Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Antikeimenon
Julianus ToletanusAnti 22 · 8585-antikeMore by Julianus Toletanus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/julianus-toletanus642690" aria-label="More works by Julianus Toletanus"> —
⋯
More
Original / primary: 8585 Antike
22.1
EX EPISTOLA B. PAULI AD GALATAS. INTERROGATIO LVI.
22.1
Quomodo Paulus apostolus dicat, Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem: cum item alio loco praecepit, Placete omnibus per omnia, sicut ego omnibus per omnia placeo?
22.2
EX EPISTOLA B. PAULI AD GALATAS. RESPONSIO.
22.2
Haec qui non intelligunt, contraria putant. Sed non est ita: nam et non se placere hominibus recte dicebat, quia in eo ipso non ut hominibus, sed ut Deo placere, intuebatur. Item placendum esse hominibus, recte praecipiebat, non ut hoc appeteretur, tanquam merces recte factorum; sed quia Deo placere non possit, qui non se his quos salvos fieri vellet praeberet imitandum. Placet ergo Paulus, et non placet, quia in eo quod placere appetit, non se, sed ipsam hominibus placere veritatem quaerit.
22.3
EX EPISTOLA B. PAULI AD GALATAS. INTERROGATIO LVII.
22.3
Cum Paulus apostolus in Epistola ad Galatas referat per ordinem ubi primum post conversionem suam accesserit, dicens, Abii in Arabiam, et iterum reversus sum Damascum: quomodo Lucas in Actibus apostolorum eumdem Paulum post acceptam fidem Christi non in Arabiam, sed in Damasco prius commoratum fuisse testatur?
22.4
EX EPISTOLA B. PAULI AD GALATAS. RESPONSIO.
22.4
Haec a beato Hieronymo sic explanata reperimus. De eo quod Apostolus dixit: Abii in Arabiam, et iterum reversus sum Damascum,« non sibi videtur historiae ordo convenire, referente Luca in Actibus apostolorum, quod cum Paulus post fidem Christi per dies multos Evangelium- Damasci loqueretur audenter, factae fuerint ei insidiae, et in sporta nocte per murum demissus sit, et venerit in Jerusalem tentans se conjungere discipulis, a quibus cum vitaretur, et timerent ad eum accedere, a Barnaba ad apostolos illum esse perductum, et ibi narrasse quomodo Dominum viderit in itinere, et Damasci fiducialiter egerit in nomine Jesu. Erat, inquit, cum illis intrans, et exiens in Jerusalem, et fiducialiter agens in nomine Domini, loquebatur quoque, et disputabat cum Graecis: illi autem quaerebant occidere eum. Quod cum cognovissent fratres, deduxerunt eum Caesaream, et dimiserunt Tharso. Hic autem dicit se primum isse in Arabiam, et iterum reversum Damascum, post triennium venisse Jerosolymam, vidisse Petrum, et cum eo mansisse diebus quindecim, nec praeter Jacobum fratrem Domini, alterum cognovisse. Quae ut vera credantur( dubia quippe videri absentibus poterant), sub testatione confirmat, dicens: Quae autem dico vobis, ecce coram Deo, quia non mentior. Possumus aestimare, isse quidem Paulum secundum Lucae historiam in Jerosolymam, non quasi ad antecessores apostolos, ut aliquid ab illis disceret, sed ut persecutionis impetum declinaret, qui sibi Damasci propter Evangelium Christi fuerat concitatus, et sic venisse Jerosolymam, quasi ad quamcunque aliam civitatem, et inde eum statim propter insidias recessisse, et venisse Arabiam sive Damascum, atque inde post triennium ad videndum Petrum Jerosolymam revertisse. Vel certe ita. Statim ubi baptizatus sit, et accepto cibo confortatus, fuisse eum cum discipulis, qui erant Damasci, per dies aliquot, et stupentibus cunctis in synagogis Judaeorum praedicasse continuo, quod Jesus esset Filius Dei, et tunc isse in Arabiam, et de Arabia Damascum revertisse, et ibi fecisse triennium, quos dies multos Scriptura testatur, dicens: Cum implerentur autem dies multi, consilium fecerunt Judaei, ut eum interficerent. Notae autem factae sunt Paulo insidiae eorum, et custodiebant portas die ac nocte, ut eum interficerent. Accipientes autem discipuli ejus nocte, per murum dimiserunt eum, submittentes in sporta. Cum autem venisset Jerusalem, tentabat conjungere se cum discipulis. Lucam vero idcirco de Arabia praeterisse, quia forsitan nihil dignum apostolatu in Arabia perpetrarat, et ea potius compendiosa narratione dixisse, quae digna Christi Evangelio videbantur. Nec hoc segnitiae apostoli deputandum, si frustra in Arabia moratus sit; sed quod aliqua dispensatio et Dei praeceptum fuerit ut taceret.»
22.5
EX EPISTOLA B. PAULI AD GALATAS. INTERROGATIO LVIII.
22.5
Cum Paulus apostolus de se dicat, Vivo jam non ego, vivit vero in me Christus: quomodo quasi e contrario sibi videtur respondere, dicens: Scio quia non habitat in me, hoc est, in carne mea, bonum?
22.6
EX EPISTOLA B. PAULI AD GALATAS. RESPONSIO.
22.6
Haec quae sibi videntur contraria, ita a beato Augustino solvuntur, ubi contra Julianum disputans, ait:« Non est contrarium sicut putas, ut qui dicit, Vivo jam non ego, vivit vero in me Christus, dicat etiam, Scio quia non habitat in me, hoc est, in carne mea, bonum. In quantum quippe in illo vivit Christus, in tantum expugnat et superat quod non habitat bonum in ejus carne, sed malum. Neque enim recte cujusquam spiritus concupiscit adversus carnem suam, nisi habitaret in illo Spiritus sanctus.»
22.7
EX EPISTOLA B. PAULI AD GALATAS. INTERROGATIO LIX.
22.7
Cum Paulus Galatis praedicet: Si circumcidamini Christus vobis nihil prodest, quomodo quasi e contrario Romanis praedicare videtur: Circumcisio quidem prodest, si legem custodias? Et infra: Quid ergo amplius est Judaeo? aut quae utilitas circumcisionis? Multum per omnem modum. Primum quidem quia credita sunt illis, etc..
22.8
EX EPISTOLA B. PAULI AD GALATAS. RESPONSIO.
22.8
Haec duo quae sibi videntur esse contraria, ita a beato Hieronymo solvuntur:« Si enim his qui circumcisi sunt Christus nihil prodest, quomodo legem custodientibus prodest circumcisio? Quod quidem hac responsione solvitur, ut dicamus Epistolam quae ad Romanos scripta est, ad eos esse directam qui ex Judaeis Gentibusque crediderant; et hoc egisse Paulum, ut neuter populus offenderetur, quo scilicet suum utraque plebs privilegium possideret, ut nec Gentiles circumciderentur, nec circumcisi adducerent praeputium. Ad Galatas autem scribens, alio usus sit argumento. Non enim erant ex circumcisione, sed ex Gentibus, qui crediderant, nec poterat eis prodesse circumcisio, qui post Evangelii gratiam iterum ad legalia reverterentur elementa. Et in Actibus apostolorum narrat historia, cum quidam de circumcisione surgentes asseruissent eos qui ex Gentibus crediderant debere circumcidi, et legem custodire Moysi, seniores qui in Jerosolymis erant et apostolos pariter congregatos statuisse per litteras ne superponeretur eis jugum legis, nec amplius observarent, nisi ut custodirent se tantum ab idolothytis, et a sanguine, et a fornicatione, sive, ut in nonnullis exemplaribus scriptum est, et a suffocatis. Et ne resideat ulla dubitatio, quod circumcisio nihil prosit, sed propter eos qui ex Judaeis crediderant ad Romanos de circumcisione sententiam temperarit, paulatim ad Epistolae ejusdem posteriora descendens, nec circumcisionem, nec praeputium aliquid valere monstravit, dicens: Circumcisio itaque nihil est, et praeputium nihil est, sed observatio mandatorum Dei. In tantum enim circumcisio nihil est, ut Israeliticae quoque domui se circumcisione jactanti nihil profuerit, propheta memorante: Omnes gentes incircumcisae carne, domus autem Israel incircumcisa corde; et incircumcisus Melchisedech circumcisum benediceret Abraham.»
22.9
EX EPISTOLA B. PAULI AD GALATAS. INTERROGATIO LX.
22.9
Cum Paulus apostolus in epistola ad Galatas praedicet, dicens, Quia si circumcidamini, Christus vobis nihil prodest: cur in Actibus apostolorum contra suam praedicationem videatur egisse, cum Timotheum ipse discipulum circumcidit?
22.10
EX EPISTOLA B. PAULI AD GALATAS. RESPONSIO.
22.10
Utraque prudenti salubrique consilio in principio nascentis Ecclesiae acta sunt, ut et carnalis circumcisio in Christo impleta, praedicante Apostolo, jam cessare deberet, et tamen in primis illis Christianis, qui ex circumcisione crediderant, contra diuturnam consuetudinem non statim carnis circumcisio prohiberetur, ne ex hoc scandalum Ecclesiae nasceretur, sed paulatim persuadendo ad intellectum perfectum ducerentur. Sic enim de ejusmodi quaestione in libris contra Faustum beatus disputat Augustinus. Ait enim:« Primos illos Christianos, qui ex Judaeis crediderant, qui secundum legis veteris praecepta nati erant atque instituti, jusserunt eos apostoli patrium ritum traditionemque servare, et eos quibus hoc opus erat, ut congruerent illorum tarditati moribusque, monuerunt. Inde est quod Timotheum Judaea matre et Graeco patre natum, propter illos ad quos talis cum eo venerat, etiam circumcidit Apostolus, atque ipse inter eos morem hujusmodi custodivit, non simulatione fallaci, sed consilio prudenti. Neque enim ita natis, et ita institutis noxia erant ista, quamvis jam non essent significandis futuris necessaria. Magis quippe noxium erat, haec tanquam noxia prohibere in his hominibus usque ad quos durare debuerunt. Quoniam Christus, qui omnes illas prophetias implere venerat, sic eos initiatos invenerat, ut jam de caetero qui nulla tali necessitudine tenerentur, sed ex diverso veluti pariete, id est, praeputio ad illum angularem lapidem, qui Christus est, convenirent, ad nulla talia cogerentur. Si autem his qui ex circumcisione venerant, talibusque sacramentis adhuc dediti erant, ultro vellent sicut Timotheus conferre congruentiam, non prohiberentur. Verum si in hujusmodi legis operibus putarent suam spem salutemque contineri, tanquam a certa pernicie vitarentur. Unde et illud Apostoli: Ecce ego Paulus dico vobis, quia si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit.»
22.11
EX EPISTOLA B. PAULI AD GALATAS. INTERROGATIO LXI.
22.11
Quomodo Paulus qui Galatis praeceperat, Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, ut in spiritu mansuetudinis instrueretur, iterum in consequentibus quasi e contrario his ipsis videtur dixisse: Quid vultis? in virga veniam ad vos, an in charitate, et spiritu mansuetudinis?
22.12
EX EPISTOLA B. PAULI AD GALATAS. RESPONSIO (Ex Hieronym., lib. III in Epist. ad Galat., cap. VI, 1).
22.12
Si enim ibi ad peccatores non in spiritu mansuetudinis, sed in virga se venire dicit, quomodo nunc illis qui in aliquo peccato praeventi fuerint, non virgam adhibet, sed spiritum mansuetudinis? Verum ibi ad eos dicitur qui, post peccatum non sentientes errorem suum, nolebant majoribus subdi, et poenitentia corrigi. Ubi vero peccator, intelligens vulnus suum, tradidit medico se curandum, ibi non est virga necessaria, sed spiritus lenitatis.
22.13
EX EPISTOLA B. PAULI AD GALATAS. INTERROGATIO LXII.
22.13
Cum in Epistola ad Galatas praecipiat Paulus, dicens: Alter alterius onera portate, quomodo quasi e contrario videtur in subsequentibus dicere: Unusquisque onus suum portabit? Si enim unusquisque onus suum portabit, alter alterius onera portare non poterit.
22.14
EX EPISTOLA B. PAULI AD GALATAS. RESPONSIO (Ex eod., ibid., ad v. 5).
22.14
Sed videndum quod ibi praeceperit ut peccantes nos in hac vita invicem sustentemus, et in praesenti saeculo alterutrum auxilio simus; hic autem de Domini dicat in resurrectione judicio, quod non ex alterius peccato et comparatione deterioris, sed juxta nostrum opus aut peccatores ab eo judicemur aut sancti, recipiente unoquoque secundum opus suum. Obscure licet docemur per hanc sententiolam novum dogma quod latitat. Dum in praesenti saeculo sumus, sive orationibus, sive consiliis invicem posse nos adjuvari; cum vero ante tribunal Christi venerimus, nec Job, nec Danielem, nec Noe rogare posse pro quoquam, sed unumquemque portare onus suum.
22.15
EX EPISTOLA B. PAULI AD GALATAS. INTERROGATIO LXIII.
22.15
Cum Paulus dicat, Mihi absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi: quomodo invenitur in multis rebus aliis gloriatus esse, sicut in loco illo ubi dicit, Libenter gloriabor in infirmitatibus meis?
22.16
EX EPISTOLA B. PAULI AD GALATAS. RESPONSIO (Ex eod. Hieronym., ibid., ad v. 14).
22.16
Quomodo nunc dicit, Mihi absit gloriari, nisi in cruce Christi, cum in alio loco de aliis glorietur, ut ibi: Ita per vestram gloriam, quam habeo in Christo Jesu? Sed sciendum quod omnis illa gloriatio ad crucem relata, gloria crucis sit; et quidquid dignum in virtutibus perpetratur, hoc fieri ob Domini passionem.

Intertext edge

Open linked passage

Note