Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Antikeimenon
Julianus ToletanusAnti 23 · 8585-antikeMore by Julianus Toletanus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/julianus-toletanus642690" aria-label="More works by Julianus Toletanus"> —
⋯
More
Original / primary: 8585 Antike
23.1
EX EPISTOLA B. PAULI AD EPHESIOS. INTERROGATIO LXIV.
23.1
Cum in Epistola ad Ephesios Paulus de Christo dicat quod Pater omnia subjecerit sub pedibus ejus, quomodo alibi dicit: Necdum ei videmus omnia subjecta? Necnon et illud, Oportet eum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus. Si necdum subjecta sunt ei omnia, et oportet eum regnare donec ei subjiciantur, quomodo nunc sub pedibus ejus Deus universa subjecit? maxime cum et in alio loco Paulus ipse testetur: Cum autem ei subjecta fuerint omnia, tunc et ipse Filius subjicietur ei qui sibi subjecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus?
23.2
EX EPISTOLA B. PAULI AD EPHESIOS. RESPONSIO (Ex eod. Hieronym., ibid., ad cap. I, 22).
23.2
Ergo aut secundum praesentiam id quod futurum est, quasi jam factum esset commemorat; aut certe si de praeterito sentiendum est, sic debemus accipere, quod etiam ea quae non sunt ei voluntate subjecta, naturae conditione deserviant; verbi causa, daemones, Judaei, et Gentiles. Non enim serviunt Christo, nec subjecti sunt pedibus ejus, et tamen quia ab eo in bonam partem creati sunt, subditi sunt potestati ejus inviti, tametsi adversum eum repugnent liberi arbitrii voluntate.
23.3
EX EPISTOLA B. PAULI AD EPHESIOS. INTERROGATIO LXV.
23.3
Cum Paulus Ephesios imitatores Dei suadeat fieri, dicens, Estote imitatores Dei, sicut filii charissimi: quomodo Corinthiis dicit, Imitatores mei estote, sicut et ego Christi?
23.4
EX EPISTOLA B. PAULI AD EPHESIOS. RESPONSIO (Ex eod. Hieronym., Comment. in Epist. ad Eph. cap. V, 1).
23.4
Corinthii etenim non poterant statim imitatores Christi fieri, sed grande illis erat, si imitatores possint imitatoris existere. Ephesiis vero, quasi his quos jam mysteria tanta docuerat, non ait: Imitatores mei estote, nec imitatores Christi, sed imitatores Dei. Non quod minus sit imitatorem Christi esse quam Dei( Deus quippe Christus est), sed quod aliud sit secundum hominem illum imitari, aliud secundum Deum. Nam etsi Christum secundum carnem antea noveramus, nunc jam nequaquam eum novimus secundum carnem. Nec enim puto quod in caeteris quaecunque Deus fecit, homo Deum possit imitari; sed, verbi causa, ut quomodo ille clemens est, et pluit super bonos et malos, etc., sic etiam nos bonitatem nostram super omnes homines effundamus. Quod cum fecerimus, filii dilecti, vel imitatores sive ipsius Pauli, sive Dei erimus.
23.5
EX EPISTOLA B. PAULI AD EPHESIOS. INTERROGATIO LXVI.
23.5
Cum secundum omnes Scripturas divinas mundi rectorem sicut et creatorem Deum solum accipiamus, quomodo e contrario videtur Paulus apostolus dicere: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, et rectores mundi tenebrarum harum?
23.6
EX EPISTOLA B. PAULI AD EPHESIOS. RESPONSIO.
23.6
In eo quod diabolus vel angeli ejus in membris ad se pertinentibus regnum suum extendunt, rectores utique mundi ab Apostolo nominantur. Rectores enim eos mundi dixit, quia ipsi regunt dilectores mundi. Non enim regunt mundum, ut rectores sint coeli et terrae, sed mundum peccatores dicit. Unde et in Evangelio scribitur, Et mundus eum non cognovit.

Intertext edge

Open linked passage

Note