Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Antikeimenon
Julianus ToletanusAnti 24 · 8585-antikeMore by Julianus Toletanus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/julianus-toletanus642690" aria-label="More works by Julianus Toletanus"> —
⋯
More
Original / primary: 8585 Antike
24.1
EX EPISTOLA B. PAULI AD PHILIPPENSES. INTERROGATIO LXVII.
24.1
Quomodo Paulus apostolus dicit, Cupio dissolvi et esse cum Christo; necnon et illud, Mihi vivere Christus est, et mori lucrum: cum e contrario dicere videatur, Qui sumus in hoc habitaculo, ingemiscimus gravati, eo quod nolumus exspoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est a vita?
24.2
EX EPISTOLA B. PAULI AD PHILIPPENSES. RESPONSIO (Ex Gregor. Magn., lib. XXXI Mor., n. 70).
24.2
Miramus hic Paulum quomodo amat quod refugiat, refugit quae amet. Ecce enim et mori desiderat, et tamen carne exspoliari formidat. Cur hoc? Quia etsi victoria in perpetuum laetificat, ipsa nihilominus ad praesens poena perturbat; et quamvis vincat amor subsequentis muneris, tangit tamen non sine moerore animum pulsus doloris. Sicut enim vir fortis, cum vicino jam belli certamine, cum armis accingitur, palpitat, et festinat, tremit et saevit; quasi pavere per pallorem cernitur, sed per iram vehementer urgetur, ita vir sanctus, cum passioni propinquare se conspicit, et naturae suae infirmitate concutitur, et spei suae soliditate roboratur; et de vicina morte trepidat, et tamen quod moriendo verius vivat, exsultat, ad regnum quippe non potest nisi interposita morte transire. Et idcirco et confidendo quasi ambigit, et quasi ambigendo confidit, et gaudens metuit, et metuens gaudet, quia scit quod ad bravium quietis non perveniat, nisi quod interjacet cum labore transcendat. Sic nos, cum morbos a corpore repellere cupimus, tristes quidem amarum purgationis poculum sumimus; certi autem de subsequenti salute gaudemus, quia enim pervenire corpus aliter ad salutem non valet, in potu libet etiam quod taedet. Cumque amaritudini inesse vitam animus conspicit, moerore turbatus hilarescit.
24.3
EX EPISTOLA B. PAULI AD PHILIPPENSES. INTERROGATIO LXVIII.
24.3
Quomodo Paulus apostolus quasi per contrarium loquens, modo perfectum, modo imperfectum sese testetur? Dicit enim in Epistola ad Philippenses: Non quod jam acceperim, aut jam perfectus sim. Ubi subjungit, Quicunque ergo perfecti sumus.
24.4
EX EPISTOLA B. PAULI AD PHILIPPENSES. RESPONSIO.
24.4
De hac igitur gemina perfectione, hoc beatum Ambrosium sensisse reperimus. Vidimus, inquit, impossibile esse ut perfecte quis immaculatus esse possit in corpore constitutus, cum etiam Paulus imperfectum se dicat. Sic enim habet: Non quod jam acceperim, aut jam perfectus sim. Et tamen post paululum ait: Quicunque ergo perfecti sumus. Nisi forte quia est perfectio alia in hoc mundo, alia post hanc vitam, illum intelligamus perfectum, de quo dixit ad Corinthios: Cum venerit quod perfectum est, et alibi: Donec occurramus omnes in unitate fidei, et agnitione Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi.

Intertext edge

Open linked passage

Note