Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Antikeimenon
Julianus ToletanusAnti 13 · 8585-antikeMore by Julianus Toletanus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/julianus-toletanus642690" aria-label="More works by Julianus Toletanus"> —
⋯
More
Original / primary: 8585 Antike
13.1
EX LIBRIS SAPIENTIAE. INTERROGATIO CIII (Alias 100).
13.1
Cum in Proverbiis Salomonis Scriptura ex voce Dei loquatur dicens: Invocabunt me, et non exaudiam eos; quomodo in psalmo octogesimo quinto scribitur: Tu, Domine, suavis et mitis es, et multum misericors omnibus invocantibus te? Si omnes invocantes se Deus exaudit, quomodo hic dicit: Invocabunt, et non exaudiam eos?
13.2
EX LIBRIS SAPIENTIAE. RESPONSIO.
13.2
Sunt enim qui invocant Deum propter Deum, et sunt qui invocant propter aliud, quod Deus dare non vult. Illi qui secundum Domini voluntatem petunt, quae Deus utique jussit, inveniuntur in psalmi hujus versu quo scribitur: Multum misericors omnibus invocantibus te. Illi autem qui Deum non propter Deum invocant, sed aliquid sibi dari contra Dei voluntatem petunt, hi reprobantur Domini voce, qua dicitur: Invocabunt, et non exaudiam eos. Quidam invocantes, non invocant Dominum, de quibus dicitur, Dominum non invocaverunt: sed propterea invocant, ut veniat ad eos pecuniae hereditas et saecularis dignitas. Qui sic invocat Dominum, sibi adjutorem ponit cupiditatum, non exauditorem desideriorum. Vide invocantem Deum in alio psalmo: Unam petii a Domino, hanc requiram. Quid est quod petiit? Ut inhabitem in domo Domini per omnes dies vitae meae. Ut quid hoc? Ut contempler delectationem Domini. Si ergo amator es, sincerissimis medullis castisque suspiriis ipsum dilige, ipsum ama, illi flagra, illi inhia, quo jucundius nihil invenis. Si ergo sic diligis, et sic invocas Deum, pertines ad istum versum: Et multum misericors omnibus invocantibus te.
13.3
EX LIBRIS SAPIENTIAE. INTERROGATIO CIV (Alias 101).
13.3
Cum Salomon in Proverbiis de via iniquitatis loquatur, dicens: Omnis qui ambulat in ea, non revertetur, quomodo Paulus a persecutione et blasphemia rediens dicit: Qui fui blasphemus et persecutor, et Petrus a negatione ad fletum conversus, respectum Christi promeruit?
13.4
EX LIBRIS SAPIENTIAE. RESPONSIO.
13.4
Per seipsum homo potest in illa via iniquitatis ambulare, non potest autem per seipsum redire, nisi gratia.
13.5
EX LIBRIS SAPIENTIAE. INTERROGATIO CV (Alias 104).
13.5
Quomodo Salomon pro divisione aquarum utrumque praecipiat, id est et in plateis aquas suas quisquis ille dividat, et e contra ut solus eas habeat? Ait enim: Deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide; et e contra: Habeto eas solus, etc..
13.6
EX LIBRIS SAPIENTIAE. RESPONSIO (Ex Gregor. Magn., Reg. Pastor. pars III, cap. 24).
13.6
Aquam praedicator de cisterna sua bibit, cum ad cor suum rediens, prius audit ipse quod dicit. Bibat sui fluenta putei, sui irrigatione infundetur verbi. Ubi bene subjungitur: Deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide. Rectum quippe est, ut prius ipse bibat, et tunc praedicando aliis influat. Fontes namque foras derivare, est exterius aliis vim praedicationis infundere. In plateis autem aquas dividere, est magna auditorum amplitudine juxta uniuscujusque qualitatem divina eloquia dispensare. Et quia plerumque inanis gloriae appetitus subrepit, dum sermo Dei ad multorum notitiam currit, postquam dictum est, In plateis aquas tuas divide, recte subjungitur: Habeto eas solus, nec sint alieni participes tui. Alienos quippe, malignos spiritus vocat, de quibus per Prophetam tentati voce hominis dicitur: Alieni insurrexerunt in me. Ait ergo: Aquas tuas in plateis divide, et solus eas habe. Acsi apertius dicat: Sic necesse est ut praedicationi exterius servias, quatenus per elationem malignis spiritibus non conjungas, ne in divini verbi ministerio hostes tuos ad te participes admittas. Aquam ergo et in plateis dividimus, et tamen soli possidemus, quando exterius praedicationem late fundimus, et tamen per eam humanas laudes assequi minime ambimus.
13.7
EX LIBRIS SAPIENTIAE. INTERROGATIO CVI (Alias 120).
13.7
Quomodo Salomon praecepit dicens: Fili, praeter Dominum ne timeas alium, cum Apostolus in Epistola ad Ephesios quasi e contrario praedicet, dicens: Servi, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, necnon: Uxor timeat virum?
13.8
EX LIBRIS SAPIENTIAE. RESPONSIO.
13.8
Cum uxores viris, et servi dominis cum timore servire jubentur, quid aliud quam ad Deum timor ipse refertur, a quo eis subjectio ipsa praecipitur, et ut serviant maritis suis et dominis, imperatur? Sicut enim si bene obediatur dominis propter Deum, ad Dominum ipsa bona obsequia referuntur; ita si dominis contradicatur, non ad eos, sed ad Deum ipsa injuria refertur, dicente Moyse: Nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum. Nos enim quid sumus?
13.9
EX LIBRIS SAPIENTIAE. INTERROGATIO CVII (Alias 105).
13.9
Quomodo Salomon dicat.: Peccatores persequitur malum, et e contra Jeremias: Bene est omnibus qui praevaricantur, et inique agunt?
13.10
EX LIBRIS SAPIENTIAE. RESPONSIO.
13.10
Propheta cum Deo super hac impiorum prosperitate disceptans, anxius pro afflictione sanctorum, videns eos aerumnis variis ac tentationibus subjacere, et e contra peccatores non solum absque ullo humiliationis flagello cursum mundi istius pertransire, sed etiam affluentia divitiarum, ac summa rerum omnium prosperitate gaudere; intolerabili zelo ac spiritus sui fervore succensus, exclamat: Quare via impiorum prosperatur, bene est omnibus, qui praevaricantur, et inique agunt? Haec propheta dicendo, non approbavit quod bona praesentia peccatores pro meritis consequantur, sed cur eis qui male agunt, hic bene sit, quodammodo anxiose conqueritur. Duo itaque superiora sibi contraria non sunt, dum peccatores sic in praesenti saeculo bona praesentia sequantur, ut tamen futurum eos malum excipiat, dum male viventes, et bene in praesenti saeculo habentes, subito ad inferna descendere praedicuntur.
13.11
EX LIBRIS SAPIENTIAE. INTERROGATIO CVIII (Alias 102).
13.11
Cum Salomon dicat: Justus manducans replet animam suam, animae autem impiorum in egestate sunt, quomodo Paulus apostolus, qui utique justus erat, quasi e contrario dicebat: Usque ad hanc horam et esurimus, et sitimus, necnon et illud ubi dicit: In fame, et siti, et in jejuniis multis?
13.12
EX LIBRIS SAPIENTIAE. RESPONSIO.
13.12
Justus sine intermissione cibo sermonis Dei alitur, cui impius non participatur. Hoc pane coelesti et justus satiatur, et impius abstinetur; et ideo Paulus non de isto pane coelesti se dicebat esurire, de quo plenius satiatus erat, sed de isto corporeo pane, quo vita hominis sustentatur.
13.13
EX LIBRIS SAPIENTIAE. INTERROGATIO CIX (Alias 103).
13.13
Cum Salomon dicat: Cor regis in manu Dei est, et ubi voluerit, vertet illud, quomodo Daniel e contrario videtur de Nabuchodonosor dixisse: Quos volebat interficiebat, et quos volebat percutiebat; quos volebat exaltabat, et quos volebat humiliabat? Si in hujusmodi honoribus et percussionibus, exaltatione et humiliatione non est Dei providentia nec praeceptum, sed eorum voluntas, qui percutiunt quos voluerint et exaltant, quomodo ergo accipitur, cor regis in manu Dei esse?
13.14
EX LIBRIS SAPIENTIAE. RESPONSIO
13.14
Nisi forte sanctum aliquem dicamus regem, cujus non regnat peccatum in mortali corpore, et cujus ideo servatur cor, quia in manu Dei est? Quidquid autem in manu Dei patris fuerit, nullus potest rapere ex ea; et quicunque raptus fuerit, intelligitur in manu Domini non fuisse.
13.15
EX LIBRIS SAPIENTIAE. INTERROGATIO CX (Alias 106).
13.15
Quomodo Salomoni praecipienti, Laudet te os alienum, et non tuum, extranei magis quam labia tua, videatur Job contraria dixisse, cum laudes suas sic enarrat dicens, Oculus fui caeco, et pes claudo, etc..
13.16
EX LIBRIS SAPIENTIAE. RESPONSIO.
13.16
In eo quod dicit, laudet te os alienum, et non tuum, appetitum vanae gloriae prohibet, id est, ut cum bona nostra aliis nuntiamus, non nostram, sed Dei gloriam augere cupiamus. Quia qui plausibiliter facere intendunt, ut vere immundi a Domino reprobantur. Scriptum est enim: Immundus est apud Deum omnis qui exaltat cor. Jam vero cum viri sancti de se bona pronuntiant, non contra superioris praecepti regulam agunt, qui in virtutibus quas de se praedicant, et in bonis quae se egisse commemorant, non suam, sed Dei gloriam narrant. Nec ut ipsi apud homines sua ostensione proficiant, sed ut eos quibus praedicant exemplo suo ad vitam trahant. Ergo cum sic suas laudes nuntiant, non ore suo se laudant, quia non suam, sed Domini gloriam in se praedicant. Unde non erunt praecepta superiori contraria; quia non ore suo, id est vitio appetendae laudis de se bona pronuntiant, sed spiritu Dei, quo introrsus aguntur, dona Dei, quae in se cernunt, utique narrant; et ideo alieno quasi ore laudantur, cum spiritu Dei, qui alienus est utique a mundano contagio, bona talium praedicantur. Unde et Apostolus: Qui gloriatur, in Domino glorietur. Non enim qui seipsum commendat, ille probatus est, sed quem Deus commendat. Nam et Moyses non ore suo, sed alieno laudasse se visus est, cum Spiritus sancti vegetatione compulsus, sic de se tanquam si de alio laudem protulit, dicens: Erat Moyses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra.
13.17
EX LIBRIS SAPIENTIAE. INTERROGATIO CXI (Alias 107).
13.17
Cum Salomon dicat, Generatio praeterit, et generatio advenit, terra vero in aeternum stabit: quomodo Job dicit omnia haec humiliari et auferri.
13.18
EX LIBRIS SAPIENTIAE. RESPONSIO (Ex Gregor. Magn., lib. XVII Mor., num. 11).
13.18
Quod tamen facile discutimus, si terra et coelum vel qualiter transeat, vel qualiter maneat, distinguamus. Utraque namque haec per eam, quam nunc habent imaginem, transeunt, sed tamen per essentiam sine fine subsistunt. Hinc namque per Paulum dicitur: Praeterit enim figura hujus mundi. Quae quidem non alia condenda sunt, sed haec ipsa renovantur. Coelum igitur et terra transiet, et erit, quia et ab ea quam nunc habet specie, per ignem tergitur, et tamen in sua semper natura servatur. Unde et per Psalmistam dicitur: Mutabis ea, et mutabuntur. Quam quidem ultimam commutationem suam ipsis nunc nobis vicissitudinibus nuntiant, quibus nostris usibus indesinenter alternant. Nam terra a sua specie hiemali ariditate deficit, vernali humore viridescit: coelum quotidie caligine noctis obducitur, et diurna claritate renovatur.
13.19
EX LIBRIS SAPIENTIAE. INTERROGATIO CXII (Alias 108).
13.19
Cum Salomon dicat, Non permaneas in opere malo: quomodo in Apocalypsi angelus loquitur e contra, Qui nocet, noceat adhuc; et qui in sordibus est, sordescat adhuc?
13.20
EX LIBRIS SAPIENTIAE. RESPONSIO.
13.20
Omnis qui Deo veraciter per timorem subditur, novit voluntatem Domini jubentis, ut declinet a malo, et faciat bonum. Ergo quod angelus Joanni loquitur dicens, Qui nocet, noceat adhuc; et qui in sordibus est, sordescat adhuc; non praecipiendo, sed praedicendo vel prophetando id loquitur. Nec praeceptum inducit, ut hominibus expediat nocere, vel sordidare, sed praedicit potius vel prophetat quid pro consummata iniquitate talibus evenire possit. Ad hoc etiam pertinet versus ille psalmi, ubi dicitur, Consummetur nequitia peccatorum, quod Augustinus ita exponit.« Consummetur, inquit, perficiatur, secundum illud quod est in Apocalypsi: Justus justior fiat, etc.. Videtur enim consummata nequitia hominum, qui crucifixerunt Filium Dei, sed eorum major est, qui nolunt recte vivere, et oderunt praecepta veritatis, pro quibus crucifixus est Filius Dei. Consummetur ergo, inquit, nequitia peccatorum, id est, perveniatur ad summam nequitiam, ut possit justum jam venire judicium.»
13.21
EX LIBRIS SAPIENTIAE. INTERROGATIO CXIII (Alias 109).
13.21
Cum una sit Ecclesia, testante Salomone, Una est perfecta mea, una est columba mea: dicente quoque Apostolo, Ecclesia Dei vivi, quae est columna et firmamentum veritatis: quomodo Joannes in Apocalypsi septem scripsit ecclesiis?
13.22
EX LIBRIS SAPIENTIAE. RESPONSIO.
13.22
Nisi ut una catholica septiformi plena spiritu designetur, sicut et de Domino novimus dixisse Salomonem: Sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas septem? Quae tamen septem una esse non ambigitur, dicente Apostolo: Ecclesia Dei vivi, quae est columna et firmamentum veritatis.
13.23
EX LIBRIS SAPIENTIAE. INTERROGATIO CXIV (Alias 110).
13.23
Cum scriptum ait in libro Salomonis, Spiritus Domini replevit orbem terrarum: quomodo e contrario in Ezechiele idem ipse Spiritus discurrens dicatur, vel in libro Sapientiae modo mobilis, modo stabilis nominetur?
13.24
EX LIBRIS SAPIENTIAE. RESPONSIO (Ex Gregor. Magn., lib. I Hom. in Ezech., hom. 5, n. 10, 11).
13.24
Cur iste Spiritus qui implet omnia simul mobilis et stabilis dicatur, si ad usum consuetudinis humanae recurrimus, sensum citius loquentis invenimus. Homo quippe, quia in ea regione in qua est ubique discurrit, procul dubio ubique obviam venit, et repente ubi non creditur invenitur. Omnipotentis ergo Spiritus ut ubique praesentia signaretur, et mobilis et stabilis dicitur. Stabilis, quia per naturam omnia continet; mobilis autem dicitur, quia ubique, etiam nescientibus, occurrit. Tenens ergo omnia, stabilis; praesentem se omnibus exhibens, mobilis appellatur. Potest et aliter intelligi. In sanctorum quippe cordibus juxta quasdam virtutes semper manet; juxta quasdam vero recessurus venit, et venturus recedit. In fide etenim, spe, atque charitate, et in bonis aliis, sine quibus ad coelestem patriam non potest perveniri, sicut et humilitas, charitas, justitia atque misericordia, perfectorum corda non deserit. In prophetiae vero virtute, doctrinae facundia, miraculorum exhibitione electis suis aliquando adest, aliquando se subtrahit. Adest, ut eleventur ad semetipsum; subtrahit, ut humilientur.
13.25
EX LIBRIS SAPIENTIAE. INTERROGATIO CXV (Alias 111).
13.25
Cum in utroque Testamento Spiritus Domini bonus esse legatur, sicut inter caetera illud in Salomone est, Spiritum tuum bonum dedisti eis, Domine: quomodo in libris Regum scribitur quod Spiritus Domini malus irruebat in Saul, utrumque videlicet sonans, et Domini, et malus? Si Domini, cur malus? Si malus, quomodo Domini dicitur?
13.26
EX LIBRIS SAPIENTIAE. RESPONSIO.
13.26
Spiritus Dei sanctus, qui tertia est in Trinitate persona, bonus est utique, de quo in libro Sapientiae legitur quod sit multiplex, subtilis, mobilis, disertus, incoinquinatus, certus, suavis, amans bonum, acutus, qui nihil vetat benefacere. Hic autem Spiritus, qui et Domini dicitur, et malus, non nisi diabolus debet intelligi, Domini videlicet per licentiam potestatis justae, malus autem per desiderium voluntatis injustae. Omnia enim voluntas diaboli, injusta est; et tamen, permittente Deo, omnis potestas justa. Nam et ipse dicitur spiritus malus propter nequissimam voluntatem; Spiritus Domini propter acceptam justissimam potestatem.
13.27
EX LIBRIS SAPIENTIAE. INTERROGATIO CXVI (Alias 112).
13.27
Quomodo in Sapientiae libro dicitur Deo, Cum sis justus, juste omnia disponis; cum statim e contra ibidem subjungatur, Ipsum quoque, qui non debet puniri, condemnas, et exterum extimas a tua virtute? Quomodo justus est, et omnia juste disponit, si eum qui non debet puniri, condemnat?
13.28
EX LIBRIS SAPIENTIAE. RESPONSIO (Ex eod. Greg., lib. III Mor., n. 27).
13.28
Mediator etenim noster puniri pro semetipso non debuit, quia nullae culpae contagium perpetravit. Sed si ipse indebitam non susciperet, nunquam nos a debita morte liberaret. Pater ergo cum justus sit, justum puniens, omnia juste disponit, quia per hoc cuncta justificat, quo eum qui sine peccato est pro peccatoribus damnat, ut eo electa omnia ad culmen justitiae surgerent, quo is qui est super omnia damna injustitiae nostrae sustineret.
13.29
EX LIBRIS SAPIENTIAE. INTERROGATIO CXVII (Alias 113).
13.29
Cum Salomon dicat, Est confusio adducens peccatum: quomodo idem quasi e contrario ibi subjungit, Est confusio adducens gloriam?
13.30
EX LIBRIS SAPIENTIAE. RESPONSIO (Ex eodem Greg., lib. I Hom. in Ezech., homil. 10, n. 17).
13.30
Sicut verecundia laudabilis est in malo, ita reprehensibilis est in bono. Erubescere enim malum, sapientiae est; bonum vero erubescere, fatuitatis. Qui enim erubescit, poenitendo mala quae fecit, ad vitae libertatem pervenit; qui vero erubescit bona facere, a statu rectitudinis cadit, atque ad damnationem tendit.
13.31
EX LIBRIS SAPIENTIAE. INTERROGATIO CXVIII (Alias 114).
13.31
Cum Salomon dicat, Ne iteres verbum in tua oratione: quomodo Paulus quasi e contra praecipit, dicens, Sine intermissione orate?
13.32
EX LIBRIS SAPIENTIAE. RESPONSIO (Ex eod. Greg., lib. X Mor., n. 28).
13.32
Solerter debemus meminisse quod dicitur, Ne iteres verbum in tua oratione. Quo videlicet dicto vir sapiens nequaquam nos prohibet saepe veniam petere, sed culpas iterare. Ac si aperte dicat: Cum male gesta defleveris, nequaquam rursus facias quod in precibus iterum plangas. Qui ergo verbum in oratione iterari vetuit, non orationis frequentiam interdixit, sed culpas iterari prohibuit.
13.33
EX LIBRIS SAPIENTIAE. INTERROGATIO CXIX (Alias 115).
13.33
Cum Jesus filius Sirach dicat, Initium omnis peccati superbia: quomodo item Apostolus dicit, Radix omnium malorum cupiditas?
13.34.1
EX LIBRIS SAPIENTIAE. RESPONSIO.
13.34.1
Sermonem propheticum Paulus apostolus, hoc dicendo, ut solet, exposuit: quandoquidem sive initium omnis peccati, sive radicem omnium malorum dicas, unum idemque significas. Porro cupiditas atque superbia in tantum unum est malum, ut nec superbus sine cupiditate, nec sine superbia possit cupidus inveniri. Siquidem et diabolus in quo tenet superbiae principatum, propriae potestatis ac perditionis humanae cupidus fuit, et ipse homo per appetitum arboris interdictae, ac divinae similitudinis affectationem, morbo se affectum cupiditatis ostendit. Ideoque si volumus consummare nostri certaminis cursum, caveamus in primis cupiditatem atque superbiam, non duo mala, sed unum, a quo trahunt omnes mali actus initium. Nam sine superbia quae possunt saltem inchoari peccata, cum dicatur, Initium omnis peccati superbia? Aut sine cupiditate, quae est malorum omnium radix, quae possunt fieri mala, cum sine radice omnium aut nulla deputentur, aut mortua? Deinde si quodlibet peccatum perpetrare non possum, nisi meae delectationi consentiam, quod cupiditatis est proprium, et Dei praecepta contemnam, quod est superbiae malum, quomodo non ex cupiditate, quae est radix omnium malorum, et ex superbia, quae initium omnis peccati dicitur, procedit omne peccatum?
13.34.2
De hoc etiam quidam alius Doctor ita dicit. Ait enim:« Cum superbia sit amor excellentiae propriae, invidentia vero sit odium felicitatis alienae, quid unde nascatur, satis in promptu est. Amando enim quisque excellentiam suam, vel paribus invidet, qui ei coaequentur; vel inferioribus, ne sibi coaequentur; vel superioribus, quod eis non coaequetur. Superbiendo igitur invidus, non invidendo quisque superbus est. Merito initium omnis peccati superbia. Cui testimonio non inconvenienter aptatur etiam illud, quod Apostolus ait, Radix omnium malorum est avaritia: si avaritiam generalem intelligamus, qua quisque appetit aliquid amplius quam oportet, propter excellentiam suam, et quemdam propriae rei amorem: cui sapienter nomen Latina lingua indidit, cum appellavit privatum, quod potius a detrimento quam ab incremento dictum elucet. Omnis enim privatio minuit. Unde itaque vult eminere superbia, inde in angustias egestatemque contruditur, cum ad commune reipublicae damnum sui amore redigitur. Specialis est autem avaritia, quae usitatius appellatur amor pecuniae. Cujus nomine Apostolus per speciem genus significans, universalem avaritiam volebat intelligi, dicendo: Radix omnium malorum est avaritia. Hac enim et diabolus cecidit, qui utique non amavit pecuniam, sed propriam voluntatem. Proinde perversus sui amor privat sancta societate turgidum spiritum, eumque coarctat miseria jam per iniquitatem servari cupientem.»
13.35
EX LIBRIS SAPIENTIAE. INTERROGATIO CXX (Alias 116).
13.35
Quomodo in Ecclesiastico habetur, Si benefeceris, scito cui benefeceris, et erit gratia in donis tuis multa? Cui contrarium illud videtur esse praeceptum, Ne eligas cui benefacias.
13.36
EX LIBRIS SAPIENTIAE. RESPONSIO.
13.36
Hoc loco in quo scribitur, Ne eligas cui benefacias, nihil mihi probabilius aliud occurrit, quam quod Christus in Evangelio dicit, ubi ait: Cum facis prandium aut coenam, noli vocare amicos tuos, neque fratres tuos, neque cognatos tuos, neque vicinos divites, ne forte et ipsi te invitent, et fiat tibi retributio. Sed cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos, caecos; et beatus eris, quia non habent unde retribuant tibi. Ergo hoc est quod dicit, Ne eligas cui benefacias, quod et Christus modo confirmat dicendo, Noli vocare divites. Dicitur ergo, Ne eligas cui benefacias, ac si diceretur: Ne usus eleemosynae tuae in divitum personis expendas, ne electione libitus tui non egentem considerando reficias, sed personas eligendo, divitem pascas. Nam ut quidam sapiens dixit, Quid est aliud habenti dare, quam perdere? Jam vero illud quod ait, Si benefeceris, scito cui benefeceris, sic intelligitur, ut consideretur in largiendo aetas, atque debilitas, nonnunquam etiam verecundia, quae ingenuos prodit natales, ut senibus plus largiaris, qui sibi labore jam non queunt victum quaerere. Similiter et debilitas corporis, et haec juvando promptius tunc, si quis ex divite cecidit in egestatem, et maxime si non vitio suo, sed aut latrociniis aut proscriptione, aut calumniis quae habebat amisit. Haec si diligentius, secundum quod dictum est, considerentur, repugnare sibi nullo modo videbuntur. In uno enim eodemque praecepto Domini, utraque exposita invenimus. In eo enim quod dicit, Noli vocare amicos tuos, fratres, cognatos, vel divites; intelligitur illud, Ne eligas cui benefacias. Quod autem in eadem evangelica lectione subjungitur, Voca pauperes, debiles, claudos, caecos; ad hoc pertinet, quod in Ecclesiastico scribitur: Si benefeceris, scito cui benefeceris. Ergo cum scribitur Ne eligas, subaudire necesse est, habentes, quibus benefacias.
13.37
EX LIBRIS SAPIENTIAE. INTERROGATIO CXXI (Alias 117).
13.37
Cum scriptum sit in libro Jesu filii Sirach, Da bono, et non receperis peccatorem. Benefac humili, et non dederis impio; prohibe panes illis dare( Eccli. XII, 5, 6), quomodo Christus in Evangelio quasi e contrario videtur praecipere, dicens: Omni petenti te da?
13.38
EX LIBRIS SAPIENTIAE. RESPONSIO.
13.38
Haec a beato Augustino ita reperimus explanata. Ait enim:« Fac misericordiam iniquo, non tanquam iniquo: nam ipsum iniquum, in quantum iniquus est, ne suscipias, id est, ne quasi intentione et amore iniquitatis illius suscipias eum. Occurrit etiam tibi homo peccator. Cum dico, occurrit tibi homo peccator, duo nomina dixi: haec duo nomina non superflua sunt. Duo nomina, aliud quod homo, aliud quod peccator: quod homo, opus Dei est; quod peccator, opus hominis est. Da operi Dei, noli operi hominis. Quid est dare operi hominis? Qui donat venatoribus, qui donat histrionibus, aurigis, meretricibus. Quare donant? Nunquid Domino et ipsis hominibus donant? Non enim ibi attendunt naturam operis Dei, sed nequitiam operis humani. Vis videre quid honores in venatore, quando illum vestis? Si tibi dicatur: tales sunt filii tui: injuria est, inquis. Quare injuria est, nisi quia illa iniquitas, nisi quia illa turpitudo? Non ergo donas, cum donas, fortitudini, sed turpitudini. Quoniam ergo qui venatori donat, non homini donat, sed arti nequissimae( nam si homo tantum esset, et venator non esset, non donares), honoras in eo vitium, non naturam: sic contra, si des justo, si des prophetae, si des discipulo Christi aliquid cujus indiget, et non ibi cogites quia discipulus Christi est, quia minister Dei est, sed cogites ibi aliquod commodum temporale, ut fortasse causae tuae necessarius quandoque fuerit, quia ei aliquid porrexisti, jam non dedisti justo, si sic dederis, quemadmodum ille non dedit homini, quando dedit venatori. Qui tale ministerium de illo quaeris, negabit tibi Dominus mercedem justi, nisi cum additamento. Ait enim: Qui recepit justum in nomine justi, id est, ideo recipit, quia justus est, amen dico vobis, non perdet mercedem suam. Quomodo ergo intelligis, Qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet; sic intellige: qui recipit peccatorem in nomine peccatoris, perdet mercedem.» Hoc ergo testimonio sub generalitatem excepto, quo praecipitur, Omni petenti te da, caetera non erunt contraria, quia voluntas dantis in his attenditur sola, sicque et justum et peccatorem pascere, non erit contra praeceptum, si et justo propterea quod justus est, et peccatori non propter hoc quod peccator est, sed propter hoc quod creatura Dei est, salubriter et pie impendatur humanitatis officium.
13.39
EX LIBRIS SAPIENTIAE. INTERROGATIO CXXII (Alias 118).
13.39
Quomodo Salomon dicit, Ne credideris inimico tuo in aeternum, cum Dominus in Evangelio praecipiat, Esto consentiens adversario tuo, dum es cum illo in via?
13.40
EX LIBRIS SAPIENTIAE. RESPONSIO.
13.40
Quod Salomon non credendum inimico praecepit, de diabolo accipitur, ne nos ipsos ei unquam credamus. Quod autem Dominus consentientes nos esse adversario praecepit, pro praecepto legis suae hoc dicitur, ut consentientes illi, non tradamur judici, ab eo tanquam dissidentes arsuri.
13.41
EX LIBRIS SAPIENTIAE. INTERROGATIO CXXIII (Alias 119).
13.41
Quomodo Salomon dicit, Beatus qui non est compunctus tristitia delicti: cum Jacobus praecipiat, Miseri estote, et lugete, et plorate?
13.42
EX LIBRIS SAPIENTIAE. RESPONSIO.
13.42
Beatum utique illum dicit, qui nullum attigit delictum, cujus delicti tristitia compungeretur. Potest fieri ut nonnulli beate viventes, non tristitia flagitiorum, sed aeternorum desiderio compungantur. Hoc autem quod Jacobus lugendum et plorandum praecepit, in utrumque accipi potest, seu in his qui mala sua deplorant, seu in illis qui solum de coelestis patriae amore suspirant.

Intertext edge

Open linked passage

Note