Antikeimenon
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/julianus-toletanus642690" aria-label="More works by Julianus Toletanus">
—
⋯
Original / primary: 8585 Antike
3.1
EX LIBRO LEVITICO INTERROGATIO XXIX (Alias 30).
3.1
Cum in libro Levitici jubente Domino instituta sit victimarum oblatio, quomodo Isaias ex voce Domini e contrario loquitur, dicens: Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum, dicit Dominus? plenus sum holocaustis arietum, et adipe pinguium, et sanguinem vitulorum et agnorum nolui.
3.2
EX LIBRO LEVITICO RESPONSIO.
3.2
Hostiae et immolatio victimarum non principaliter a Deo quaesita sunt, sed ne idolis fierent, et ut a carnalibus victimis quasi per typum et imaginem ad spiritales hostias transiremus. Dicendo autem se hostiam non quaesisse, ostendit quia lex spiritalis est, et omnia quae Judaei carnaliter faciunt, a nobis impleri spiritualiter.
3.3
EX LIBRO LEVITICO INTERROGATIO XXX (Alias 31).
3.3
Cum in Levitico Dominus fermentum penitus abjecerit de sacrificiis, dicens: Omnis oblatio, quae offertur Domino, absque fermento fiet, nec quidquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio Domini, quomodo in subsequentibus super panes fermentatos sacrificium jubet imponi?
3.4
EX LIBRO LEVITICO RESPONSIO.
3.4
Diligentius intuere quia non ad sacrificium, sed ad ministerium sacrificii fermentatus panis assumitur. Quid ergo hoc sit, videamus. Dominus in Evangeliis humanam doctrinam Pharisaeorum, qui tradebant traditiones, praecepta hominum, fermentum appellat, cum dicit discipulis: Observate a fermento Pharisaeorum. Similiter ergo humana doctrina est, verbi causa, grammatica ars, vel rhetorica, vel dialectica etiam, ex qua doctrina ad sacrificium quidem, hoc est, in his quae de Deo sentienda sunt, nihil suscipiendum est. Sermo vero lucidus, et eloquentiae splendor, ac disputandi ratio ad ministerium verbi Dei decenter jubentur admitti.
3.5
EX LIBRO LEVITICO INTERROGATIO XXXI (Alias 33).
3.5
Cum Dominus in Levitico per Moysen, pontificem ordinans, duabus tunicis vestiendum praeceperit, quomodo Christus in Evangelio e contrario sacerdotes suos et apostolos duas tunicas habere prohibuit?
3.6
EX LIBRO LEVITICO RESPONSIO.
3.6
Quod praecepit Jesus duas tunicas non habendas, non est contrarium legi, sed perfectius lege: sicut et cum lex homicidium vetat, Jesus etiam iracundiam resecat; et cum lex prohibet adulterium, Jesus etiam concupiscentiam cordis abscindit. Sic ergo videbitur, et duabus ibi tunicis pontificem, hic una apostolos induisse. Siquidem etiam sensus probabilis sibi videtur, ego tamen non intra hujus intelligentiae angustiam pontificalia sacramenta concludo: amplius mihi aliquid ex ista forma videtur ostendi. Pontifex est, qui scientiam legis tenet, et uniuscujusque mysterii intelligit rationes; ut breviter explicem: qui legem et secundum spiritum et secundum litteram novit. Sciebat ergo pontifex ille, quem tunc ordinabat Moyses, quia esset circumcisio spiritalis; servabat tamen et circumcisionem carnis, quia incircumcisus pontifex esse non poterat. Habebat ergo iste duas tunicas, unam mysterii carnalis, et aliam intelligentiae spiritualis. Sciebat quia et sacrificia spiritalia offerri debent Deo, offerebat tamen nihilominus et carnalia. Non enim poterat esse pontifex, qui tunc erat, nisi hostias immolaret. Ita ergo convenienter ille pontifex duabus indutus tunicis dicitur: Apostoli vero, qui dicturi erant: Quia si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit, et qui dicturi erant: Nemo vos judicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut Neomeniae, aut Sabbatorum, quae sunt umbra futurorum; isti ergo cum hujusmodi secundum litteram legis observantiam penitus repudiarent, nec occuparent discipulos Judaicis fabulis, et imponerent eis jugum quod neque ipsi, neque patres eorum portare potuerunt, merito duas tunicas habere prohibentur, sed sufficit eis una et haec interior. Nam istam quae foris est, et quae desuper apparet, legis tunicam nolunt. Unam namque eis Jesus, et ipsam interiorem, habere permittit.
3.7
EX LIBRO LEVITICO INTERROGATIO XXXII (Alias 28).
3.7
Cum in Levitico Dominus praecipiat dicens: Nec contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum, nisi tantum in consanguineis ac propinquis suis, id est, super patre, et super matre, et filio, ac filia, fratre quoque, et sorore virgine quae non est nupta viro; sed nec in principe populi sui contaminabitur, quomodo post paululum e contra videtur dicere, Pontifex, id est, sacerdos maximus.... ad hominem mortuum non ingredietur omnino; superpatre quoque suo, et matre non contaminabitur?
3.8
EX LIBRO LEVITICO RESPONSIO.
3.8
Unum ex his minoribus sacerdotibus praecepit, ubi non jubentur ingredi ad quemlibet mortuum, nisi ad eos cognatos et propinquos, de quibus supra dictum est. Sacerdos autem magnus, id est, pontifex, plus aliquid habebat a caeteris sacerdotibus; et ob hoc quia nec pietate illum nec affectu flecti oportebat, ideo praeceptum est illi ne immundus fieret in supradictis nominibus, et ab omni mortuo generaliter suum cohiberet affectum. Illud ergo quod primum est positum, de minori sacerdotum gradu; hoc vero quod sequitur, de solo magno sacerdote accipi debet.
3.9
EX LIBRO LEVITICO INTERROGATIO XXXIII (Alias 32).
3.9
Quomodo legi praecipienti: Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum, non est contrarium quod Christus dicit: Diligite inimicos vestros.
3.10
EX LIBRO LEVITICO RESPONSIO.
3.10
Unusquisque homo in quantum iniquus est, odio habendus est; in quantum homo est, diligendus est. Haec, inquam, regula est, qua et oderimus inimicum propter id quod in eo malum est, id est, iniquitatem; et diligamus inimicum propter quod in eo bonum est, id est, socialem rationalemque creaturam.