Antikeimenon
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/julianus-toletanus642690" aria-label="More works by Julianus Toletanus">
—
⋯
Original / primary: 8585 Antike
4.1
EX LIBRO NUMERI. INTERROGATIO XXXIV.
4.1
Cum in libro Numeri scriptum sit: Non est Deus quasi homo, ut mentiatur, nec ut filius hominis, ut mutetur; necnon et illud per Ezechielem: Verbum quod locutus fuero, implebitur, dicit Dominus Deus; quomodo e contrario plerumque Deus videtur mutare sententiam suam, sicut in Ninivitis factum est, quando per Jonam dixit: Quadraginta dies, et Ninive subvertetur; ubi statim subsequitur: Nunquid et ego non parcam Ninive civitati magnae; et de David in regnum, ubi tribus diebus promissa fuerat mors, ut vastaret populum, et intra unam diem usque ad horam prandii cessavit?
4.2.1
EX LIBRO NUMERI. RESPONSIO.
4.2.1
Fortasse haec, quae per interrogationem dicuntur, non penitus pro definito accipienda sint; sed talis quaedam figura verbi sit, quae medium aliquid videatur ostendere, non tamen definitae et irrevocabilis sententiae declaret affectum: quo temperantius aliquid dictum videatur, in eo quod scriptum est: Ipse cum dixerit, non faciet? quam si scriptum esset: Ipse cum dixerit, omnimodis faciet. Sed recenseamus et ipsa Scripturae loca, quae vel in Jona, vel in Regum libris posita sunt, ne forte et ibi, ut moris est Scripturae, divini scripti aliquid habeat scriptum. Ergo in Jona: Et factum verbum Domini ad Jonam secundo, dicens: Surge, vade in Ninivem civitatem magnam, et praedica in ea secundum praedicationem quam ego locutus sum ad te. Et Jonas quidem praedicavit, et dixit: Adhuc tres dies, vel ut Hebraei scriptum habere se dicunt: Adhuc quadraginta dies, et Ninive destruetur. Viri autem Ninivitae crediderunt Deo, et praedicaverunt jejunium, et induerunt se ciliciis a minimo usque ad majorem ipsorum. Et post pauca: Et vidit, inquit, Deus opera eorum, quia conversi sunt a viis suis malis, et poenituit super per malitiam, quam locutus est facere eis, et non fecit. Observa igitur in his quae assumpsimus de propheta, quod non invenitur in sermonibus Dei, quibus ad prophetam locutus est, dictum: Quia adhuc tres dies et Ninive subvertetur, ut sermo iste, qui dictus est, et non est factus, a Jona potius quam a Deo prolatus esse videatur.
4.2.2
Sed et de secundo Regum libro proferamus quae scripta sunt, ubi cum David populum numerasset: Factum est, inquit, verbum Domini ad Gad prophetam videntem, dicens: Vade, et loquere ad David: Haec dicit Dominus: Tria ego levabo super te; elige tibi unum ex his, quod faciam tibi. Et introivit Gad ad David, et denuntiavit ei, dicens: Aut veniet tibi tribus annis fames super terram tuam; aut tribus mensibus, ut fugias ante inimicos tuos qui te persequuntur; aut triduo ut mors fiat in terra tua. Nunc ergo scito, et vide quid respondeam ei qui misit me. Et dixit David ad Gad: Angustiae sunt mihi undique. Sed incidam in manus Domini magis, quia multae miserationes ejus sunt, et in manus hominum non incidam. Et dedit Dominus in Israel mortem a mane usque ad horam prandii, et mortui sunt de populo ex Dan usque Bersabee septuaginta millia virorum. Et extendit angelus Domini manum suam in Jerusalem, ut corrumperet eam. Et deprecatus est Dominus super malitiam, et ait ad angelum, qui exterminabat populum: Satis est, remitte manum tuam. Observa ergo quomodo nec in his tribus comminationibus Deus invenitur dixisse de morte dierum trium. In verbo enim Gad positum est, non in mandatis Domini; et non semper ea quae per prophetam dicuntur quasi a Deo dicta suscipiantur. Denique per Moysen multa quidem locutus est Deus, aliqua tamen et Moyses propria auctoritate mandavit: quod Dominus in Evangeliis evidenti distinctione secernit, cum dicit de repudio mulieris interrogatus: Quia ad duritiam cordis vestri scripsit vobis haec Moyses, ab initio autem non fuit sic. Vides ergo et hic Deum quidem non praecepisse, nec fieri voluisse divortium; Moysen vero propter duritiam cordis Judaeorum scripsisse dandum esse repudium. Ostendit haec et Paulus in litteris suis, cum dicit de quibusdam: Dominus dicit, et non ego. Et de aliis: Haec autem ego dico, non Dominus. Et iterum in aliis: Praeceptum Domini non habeo, sed consilium do. Et iterum: Quae loquor, non loquor secundum Dominum. Unde similiter etiam in caeteris prophetis aliqua quidem Dominus locutus est, non prophetae; alia vero prophetae, et non Dominus. Et sic videbitur objectio intenta dissolvi, cum non tam sua quam prophetae verba Dominus revocat ac mutat in melius.
4.2.3
Sed magis arbitror, absolutionem priorem totius Scripturae sensibus convenire, et illis praecipue dictis, quibus patiens et multae misericordiae, et poenitens super malitias dicitur Deus, vel his maxime quae generaliter a Jeremia pronuntiantur, in quibus evidenter ostenditur pro multis miserationibus et incomprehensibili bonitate sua Deus dicere et non facere, loqui et non permanere. Ait ergo per Jeremiam Deus: In finem loquar, hoc est, ex definito loquar, super gentem et super regnum, ut auferam eos, et disperdam; et si convertatur gens illa a malitiis suis, poenitebo de omnibus malis quae cogitavi facere eis. Et in finem loquar super gentem, et regnum, ut reaedificem eos, et repleam; et si fecerint mala in conspectu meo, ut non audiant vocem meam, poenitebit me de omnibus bonis, quae locutus fueram, ut facerem eis. Quomodo ergo possumus his quae absolute per Jeremiam dicta sunt praeferre illa quae suspense per prophetam dicuntur, nisi quia negligentibus et contemptoribus illa confirmanda, haec vero perfectioribus secretius advertenda sunt?