Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Antikeimenon
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/julianus-toletanus642690" aria-label="More works by Julianus Toletanus"> —
⋯
More
Original / primary: 8585 Antike
5.1
EX LIBRO DEUTERONOMII. INTERROGATIO XXXV.
5.1
Quomodo Dominus in Deuteronomio praecipiat: Per nomen meum jurabitis, et e contra in Testamento novo videatur praecepisse: Nolite jurare?
5.2
EX LIBRO DEUTERONOMII. RESPONSIO GREGORII.
5.2
Perjurare quippe grave peccatum est; non jurare autem, sicut verum jurare, nullum peccatum est. Sed longius remotus est a falso jurando, qui nec jurare consuevit, quam qui verum jurare proclivis est. Unde maluit nos Dominus, et non jurantes non recedere a vero, quam verum jurantes propinquare perjurio. Ergo admonitio non jurandi conversio est a peccato perjurii. Nam omnino qui verum jurat non peccat. Unde Dominus omnem occasionem voluit amputare perjurii, cum nos jurare prohibuit. Nam et Apostolus in sermonibus quos habuisse narratur, neque juravit, neque jurandi consuetudinem habuit, ne aliquando vel nescius in perjurium laberetur. Scriptis autem, ubi est consideratio major atque propensior, pluribus locis jurasse invenitur: nequaquam quod putaret etiam jurando peccare, sed potius intelligeret humanae fragilitatis corda non jurando tutius a perjurio conservari.
5.3
EX LIBRO DEUTERONOMII. INTERROGATIO XXXVI.
5.3
Cum Dominus in Deuteronomio praecipiat, dicens: Dominum Deum tuum adorabis, quomodo Psalmista e contrario in psalmo nonagesimo octavo terram nos jubet adorare praecipiendo: Adorate scabellum pedum ejus? Quod utique terra est, juxta quod alius propheta dicit: Coelum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum?
5.4
EX LIBRO DEUTERONOMII. RESPONSIO (Ex Ambr., lib. III de Spirit. Sanct., cap. 11).
5.4
Illam terram dicit adorandam propheta, quam Dominus Jesus in carnis assumptione suscepit. Itaque per scabellum terra intelligitur, per terram autem caro Christi, quam hodie quoque in mysterio adoramus, et quam apostoli in Domino Jesu adorarunt. Suscepit enim de terra terram, quia caro de terra est, et de carne Mariae carnem accepit. Et quia in ipsa carne hic ambulavit, et ipsam carnem nobis manducandam ad salutem dedit, nemo autem illam carnem manducat, nisi prius adoraverit; inventum est quemadmodum adoretur scabellum pedum Domini, ut non solum non peccemus adorando, sed peccemus non adorando.
5.5
EX LIBRO DEUTERONOMII. INTERROGATIO XXXVII.
5.5
Cum scriptum sit in libro Deuteronomii: Maledictus qui non reliquerit semen in Israel, quomodo contra hanc divinam sententiam plurimi et in Veteri Testamento, et in Novo nec conjugia sortiti sunt, nec semen suae carnis ullo modo reliquerunt, sicut in Veteri Testamento Elias, Jeremias, et Daniel, in novo autem Joannes Baptista, et Joannes Evangelista, caeterique quamplures fecisse monstrantur, qui semen secundum carnem non reliquerunt?
5.6
EX LIBRO DEUTERONOMII. RESPONSIO.
5.6
Haec duo quae sibi videntur esse contraria, ita ab Origene reperimus explanata. Ait enim:« Qui consummatae et perfectae virtutis est, semper necesse est ut in aliqua eruditione versetur, quam eruditionem conjugem ejus sermo divinus appellat. Secundum hoc puto, quod in lege caelebs et sterilis maledicto subjacet: quia si haec de carnali semine dici putentur, omnes Ecclesiae virgines sub maledicto positae videbuntur, similiter et Joannes Baptista, et alii sanctorum plurimi. Sed certum est illos spiritale semen reliquisse, et habuisse unumquemque conjugem sapientiam, sicut et Paulus per Evangelium filios generavit.»
5.7
EX LIBRO DEUTERONOMII. INTERROGATIO XXXVIII.
5.7
Quomodo in Deuteronomio Moyses dicat: Tentat vos Dominus Deus vester: et e contra Jacobus apostolus praedicet: Deus neminem tentat?
5.8
EX LIBRO DEUTERONOMII. RESPONSIO.
5.8
Duas esse tentationes in Scripturis sanctis solet intelligi. Una quae decipit, altera quae probat. Secundum eam quae probat, dictum est: Tentat vos Dominus Deus vester. Secundum eam vero quae decipit, Jacobus apostolus praedicat: Deus neminem tentat.

Intertext edge

Open linked passage

Note