Antikeimenon
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/julianus-toletanus642690" aria-label="More works by Julianus Toletanus">
—
⋯
Original / primary: 8585 Antike
19.1
EX EPISTOLA B. PAULI AD ROMANOS. INTERROGATIO XXXVI.
19.1
Quomodo Paulus apostolus utrumque dicit de Christo, quae sibi videntur esse contraria, id est: Qui natus est ex semine David secundum carnem, vel caetera talia; et e contra: Et si noveramus Christum secundum carnem, sed jam nunc non novimus?
19.2
EX EPISTOLA B. PAULI AD ROMANOS. RESPONSIO (Ex eod. Aug. lib. XI contr. Faust., cap. 7).
19.2
Quod Filius Dei ex semine David homo natus est, nec idem apostolus uno loco dicit, et sanctae Scripturae apertissime praedicant. Quod vero dicit: Et si noveramus Christum secundum carnem, sed jam nunc non novimus, ea ipsa circumstantia Scripturae loci ejus satis ostendit quid loquatur Apostolus. Suo quippe more vitam nostram futuram, quae jam in ipso homine mediatore Christo Jesu capite nostro resurgente completa est, ita spe certa meditatur, tanquam jam adsit, praesensque teneatur: quae utique vita non erit secundum carnem, sicut jam Christi vita non est secundum carnem. Carnem quippe hoc loco appellat, id est, carnalem corruptionis qualitatem, quae tunc jam non erit, quia mutata caro non corrumpetur. Noveramus ergo Christum secundum carnem, id est, secundum carnis mortalitatem, antequam resurgeret: sed nunc jam non novimus, quia sicut dicit idem apostolus, Christus resurgens a mortuis jam non moritur, etc.. Ergo utrumque in nullo sibi repugnare videtur, quod Apostolus dixit, quia et antequam resurgeret Christus, carnem eum noverat habuisse mortalem; et postquam resurrexit, nulla eum attingi credidit mortis corruptione.
19.3
EX EPISTOLA B. PAULI AD ROMANOS. INTERROGATIO XXXVII.
19.3
Cum Paulus Romanis scribat Judaeos et Graecos omnes sub peccato esse definiens, atque sub hac occasione omne genus hominum sub peccato esse designet, quomodo ipse quasi e contrario loquitur, dicens: Ubi non est lex, nec praevaricatio( IV, 15)? Aut quomodo de se dicit, Vivebam aliquando sine lege( VII, 9): qui rursum de semetipso dicit quod circumcisionem octava die secundum legem susceperit?
19.4
EX EPISTOLA B. PAULI AD ROMANOS. RESPONSIO (Ex Origen. in cap. III Epist. ad Rom.).
19.4
Apud Judaeos quidem legem Moysi esse manifestum est. Apud Gentiles vero legem naturae, non dubium est, quae testimonio conscientiae arguat delinquentem. Ubi ergo quaeremus hominem, in quo non sit lex, et qui per hoc non videatur in praevaricatione peccati? Quia et ipse Paulus de semetipso dicit, Ego autem vivebam sine lege aliquando. Et quando Paulus sine lege vixit, qui rursum de semetipso dicit circumcisionem octavo die se habere, Hebraeum ex Hebraeis; quomodo ergo verum erit eum aliquando sine lege vixisse, qui octava die nativitatis suae signum circumcisionis ex lege suscepit? Unde constat tunc fieri hominem sub lege, quando ad id aetatis venerit, ut eligere possit et discernere quid sit lex, nec prius legis ullius extrinsecus jugum suscipere, quam internae et naturalis legis habere incipiat firmitatem. Denique in eo ubi dixit, Ego autem vivebam sine lege aliquando, addidit: Sed ubi venit mandatum, peccatum revixit. In quo hoc est quod ostendit, quia in pueritia, priusquam discretionem quis habeat boni vel mali, sine lege esse dicitur, cum etiamsi peccat, quia lex in eo non est, peccatum ei non imputatur. Cum vero discretionem boni malique acceperit, venisse ei dicitur lex, et venisse mandata. Ubi autem est vis mandati, hoc est, conscientia redarguens, peccatum, quod prius in eo mortuum erat, dicitur revixisse.
19.5
EX EPISTOLA B. PAULI AD ROMANOS. INTERROGATIO XXXVIII.
19.5
Cum Paulus apostolus ad Romanos scribat Judaeos et Graecos omnes sub peccato esse, quomodo idem in subsequentibus non omnes, sed multos per inobedientiam unius hominis peccatores constitui definit, dicens: Sicut per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per unius obedientiam justi constituentur multi( V, 19)?
19.6
EX EPISTOLA B. PAULI AD ROMANOS. RESPONSIO (Ex eod. Origen. ad cap. V, v. 19, Epist. ad Rom.).
19.6
Peccatores quomodo multi, et non omnes videantur, cum idem apostolus dicit quia omnes peccaverunt, debemus ostendere. Aliud est peccasse, aliud peccatorem esse. Peccator dicitur is qui, multa delinquendo, in consuetudinem et( ut ita dicam) studium peccandi jam venit. Sicut e contrario justus non dicitur is qui semel aut bis aliquid justitiae fecerit, sed ille qui semper juste agendo usu et consuetudine justitiam habet. Nam si quis in caeteris fere omnibus injustus sit, semel autem vel bis aliquid justi operis egerit, iste in eo quidem opere in quo justitiam tenuit juste egisse diceretur, non tamen ex hoc justus appellabitur. Ita et justus peccasse quidem dicitur, si aliquid commiserit aliquando quod non licet. Non tamen ex hoc peccator appellabitur, qui peccandi usum et consuetudinem non tenet. Sicut et medicus non ille dicitur, qui et leviter ruptae capitis cuti scit imponere araneam, aut qui tumorem vulneris aqua calida fovere, quamvis etiam hoc medicinae esse videatur; sed ille dicitur medicus, qui usum et studium et disciplinam habet medendi. Ex quibus omnibus puto sufficienter ostendi quod aliud sit peccare, aliud peccatorem esse. Omnes enim potest fieri ut peccaverint, etiamsi sancti fuerint, quia nemo mundus a sorde, nec si unius diei fuerit vita ejus. Quis enim est qui non aut in facto, aut in verbo( aut qui cautissimus certe est), vel in cogitatione peccaverit? Et ideo dixi, peccasse quidem merito omnes dicentur, peccatores vero facti, non omnes, sed multi.
19.7
EX EPISTOLA B. PAULI AD ROMANOS. INTERROGATIO XXXIX.
19.7
Quomodo Paulus ad Romanos scribens, legem se non destruere, sed confirmare testetur, dicens: Legem destruimus per fidem? Absit: sed legem statuimus, cum e contrario in secunda ad Corinthios Epistola destructionem ejusdem legis praedicet, dicens: Si ministerium mortis litteris formatum in lapidibus factum est in gloria, ita ut non possent intendere filii Israel in faciem Moysi propter gloriam vultus ejus, qui destruitur, quomodo non magis ministerium spiritus erit in gloria? Et paulo post: Si enim quod destruitur per gloriam est, multo magis quod manet, in gloria est. Quomodo ergo Paulus apostolus testatur se legem non destruere, sed confirmare, cum gloriam vultus Moysi, quam legem esse demonstrat, destrui praedicet?
19.8
EX EPISTOLA B. PAULI AD ROMANOS. RESPONSIO (Ex eod. Orig., in cap. III, v. 31, Epist. ad Rom.).
19.8
Non est idem quod dixit, Legem destruimus, et lex destruitur. Paulus ergo in praesenti loco hoc pronuntiat, quod legem ipse non destruat. Nam etsi destruitur lex, per eam quae supereminet gloriam, et non per Paulum, neque per alium aliquem sanctorum, destruitur. Unde et ipse Dominus dicebat, Non veni solvere legem, sed adimplere. Nullus ergo sanctorum, nec ipse Dominus destruet legem. Sed gloria ejus temporalis et pertransiens a gloria aeterna permanente destruitur et superatur.
19.9
EX EPISTOLA B. PAULI AD ROMANOS. INTERROGATIO XL.
19.9
Cum lex, quae a Deo data est, non omnibus tunc gentibus tradita fuisset, quando et Judaeis, et ex hoc dicere videatur Apostolus, Ubi non est lex, nec praevaricatio: quo pacto quod in psalmo legitur verum sit: Praevaricatores existimavi omnes peccatores terrae?
19.10
EX EPISTOLA B. PAULI AD ROMANOS. RESPONSIO.
19.10
Si non est praevaricatio ubi lex non est, cur praevaricatores a propheta dicuntur, qui legem non acceperunt? Sed si consideremus omne genus hominum de primo parente trahere originale peccatum, ipsum solum et primum testamentum est sub quo omnes homines, etiam sine lege, praevaricationes esse dicuntur. Sed cum lex evidenter postea data sit, et dicat Apostolus, Ubi non est lex, nec praevaricatio: quo pacto in psalmo quod legitur verum est, Praevaricatores existimavi, etc., nisi quia omnes legis ejus praevaricatae sunt rei, qui aliquo peccato tenentur obstricti? Quamobrem si etiam parvuli, quod vera fides habet, nascuntur non proprie, sed originaliter, peccatores, unde illis gratiam remissionis peccatorum necessariam confitemur, profecto eo modo quo sunt peccatores, etiam praevaricatores legis illius quae in paradiso data est agnoscuntur, ut verum sit utrumque quod scriptum est, et praevaricatores existimavi omnes peccatores terrae; et, Ubi lex non est, nec praevaricatio.
19.11
EX EPISTOLA B. PAULI AD ROMANOS. INTERROGATIO XLI.
19.11
Utrum sine lege Moysi credatur Paulus aliquando vixisse, per hoc quod dicit, Ego autem vivebam sine lege aliquando: cum specialiter se fateatur Hebraeum ex Hebraeis, et octava die circumcisum secundum legis praeceptum?
19.12
EX EPISTOLA B. PAULI AD ROMANOS. RESPONSIO.
19.12
Si lex naturalis a lege, quae Hebraeo populo data est, discreta agnoscitur, quid de qua lege dixerit Paulus, facilius reperitur. Origenes sine lege peccatum mortuum esse in nobis ostendit, hoc est, antequam per aetatem rationabilis intra nos sensus vigeret, exemplum quoque pueruli percutientis patrem aut matrem, vel maledicentis adducens:« in quo, ut asserit, secundum legem quidem prohibentem percuti vel maledici patrem aut matrem, peccatum fieri videtur; sed istud peccatum mortuum esse dicit, quia lex nondum adest in puero, quae eum doceat hoc quod facit fieri non licere. Sine hac autem lege naturali vel rationabili et Paulum et omnes homines certum est aliquando vixisse, hoc est, in aetate puerili. Omnes enim similiter per illud tempus nondum capaces hujus naturalis legis existunt.» Nam aliter utique non videretur de hoc Pauli esse vera professio, qua dicit, Ego autem vivebam sine lege aliquando.
19.13
EX EPISTOLA B. PAULI AD ROMANOS. INTERROGATIO XLII.
19.13
Quomodo dicit Apostolus, Lex quidem sancta, et justa, et bona: cum e contra videatur dicere, Virtus peccati lex? Quomodo bonam eam legem dicit, quam virtutem peccati esse narravit?
19.14
EX EPISTOLA B. PAULI AD ROMANOS. RESPONSIO.
19.14
A Deo bona lex data, semper est bona: lex tamen ideo virtus peccati est dicta, cum auget ipsius peccati noxiam delectationem per severam exhibitionem: nec tamen etiam sic mala est.
19.15
EX EPISTOLA B. PAULI AD ROMANOS. INTERROGATIO XLIII.
19.15
Cum Paulus dicat, Peccatum non imputatur, cum lex non est: necnon et illud quod dicit, quia per legem fit agnitio peccati( III, 20): quomodo Cain cum peccasset, ait, Majus est peccatum meum, quam ut remittatur? Sed et patriarchae cum ad Joseph descendissent in Aegyptum, et simulata ab eo confutatione arguerentur, ita ad alterutrum dicunt: In peccatis sumus pro fratre nostro, quia despeximus tribulationem animae ejus, cum rogaret nos, et non exaudivimus: en propter hoc venit super nos tribulatio haec( XLII, 21). Sed et Job ante legem fuisse constat, cum ita dicit: Quod et si peccavi invitus, si occultavi peccatum meum, aut confusus sum multitudine populi, quominus annuntiarem delictum meum. Qui omnes evidenter docentur agnovisse peccatum suum.
19.16
EX EPISTOLA B. PAULI AD ROMANOS. RESPONSIO.
19.16
Ex his colligitur Paulum apostolum non de lege Moysi dixisse, sed de naturali lege, quae scripta est in cordibus hominum. Secundum ergo hanc legem naturalem consequenter Apostolus dixisse videbitur omne os obstruendum, et omnem mundum obnoxium Deo, judicio enim legis, quae naturaliter hominibus inest, nullus est expers, neque Judaeorum neque Gentilium.
19.17
EX EPISTOLA B. PAULI AD ROMANOS. INTERROGATIO XLIV.
19.17
Quomodo Paulus apostolus duo haec contraria sibi dixisse videatur, ut illic ubi de corpore mortis hujus loquebatur, diceret, Quod enim operor, non intelligo: et e contrario, Peccatum non cognovi nisi per legem; et, Per legem cognitio peccati? quomodo enim peccatum ignorabat, quod per legem sciebat?
19.18
EX EPISTOLA B. PAULI AD ROMANOS. RESPONSIO.
19.18
Illud ubi ait Apostolus, Quod enim operor, ignoro, quid est aliud quam Nolo, non approbo, non consentio, non facio; alioquin contrarium est his quae supra dixit: Per legem cognitio peccati, et, Peccatum non cognovi nisi per legem, etc. Peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. Quomodo enim peccatum per legem cognovit, quod ignorat? quomodo apparet peccatum, quod ignoratur? Sic ergo dictum est, ignoro, non facio( quia nulla consensione id ego ipse committo), quomodo dicturus est Deus impiis, Non novi vos, quem procul dubio latere nemo potest. Et sicut dictum est, Eum qui non noverat peccatum, quod est, non fecerat. Neque enim noverat quod arguebat.
19.19
EX EPISTOLA B. PAULI AD ROMANOS. INTERROGATIO XLV.
19.19
Cum Paulus apostolus dicat in Spiritu sancto nos clamare Abba, Pater, quomodo rursum alio loco dicit: Dedit Deus spiritum Filii sui in corda nostra clamantem: Abba, Pater? quomodo nos clamamus, si ipse clamat in nobis?
19.20
EX EPISTOLA B. PAULI AD ROMANOS. RESPONSIO.
19.20
Nisi quia clamare nos facit, dum habitare coeperit in nobis? Hoc itaque agit acceptus, ut largius accipiendus, petendo, quaerendo, pulsando poscatur. Sive enim vita bona petatur, sive ut bene vivatur, quotquot spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt. Sive ergo cum dicitur nos clamare per Spiritum sanctum, sive ipsum in nobis clamare Spiritum, non est contrarium, quia et cum nos clamare dicimur, non ex nobis, sed ex illo clamare probamur; et cum ille clamare in nobis legitur, quid aliud nisi efficientia sui operis, quo nos agimus, demonstratur?
19.21
EX EPISTOLA B. PAULI AD ROMANOS. INTERROGATIO XLVI.
19.21
Cum ad Romanos scribens Apostolus, adoptionem filiorum Dei, et redemptionem corporis sui exspectare se dicat, quomodo ibi quasi jam sit filius Dei, et non sit quod ultra exspectet, velut e contrario dicit: Qui Spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quia sumus filii Dei? Et iterum, quomodo redemptionem corporis sperat, qui aliis dicit: Christus nos redemit?
19.22
EX EPISTOLA B. PAULI AD ROMANOS. RESPONSIO.
19.22
Haec interim Origenes sic solvit.« Ut mihi videtur, inquit, ipse hoc eo solvit sermone, qui in consequentibus habetur.»
19.23
EX EPISTOLA B. PAULI AD ROMANOS. INTERROGATIO XLVII.
19.23
Cum Paulus ad Romanos scribens, Si Deus pro nobis, quis adversum nos? quasi absolute pronuntiet neminem nobis esse adversarium, quomodo Petrus e contra videtur praedicare, dicens: Adversarius vester diabolus, sicut leo rugiens, circuit, quaerens quem devoret?
19.24
EX EPISTOLA B. PAULI AD ROMANOS. RESPONSIO.
19.24
Dicit quidem Apostolus, Si Deus pro nobis, quis contra nos? non quod omnino nullum nobis inesse dicat adversarium, sed hoc est, quod ostendit, quia Deo agente pro nobis, contemptibilis et nullus efficitur adversarius noster.
19.25
EX EPISTOLA B. PAULI AD ROMANOS. INTERROGATIO XLVIII.
19.25
Cum Paulus dicat, Non est potestas nisi a Deo: quomodo Dominus per prophetam de quibusdam loquitur dicens, Ipsi regnaverunt, sed non ex me?
19.26
EX EPISTOLA B. PAULI AD ROMANOS. RESPONSIO.
19.26
Quasi diceret, non me propitio, sed me irato. Unde inferius per eumdem prophetam dicit: Dabo, inquit,, tibi regem in furore meo, quo manifestius elucet, bonam malamque ordinationem a Deo ordinari, sed bona propitio, mala irato.
19.27
EX EPISTOLA B. PAULI AD ROMANOS. INTERROGATIO XLIX.
19.27
Cum Paulus ad Romanos scribat: Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bono ad aedificationem, quomodo in aliis dicit: Si hominibus placerem, Christi servus non essem?
19.28
EX EPISTOLA B. PAULI AD ROMANOS. RESPONSIO.
19.28
Aliud est studium habere placendi hominibus, ut laudem ab eis quaerat, et aliud est studium habere placendi hominibus, in eo quod vita sua irreprehensibilis est apud homines, sed proficiunt ex eo omnes, qui vel vident talem, vel audiunt. Ibi ergo placendum non est hominibus, ubi contra fidem, contra honestatem, contra religionem est, in quo placeat. Et ideo dicit: Quia si hominibus placerem, hoc est, incredulis et infidelibus Judaeis, Christi servus non essem.