Antikeimenon
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/julianus-toletanus642690" aria-label="More works by Julianus Toletanus">
—
⋯
Original / primary: 8585 Antike
15.1
LIBER SECUNDUS QUAESTIONES EX NOVO TESTAMENTO COMPREHENDENS.
15.1
Quomodo Christus dicit, Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis et, alibi dicit: Videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum?
15.1
LIBER SECUNDUS QUAESTIONES EX NOVO TESTAMENTO COMPREHENDENS. RESPONSIO (Ex Reg. Past. Gregor. Magn., part. III, cap. 35).
15.1
Quid est ergo quod opus nostrum ita faciendum est, ne videatur, et tamen ut debeat videri, praecipitur, nisi quod ea quae agimus, et occultanda sunt ne ipsi laudemur, et tamen ostendenda sunt, ut laudem coelestis Patris augeamus? Nam cum nos justitiam nostram coram hominibus facere Dominus prohiberet, illico adjunxit: Ut videamini ab eis. Et cum rursum videnda ab hominibus bona opera nostra praeceperit, protinus subdidit: Ut glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est. Qualiter igitur videnda essent, vel qualiter non videnda, ex sententiarum fine monstravit, quatenus operantis mens opus suum et propter se videri non quaereret, et propter coelestis Patris gloriam non celaret. Unde fit plerumque ut bonum opus et in occulto sit, cum fit publice; et rursus in publico, cum agitur occulte.
15.2
LIBER SECUNDUS QUAESTIONES EX NOVO TESTAMENTO COMPREHENDENS. INTERROGATIO II.
15.2
Cum Dominus in Evangelio docens nos orare praecipiat, ut dicamus, Ne inducas nos in tentationem: quomodo apostolus Jacobus videtur quasi e contra praedicasse dicens, Beatus vir qui suffert tentationem, necnon et illud quod alibi scribitur: Omnis vir qui non est tentatus, non est probatus?
15.3
LIBER SECUNDUS QUAESTIONES EX NOVO TESTAMENTO COMPREHENDENS. RESPONSIO.
15.3
Utilem esse tentationem, quae probat, non quae in tentationem inducit, quis fidelium nesciat? Nam de his Cassianus ita dicit. Ait enim: Non ergo hoc sonat, Ne inducas nos in tentationem, id est, ut non permittas nos aliquando tentari; sed ne permittas nos in tentatione positos superari. Tentatus est enim Job, sed non est inductus in tentationem. Tentatus est Abraham et Joseph, sed neuter illorum inductus est in tentationem, quia nullus eorum consensum praebuit tentatori. Denique sequitur: Sed libera nos a malo, id est, ne permittas nos a diabolo tentari supra id quod possumus, sed fac cum tentatione et exitum, ut sustinere possimus.
15.4
LIBER SECUNDUS QUAESTIONES EX NOVO TESTAMENTO COMPREHENDENS. INTERROGATIO III.
15.4
Quomodo Dominus in Evangelio dicat, Non omnis qui dicit mihi Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum: et e contra Paulus, Nemo in spiritu Dei loquens dicit anathema Jesu, et nemo potest dicere Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto?
15.5
LIBER SECUNDUS QUAESTIONES EX NOVO TESTAMENTO COMPREHENDENS. RESPONSIO (Ex Aug., lib. II de Serm. Dom. in mont., num. 83).
15.5
Ecce neque aliquos habentes Spiritum sanctum possumus dicere non intraturos in regnum coelorum, si perseveraverint usque in finem; neque illos qui dicunt Domine, Domine, et tamen non intrant in regnum coelorum, possumus dicere habere Spiritum sanctum. Quomodo ergo nemo dicit Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto, nisi quia proprie Apostolus posuit verbum quod est, dicit, ut significet voluntatem atque intellectum dicentis; Dominus vero generaliter posuit verbum quod ait: Non omnis qui dicit mihi Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum? Videtur enim dicere etiam ille qui nec vult nec intelligit quod dicit; sed ille proprie dicit, qui voluntatem ac mentem suam sono vocis enuntiat.
15.6
LIBER SECUNDUS QUAESTIONES EX NOVO TESTAMENTO COMPREHENDENS. INTERROGATIO IV.
15.6
Cum Dominus in Evangelio dicat, Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: quomodo in psalmo ex persona Christi dicitur, Repleta est malis anima mea? Audemusne dicere animam Christi repletam malis, cum illa passionis afflictio in carne valuerit quidquid valuit?
15.7
LIBER SECUNDUS QUAESTIONES EX NOVO TESTAMENTO COMPREHENDENS. RESPONSIO (Ex Aug., enarr. in hunc psal., n. 3).
15.7
Occidi a persecutoribus anima non potest, malis autem repleri potest. Non enim vitiis, per quae homini dominatur iniquitas, animam illam repletam possumus dicere; sed forte doloribus, quibus anima suae carni in ejus passione compatitur. Non enim vel ipse, qui dicitur corporis dolor, potest esse sine anima, quem inevitabiliter imminentem praecedit tristitia, quae solius animae dolor est. Dolere ergo anima, etiam non dolente corpore, potest; dolere autem corpus sine anima non potest. Cur itaque non dicamus non humanis peccatis, sed tamen humanis malis repletam fuisse animam Christi, de quo alius propheta dicit quod pro nobis doluerit, et evangelista, Coepit contristari et maestus esse, et ipse Dominus de seipso, Tristis est anima mea usque ad mortem? Haec futura praevidens Propheta psalmi hujuscemodi conscriptor, inducit eum loquentem: Quoniam repleta est, inquit, malis anima mea, et vita mea in inferno appropinquavit. Nam ipsam omnino sententiam verbis aliis explicavit, quibus dictum est: Tristis est anima mea usque ad mortem. Quod enim ait, Tristis est anima mea: hoc dictum est, Repleta est malis anima mea: et quod sequitur, usque ad mortem, hoc dictum est, et vita mea in inferno appropinquavit.
15.8
LIBER SECUNDUS QUAESTIONES EX NOVO TESTAMENTO COMPREHENDENS. INTERROGATIO V.
15.8
Quomodo Christus in Evangelio utrumque dicat, Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam: et e contrario, Pastor bonus animam suam dat pro ovibus. Mercenarius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves propriae, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit: et lupus rapit, et dispergit oves?
15.9.1
LIBER SECUNDUS QUAESTIONES EX NOVO TESTAMENTO COMPREHENDENS. RESPONSIO.
15.9.1
Has duas Dominicas verasque sententias ita intelligere debemus, ut contrarias inter se nullo modo praedicemus. Etenim ut breviter exponatur, sine culpa quisque corporaliter fugit, qui se a persecutoribus non timore, sed utilitate necessaria subtrahit: id est, qui non spiritu fugit mortem, sed se pro tempore utilitati eorum servat, sicut Paulus dicit, Manere in carne necessarium propter vos. Haec est fuga licita, et a Domino nobis permissa. Qui autem timore persecutionis vel potestatis cujuslibet, terrore spiritus superatus, aut veritatem refugit praedicare, aut loci eligit mutationem appetere, hic quasi mercenarius arguitur, et talis fuga omnino culpatur. His enim verbis has duas sententias a beato Augustino explanatas reperimus. Ait enim:« Audivimus in Epistola Paulum fugientem per murum, et in sporta submissum, ut manus persequentis evaderet. Non ergo illi cura fuit de ovibus, quas lupo veniente deserebat? Fuit plane, sed eas pastori in coelo sedenti orationibus commendabat, se autem ad utilitatem earum fugiendo servabat, sicut quodam loco ait, Manere in carne necessarium propter vos. Ab ipso namque pastore omnes audierant: Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam. Hanc quaestionem nobis Dominus dignetur exponere. Domine, tu dixisti eis quos fideles pastores esse utique volebas, quos tua membra esse formabas, Si vos persecuti fuerint, fugite. Injuriam ergo illis facis, quando reprehendis mercenarios fugientes. Rogamus indices nobis quid habeat altitudo quaestionis. Pulsemus, aderit qui aperiat; sed ostiarius est ostii, quod est ipse.
15.9.2
« Quis est mercenarius qui vidit lupum, et fugit? Qui sua quaerit, non quae Jesu Christi, peccantem non libere audet arguere. Ecce nescio quis peccavit, graviter peccavit, increpandus est, excommunicandus est. Sed excommunicatus, erit inimicus, insidiabitur, nocebit cum potuerit. Jam ille qui sua quaerit, non quae Jesu Christi, ne perdat quod sectatur, humanae amicitiae commoditatem, et inimicitiarum humanarum incurrat molestiam; tacet, non corripit. Ecce lupus ovi guttur apprehendit. Diabolus fideli adulterium persuasit; tu taces, non increpas. O mercenarie, lupum venientem vidisti, et fugisti. Respondit forte, et dicit: Ecce hic sum, non fugi. Fugisti, quia tacuisti, quia timuisti. Fuga animi timor est. Corpore stetisti, spiritu fugisti, quod ille non faciebat, qui dicebat: Etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum. Quomodo enim spiritu fugiebat, qui etiam corpore absens, fornicatores litteris arguebat? Affectiones nostrae motus animorum sunt: laetitia, animi diffusio; tristitia, animi contractio; cupiditas, animi progressio; timor, animi fuga est. Diffunderis enim animo, cum delectaris; contraheris animo, cum molestaris; progrederis animo, cum appetis; fugis animo, cum metuis. Ecce unde mercenarius ille viso lupo dicitur fugere. Quare? Quia non est ei cura de ovibus. Quare non est illi cura de ovibus? Quia mercenarius est. Quid est, mercenarius est? Temporalem mercedem quaerit, in domo in aeternum non habitabit.»
15.10
LIBER SECUNDUS QUAESTIONES EX NOVO TESTAMENTO COMPREHENDENS. INTERROGATIO VI.
15.10
Quomodo Matthaeus et Lucas commemoraverunt dixisse Dominum discipulis suis ut nec virgam ferrent, cum dicat Marcus, Et praecepit discipulis suis ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum?
15.11
LIBER SECUNDUS QUAESTIONES EX NOVO TESTAMENTO COMPREHENDENS. RESPONSIO (Ex eod. Beato Aug., lib. II de Consensu Evang., n. 73, 74).
15.11
Utrumque accipiendum est a Domino apostolis dictum. Haec ergo loquens Dominus discipulis, id agebat, quod apostolus Paulus apertius explicat, ita dicens: Nescitis quod qui in templo operantur quae de templo sunt edunt, qui altari deserviunt altari compartiuntur? Sic et Dominus ordinavit his qui Evangelium annuntiant de Evangelio vivere. Ego autem nullo horum usus sum. Cum itaque dicit ita Dominum ordinasse, se autem usum non esse, utique ostendit utendi potestatem datam, non impositam servandi necessitatem. Hoc ergo ordinans Dominus, quod eum ordinasse dicit Apostolus, qui Evangelium annuntiant de Evangelio vivere, illa apostolis loquebatur, ut securi non possiderent, neque portarent huic vitae necessaria, nec magna, nec minima. Ideo posuit nec virgam, ostendens a fidelibus suis omnia deberi ministris suis, nulla superflua requirentibus. Ac per hoc addendo, Dignus est operarius cibo suo, prorsus aperuit et illustravit unde et quare haec omnia loqueretur. Hanc ergo potestatem virgae nomine significavit, cum dixit ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum. Potuit etiam sic breviter dici: Nihil necessariorum vobiscum feratis, nec virgam, nisi virgam tantum, ut illud quod dictum est, nec virgam, intelligatur, nec minimas quidem res; quod vero adjunctum est, nisi virgam tantum, intelligatur, quia per potestatem a Domino acceptam, quae virgae nomine significata est, etiam quae non portantur non deerunt.
15.12
LIBER SECUNDUS QUAESTIONES EX NOVO TESTAMENTO COMPREHENDENS. INTERROGATIO VII.
15.12
Cum Christus in Evangelio dicat, Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona: quomodo ibi quasi e contra videtur dicere, Nemo bonus, nisi solus Deus?
15.13
LIBER SECUNDUS QUAESTIONES EX NOVO TESTAMENTO COMPREHENDENS. RESPONSIO.
15.13
Nonne stimulavit nos ad quaerendum et ad distinguendum quid sit bonum, alio bono bonum, et bonum seipso bonum? Ergo quam bonum est, per quod sunt omnia bona, ut omnino nullum invenias bonum, quod non ab ipso sit bonum, bonum bona faciens. Ita enim Deus dicitur bonus, ut in ejus comparatione ea quae facta sunt bona penitus non sint. Illo autem non comparato, bona omnia dici possunt, quae a bono auctore sunt facta; illi vero comparata, bona penitus non dicenda sunt.
15.14
LIBER SECUNDUS QUAESTIONES EX NOVO TESTAMENTO COMPREHENDENS. INTERROGATIO VIII.
15.14
Cum diabolus sciens Christum Filium Dei esse, evidenter in Evangelio per turbam daemoniorum locutus sit, Quid nobis et tibi, Fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos? quomodo e contra in illa tentatione ubi assumptus Christus a Spiritu legitur, dubitando eum an Christus esset, exploravit, et dixit: Si tu es Christus Filius Dei, mitte te deorsum?
15.15
LIBER SECUNDUS QUAESTIONES EX NOVO TESTAMENTO COMPREHENDENS. RESPONSIO.
15.15
Innotuit Christus daemonibus, non per id quod est vita aeterna et lumen incommutabile, quod illuminat pios, cum videndo per fidem quae in illo est, corda mundantur; sed per quaedam temporalia suae virtutis effecta, et occultissima signa praesentiae, quae angelicis sensibus, etiam malignorum spirituum potius quam infirmitati hominum possint esse conspicua. Denique quando ea paululum supprimenda judicavit, et aliquanto altius latuit, dubitavit de illo daemonum princeps, eumque tentavit an Christus esset, et explorans quantum se tentari ipse permisit, ut hominem quem gerebat, ad nostrae imitationis temperaret exemplum. Post illam vero tentationem cum angeli, sicut scriptum est, ministrabant ei, boni utique et sancti, ac per hoc spiritibus immundis metuendi et tremendi, magis magisque innotescebat daemonibus quantus esset, ut ei jubenti, quamvis in illo contemptibilis videretur corporis infirmitas, resistere nullus auderet.
15.16
LIBER SECUNDUS QUAESTIONES EX NOVO TESTAMENTO COMPREHENDENS. INTERROGATIO IX.
15.16
Quomodo Christus in Evangelio dicit: Angeli eorum in coelis semper vident faciem Patris mei( Matth. XVIII, 10), cum Paulus e contra videatur dicere, Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos qui haereditatem capiunt salutis? Si semper assistunt, quomodo exterius mitti dicuntur?
15.17
LIBER SECUNDUS QUAESTIONES EX NOVO TESTAMENTO COMPREHENDENS. RESPONSIO (Ex Gregor. Magn., lib. II Mor., n. 3).
15.17
Si angeli Conditoris aspectum exeuntes amitterent, nec jacentes erigere, nec ignorantibus vera nuntiare potuissent. Et mittuntur ergo, et assistunt, quia et ad nos spiritali praesentia foras exeunt, et tamen ibi se unde recesserant per internam contemplationem servant.
15.18
LIBER SECUNDUS QUAESTIONES EX NOVO TESTAMENTO COMPREHENDENS. INTERROGATIO X.
15.18
Cum Dominus interroganti se juveni, et dicenti: Magister bone, quid faciam ut habeam vitam aeternam? responderit, Quid me dicis bonum? Nemo bonus, nisi solus Deus, quasi nolens se aut bonum, aut magistrum debere intelligi, quomodo quasi e contrario ad apostolos dicit, Vos vocatis me, Magister, et Domine, et bene dicitis: sum etenim; necnon et illud, Ne vocemini magistri: quia magister vester Christus est?
15.19
LIBER SECUNDUS QUAESTIONES EX NOVO TESTAMENTO COMPREHENDENS. RESPONSIO.
15.19
Juvenis enim insolens per observantiam legis et finem legis, qui est Christus, nesciens, tanquam eum omnium praeceptorum, et in lege scriptorum magistrum, interrogat Dominum, hominem tantum illum, non Deum existimans. Christus tamen hanc de se irreligiosam fidei professionem exprobrans, quod tanquam magister legis interrogaretur, respondit: Quid me vocas bonum? Atque ut significaret qualiter intelligendus esset, subjecit: Nemo bonus, nisi unus Deus. Non igitur bonitatis nomen refugit, neque magistri nomen recusavit; sed fidem ejus qui in se nihil nisi corporeum et carnale sapuisset coarguit. Ubi enim Christus cum fide magister est, ibi adeo laudat, ut et profiteatur hoc nomen; hic vero boni magistri nomen non recognoscit, ubi nec Dominus intellectus est esse, nec Christus.
15.20
LIBER SECUNDUS QUAESTIONES EX NOVO TESTAMENTO COMPREHENDENS. INTERROGATIO XI.
15.20
Cum Christus praecipiat discipulis, dicens, Patrem nolite vocare vobis super terram; unus enim est Pater vester, qui in coelis est, quomodo Paulus apostolus contra hoc audet dicere, Patres nostri omnes sub nube fuerunt?
15.21
LIBER SECUNDUS QUAESTIONES EX NOVO TESTAMENTO COMPREHENDENS. RESPONSIO.
15.21
In his duabus sententiis, nisi fallor, claret quod aliquando propter naturam pater dicatur Nam Christus mundum istum patrem hominum de imitamento volens intelligi, dicit: Patrem nolite vocare vobis super terram, id est, mundum istum. Paulus autem natura nominans patrem ait: Patres nostri sub nube fuerunt. Pater enim hominum hic mundus est, de quo carnaliter nascuntur quicumque carnaliter generantur: qui mundus si contemnatur, ut veraciter quis dicere possit, Mundus mihi crucifixus est, et ego mundo, jam huic tali pater est mortuus, id est, iste mundus, et fit veraciter pupillus, cui pater est Dominus. Ergo quod dicit Christus, Patrem nolite vocare vobis super terram, mundum istum insinuare videtur patrem, a quo eos avertere cupiebat, ut Christus ipse unus illis pater efficeretur. Quod autem Apostolus dicit, Patres nostri omnes sub nube fuerunt, de carnali generatione istius mundi loquebatur. De qua et carnis originem mundi trahebant, et homines nati de hominibus inter homines consistebant. Docet quippe Dominus pupillos fieri discipulos suos, quibus dicit, Ne vobis dicatis patrem in terris. Cujus rei exemplum praebuit ipse, dicendo: Quae mihi mater, aut qui fratres. De his namque pupillis dicitur: Pupillo tu eris adjutor. De hoc Hieronymus ita dicit.« Quaeritur, quare adversum hoc praeceptum doctorem Gentium se esse Apostolus dixerit, aut quomodo vulgato sermone, maxime in Palaestina et in Aegypti monasteriis se invicem patres vocent. Quod sic solvitur: aliud esse natura patrem vel magistrum, aliud indulgentia. Nos si hominem patrem vocamus, honorem aetati deferimus, non auctorem nostrae ostendimus vitae. Magister quoque dicitur ex consortio veri magistri. Et, ne infinita replicem, quomodo unus Pater natura Deus, et unus Filius non praejudicat caeteris, ne per adoptionem dii vocentur et filii; ita et unus pater et magister non praejudicat aliis, ut abusive appellentur patres et magistri.»
15.22
LIBER SECUNDUS QUAESTIONES EX NOVO TESTAMENTO COMPREHENDENS. INTERROGATIO XII.
15.22
Cum Evangelium dicat tristes fuisse discipulos in passione Domini, mulieres quoque flevisse, ita ut et de discipulis dicatur, Erant oculi eorum gravati prae tristitia: et mulieribus ipse Dominus responderit, Nolite flere super me: quomodo quasi e contrario in psalmo sexagesimo octavo Christus ipse de tempore passionis suae dicit, Sustinui qui simul mecum contristaretur, et non fuit; et consolantes, et non inveni?
15.23
LIBER SECUNDUS QUAESTIONES EX NOVO TESTAMENTO COMPREHENDENS. RESPONSIO (Ex Aug. serm. 2 in hunc psal., n. 5).
15.23
Discipuli enim vel mulieres de passione corporea Domini vel morte tristabantur; Dominus tamen alia tristitia urgebatur, qua dicit: Sustinui qui simul mecum contristaretur, et non inveni. Quia ipse Dominus volebat salvare, et persecutores cupiebant saevire. Ille ut eis parceretur, orabat; illi, ut phrenetici medico bono injuriam faciebant: et ideo alia tristitia erat discipulorum et mulierum, quae morituram carnem Domini, vel mortuam lugebant. Ideo qui simul cum eo contristaretur non fuit, quia comitem hujus tristitiae non invenit, cum neque discipuli, neque mulieres ea tristitia qua Dominus doluit contristarentur, sed prorsus carnaliter de vita Christi mortali, quae mutanda fuerat morte, et reparanda resurrectione. Non enim ait, Sustinui qui contristaretur, et non fuit; sed, qui simul contristaretur; id est, ex ea re qua ego contristatus sum non inveni qui contristaretur. In qua tamen tristitia, quia persequentium se Christus caecitatem dolebat, consolantes non invenit, quia proficientes non habuit. Ipsi enim nos consolantur, qui proficiunt, et ipsi sunt solatio omnibus praedicatoribus veritatis.
15.24
LIBER SECUNDUS QUAESTIONES EX NOVO TESTAMENTO COMPREHENDENS. INTERROGATIO XIII.
15.24
Cum Domino in passione, secundum quod loquitur Evangelium, acetum cum felle mistum oblatum fuisset ad bibendum, non esca ad manducandum, quomodo in psalmo sexagesimo octavo ex persona Christi commemoratur, quod et utique in passione Domini testimonium ipsum assumitur, ubi dicit: Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto?
15.25
LIBER SECUNDUS QUAESTIONES EX NOVO TESTAMENTO COMPREHENDENS. RESPONSIO.
15.25
Si escam Domini unitatem corporis sui accipiamus, quam tunc significare voluit, quando pascha illud cum discipulis suis comedit, ubi aptissime sacramentum sui corporis demonstravit, et in hanc escam, id est in unitatem corporis Christi, injectum fel accessisse, non aliud quam contradictores Evangelii tanquam persecutores Christi sub fellis nomine accipiamus, contraria sibi non erunt quae superius lecta sunt. Non ipsum namque quod dederunt esca erat, potus enim erat; sed in escam dederunt, quia Dominus jam escam acceperat, et in ipsam injectum est fel. Accepera autem ipse escam suavem, quando pascha manducavit cum discipulis suis, ubi sacramentum corporis sui demonstravit. In hanc escam tam suavem, tam dulcem unitatis Christi, quam commendat Apostolus, dicens, Quomodo unus panis, unum corpus multi sumus; in hanc escam tam suavem, quis est qui det fel, nisi contradictores Evangelii, tanquam illi persecutores Christi? Minus enim peccaverunt Judaei crucifigentes in terra ambulantem, quam qui contemnunt in coelo sedentem. Quod ergo fecerunt Judaei, in escam, quam jam acceperat, dantes bibendum amarum illum potum, hoc faciunt, qui male vivendo scandalum inferunt Ecclesiae; hoc faciunt haeretici amaricantes, sed non exaltentur in seipsis. Dant fel super tam jucundum cibum; sed quid facit Dominus? Non admittit ad corpus suum. Hoc sacramento ipse Dominus, quando illi obtulerunt fel, gustavit, et noluit bibere.
15.26
LIBER SECUNDUS QUAESTIONES EX NOVO TESTAMENTO COMPREHENDENS. INTERROGATIO XIV.
15.26
Quomodo Christus in Evangelico dicit, Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi: cum alibi idem dicat, Pauperes vobiscum habetis, me autem non semper habebitis( XXVI, 11)?
15.27
LIBER SECUNDUS QUAESTIONES EX NOVO TESTAMENTO COMPREHENDENS. RESPONSIO.
15.27
Quod dicit, Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi, de majestatis suae praesentia dicit, qua Ecclesiam suam usque in finem nullo modo se relicturum promisit. Quod vero ait, Me autem non semper habebitis, de praesentia corporis sui dixit. Recte ergo accipitur dictum esse unum propter praesentiam carnis, alliud propter praesentiam majestatis.
15.28
LIBER SECUNDUS QUAESTIONES EX NOVO TESTAMENTO COMPREHENDENS. INTERROGATIO XV.
15.28
Cum Christus in Exangelio discipulos praemonens doceat: Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, quomodo in Actibus apostolorum Petrus Judaeos alloquens dicit: Poenitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi? Nam et hi qui a Philippo et Paulo baptizati inibi leguntur( VIII, 38), non dicitur quia in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, sed in nomine Jesu tantum baptizati sunt( XIX, 5).
15.29
LIBER SECUNDUS QUAESTIONES EX NOVO TESTAMENTO COMPREHENDENS. RESPONSIO (Ex Vigil. Tapsensi, lib. XII de Trinit., in tom. VIII Biblioth. PP. ed. Lugdun., 1667, p. 803).
15.29
Nunquid praevaricatores mandati Salvatoris apostoli effecti sunt, et contradictione Salvatoris baptizaverunt tantam multitudinem? Non enim scriptum est quia baptizaverunt in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, sed tantum in nomine Domini Jesu. Sed non sunt praevaricatores. Absit. Nam licet Filii nomen tantummodo dicatur, habet tamen Patrem et Spiritum sanctum secum pronuntiatum, sicut in Scripturis sanctis satis probatum est.
15.30
LIBER SECUNDUS QUAESTIONES EX NOVO TESTAMENTO COMPREHENDENS. INTERROGATIO XVI.
15.30
Cum Dominus dixerit discipulis, Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, cur Paulus solius Christi in baptismo nomen assumpserit, dicens, Quicunque baptizati sumus in Christo: cum utique non habeatur legitimum baptismum nisi sub nomine Trinitatis?
15.31
LIBER SECUNDUS QUAESTIONES EX NOVO TESTAMENTO COMPREHENDENS. RESPONSIO.
15.31
Intuere prudentiam Pauli, quomodo quidem in praesenti loco non tam baptismatis rationem, quam mortis Christi discutere cupiebat: ad cujus similitudinem etiam nos suaderet, mori debere peccato, consepeliri Christo. Et non erat utique conveniens ut ubi de morte dicebat, vel Patrem nominaret, vel Spiritum sanctum. Verbum enim caro factum est, et merito ubi caro est, ibi de morte tractatur; nec conveniebat ut diceret: Quicunque baptizati sumus in nomine Patris, et Spiritus sancti, in morte ipsius baptizati sumus.