Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Antikeimenon
Julianus ToletanusAnti 10 · 8585-antikeMore by Julianus Toletanus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/julianus-toletanus642690" aria-label="More works by Julianus Toletanus"> —
⋯
More
Original / primary: 8585 Antike
10.1
EX DANIELE. INTERROGATIO LV.
10.1
Si post tres annos, sicut in principio Danielis scriptum est, pueri ipsi ingressi sunt in conspectum Nabuchodonosor, quomodo in subsequenti visione scribitur: Anno secundo Nabuchodonosor, vidit Nabuchodonosor somnium? Haec magnam inter se videntur habere contrarietatem, pro eo quod pueri ipsi, qui nusquam antea nisi post tres annos in conspectum praedicti regis primum introducti atque interrogati sunt, nunc in secundo Nabuchodonosor anno et ipsum Nabuchodonosor vidisse, et Danielem interpretationem somnii ipsius aperuisse Scriptura commemorat.
10.2
EX DANIELE. RESPONSIO (Ex Hieronym., in cap. II Dan.).
10.2
Hoc ita solvunt Hebraei; secundum hic annum dici regni ejus, omnium gentium barbararum, non Judaeae tantum et Chaldaeorum, sed Assyriorum quoque, et Aegyptiorum, et Moabitarum, et reliquarum nationum, quas Domino concedente superarat. Unde et Josephus in decimo Antiquitatum scribit libro:« Post annum secundum Aegyptiae vastitatis rex Nabuchodonosor vidit somnium mirabile.»
10.3
EX DANIELE. INTERROGATIO LVI (Alias 57).
10.3
Cum in Danielis libro in fine primae visionis pro ipso Daniele scribatur: Fuit Daniel usque ad annum primum Cyri regis, quomodo in eodem libro e contrario scribitur: Anno tertio Cyri regis Persarum, verbum revelatum est Danieli?
10.4
EX DANIELE. RESPONSIO.
10.4
Quod dicitur fuisse Danielem usque ad annum primum Cyri regis, non vitae illius tempus accipiendum est, sed hoc significatur, quod usque ad primum annum Cyri regis, qui Chaldaeorum destruxit imperium, Daniel potens fuit in Chaldaea. Postea vero a Dario translatus est in Medos. Item in expositione Danielis idem Hieronymus sic dicit:« Fuisse Danielem apud Chaldaeos in pristina dignitate purpura byssoque vestitum, usque ad primum annum Cyri regis intelligimus, quando subvertit Chaldaeos, et postea coepit esse cum Dario filio Assueri de semine Medorum, qui imperavit super regnum Chaldaeorum. Aut certe jam Dario mortuo, cujus anno primo LXX hebdomadarum sacramenta cognoverat, nunc tertio anno Cyri regis haec vidisse narrantur.»
10.5
EX DANIELE. INTERROGATIO LVII (Alias 56).
10.5
Cum Daniel sententiam Dei, quam incommutabilem noverat, jam prius Nabuchodonosor regi de ultione regni sui praedixisset implendam, dicens: Ejicient te ab hominibus, et cum bestiis feris erit habitatio tua, quomodo in subsequentibus eumdem Nabuchodonosor pro immutatione ejusdem sententiae ad poenitentiam cohortatur, dicens: Quamobrem, rex, consilium meum placeat tibi, et peccata tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum: forsitan ignoscat Deus delictis tuis?
10.6
EX DANIELE. RESPONSIO (Ex Hieron., in cap. IV Dan., 24, IV Reg. XX, 1 seq.).
10.6
Hoc facile solvitur Ezechiae regis exemplo, quem Isaias dixerat moriturum esse, et Ninivitarum, quibus dictum erat, Adhuc tres dies, et Ninive subvertetur; et tamen ad preces Ezechiae, et Ninives Dei sententia mutata est, non vanitate judicii, sed eorum conversione, qui meruerunt indulgentiam. Alioquin et in Jeremia loquitur Deus se mala minari super gentem, et si bona fecerit, minas clementia commutare. Rursum bona agenti se asserit polliceri, et si mala fecerit, dicit se suam mutare sententiam, non in homine, sed in operibus, quae mutata sunt. Neque enim Deus hominibus, sed vitiis irascitur: quae cum in homine non fuerint, nequaquam punit, quia mutatus est.
10.7
EX DANIELE. INTERROGATIO LVIII.
10.7
Cum in libro Danielis scriptum sit provisione quam angelo interpretante cognovit, ut ait: Cum viderem ego Daniel visionem, et quaererem intelligentiam, audivi vocem viri dicentis: Gabriel, fac intelligere istam visionem virum istum, quomodo statim subjungitur e contrario, ubi ipse Daniel ait: Et stupebam ad visionem, et non erat qui interpretaretur? Si non erat, qui interpretaretur, quomodo supra interpretatus est angelus?
10.8
EX DANIELE. RESPONSIO (Ex Hieron., ad hunc versic.).
10.8
Quod dicit, hoc est: Reges audierat, et eorum nomina nesciebat; futura cognoverat, et quo futura essent tempore, dubius fluctuabat.

Intertext edge

Open linked passage

Note