Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Antikeimenon
Julianus ToletanusAnti 21 · 8585-antikeMore by Julianus Toletanus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/julianus-toletanus642690" aria-label="More works by Julianus Toletanus"> —
⋯
More
Original / primary: 8585 Antike
21.1
EX EPISTOLA B. PAULI AD CORINTHIOS II. INTERROGATIO LIV.
21.1
Cum Paulus dicat de semetipso in Epistola ad Corinthios, Non secundum carnem vivimus, neque secundum carnem militamus: quomodo ad Romanos e contrario scribit dicens, Ego autem carnalis sum? Et cum alio loco dicat vivere in se Christum, et Spiritum sanctum, dicendo: Propter inhabitantem Spiritum ejus in nobis, quomodo quasi e contrario loquitur, Quia non habitat in me, hoc est, in carne mea, bonum( VII, 18)?
21.2
EX EPISTOLA B. PAULI AD CORINTHIOS II. RESPONSIO.
21.2
Si cui ista quae dicuntur contraria apostolicae dignitati esse videntur, sic dicta accipiat, ut Apostolus haec ipsa non de sua persona, sed personam infirmorum in se suscipiens dixerit, haec fortasse contraria non putabit; qui et carnalem se nominans, et non habitare in se bonum pronuntians, juxta quod Origenes refert, non in sua persona Apostolus dixit, sed tanquam doctor Ecclesiae, personam in semetipso suscipiens infirmorum, elicuit, juxta quod et alibi idem Apostolus ait: Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrarer. Quanquam et beatus Augustinus ad Bonifacium papam scribens, hoc ipsum de persona Apostoli accipi posse testetur, quod dicit, Ego autem carnalis sum, venundatus sub peccato: quia nondum spiritale corpus habebat Apostolus. Sicut possit dicere: Ego autem mortalis sum; quod utique non nisi secundum corpus intelligitur dixisse, quod nondum fuerat immortalitate vestitum. Quod etiam etsi juxta hunc modum sentiatur, nec sic erit bene intelligenti contrarium.
21.3
EX EPISTOLA B. PAULI AD CORINTHIOS II. INTERROGATIO LV.
21.3
Cum Paulus dicat, Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi: quomodo Christus in passione sua clamavit, Deus meus, Deus meus, quare me dereliquisti?
21.4
EX EPISTOLA B. PAULI AD CORINTHIOS II. RESPONSIO.
21.4
Vox ista, qua Christus clamavit, Deus meus, Deus meus, etc., non ex persona Verbi, qua unus cum Patre et Spiritu sancto permanet Deus, sed ex veteri homine, non quem ipse susceperat, accipienda est. Ille namque qui per potentiam magnae divinitatis, qua Patri aequalis est, resuscitaverat mortuos, subito inter manus inimicorum infirmus factus est, et quasi nihil valens, apprehensus est. Sed quando prehenderetur, ni primo illi in corde suo dicerent, Deus dereliquit eum? Unde illa vox est in cruce, Deus meus, Deus meus, ut quid me dereliquisti? Nunquid Deus dereliquit Christum, cum Deus esset in Christo mundum reconcilians sibi, cum esset et Christus Deus, ex Judaeis quidem secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula, Deus dereliquit illum? Absit. Sed in veteri nostro vox nostra est, quia simul crucifixus est vetus homo noster cum illo( VI, 6), qui de ipso veteri nostro corpus acceperat, quia Maria de Adam erat. Ergo quod illi putaverunt, hoc de cruce dixit: Quare me dereliquisti?

Intertext edge

Open linked passage

Note