratur, non illos qui crucem Christi juxta superius praemissum modum venerantur et adorant, sed te potius ejus exsecratorem, falsae religionis et superstitionis cultorem existere. Quia ergo pauca per excessum diximus, necessario ad locum litterarum tuarum unde digressi sumus redire cogimur. Ubi inquis:
2.23
« Quibus nihil aliud placet in Salvatore nostro, nisi quod et impiis placuit, opprobrium passionis et irrisio mortis: hoc de illo credunt quod et impii homines, sive Judaei, sive pagani, qui eum resurrexisse diffidunt, et non noverunt de illo aliud cogitare, nisi eum totum et mortuum, et semper in passione positum in corde suo credunt et retinent, et non attendunt, neque intelligunt quod ait Apostolus: Et noveramus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus.» Poterat, o Claudi, si tibi cordi fuisset, jam stylus tuus imperitus et incultus feriari, suaeque immoderatae et intemperatae dictioni limitem quodammodo figere, qui neque submisso neque temperato dicendi genere contentus, sed semper granditer loquens et sine lege furens, nullumque Italum, neque Gallum, neque Germanum catholicum excipit, quin in omnes, amissis rationis et discretionis habenis, se praecipitem invehat, diversarumque superstitionum atque abominationum tale nequidquam intorqueat. Poterant etiam tibi affatim ad rabiem furoris tui satiandam tot tantaque opprobriorum et irrisionum praecedentia verba, quae in nos injuste jaculatus es, sufficere. Quantae autem sit impietatis quantaeque falsitatis commentum quod imperitis, imo virulentis sermonibus, eructas, quantumque a Christiana abhorreat religione quod loqueris, omnis qui recte credit recteque intelligit facile animadvertit. Si nihil aliud nobis placet in Salvatore nostro( ut fallaciter argumentaris) nisi quod et impiis placuit, opprobrium scilicet passionis et irrisio mortis, et caetera quae exsequeris, ad eumdem blasphemiae tuae exsecrabilem pertinentia sensum, ergo sine causa pro salute nostra Christum in ea mysterium redemptionis nostrae pertulisse profitemur. Veraciter autem fideliterque ea Christum pro ereptione nostra pertulisse credimus et fatemur. Non igitur nobis cum impiis ejus ludibria quae ab eis in passione sua ignominiose, imo innocenter, perpessus est, vel displicent vel abs re placent, nec de illo hoc solum credimus quod et impii, sive Judaei, sive pagani credunt, qui eum resurrexisse diffidunt. Evidenter itaque impudenterque, postposito aliquo reverentiae obstaculo, nos impietatis atque infidelitatis arguis, et cum Judaeis et paganis Christum resurrexisse a mortuis diffidere scribis. Scio certe, et certissime credo, quia si vexillo crucis, quod, ut series litterarum tuarum demonstrat, exsecraris, interius exteriusque munitus fuisses, nunquam ille spiritus qui mendax est in ore pseudoprophetarum idololatrae regis Achab, tanti juris in tuo ore esse potuisset, ut te tam sacrilega et protana dicere persuasisset. Quod vero ais diversa ludibria Redemptoris nostri contumeliasque et irrisiones, quas in passione sustinuit, cum paganis et Judaeis nobis placere, vere fateor, quia falsum loqueris. Neque enim cum eis nobis placent, quia nec noseorum communicavimus infidelitati, nec illi nostrae redemptioni. Haec porro ludibria et caetera quae delirando alienata mente exaestuas, impiis spectacula, piis autem ingenita mysteria, et fidei exstiterunt grandia munimenta. Constat autem nos veram sinceramque pietatem erga fidem Redemptoris nostri Jesu Christi inviolabiliter tenere, et impietatem Judaeorum sive paganorum exsecrari. Unde merito tuae nequissimae assertionis tela scuto fidei repellimus, gladioque sancti Spiritus confodienda tradimus, imo perpetuo anathemati mancipamus. At si cum Judaeis et paganis Christum resurrexisse diffidimus, et non novimus de illo aliud cogitare, nisi eum tortum et mortuum, et semper in passione positum in corde nostro credimus et retinemus, et non attendimus neque intelligimus quod ait Apostolus: Et si noveramus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus; ergo, ut verbis beati Pauli utar, miserabiliores omnibus hominibus sumus. Non nostris igitur, sed ejusdem Apostoli verbis objectionem tuam falsissimam et impietatis plenissimam convincimus atque refellimus. Vere si Christum resurrexisse diffidimus, nullatenus resurrectionem credimus. Quia si Christus non resurrexit, neque mortui resurgent, et inanis est fides nostra, inanis est ejusdem egregii doctoris praedicatio. Fideliter itaque resurrectionem mortuorum credimus, quia nullatenus Christum resurrexisse diffidimus: et quia membra ejus sumus, quo caput nostrum praecessit, eo nos utique perventuros minime ambigimus. Illud vero quod in conclusione ejusdem capituli tui posuisti, ita inquiens:« Neque attendunt, neque intelligunt quod ait Apostolus: Et si noveramus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus,» cum caeteris naeniis tuis rejicimus, falsumque esse verissima assertione fidei catholicae, quam tenemus, comprobamus. Attendimus siquidem et intelligimus quod Apostolus dicit: Et si noveramus Christum secundum carnem, sed nunc jam non novimus. Novimus quippe secundum carnem Christum, quoniam is qui in substantia sua apud Patrem aeternaliter invisibilis et impassibilis atque immortalis exstitit, in nostra temporaliter fieri dignatus est visibilis et passibilis atque immortalis: secundum carnem autem illum jam nunc non novimus, quia sicut idem Apostolus ait: Christus resurgens a mortuis jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur. Reliqua operis tui videamus:
2.24
« Contra quos, inquis, respondendum est quia si omne lignum schemate crucis factum volunt adorare, pro eo quod Christus in cruce pependit, et alia multa illis convenit[ adorare] quae Christus egit per carnem. Vix enim sex horis in cruce pependit, et tamen novem mensibus lunaribus, et super undecim diebus in utero Virginis fuit, qui simul dies solares ducenti septuaginta sex, id est novem menses, et supra dies sex: adorentur ergo puellae virgines, quia virgo peperit Christum. Adorentur et praesepia, quia mox natus in praesepio est reclinatus. Adorentur et veteres panni, quia continuo cum natus esset, pannis veteribus est involutus. Adorentur et naves, quia frequenter in navibus navigavit, et de navicula turbas docuit, et in navi dormivit, et in dextera navigii rete mittere jussit, quando perpedita illa magna captura facta est piscium. Adorentur asini, quia asellum sedendo ad Jerusalem usque pervenit. Adorentur agni, quia de illo scriptum est: Ecce Agnus Dei, qui tollit peccata mundi; sed isti perversorum dogmatum cultores agnos vivos volunt vorare, et in pariete pictos adorare. Adorentur et leones, quia de illo scriptum est: Vicit leo de tribu Juda radix David. Adorentur et petrae, quia quando de cruce est depositus, in saxeo sepulcro est positus. Et de illo dicit Apostolus: Petra autem erat Christus. Sed Christus, petra, agnus, leo, tropice, non proprie, est dictus, per significantiam, non per substantiam. Adorentur et spinae ruborum, quia exinde spinea corona tempore passionis capiti ejus imposita est. Adorentur et arundines, quia ab eis colaphis a militibus capu ejus caesum est. Postremo adorentur et lanceae, quia unus militum lancea latus ejus aperuit, unde fluxit sanguis et aqua, Sacramenta, unde formatur Ecclesia.» Cum debueris, Claudi, memor salutis tuae esse, tandemque vanissimae garrulitati tuae modum imponere, e contrario in barathrum blasphemiae eo usque miserabiliter demergeris, ut virtutem venerationemque crucis quibusdam absonis comparationibus et frivolis declarationibus atque argumentationibus quodammodo annullare nitaris. Quia igitur persecutionis tuae assertio, et secundum litterarum disciplinam, et secundum catholicum intellectum fragili structura constabilita est, non habens fundamentum supra petram, merito in utroque labefactatur. Reprehensiones porro, quae, secundum artis grammaticae peritissimos scriptores, huic insunt pericopae, commenti tui brevitati studentes omittimus, et quid in eadem prosecutione tua stolidissima innuere volueris, pro modulo capacitatis nostrae discutere nitamur; ais namque:
2.25
« Si adoratur crux, adorentur et puellae virgines, quia Virgo peperit Christum.» Attendite, obsecro, pietatis et auctoritatis ecclesiasticae sincerissimi cultores et amatores, metaphorice et syllogistice loquitur doctor iste, ab inanimali enim faciens transformationem ad animale argumentatur et dicit:« Si adoratur crux, adorentur et puellae virgines, eo quod Virgo peperit Christum. De adoratione quippe et veneratione crucis, quam discrete ob memoriam passionis Dominicae tenendum agendumque sit, beatus Gregorius eximius doctor, sicut in superioribus jam dictum est, plenissime docet; ut autem puellae virgines et praesepia, et veteres panni, et naves, et agni, et leones, et petrae, et spinae ruborum, et arundines, et lanceae adorentur, nemo doctorum, nisi furiosus et mente captus, Claudius solus docet. Quapropter ubi secus quam beatus Gregorius Claudius iste de cruce dicit, ab omnibus catholicae et apostolicae Ecclesiae filiis omnino beatus Gregorius, non Claudius sequendus est. Nova vero et inepta quae solus persequitur adoranda, cum eo modis omnibus non solum sunt rejicienda, verum etiam detestanda. In hoc sane libello brevitati studentes, tuam, o Claudi, absurdissimam doctrinam de crucis et asini adoratione, quam syllogistica declamatione aeque fieri docuisti, refellendam statuimus. Caetera vero quae ad injuriam crucis adorandae scripsisti, in sequenti libello commodius improbanda decernimus. Est praeterea stupendum et admiratione dignum, imo novum et inauditum, et( ut verius inquam) cachinnis puerorum aptissimum, hujusmodi adorationis documentum. Forte enim eidem adorationi, crucis videlicet et asini, alias naenias adorandas subtexuisti, ut si in memorata adoratione contemptui et abominationi habereris, sicuti et haberis facilius ad eas adorandas auditores tuos provocare valens. Ais itaque, Si adoratur crux, adorentur et asini, illico reddis causam eo quod asello sedens Dominus Jerusalem usque pervenerit. Quia ergo asinos adorandos proponis, necesse est ut tales nobis quaeras quales adorari deceat; scis enim quia Italici et Germanici male sunt auriti et ob deformitatem et exiguitatem corporis non merentur adorari. Manifestum est autem quia regionis tuae asini magnorum sunt corporum, magnarumque aurium, suaque pulchritudine in se oculos intuentium spectabiliter convertunt. Quia igitur adorandos asinos praedicas, ex his duos ad instar Jeroboam regis idololatrae assume, quatenus sicut ille ut populum Dei a cultu divino averteret, duos vitulos aureos fabricans unum in Dan, alterum constituit in Bethel: ita quoque tu illius exemplo plebem Christi a traditionibus ecclesiasticis avertens, duos, ut dictum est, asinos adorandos eis eligas, quorum alterum in urbe Taurinensi, quem Italia; alterum vero in aliqua civitatum Galliae, quem non solum eadem Gallia, sed et Germania supplex adoret, constituas. O detestanda et abominanda praedicatio, o inconcinna et absona crucis et asini comparatio! Quae te, o Claudi, dementia cepit, ut ad tam vesana tamque cunctis catholicis exsecranda scribendo et praedicando proruperis? Apostolus quippe non in asino, sed in cruce gloriatur, dicens: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, ego mundo, et caetera quae de cruce in ejusdem apostoli reperiuntur verbis. Et tu ex obliquo eidem apostolo resultans, quid videris dicere in eo quod ais:« Si adoretur crux, adoretur et asinus,» nisi ut si quis glorietur in cruce, aeque glorietur in asino? Videre itaque mihi videor te in scena tergore aselli adopertum quaquaversum pueriliter agitari, multisque te undique circumsepientibus, imo contuentibus, esse miraculo, secumque mutuo de te digitulo protento sermocinari: Ecce homo qui cum in honore positus esset episcopali, non intellexit, ac per hoc asino comparatus, similis factus est illi. Non enim, o Claudi, putaris absque alicujus certa ratione mysterii asinum adorandum proposuisse, et in eo ita ut in cruce gloriandum praedicasse. Quia profecto in adoratione asini quam docuisti magnam stultitiae notam acquisisti. Asinus quippe stultum significat hominem, juxta illud Deuteronomii: Non arabis in bove simul et in asino, id est, stultum in praedicatione sapienti ne socies. Verum cum de asino aeque ut crucem adorando in praesenti libello tuis ineptiis utcunque sit obviatum, breviterque et in sequenti, Domino in cujus manu sumus nos et sermones nobis tribuente, de eadem, crucis videlicet et asini, hinc venienti adoratione, et aliis insensatis rebus quas insensata mente ut crucem adorandas proposuisti, latius prolixiusque sit tractandum; adhuc tamen conclusionem tuam quam ejusdem rebus secundum tuam doctrinam adorandis subtexuisti, discutiendam statuimus, ubi inquis:
2.26
« Ridiculosa ista omnia sunt, et lugenda potius quam scribenda; cogimurque contra stultos stulta proponere, et contra lapidea corda, non verbi sagittas, vel sententias, sed lapideos projicere ictus.» Verum est quod asseris quia ridiculosa sunt omnia et potius lugenda quam scribenda, quae de asini adoratione, et crucis exsecratione, et caeteris quae in reprehensionem ecclesiasticae traditionis alienata mente scriptitasti, cogimurque contra stultitiam tuam talia scribere, tibique, utentes verbis Salomonis, juxta stultitiam tuam, ne tibi sapiens esse videaris, respondere, et ad penetrandum atque confodiendum lapideum cor tuum, et ad subruendum erroris tui dogma perversissimum, divini verbi sagittas acutas eligere, sanctorumque Patrum sententias congerere, hisque, ut pote siliceis ictibus, os tuum blasphemum oppilando conterere. Patenter ergo tua propria tela quae in nos jaculari nisus es, viriliter in te vibrando, versa vice retorquemus, et his ut David superbissimum Goliath te tuo lethifero dogmate trucidamus. Rursum prophetico ex parte abutens alloquio, ita inquis:« Redite praevaricatores ad cor, qui recessistis a veritate, et diligitis vanitatem, et estis vani facti.» Et illico apostoli Pauli scribentis ad Hebraeos subnectis documentum, ita subinferens:« Qui rursum crucifigitis Filium Dei, et ostentui habetis.» Deinde quia non alienis, sed tuis propriis uteris verbis, inertem atque imcompositam dictionem subinfers, ita subnectens:
2.27
« Et per hoc catervatim animas miserorum socias factas daemonum habetis, alienando eas per nefanda sacrilegia simulacrorum a creatore suo, habetis eas dejectas et projectas in damnationem perpetuam.» Ubicunque in opusculo tuo quod discutimus alienis uteris verbis, constructio dictionis litterariam vim quam a conditore suo accepit, retinet; sensum tamen proprium, ut pote cauponis pravitate corruptum, heu, proh dolor! amittit: quoniam non eo modo quo posita, vel eo sensu quo dicta vel intellecta sunt, a te ponuntur vel intelliguntur. Ubicunque vero tuis propriis verbis aliquam niteris construere dictionem, quia litura artis grammaticae, quam contemptui habere diceris, non levigatur, quam fragilis sit quamque ruinae vicina illico agnoscitur. Merito quippe absque paleis linitur ruina, et olim a propheta praedicitur. Verum, quanquam locutionis ignarus, quia assiduitate tamen lectionis admodum detritus es, divinorum eloquiorum paginas, et non solum sanctorum Patrum, verum etiam gentilium philosophorum accurata dicta enucleatim scrutare, et nequaquam in eis constructionum tuarum exempla valebis reperire. Unde magnae admirationi haberis, et cum recte loqui nescias, te quoque nescire non intelligas, nec tacere stultitia impellente queas, secundum prudentissimi viri consilium: Stultus si tacuerit, sapiens reputabitur; et si compresserit labia sua, intelligens. Quapropter necesse est ut tibi prospicias, et ab hujuscemodi constructionibus, quibus extraordinarie uteris, te cohibeas; scilicet ut ea quae non didicisti non doceas, et libros condere nequaquam praesumas, quoniam cum in manus peritorum devenerint, minime morsu reprehensionis ac vituperationis carebunt. Recurramus igitur ad id quod intulisti, ubi cum Propheta ais: Redite praevaricatores ad cor.. Saepissime namque Dominus hunc sermonem per Prophetam inculcat et replicat, meritoque populum suum praevaricatorem appellat, eo quod a cultu legis divinae aversus, ad idola se convertit, eumque, ut ad cor redeat, admonet, scilicet, ut relicta idololatriae superstitione, ad Deum ex toto corde redeat. Quomodo autem hic sermo propheticus nobis fidem catholicam et apostolicam inconcusse tenentibus, traditionesque ecclesiasticas, quas a sanctis Patribus accepimus, incorrupte servantibus conveniat, cum nullis indiciis nullisque documentis approbare valeas, restat profecto ut non nos, sed te potius praevaricatorem, qui statuta ecclesiastica ausu temerario convellere conaris, intelligas; et ad cor, id est, ad sensum ecclesiasticae traditioni congruentem quantocius redire festines, sciens quoniam impune non cedet omni ab eo aliorsum peregrinanti, et cum extraneo fornicanti. Quod agens, probabis non nos, sicut scripsisti, sed te magis a veritate recedere, et vanitatem diligere, et vanum factum esse, sicut tua inepta scripta demonstrant. Repetamus etiam apostolicum sermonem, quem ut tuum proprium posuisti, quo ais:« Qui rursum crucifigitis filium Dei et ostentui habetis.» Idcirco enim nos apostolico sermone percellere putatis, rursumque crucifigere Filium Dei, et ostentui habere calumniatis, eo quod ob memoriam passionis Dominicae imaginem crucifixi Christi in auro argentove exprimimus, aut certe in tabulis diversorum colorum fucis depingimus. Quod si ita est, quantum a sensu apostolico sensus iste abhorreat, quisquis scrupulosissime praecedentia et sequentia Epistolae ejusdem apostoli legerit, perspicue animadvertet. Apostolus quippe his qui per gratiam baptismi semel fuerant illuminati, et caetera quae enumerat sancti Spiritus dona consecuti, haec loquitur. Hi namque qui peccata quae post baptismum admiserant, non nisi baptismatis iteratione dilui posse putabant, merito ab eodem apostolo arguuntur, eo quod rursus sibimetipsis crucifigerent Filium Dei et ostentui haberent, quod omnino impossibile esse affirmat. Ille enim qui secundo se baptizari posse putat, rursus Christum( sicut a Patribus traditum accepimus) sibimetipsi crucifigit et ostentum habet. Sicut igitur impossibile est rursus crucifigi Christum, hoc est, ostentui eum habere, quoniam, ut Apostolus ait: Christus resurgens a mortuis, jam non moritur, mors ei ultra non dominabitur; ita nimirum impossibile est peccata quae post baptismum admittuntur baptismatis iteratione purgari. Quia sicut Christus semel mortuus est carne in cruce, sic et nos semel morimur in baptismate, non carne, sed peccato. Ac per hoc sicut ille rursus crucifigi non potest, ita et nos rursus baptizari nequimus. Peccata porro quae post baptismum committuntur, poenitentiae lacrymis et eleemosynarum largitionibus diluuntur. Quia igitur ita tenemus et credimus, nequaquam, ut mendaciter astruis, rursus Filium Dei nobis crucifigimus et ostentui habemus. Ac per hoc in hac prosecutione tua, sicut et in caeteris, te delirasse evidentibus indiciis declaratur. Telum vero ridiculosae constructionis tuae, quod ex tuo sensu fabricatus es, quo ais:« Et per hoc catervatim animas miserorum socias factas daemonum habetis, alienando eas per nefanda sacrilegia simulacrorum a creatore suo, habetis eas dejectas et projectas in perpetuam damnationem,» quia in nos frustra jaculatur, jure obtundetur, meritoque in auctoris sui caput exacutum retorquebitur. Dignum namque est ut quia in nobis nihil quod feriret invenit, ad eum a quo frustra directum est, redeat atque confodiat. Quoniam non nos animas miserorum socias fecimus daemonum, easque per nefanda sacrilegia simulacrorum a creatore suo avertimus, et in damnationem perpetuam dejecimus: sed ille potius daemonibus eas sociavit atque in perpetuam damnationem dejecit, qui corpora sanctorum contemptui haberi, et vexillum crucis abominari, caeterasque ecclesiasticas traditiones contra fas sperni, et asinum eos docuit adorare. Cogimur aptis congruisque responsionibus vanas et ineptas refellere objectiones, quod quia per singula prolixitate vitanda in hoc libello facere omittimus, tandem ei hic finem imponimus. Et ne quippiam tantarum naeniarum indiscussum praeteriisse videamur, ea quae restant, in sequenti libello discutienda distulimus.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).