Antikeimenon
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/julianus-toletanus642690" aria-label="More works by Julianus Toletanus">
—
⋯
Original / primary: 8585 Antike
28.1
EX EPISTOLA B. PAULI AD HEBRAEOS. INTERROGATIO LXXVI.
28.1
Cum in Epistola ad Hebraeos scriptum sit, Omnia nuda et aperta sunt oculis ejus: quomodo Dominus mala Sodomorum increpaturus, quasi ignorans de eis dicere videtur, Descendam, et videbo utrum clamorem qui venit ad me opere compleverint, an non est ita, ut sciam?
28.2
EX EPISTOLA B. PAULI AD HEBRAEOS. RESPONSIO (Ex cod. Greg., lib. XIX Mor., num. 46).
28.2
Ut nos auctor vitae nostrae a praecipitata sententiae prolatione compesceret, cum omnia nuda et aperta sint oculis ejus, mala tamen Sodomorum noluit audita judicare, qui ait: Clamor Sodomorum et Gomorrhaeorum multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis: Descendam et videbo utrum clamorem qui venit ad me opere compleverint, an non est ita, ut sciam. Omnipotens itaque Dominus et omnia sciens, cur ante probationem quasi dubitat, nisi ut gravitatis nobis exemplum proponat, ne mala hominum ante praesumamus credere quam probare? Ecce per angelos ad cognoscendum mala descendit, moxque facinorosos percutit; atque ille patiens, ille mitis, ille de quo scriptum est: Tu autem, Domine, cum tranquillitate judicas, ille de quo rursum scriptum est: Dominus patiens est redditor; in tanto crimine involutos inveniens, quasi patientiam praetermisit, et diem extremi judicii exspectare ad vindictam noluit, sed eos igne judicii ante judicii diem praevenit. Ecce malum et quasi cum difficultate credidit, cum audivit, et tamen sine tarditate percussit, cum verum cognoscendo reperit: ut nobis videlicet daret exemplum, quod majora crimina, et tarde credenda sunt cum audiuntur, et citius punienda sunt cum veraciter agnoscuntur.