Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Antikeimenon
Julianus ToletanusAnti 30 · 8585-antikeMore by Julianus Toletanus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/julianus-toletanus642690" aria-label="More works by Julianus Toletanus"> —
⋯
More
Original / primary: 8585 Antike
30.1
EX EPISTOLA I B. PETRI APOSTOLI. INTERROGATIO LXXVIII.
30.1
Quomodo Petrus de Deo dicat, In quem desiderant angeli prospicere: cum in Evangelio Christus dicat, Angeli eorum semper vident faciem patris mei, qui est in coelis?
30.2
EX EPISTOLA I B. PETRI APOSTOLI. RESPONSIO (Ex Gregor. Magn., lib. XVIII Mor., n. 91)
30.2
Nunquid aliud Veritas, aliud praedicator insonat veritatis? Sed si sententia utraque confertur, quia sibi nequaquam discordet cognoscitur. Deum quippe angeli et vident, et videre desiderant, ut effectu sui desiderii minime defraudentur. Desiderium sine fructu anxietatem habet, et anxietas poenam. Beati vero angeli ab omni poena anxietatis longe sunt, quia nunquam simul poena et beatitudo conveniunt. Rursus cum eos dicimus Dei visione satiari, quia et Psalmista ait, Satiabor dum manifestabitur gloria tua: considerandum nobis est, quomodo satietatem solet fastidium subsequi. Ut ergo recte sibi utraque conveniant, dicat Veritas quia semper vident; dicat praedicator egregius quia semper videre desiderant. Ne enim sit in desiderio anxietas, desiderantes satiantur; ne autem sit in satietate fastidium, satiari desiderant. Et desiderant igitur sine labore, quia desiderium satietas comitatur; et satiantur sine fastidio, quia sua satietas ex desiderio semper accenditur.

Intertext edge

Open linked passage

Note